Jump to content

Biblia Sacra interprete Sebastiano Castellione/Jobus

Unchecked
E Wikisource

Caput I

[recensere]

Sanctitas Jobi, filii, pecora. In istum Satan. Abacta pecora Jobi, filii percussi turbine.

1 Vir fuit in regione Husa, nomine Jobus, qui vir integer, probus, religiosus, et a maleficiis abhorrens erat. 2 Huic septem filii et filiae tres natae funt. 3 Pecus ejus fuit balantum septem milia, camelorum tria milia, boum juga quingenta, et asinae quingentae, copiosissimumque servitium: denique fuit is vir omnium locupletissimus orientalium. 4 Convenerant autem aliquando ejus filii, et convivia alternis diebus suae quisque domi agitabant, arcessitis suis tribus sororibus, quae secum epularentur. 5 Quibus durantibus conviviorum diebus, Jobus eos arcessitos lustrabat, et primo mane totidem hostias, quot erant ipsi, immolabat, cogitans fieri posse, ut sui liberi peccavissent, et animo maledixissent Deo : atque ita quotidie faciebat Jobus.

6 Accidit autem quodam die, ut divi convenirent, et apud Jovam adstarent, quum quidem etiam Satan una cum eis adesset. 7 Tum Jova Satani: "Unde venis?" inquit. Et Satan Jove respondens, "Ex peragranda," inquit, "obeundaque terra." 8 Tum Jova: "Ecquid animadvertisti, (inquit Satani,) Jobum meum in terris incomparabilem virum, integrum, probum, religiosum, et a maleficiis alienum?" 9 Hic Satan Jove respondens, "Quasi vero gratis," inquit, "religiosus sit Jobus, 10 quem tu nimirum, ejusque familiam et facultates omnes undique circumvallaveris, et ejus negotia fortunes, ut ejus pecus per terram propagetur. 11 Sed age, injice manum, et tange, quidquid habet, ni tibi palam maledicet." 12 Tum Jova Satani : "En quidquid habet, tibi in manum permittitur: sic tamen, ut ipsi manum non adferas." Ita abiit ex Jovae conspectu Satan.

13 Igitur quodam die, quum Jobi filii filiaeque cibum caperent, vinumque biberent in domo fratrum natu maximi: venit ad Jobum nuntius, qui sic ei retulit : 14 "Quum ararent boues, et asinae secundum eos pascerentur: irruerunt Sabaei, qui eos ceperunt, famulis ferro caesis, me uno elapso, qui id tibi nuntiarem." 15 Adhuc illo loquente supervenit alius, qui ita dixit: "Lapsus de caelo divinus ignis, et balantes et famulos incensos confecit, me uno elapso, qui id tibi nuntiarem." 16 Adhuc loquebatur ille, quum superveniens alius ita narrat: "Chaldaei tripartito camelos adorti ceperunt, famulis ferro trucidatis, me uno elapso, qui te certiorem facerem." 17 Quum adhuc ille verba faceret, adest alius, qui sic ait : 18 "Filii filiaeque tuae in aedibus sui fratris natu maximi epulabantur, 19 et ecce ventus ingens, a silvae tractu profectus, in quatuor domus angulos impegit, qua in juvenes collapsa, mortui sunt, uno me elapso, qui te facerem certiorem.”

20 Tum Jobus surrexit, et, lacerata toga tonsoque capite, procidit humi Deumque venerans inquit: "Nudus ex utero meae matris egressus, nudus eodem revertar. Jova dederat, Jova idem abstulit, Jovae nomini grates agantur." 21 Atque in his omnibus nihil peccavit Jobus, neque quidquam in Deum inepte egit.

Caput II

[recensere]

Ad Jovam Satan contra Jobum. Jobi ulcera, conjux infesta, impia. Amici tres consolantes aerumnosum.

1 Quodam autem die, quum convenissent divi, et apud Jovam adstarent, quum quidem etiam Satan, qui inter eos venerat, apud Jovam staret: Jova Satanem sic interrogavit: 2 “Undenam ades?” Cui Satan respondens, “Ex perlustranda,” inquit, “ac perambulanda terra.” 3 Et Jova, “Ecquid animum advertisti,” inquit, “ad Jobum meum, cui nemo in terris par est? virum integrum, probum, religiosum, et a maleficiis abstinentem: qui adhuc suam retinet integritatem, frustraque mihi tu, ut eum perderem, persuasisti.” 4 At Satan, “Pellem pro pelle,” inquit: “et, quidquid habet homo, dat pro sua vita. 5 Verum tange, injecta manu, ejus membra atque corpus, ni tibi coram maledicet.” 6 Et Jova Satani : “Is tibi in manum datur,” inquit, “sed ab ejus vita cave.”

