Migne Patrologia Latina Tomus 43
AugHip.BrCoCuD 43 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Collatio primi diei.
PRAEFATIO.--Cum Catholici episcopi et partis Donati, jussu Imperatoris, disputando inter se gestis apud tribunum et notarium Marcellinum cognitorem habitis contulissent, multum prolixa eorumdem gestorum est facta conscriptio, quamvis posset totum multo brevius agi. Sed qui causam bonam non se habere sciebant, id egerunt primum quantum potuerunt, ut ne ipsa Collatio fieret, et ut prorsus causa ipsa non ageretur. Sed quia hoc obtinere minime potuerunt, id effecerunt multiplicitate gestorum, ut quod actum est, non facile legeretur. Unde visum est isto breviario cuncta complecti, ut ad signa numerorum, quae et in isto breviculo, et in ipsis gestis annotantur, sine difficultate quisque inveniat quod voluerit.
CAPUT PRIMUM.--Ingressis itaque utrisque partibus, primo loco recitatum est rescriptum imperatoris, quo jussit Collationem inter memoratos episcopos fieri, ut superstitionem manifesta ratio confutaret.
CAPUT II.--Secundo loco recitatum est edictum ipsius Cognitoris, quod per provinciam misit, ut convenirentur utriusque partis episcopi, et intra diem calendarum juniarum conferendi causa congregarentur Carthagine. In eo edicto basilicas sine jussione Imperatoris reddidit Donatistis, qui se pollicerentur esse venturos, ut eo modo eos ad conferendum etiam beneficiis invitaret. In eodem etiam edicto obtulit eis, ut alium quem vellent cum illo judicem constituerent; juravitque se hoc judicaturum, quod veritas suasisset: et caetera quae ad exhortationem congregationis illorum eodem continentur edicto.
CAPUT III.--Tertio loco recitatum est alterum Cognitoris edictum, quod proposuit jam praesentibus apud Carthaginem utriusque partis episcopis, qui locus et qui modus Collationis futurus esset, supra dicto die itidem commemorato et constituto: et admonuit ut ei pars utraque rescriberet, utrum placerent quae comprehendit edicto.
CAPUT IV.--Quarto loco, cum partis Donati episcopi exigerent proponi sibi ab adversariis qua causa fuissent congregati; Cognitor distulit, ut ex ordine prius omnia recitarentur, quae ante diem Collationis acta fuerant. Et recitata est notaria Donatistarum, in qua dixerunt, non sibi placere quod in edicto suo posuit, ut hi soli ex episcopis convenirent ad Collationis locum, quos ad ipsam causam peragendam caeteri delegissent, qui omnes triginta sex complebantur, decem et octo hinc, et decem et octo inde; id est, septem qui inter se disputarent, et alii septem qui concilio, si opus esset, adhiberentur, et alii quaterni qui gestis custodiendis et conscribendis praeessent: sed petiverunt se omnes potius, qui venerant, adesse debere; ut eorum numerus appareret, dicentes quod eos adversarii paucos esse mentiti sint. Ibi dixerunt ita se omnes venisse usque ad gravissimos senes, ut hi soli deessent, quos adversa valetudo corporis impedisset: et caetera quae ipsa notaria continentur.
CAPUT V.--Quinto loco recitatae sunt litterae Catholicorum, quas rescripserunt Cognitori, sicut edicto commonuerat, insinuantes consentire se ad omnia quae illo edicto fuerant ordinata. In eisdem litteris etiam se obstrinxerunt, et polliciti sunt, quod si in parte Donati veritas eis demonstraretur Ecclesiae, non se illic episcopalem honorem quaesituros, sed consilium eorum secuturos pro salute christiana: si autem in sua communione potius veritas ostenderetur Ecclesiae, honores episcopales eis non se negaturos: et hoc a se fieri bono pacis, ut intelligerent hi quibus hoc praestaretur, quod in eis Catholici non christianam consecrationem, sed humanum detestarentur errorem. Quod si plebes duos in una Ecclesia episcopos ferre non possent, utrisque de medio recedentibus, singuli constituerentur episcopi, ab eis episcopis ordinandi, qui in suis plebibus singuli invenirentur. In eisdem litteris commemorata est etiam causa Maximianistarum, ex quibus a se damnatis propter pacem partis Donati quosdam in honoribus integris susceperunt, et ab eis datum in sacrilego schismate Baptismum non resciderunt: et caetera quae in memoratis litteris continentur.
CAPUT VI.--Sexto loco recitatum est etiam edictum ipsius Cognitoris, quod proposuerat cum supra dicta notaria Donatistarum, et supra dictis litteris Catholicorum insinuans populo quae illi pars utraque rescripserit.
