Jump to content

Biblia Sacra interprete Sebastiano Castellione/Jeremias

Unchecked
E Wikisource
 Esaias Lamentationes Jeremiae 

CAPUT I

[recensere]

Ad Jeremiam Jova. Prophetae infirmitas, per Deum confirmatio, munus, degatus, legatio, Baculus amygdalinus. Aestuans olla Hierosolymae ruina.

1. Verba Jeremiae Helciae filii ex anathotensibus sacerdotibus in Benjamitide, cum quo verba fecit Jova temporibus Josiae, Amonis filii, Judaeae regis, anno ejus regni decimo tertio. Fuit autem tempore Joacimi Josiae filii Judaeae regis usque ad peractum annum undecimum Sedeciae Josiae filii Judaeae regis, donec in captivitatem acti sunt Hierosolymitani mense quinto.

2. Jova mecum verba fecit in hunc modum. Ego te priusquam in alvo formassem, noveram: et priusquam ex utero exiisses, consacraveram, vatem gentibus destinans. 3. At ego, ah Domine Jova, inquam, en loqui nescio, quippe qui sim puer. 4. Et Jova me adloquens: ne dixeris (inquit) te esse puerum: nam quo te cumque ego misero, ibis, et quidquid tibi mandavero, eloqueris, 5. Ne illos timeto: adsum enim tibi, tui defendendi gratia, inquit Jova. 6. Tum promissa manu sua Jova mihi tetigit os, et me sic adlocutus est: en mea dicta tibi in os trado. 7. Adspice, praeficio te hodierno die gentibus et regnis, ad exstirpandum, diruendum, perdendum et evertendum: ad extruendum et plantandum. 8. Tum mecum verba faciens Jova: quid vides, inquit, Jeremia? Cui ego: baculum amygdalinum video, inquam. 9. Et Jova, recte vides, inquit: nam ego meum dictum exsequi maturabo. 10. Et iterum me adloquens Jova: quid vides? inquit. Cui ego ollam ebullientem video ab aquilone spectantem. 11. Et Jova: ab aquilone malum aperietur, inquit, in omnes regionis incolas. 12. Nam ego regnorum nationes omnes ad aquilonem convocabo, inquit Jova, venientque et suum quisque solium collocabunt pro portis Hierosolymae, 13. et undique ad omnes tum ejus tum ceterarum omnium Judaeae urbium, muros, ab eisque tanti sceleris poenas expetam, qui me relicto, diis suffiverint aliis, suarumque manuum opera adoraverint. 14. Tu vero accintus latera, surge, et eis eloquere, quidquid ego tibi mandavero, neve illos pertimesce: ne ego te coram eis exscindam. 15. Ego vero ex te jam hodie efficio munitam urbem, ferream columnam, et ahenum murum, contra totam regionem, in Judaeae reges atque principes, in sacerdotes, et incolas, 16. ita ut te oppugnantes non vincant, quoniam tibi ego adsum (inquit Jova) tui defendendi gratia.

CAPUT II

[recensere]

Missus vates ad Judaeos, in istos Dei beneficia. Judaeorum ingratitudo, pertinacia, furor. Vana ex Aegypto praesidia, idololatriae damnatio, et crudelitatis in insontes