7 Igitur digressus a Jovae conspectu Satan, Jobum a planta pedum ad verticem usque tam diris ulceribus adfecit, 8 ut, sumpta testa, sese scaberet, idque sedens in medio pulvere. 9 Atque ejus uxor sic ei dicere: “Adhuc tu perseveras in integritate tua: age sane Deo gratias, et morere.” 10 At ille : “Insanarum more loqueris,” inquit ei, “scilicet bona acceperimus a Deo, et mala non accipiemus?” Atque in his omnibus nihil peccavit oratione sua Jobus.

11 Ceterum quum audivissent tres Jobi amici, quantum ei mali evenisset : convenerunt diversis ex locis, Eliphas Themanita, Baldadus Suhita et Sophar Naamathita, et simul ad ejus vicem dolendam, et eum consolandum venerunt. 12 Ac eum procul conspicati, quum non agnovissent : ploratum magna voce ediderunt, et, lacerate sua quisque toga, ac pulvere in aerem jacto capita conspersi, 13 sederunt apud eum humi per septem dies, totidemque noctes, nullo ei quidquam dicente, quippe qui viderent, quanta doloris esset magnitudo.

Caput III

[recensere]

Jobus impatiens in Deum. Mortis descriptio. Malorum finis.

1 Deinde Jobus aperto ore diem suam hujusmodi verbis loquens exsecratus est: 2 “Pereat meus natalis dies, et nox, in qua dictum est, genitum esse marem, 3 sit ille dies tenebricosus, nec eum desuper curet Deus, nec ei splendor adfulgeat. 4 Eum foedent tenebrae, tetraque nox. 5 Ei nubes incubet, quae tamquam acerbissimum diem horrificet. 6 Noctem illam occupet caligo, ne conjungatur cum diebus anni, ne in mensium numerum veniat. 7 O sit illa nox solitaria, nec cadat in eam ovatus: 8 eam execrentur, qui detestantur dies, Leviathanem excire conantes. 9 Caligent ejus diluculi stellae: praestolata lucem non adsequatur, neque cernat aurorae lumina, 10 quae mei ventris ostia non obseraverit, atque ita labores meis non subtraxerit oculis.

11 Cur non ab utero mortuus sum? cur non egressus ex ventre expiravi? 12 Quare genibus exceptus? quid suxi ubera? 13 Nunc enim tranquille jacerem dormiens, atque ita demum quietus cum orbis regibus atque arbitris, 14 qui sibi ruinas extruxerunt, aut cum principibus, qui aurum habuerunt, qui suas argento refersere domus; 15 aut tamquam latens abortus nullus essem, sicut infantes, qui lucem non viderunt. 16 Illic impii saevire desierunt, illic viribus fatigati quiescent, 17 simulque vincti requiescunt, nullam audientes vocem praefectorum. 18 Illic et infimi sunt et summi et servi a suis liberi dominis.

19 Cur lux aerumnosis, cur animo tristibus vita datur? 20 Qui mortem exspectantes non adsequuntur, quum eam acrius indigent, quam pecunias: 21 qui laetitia gestientes exsultarent, si sepulcrum invenirent: 22 hominibus, quorum fata latent operta divinitus. 23 Nam meum cibum meus antevenit gemitus, meaque fluunt undatim suspiria. 24 Etenim, quod pavebam, evenit mihi: quod exhorrescebam, id mihi contigit. 25 Infelix, inquietus, irrequietus, invasus sum atrociter.”

Caput IV

[recensere]

Eliphas objurgans Jobum. Jobum jure cruciari. Istius impietas. Angelorum infirmitas.