CAPUT VII.--Septimo loco recitatae sunt litterae Catholicorum ad Cognitorem datae, quibus Donatistarum notariae responderunt, concedentes eis quod petierant, ut universi qui venerant praesentes essent in eo loco ubi erat futura Collatio: cum tamen illic ex Catholicis episcopis illi soli adessent, quos edicto suo Cognitor definierat; ut si aliquis tumultus existeret, quod Catholici valde metuebant, non illis imputaretur qui paucissimi adessent, sed eis potius qui multitudinem suam praesentem esse voluissent. In eisdem litteris etiam tota ipsa causa comprehensa est, ut ostenderetur Ecclesia catholica non esse pars Donati, sed illa potius quae per totum mundum fructificaret et cresceret, incipiens ab Jerusalem secundum sacram Scripturam (Luc. XXIV, 47): et quia nihil ei praejudicarent quicumque in ea mali fuissent, divino in fine judicio separandi: et quia nec in ipsum Caecilianum majores eorum aliquid probare potuerunt, qui judiciis ecclesiasticis, et maxime Imperatoris apud quem ab eis fuerat accusatus, innocens inventus et pronuntiatus est. Et quia de jussionibus imperatorum quae pro Catholica constituuntur, solent facere invidiam; commemoratum est etiam de sancta Scriptura, reges decrevisse in regno suo gravissimas poenas eis qui blasphemassent Deum (Dan. III, 96). Commemorata est etiam causa Maximianistarum, quos et judiciis ipsi publicis insectati sunt, et ex quibus damnatis quosdam in honoribus integris susceperunt, nec ab eis in schismate datum Baptismum destruxerunt; quod eos quibus dilationem dederunt Maximiano communicantibus, dixerunt illius contagio non fuisse pollutos: et caetera quae eisdem litteris continentur. Haec autem omnia ideo ibi commemorata sunt, ne forte si secum cogitassent Donatistae, et viderent quam malam causam haberet pars Donati, ad hoc voluissent, omnes qui venerant, ingredi locum Collationis, ut pax atque unitas fieret.
CAPUT VIII.--Octavo loco, cum Cognitor inquisisset utrum sicut a Catholicis videbat, ita etiam a parte Donati electi jam essent qui susceptam causam peragerent; responsum est a parte Donati, quod jam esset acta a Catholicis causa, antequam esset confligentium statuta persona: propter illas Catholicorum litteras quae totam causam breviter continebant. Deinde instare coeperunt, ut prius ageretur de tempore, de mandato, de persona, de causa, tunc ad negotii merita veniretur. Et cum Cognitor interlocutus esset, nihil de causa esse mutilatum; et rursus inquisisset utrum de constituendo numero disputantium edicto ejus paritum fuerit, quia per hos oporteret agi omnia quae agenda essent: coeperunt Donatistae agere de tempore, quoniam causa ipsa agi non posset, quia dies praeterisset. Quarto decimo enim calendarum juniarum die completi fuerant quatuor menses ex die edicti Cognitoris quod ad provinciam miserat, sicut interrogatum respondit Officium. Et quoniam intra quatuor menses agi causam praeceperat Imperator, ideo diem jam transisse dicebant, et petebant ut tanquam in contumaces Catholicos sententia proferretur: quasi Catholici absentes essent, aut Donatistae aliquando ad agendam causam illis absentibus intravissent, aut admoniti Catholici vel evocati defuissent. Ista ergo calumniose et tergiversatorie, quae nec in foro jure agerentur, dicebant, nolentes ut aliquid ageretur. Sed ad hoc eis respondit ipse Cognitor, quod in calendas junias pars utraque consenserit, quamvis etiamsi quaelibet pars adhuc usque non occurrisset, duos alios menses superesse potuisse, quos Imperator adjunxit trinis edictis fuisse servandos.
CAPUT IX.--Nono loco, quoniam Cognitor superius dixerat, de tempore praescribere ut causa non ageretur, non episcopalis, sed forensis potius esse objectionis, invenit occasionem pars Donati qua diceret, nihil ergo secum agi publico jure debere, sed tantum divinis Scripturis. Unde, cum quaesisset Cognitor quid utrique parti de hac re placeret; responsum est a Catholicis, ut juberet mandatum catholici concilii recitari, ubi electis disputatoribus agendi modus injunctus est; ibi posse melius apparere quod non forensibus tergiversationibus, sed magis divinis testimoniis ageretur. Et aliquandiu conflictio producta est, cum Catholici instarent recitari mandatum, illi autem recusarent. Sed postea remotis omnibus moratoriis contentionibus, recitari mandatum Cognitor jussit.
