Jump to content

Bilbonis Ultimum Carmen

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Bilbonis Ultimum Carmen
in Incanis Portibus
1974
editio: incognita
fons: incognitus
Bilbo's Last Song poema
ab Iohanne R. R. Tolkien Anglice scriptum
ab Timotheo Masurel Latine redditum



Ivit dies, hebeta mi lumina,
sed ante me itinera iacent longa.
Avete, amici ! Audio, vocor.
Navis est lapideo muro propior ;
spuma candida atque undis glaucis,
me ducit via ultra occasum solis.
Spuma sal est, et ventus solutus est ;
audio Maris accessum qui iam adest.

Avete, amici ! Vela data sunt,
ventus orientis, funes contenti sunt.
Ante me umbrae iacent longae,
Sub caelo usque flectenti factae,
sed insulae iacent Sole retro
quas priusquam acta sint omnia ibo ;
terrae sunt in occasum occasus,
ubi tranquilla est nox et quies somnus.

Inveniam, a Stella Sola ductus,
ultra summum ipsum refugii litus,
portus praeclaros et liberos cras
atque Maris Stellis Illustrati actas.
Navis, mi navis ! Occasum quaero,
agros montesque beatas aeterno.
Ave Terra-Media ad postremum.
Cerno ego Stellam super malum tuum !