1. Tum Eliphas Themanita verba fecit in hanc sententiam: 2. “Si quid tibi dicere tentemus, forsitan aegre feres, sed orationem cohibere quis possit? 3. Tu quidem multos arguisti, languentesque manus confirmasti: 4. Tu lapsos tuis verbis erexisti, et labentia corroborasti genua. 5. At nunc ut ad te ventum est, succumbis, tactusque perturbaris. 6. Nimirum tantum religionis, quantum expectationis: quantum spei, tantum habebas integritatis morum. 7. Recordare, quaeso, ecquis innocens perierit, aut quando probi deleti sunt? 8. Quantum video, qui crimen et facinus machinantur atque serunt, idem metunt. 9. Dei flatu, et irae spiritu pereuntes atque confecti. 10. Leonis rugitus, pardi vox, et juvenum leonum dentes colliduntur. 11. Perit inopia praedae leo, leaenarumque catuli profligantur.

12. Mihi quidem clanculum patefacta res est, 13. Et de ea nonnihil auribus accepi inter nocturnorum visorum imaginationes, quum solet invadere sopor homines. 14. Accidit mihi pavor tremorque tantus, ut quantum est artuum meorum attonitos reddiderit, 15. Et praeter meum conspectum transiens spiritus mei corporis pilos horrificavit. 16. Stetit ob oculos meos ignota mihi species imaginis tacitae, et hujusmodi vocem audivi: 17. Scilicet Deo et creatore suo innocentior erit et purior mortalis homo? 18. Ille ne suis quidem servis credit, et angelos suos temeritatis insimulat: 19. Nedum cretacearum domorum incolas, humi fundatarum, qui a tineis comminuuntur, qui a mane ad vesperum contusi, neglecti perpetuo pereunt, 20. Scilicet abeunte qua praediti sunt excellentia, eis insipienter morientibus.”


Caput V

[recensere]

Eliphas Jobum dicit impium. Aegritudo mortalibus proficua. Jovae opera arcana.

1. “Vociferare sane, si quis te exaudiat, et in sanctorum aliquem intuere. 2. Nam stultos et simplices perimit occiditque severitas ac vehementia. 3. Equidem vidi radicatum stultum, cujus mansionem repente detestatus sum; 4. Cujus nati defensione caruerunt, et in senatu nullo tutante oppressi sunt; 5. Cujus messem comederunt famelici, et ex spinis rapuerunt; cujusque facultates exhauserunt sitibundi. 6. Non enim ex humo prodit poena, non germinat ex terra aerumna. 7. Tam enim nascitur homo ad aerumnam, quam stricturae naturaliter in sublime volant.

8. Verum ego Deum quaererem, ejusque meum proponerem negotium, 9. Qui magna et inexplicabilia, qui mira et quidem innumerabilia facit, 10. Qui pluviam per terras praebet, qui aquam per vicos immittit, 11. Qui collocat humiles in sublimi, ita ut pullati ad salutem erepant. 12. Qui astutorum cogitata ita rescindit, ut conata non perficiant. 13. Qui sapientes capit in ipsorum calliditate, versutorum consilium reddendo temerarium, 14. Ita ut interdiu tenebris occurrant, et tamquam noctu palpent in meridie. 15. Qui idem pauperes ex potentium oris ense atque manu vindicat, 16. Estque tenuibus spes, compescens os nequitiae.

17. Beatus quidem homo quem Deus castigat, neque tu omnipotentis emendationem repudiaveris. 18. Nam idem et cruciat, et medicatur: idem suis manibus vulnerat, iisdemque sanat. 19. Is te in sex septemve periculis ita tuebitur, ut te malum non attingat. 20. In fame te asseret a morte, et in bello ab armorum injuria. 21. Linguae verbera evades, nec venientem timebis perniciem. 22. Perniciem famemque ridebis, neque terrestres feras timebis. 23. Quin tibi foedus cum terrestribus intercedet lapidibus, agrestesque feras pacatas habebis, 24. Sentiesque pacatum tuum tabernaculum, et habitationem tuam curabis impune. 25. Senties et prolem posterosque tuos terrestribus herbis numerosiores. 26. Pervenies aevi maturus in sepulcrum, sicut aufertur suo tempore seges. 27. Ecce quod a nobis conquisitum sic habet: tu id audi atque cognosce.”


Caput VI

[recensere]

Jobi excusatio de se ipso. Mortis cupidus Jobus incusat amicorum fictam benevolentiam.

1. Tum Jobus respondens, sic fatur: 2. “Utinam mea impatientia cum mea miseria in eadem collocata trutina ponderetur: 3. Jam enim esset haec marina gravior arena, adeo ut me verba deficiant. 4. Nam Omnipotentis sagittae in me sunt, quarum virus meum spiritum haurit, colluctante me cum Dei terroribus.

