Jacobi epistola | Petri epistola II |
Caput I
[recensere]Magnifice extollit Dei gratiam in Christo, quae fide recipitur, et spe possidetur: de qua vaticinati sunt prophetae. Inde deducit exhortationem, ut renuntiantes mundo et priori vitae, se Deo conforment.
1. Petrus, Jesu Christi apostolus, sparsim peregrinantibus in Ponto, Galatia, Capadocia, Asia et Bithynia, 2. Dei patris praescito electis, spirituque lustratis, ut obediant, et Jesu Christi sanguine conspergantur, favorem et pacem plurimam dicit. 3. Gratias agimus Deo, patrique Domini nostri Jesu Christi, qui nos pro sua singulari misericordia, Christum ex mortuis suscitando, regenuit in vividam spem, 4. Ad immortalem, impollutam, et invictam hereditatem, vobis in caelis repositam, 5. Qui divina potentia per fidem custodimini ad salutem, ultimo tempore exhibendam. 6. Ac in eo sane exsultatis, paullulum modo (si est opus) variis tentationibus vexati, 7. Ut explorata vestra fides, auro (quod perit, et igne exploratur) longe pretiosior inveniatur, ad laudem, et gloriam, et honorem tum futurum, quum exsistet Jesus Christus. 8. Quem vos non visum amatis: de quo jam, non eum videntes, sed ei confidentes, incredibili et gloriosa laetitia gestitis, 9. Reportaturi fidei vestrae finem, salutem animorum. 10. Quam salutem exquisiverunt ac perscrutati sunt vates, qui de conferendo in vos beneficio vaticinati sunt, 11. Scrutantes, quodnam aut quale tempus indicaret Christi spiritus, quo erant praediti, praesignificans et Christi supplicia, et deinde secuturam gloriam. 12. Quibus demonstratum est non ipsos sibi, sed vobis ea administrare, quae nunc vobis nuntiata sunt, per eos, qui vos in evangelio instituerunt, per Spiritum sanctum de caelo missum, quae cupiunt ipsi angeli perspicere. 13. Quamobrem succinctis mentis vestrae lateribus, sobrii perfecte sperate adferendum vobis adventu Jesu Christi beneficium, 14. Ut obedientes filii, non vos superioribus ignorantiae vestrae cupiditatibus accommodantes; 15. Sed, quemadmodum qui vos vocavit, sanctus est, ita vos quoque sanctos vos in omni vita praebentes: 16. Quandoquidem scriptum est: sancti estote: nam ego sum sanctus. 17. Quod si patrem invocatis eum, qui severissime ex cujusque facto judicat, vestrae peregrinationis tempus religiose transigite, 18. Scientes, non vos caducis rebus, argento aut auro, ex vanis istis patriis moribus esse liberatos, 19. Sed Christi pretioso sanguine, sicut integri vitioque carentis agni, 20. Praecogniti ante orbem conditum: exhibiti autem ultimis temporibus propter vos, 21. Qui per eum Deo confiditis, qui eum ex mortuis excitavit, et gloria donavit, ut sit vestra fides atque spes in Deo collocata. 22. Lustrate obediendo veritati vestros animos, per spiritum ad fraternum amorem non fictum: et pura mente inter vos impense amate, 23. Renati non ex mortali, sed immortali semine, per sermonem viventem Dei, et manentem in sempiternum. 24. Nam mortales quidem omnes sunt herbae similes, omnisque hominis gloria est velut herbae flos. 25. Aret herba, caditque flos: at Domini dictum manet in sempiternum. Est autem hoc dictum illud, quod apud vos est nuntiatum.
Caput II
[recensere]Fideles verbo Dei renatos, hortatur ad ducendam vitam, quae geniturae respondeat: ac, ne titubet eorum fides, adlegat, quid de Christo praedictum fuerit. Hortatur deinde, ut obedientiam praestent magistratibus, et patienter adversa ferant Christi exemplo.
