Nocte festinus populus dieque
per vias stratas, fluvii instar, urbis
ambulat, currit, fluit inter alta
tecta domorum.
Fervida furnos fame flamma cremat
et rigor ferri rapidaeque serrae
mutuo strident tenuesque fumant
mille camini.
Et rotae iuges celeresque gyrant
improbo ductae varioque ritu
mollia et dura et liquida et minuta
omnia mutant.
Atque fornaces chalybis liquatas
ignei massas ibi provomentes,
machinae, fabri, et opera omnifariam
adspiciuntur.
Vos metallorum domini probeque
principes artis bene promeretis
officinarum patriae vocari
Brasilidarum;
Quique tellurem rubeis serendo
coffeae granis arabum feracem
nos locupletes potuistis auro
reddere multo.
Vosque DVCENTES minimeque DVCTI,
undique et semper nova persecuti,
semper heroes rediistis, almi
Paulopolitae!
Incolas inter nemorum feroces
primus in silvis penitus remotis
Bartholomaeus Bonus Ananguera
signa reliquit.
Sera Libertas, tamen alma! Trinus
civibus nostris venerandus adstat
coetus ANDRADVM celeberque fratrum
plenus honorum.
Huius ingentis patriae superno
atque divino suboles protecta
amplius quidnam poterit timere
Numine tanto?
Brasilia et Paulopolis
Appearance
Brasilia et Paulopolis
Saeculum XX