5. Numquid rudit onager apud herbam? Aut mugit apposita farragine bos? 6. Numquid comeduntur insipida sine sale? Aut est in albo ovi sapor? 7. Quae ego tangere renuebam, ea mihi pro victu satis essent.

8. Utinam eveniat quod postulo, concedatque Deus quod aveo, 9. Et me velit obterere, ac laxata manu conficere. 10. Id vero mihi etiam solatio foret, gauderemque in dolore, illo nihil parcente, tantum abest ut Augusti verba renuam. 11. Quod est meum robur ut durem? Aut quis finis, ut animo perpetiar? 12. Num mihi saxeum robur, aut aeneum corpus est? 13. Numquid ipse mihi desum, et tamen nihil proficio?

14. Afflicti, quibus ab amicis bene fit, tamen Omnipotentis metum deferunt. 15. Mei fratres fallunt ut torrens, ut transiens per alveum torrens glacie infuscatus, 16. Et sub nive latens, qui, quandocumque calescit, solvitur, et per aestum suo facessit ex loco. 17. Qui suum rimantur iter viatores in cassum venerunt, et pereunt, 18. Quum viam ad Theman spectavissent, aut in Sabam speravissent iter. 19. Pudet eos confidisse, et verecundantur, qui venerint ad torrentem. 20. Jam tales estis mihi vos, qui visa calamitate mea reformidatis.

21. Quasi vero postulem, ut mihi conferatis, et pro viribus vestris largiamini, 22. Meque ex rebus adversis eripiatis, et ex feroci manu vindicetis. 23. Edocete me, et tacebo, ac mihi quid erraverim ostendite.

24. O quam valida sunt recte dicta? Ecquid coarguit qui vestrum arguit? 25. Vosne arguendi causa orationem cogitatis, et in auram verba nefaria? 26. Immo pupillum invaditis, et vestrum subruitis amicum. 27. Quocirca audete in me intueri, utrum vestro in conspectu mentiar. 28. Iterate sane, ne sit iniquitas: iterate an maneat adhuc innocentia mea, an sit in lingua mea iniquitas, aut meum palatum nequitiam non percipiat.”

Caput VII

[recensere]

Hominis vita solum cruciatus. Ejusdem brevitas.

1. “Habet sane certum spatium in terris homo, suntque dies ejus similes dierum mercenarii. 2. Ut anhelat umbram servus, utque sperat mercedem suam mercenarius: 3. Sic ego menses habeo calamitosos, et mihi laboriosae numerantur noctes. 4. Si decumbo, cogito quando sim surrecturus, et metienda nocte sera jactationibus exatior usque ad diluculum. 5. Corpus habeo putre, et terreis obsitum sordibus, pellem ulceratam atque spurcam. 6. Aevum meum trama celeratus sine ulla spe consumitur. 7. Memento vitam meam esse ventum, neque rursus meos oculos visuros esse bona. 8. Non me jam spectabunt oculi cernentium: vix oculos in me conjeceris, quum ego periero. 9. Ut consumpta nubes abit: sic qui descendit in orcum non ascendit. 10. Non deinceps domum suam repetit: nec eum suus amplius agnoscit locus.

11. Igitur ego meum os non continebo, quo minus in animi mei et mentis angore ac maerore loquar atque querar. 12. Num pelagus ego sum? Aut cetus? Ut tu mihi custodiam adhibeas? 13. Quod si cogito fore, ut me meus lectulus consoletur, ut meam leuet querimoniam meum cubile: 14. Tu me perterres insomniis, spectrisque perturbas, adeo ut meus animus suspendium malit, et mortem, quam meos artus. 15. Nolo vivere perpetuo: missum me fac, quum tam sit inanis aetas mea.

16. Quid est homo ut eum tanti facias, ejus ut rationem habeas: eumque cotidie cures, et per singula momenta explores? 17. Quamdiu me non omittes, non laxabis? Dum meam glutiam salivam. 18. Peccaverim, quid tibi faciam homines observanti? Cur me tibi contrarium fecisti, ut ipse mihi sum oneri? 19. Aut cur non peccatum meum tollis, et crimen aboles, qui quum jam humi jacebo, si me vigilanter conquiras, numquam ero.”