1. Ergo deposito omni vitio, omnique fallacia, et simulationibus, et invidiis, et omnibus maledicentiis, 2. Ut recens nati infantes, rationale et alienum a fraude lac appetite, ut eo grandescatis ad salutem: 3. Si modo sensistis, Dominum esse benignum, 4. Ad quem (lapidem vivum, ab hominibus improbatum, Deo lectum et eximium) accedentes, 5. Ipsi quoque ut vivi lapides aedificamini, divina domus, sacrum sacerdotium, ad facienda divina sacrificia, Deo per Jesum Christum accepta. 6. Itaque sic in litteris habetur: positurus sum in Sione lapidem angularem, lectum, eximium, cui qui confidet, non frustrabitur. 7. Vobis quidem fidentibus, eximius est: at diffidentibus, quem lapidem structores improbarunt, is ad anguli caput adhibitus est, et lapis, in quem impingant, et petra, in quam illidant, 8. Qui in sermonem offendunt, et diffidentes, ad quod erant destinati. 9. At vos genus lectum estis, regale sacerdotium, sancta gens, populus adquisitus, ut virtutes praedicetis ejus, qui vos ex tenebris in suam lucem mirabilem vocauit: 10. Qui aliquando non populus, nunc Dei populus estis: qui misericordiam non consecuti, nunc misericordiam estis consecuti. 11. Carissimi, cohortor, ut inquilinos et peregrinos: abstinete vos a corporeis cupiditatibus, quae contra animum militant. 12. Honeste vos gerentes apud exteros, ut pro eo, quod vobis tamquam maleficis detrahunt, recte facta considerantes honorent Deum in die curationis. 13. Itaque omnibus parete personis humanis propter Dominum: et regi, ut potestate pollenti: 14. Et praetoribus, ut ab eo tum ad maleficorum ultionem, tum ad beneficorum laudationem missis. 15. Nam ea est Dei voluntas, ut recte facientes amentium hominum ignorantiam compescatis, 16. Ut liberi, non ut vitiorum praetextum habentes libertatem, sed ut Dei servi. 17. Omnes honorate: fraternitatem amate: veremini Deum: regem honorate. 18. Servi, parete cum omni metu heris, non solum bonis et aequis, verum etiam iniquis. 19. Hoc enim gratiam emeretur, si quis, quoniam sibi Dei conscius, dolores fert, patiens injuste. 20. Nam quae gloria est si peccantes caedi vos sustinetis? At si recte facientes toleratis injuriam, hoc vero gratiam meretur apud Deum. 21. Ad hoc enim vocati estis, siquidem Christus quoque pro nobis injuriam passus est, nobis praescriptum relinquens, ut ejus vestigia subsequamini. 22. Qui peccatum nullum commisit, nec exstitit in ejus ore dolus: 23. Qui conviciantibus convicia non regerebat, injuriam patiens non minabatur, sed rem juste judicaturo committebat: 24. Qui peccata nostra ipse suo corpore sustulit in patibulum, ut peccatis defuncti, justitiae vivamus cujus vibice vos estis sanati. 25. Eratis enim quasi palantes oves: sed nunc ad pastorem vos, et animorum vestrorum curatorem convertistis.
Caput III
[recensere]Ne mulieres christianae viros suos, licet Ethnicos, contemnant, piarum mulierum exemplum proponit: addit generales praeceptiones, ut aequis animis sustineant persecutiones: et intrepide respondeant de sua fide. Idque auspiciis Christi.
1. Similiter uxores, vestris parete viris, ut quibus oratione non persuadetur, ii per uxorum mores absque oratione lucrifiant, 2. Vestrorum morum castitatem cum religione conjunctam contemplati. 3. Esto autem vester ornatus non exterior ille in capillorum cincinnis, et auri circumpositu, aut palliorum amictu positus: 4. Sed mentis occultus homo, cum mitis et quieti animi sinceritate, quae res magni est in Dei conspectu pretii. 5. Sic enim olim sanctae illae feminae, in Deo spem habentes, sese comebant, obedientes suis viris, 6. Ut Sara obedivit Abrahamo, Dominum eum appellans: cujus factae estis filiae, dum bene facitis, et nullo pavore terremini. 7. Viri itidem habitate scienter cum uxoribus, muliebri vasi, ut infirmiori, tribuentes honorem, ut multiplicis beneficii et vitae coheredes, ne vestrae preces impediantur. 8. In summa, este omnes unanimes, eodem modo adfecti fraterno amore, misericordes, adfabiles, 9. Non malum malo, aut convicium convicio rependentes, sed e contrario fausta precantes: scientes, ad hoc vocatos esse vos, ut faustitatem obtineatis. 10. Nam qui vitae cupidus est, et felicia videre vult tempora, coërceat linguam suam a malitia, et labra sua a loquendo fraudulenter: 11. Declinet malum, et faciat bene: studeat paci, eamque persequatur. 12. Habet enim Dominus oculos intentos in justos, et aures ad eorum implorationem: faciem autem habet Dominus intentam in maleficos. 13. Ecquis vero est, qui vos laedat, si bonitatis imitatores sitis? 14. Quamquam etiam si propter justitiam feratis injuriam, felices estis. Quae vero metuunt illi, vos ne metuite, neve turbamini, 15. Sed Dominum Deum animis sancte colite, ac semper parati este, quicumque ex vobis spei, qua praediti estis, rationem petierit, ei comiter ac religiose respondere, 16. Vobis bene conscii, ut quum nunc de vobis, ceu maleficis, maledicant, contra fiat, ut pudeat eos, qui vestros bonos in christianitate mores incessunt. 17. Praestat enim recte facientes, si ita ferat Dei voluntas, adversa pati, quam prave facientes: 18. Siquidem Christus quoque semel pro nobis passus est, justus pro injustis, quo nos ad Deum adduceret, carne necatus, spiritu in vitam revocatus: 19. In quo etiam animis, qui erant in carcere, praedicatum ivit, 20. Quibus olim persuasum non fuerat, quum exspectaret Dei elementia, temporibus Noae, quum exstrueretur arca: in qua paucae, hoc est, octo animae in aqua conservatae sunt. 21. Consimili forma nunc quoque baptismus nos servat, qui non est corporis sordium detractio, sed bonae conscientiae testificatio ad Deum, per Jesu Christi resurrectionem, 22. Qui est ad Dei dexteram, profectus in caelum, angelis ei, et potestatibus potentatibusque subjectis.