1. Tum mecum verba fecit Jova in hunc modum: 2. i, et clama, audiente Hierosolyma, in haec verba. Sic dicit Jova: memini collata in te juvenem sponsamque beneficia atque amorem, quum tu me per deserta, per incultam sequere terram. 3. Quum sint Israelitae Jovae sacri, ejusque proventus primitiae, quicumque consumunt eos, crimen committunt, eisque malum veniet, inquit Jova. 4. Audite Jovae dictum, jacobea domus, et omnes israeliticae domus cognationes. 5. Sic dicit Jova: quam deprehenderunt in me culpam vestri majores, ut a me recederent vanaque vani sequerentur? 6. neque cogitarent, ubi esset Jova, qui eductos ex Aegypto, per deserta duxisset, per incultam squalidamque terram, per siticulosam horridamque terram, per terram, homnibus non peragratam aut habitatam. 7. Perduxi autem vos in terram cultam, ut ejus frugibus bonisque vesceremini: quo postquam pervenistis, terram meam polluistis, meamque hereditatem impiastis. 8. Non cogitavere sacerdotes, ubi esset Jova, legisque professores nescivere me, et pastores a me defecerunt, et vates per Baalem vaticinati sunt, secuti non profutura. 9. Itaque adhuc et vobiscum (inquit Jova) et cum vestrorum natorum natis certabo. 10. Transite enim ad Cittias insulas, et videte, et in Cedar mittite, ac considerate diligenter, et videte, ecquid acciderit hujusmodi; 11. an mutaverit gens ulla deos (quamvis dii non sint) et tamen meus populus gloriam suam cum haud profuturis permutavit. 12. Obstupescite ad hoc, o caeli, vehementi horrore perculsi, inquit Jova. 13. Nam duo mala fecere mei: me reliquerunt, aquae vivae fontem, ut sibi cisternas exciderent, cisternas fractas, et perfluentes. 14. Servusne est Israelita, aut verna? cur praedae est, rugientibus in eum cum vocis sonitu leonibus, 15. ejusque terram in vastitatem redigentibus, adeo vastitatis ejus urbibus, ut careant incolis? 16. Memphitici quoque, Taphnensesque tibi cervicem laedent, cujus rei tu tibi nimirum auctor eris, Jovam Deum tuum relinquens, quo tempore te per viam deducit. 17. Et nunc quid tibi itio est in Aegyptum, ut Nili bibas aquam? aut quid tibi itio est in Assyriam, ut fluminis bibas aquam? 18. Tua te improbitas perversitasque plectet atque puniet, cognoscesque et videbis, quam malum atque acerbum sit, quod Jovam Deum tuum relinquis, neque mei formidine teneris, inquit Dominus armipotens Jova. 19. Etenim quum et ego olim tuum jugum fregerim, tuosque nexus abruperim, et tu te nihil commissuram promiseris: 20. tamen passim per arduos colles, subque frondosis prostas arboribus, scortum. 21. Quum ego te generosa vite, veroque prorsum semine, conseverim, qui fit, ut mihi sis in degenerem alienamque versa vitem? 22. Quod si te nitro laveris, et quantumvis struthii adhibueris: tamen notata apud me est tua culpa, inquit Dominus Jova. 23. Potesne negare te pollutam, Baalesque secutam esse? 24. Adspice tuam in valle viam: recognosce, quid facias, cita camelus suas implicans vias, adsueta silvis onagra, quae prae libidinis aviditate cupide ducit auras irrevocabiles, quam quicumque quaerunt, non est, quod defatigentur: suo eam mense invenient. 25. Prohibe tuos discalceari pedes, tuumque sitire guttur. Minime vero (inquis) quin alienos amans insequar. 26. Ut pudet furem deprehensum, sic pudet Israelitas, ipsos, eorum reges, principes, sacerdotes, atque vates, qui lignum patrem, qui lapidem genitorem appellant suum. 27. Qui quum mihi tergum obverterint, non faciem, tamen malorum tempore, petunt ut surgam, seque conservem. 28. Ubi vero tui sunt dii, quod tibi fecisti? surgant, si te tuo malo tempore conservaturi sunt: quandoquidem quot oppida, tot habes Judaee deos. 29. Cur mecum contenditis, qui omnes defecistis a me? inquit Jova. 30. Nequidquam natos vestros verbero, correctionem non admittentes, consumente vestro gladio vestros vates, tamquam exsitiabili leone. 31. O saeculum: videte, quid Jova dicat. Desertane et obscura terra fui Israelitis? cur sibi vindicat populus meus imperium, seque amplius venturum ad me negat? 32. Oblivisceturne ornatum suum virgo? aut sponsa suos lemniscos? et meus populus oblitus est mei dies innumerabiles. 33. Quid tuam rationem componis ad amorem captandum, et ideo alias quoque doces tuos mores, 34. exstatque tuis in gremiis pauperum hominum sanguis, innocentum, quos non in scrobibus, sed apud omnes quercus invenio? 35. Et te dicis insontem? iramque meam a te avertendam? Ego vero hoc ipsum in te animadvertam, quod te peccasse negas. 36. Quid tantopere diffluis, ut viam tuam mutes? et iam Aegypti te pudebit, ut pudet Assyriae, 37. ac istinc migrabis, manus habens in capite: quoniam tuam respuit Jova fiduciam, nec ea tibi cadet prospere.

CAPUT III

[recensere]

Moechatam gentem cum amatoribus invitans Jova. Defector Israel a Iova, Judaea cum simulacris scortata. Peccatores ad sanitatem invitati. Hierosolymae pax et majestas

1. Sic accipe, si repudiaverit vir uxorem suam, eaque ab eo digressa, facta fuerit alterius viri: numquid adhuc illi ei reconciliabitur? Atqui quum moechata sit ista terra, tuque cum multis amatoribus scortata sis: tamen redi a me, inquit Jova. 2. Attolle oculos ad cacumina, et vide, ubi non stuprata sis: quae illis secundum vias prostans, tamquan Arabs in silvis, terram ista libidine et pravitate incestavisti. 3. Quumque interceptae sint pluviae, imberque serus deficiat, tu fronte meretricia pudere renuis. 4. Nonne deinceps me patrem tuum, tuaeque juventutis moderatorem appellabis? 5. Numquid perpetuo semperque memor erit injuriae? Tu vero flagitia et loqui potes, et patrare. 6. Jova mihi Osiae regis tempore sic dixit: vidistine, quid fecerit defectrix Israelitis? Ea per omnes arduos montes, et subter omnes frondosas arbores commeans, ibi scortata est, 7. meque (postquam illa fecit omnia) hortante, ut ad me rediret, non rediit. Hoc conspicata perfida soror ejus Judaea, videns, 8. ut ego defectricem Israelitidem, propter tot ejus adulterii causas repudiassem, eique libellum divortii dedissem: tamen adeo nihil metuit perfida Judaea soror ejus, ut ipsa quoque meretricatum iverit. 9. Quumque illa impudicitiae suae fama terram incestasset, cum saxis moechata lignisque: ne sic quidem ad me toto pectore rediit perfida soror illius Judaea, sed fallaciter, inquit Jova. 10. Habet vero (inquit Jova mihi) justiorem caussam defectrix Israelitis, quam perfidiosa Judaea. I, et haec verba versus septentriones pronuntia. 11. Redi defectrix Israelitis, inquit Jova, et ego non conjiciam in vos meum vultum, 12. quippe qui, ut sum clemens, non perpetuo recorder injuriae. 13. Tantum recognosce tuam culpam, quae a Jova Deo tuo desciveris, dum ultro citroque cum peregrinis, passim sub frondosis versaris arboribus; neque mihi dicto audientes estis, inquit Jova. 14. Redite defectores nati, inquit Jova. nam ego maritus vester, vos singulos ex singulis civitatibus, et binos ex singulis ascitos nationibus perducam in Sionem, 15. vobisque pastores ex animi mei sententia dabo, qui scite vos prudenterque pascant. 16. Ac quum illa tempestate multiplicati fedificaveritis in terra, (inquit Jova) non jam praedicabitur arca Jovani foederis, nec in mentem veniet, nec recoletur, nec desiderabitur, nec amplius fiet.