Caput IIII
[recensere]Longius profert Christi exemplum, nempe ad carnis mortificationem: caritatem in primis commendans. Redit inde ad patientiae doctrinam. Necesse enim esse, ut initium correctionis ab ecclesia fiat.
1. Igitur Christo pro nobis corpore supplicium passo, vos quoque eadem mente armamini: siquidem qui corpore supplicium tulit, is peccare desiit, 2. Ne deinceps ad hominum cupiditates, sed ad Dei voluntatem reliquum in corpore tempus vivat. 3. Satis est enim nobis praeterito vitae tempora extraneis morem gessisse, versantes in libidinibus, cupiditatibus, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et nefariis deastrorum cultris. 4. Atque id sane mirantur illi, non concurrere vos ad eamdem luxuriae profusionem, et maledicunt: 5. Reddituri rationem ei, qui et vivos est et mortuos judicaturus. 6. Nam ideo mortuis quoque nuntiatus est, ut et secundum homines carne judicentur, et secundum Deum spiritu vivant. 7. Omnium autem finis instat. Quocirca este frugi, et ad supplicationes sobrii, 8. Ac ante omnia mutuam caritatem intentam habete: nam caritas multa peccata tegit. 9. Este alii in alios hospitales sine murmuribus. 10. Prout quisque aliquo munere dotatus est, ita id alii in alios dispensate, ut boni variorum Dei beneficiorum dispensatores. 11. Si quis loquitur, ut divina oracula: si quis subministrat, ut ex facultate, quam Deus suppeditet, quo in cunctis celebretur Deus per Jesum Christum, cujus est gloria et imperium in perpetua saecula: Amen. 12. Carissimi, nolite istud incendium, quod vestri periclitandi gratia vobis accidit, quasi novum aliquid vobis usu veniat, ad mirari: 13. Sed quatenus Christi suppliciorum participes estis, gaudete, ut tum quoque, quum exsistet ejus gloria, laetitia exsultetis. 14. Si ob Christi nomen probris incessimini, felices estis, quod gloriosus divinusque spiritus vos insidet. Per illos quidem vituperatur, sed per vos collaudatur. 15. Absit enim, ut aliquis vestrum supplicio adficiatur ut homicida, aut fur, aut facinorosus, aut ut alieni appetens: 16. At si ut Christianus, ne pudeat eum, quin Deum hac in parte condecoret: 17. Quandoquidem ejusmodi tempus est, ut poena a divina domo incipat. Quod si capitur a nobis initium, quis futurus est exitus eorum, qui divino non parent evangelio? 18. Et si justus aegre servatur, impius et improbus ubi comparebit? 19. Proinde qui Dei voluntate patiuntur adversa, ii recte faciendo conditori, ut fideli, suas commendent animas.
Caput V
[recensere]Seniores admones, ne imperium usurpent in ecclesiam, juvenibus docilitatem, et modestiam commendat; sobrietatem quoque et excubias adversus hostem truculentum.
1. Igitur seniores vestrum cohortor, ipse quoque senior, et Christi suppliciorum testis, et idem repraesentandae gloriae socius, 2. Pascite istud ovile Christi, id non inviti, sed sponte curantes; non avare, sed alacriter: 3. Neque ut gregibus imperantes, sed ut qui ovilis exempla sitis. 4. Ita fiet, ut, quum advenerit pastorum magister, numquam flaccescentem gloriae coronam accipiatis. 5. Similiter juniores parete senioribus, et omnes invicem obsequendo, modestiam complectimini: nam Deus et superbis adversatur, et modestorum fautor est. 6. Quamobrem submittite vos potenti Dei manui, ut vos tempore curationis evehat, 7. Omni vestri cura in eum rejecta: quippe cui curae sitis. 8. Sobrii este, vigilate: nam adversarius vester diabolus, ut leo rugiens circuit, quaerens, quem devoret. 9. Cui resistite fide firmi, scientes, eadem vestris, qui in orbe degunt, fratribus usu venire patienda. 10. Deus vero omnis favoris, qui nos ad aeternam suam gloriam per Christum Jesum vocavit, is vos paullum passos componat, confirmet, corroboret, fundet. 11. Ei gloria et imperium in perpetua saecula: Amen. 12. Per sylvanum, vobis fidum, ut arbitror, fratrem, paucis scripsi, commonefaciens et testificans, istud esse verum Dei beneficium, in quo statis. 13. Salutat vos ea, quae Babylone est, etiam electa, et Marcus filius meus. 14. Salutate inter vos caritatis osculo. Pax vobis, quotquot estis in Christo Jesu: Amen.