CAPUT X.--Decimo loco mandatum catholici concilii recitatum est, quo electis ad disputandum episcopis, catholicae Ecclesiae est injuncta defensio adversus criminationes Donatistarum. Hoc mandato iterum, sicut in superioribus litteris, breviter tota causa comprehensa est, prius ut causa Ecclesiae quae toto, sicut promissa est, terrarum orbe diffunditur, a causa Caeciliani qualiscumque illa fuisset, sic distingueretur, ut ostenderetur malos in Ecclesia, qui vel ignoranter vel pro unitate pacis tolerantur a bonis, non eis ad mala consentientibus obesse non posse, similitudinibus evangelicis et exemplo Prophetarum, et ipsius Domini Christi et Apostolorum, et episcoporum, et judicio ipsorum etiam Donatistarum propter Maximianistas: deinde ipsius Caeciliani causa non mala fuisse certis documentis demonstraretur, quibus et ipse et ordinator ejus Felix Aptuginensis, quem in concilio suo criminosius accusaverunt, probaretur esse purgatus. Et caetera quae mandato eodem continentur, sive de Baptismo, sive de persecutione, quae solet Catholicis objicere pars Donati. Nam commemorata ibi est iterum, sicut in superioribus litteris, causa Maximianistarum, qua demonstrarentur Donatistae suo judicio cuncta diluisse, quae objicere Catholicis vel de Baptismo, vel de persecutione, vel de communionis contagione consueverunt. Adjectum est etiam, ut si qua etiam nunc episcopis Catholicis morarum interponendarum gratia voluissent crimina objicere, propter finiendam quae prius urgeret causam, audienda et discutienda postea differrentur. Hoc autem, id est, ut tota causa et superioribus litteris et isto mandato comprehenderetur, eo consilio a Catholicis factum est, ne forte, sicut fama jactabat, aliquas moratorias praescriptiones Donatistae ingerere conarentur; et forsitan non permissi ab ipsa Collatione resilirent; acta licet breviter Ecclesiae catholicae causa, in conscriptione gestorum legenda remaneret, quam timuisse intelligerentur, et ideo noluisse conferre.
CAPUT XI.--Undecimo loco, cum Cognitor interlocutus esset, in mandato Catholicorum magis divina testimonia quam forensia vincula esse prolata, et jussisset etiam subscriptiones omnium recitari, conflictus exortus est, et aliquandiu productus est, cum Donatistae exigerent eorum praesentiam, qui mandato subscripserant; objicientes quod eis suppositis qui episcopi non fuerint, potuissent fallere Cognitorem, quo praesente subscripsisse legebantur, et quod antiquis cathedris alios episcopos addiderint ut numerus augeretur. Catholici autem, ne sui praesentarentur, resistebant; verentes ne illi tumultum aliquem praepararent, per quem prorsus abrumperetur ipsa Collatio, quam fieri Donatistae nolle omnino videbantur, maxime quando de tempore, quasi jam causa lapsa esset et audiri non posset, praescribere voluerunt. Quem tumultum ideo putabantur nondum fecisse, quia si fieret, videbant non posse imputari Catholicis, qui paucissimi aderant; sed sibi potius, quorum praesens fuerat multitudo. Sed voluntati eorum cedentibus Catholicis, ut omnes qui subscripserant ingrederentur; apparuit postea hoc ideo voluisse Donatistas, quia existimabant non convenisse Carthaginem tot Catholicos, quot subscriptiones ostendebantur. Hoc autem propterea credidisse putati sunt, quia Catholici non ea pompa qua illi Carthaginem fuerant ingressi, et ob hoc eos paucos venisse suspicabantur.
CAPUT XII.--Duodecimo loco ingressis episcopis Catholicis, quorum praesentia petebatur, omnes singillatim recitati, et in medium procedentes, a Donatistis recogniti sunt, vel vicinis suis, vel cum quibus in uno loco erant: et quicumque recitabantur Catholici episcopi ex his locis, ubi non erat pars Donati, satis et ipsis Donatistis notum erat se ibi non habere collegas vel communionem suam, et esse illic Catholicos, vel quos noverant, vel de quibus audierant in suae vicinitate regionis. Ita factum est ut omnino nullius Catholici recitaretur subscriptio, de cujus praesentia dubitarent. Sane cum ventum esset ad nomen Victoriani Mustitani catholici episcopi, et in medium procedens respondisset se habere contrarios duos, Felicianum in civitate Mustitana, et Donatum in loco Turrensi; exegerunt Catholici, ut actis constaret Felicianum in communione esse Primiani: ipsum enim inter alios cum Maximiano damnaverant, damnatorem Primiani et ordinatorem ipsius Maximiani, quem postea in integro honore receperant, nec destruxerant Baptismum in eis quos in Maximiani schismate baptizaverat. Sed ad interrogationem Catholicorum respondere noluerunt, dicentes non debere hoc ab eis exigi. Et cum iterum pressius exigeretur, dixerunt jam internae actionis hoc esse: et secundum eos interlocutus est Cognitor, ut hoc quod coeptum fuerat ageretur, et illud si opus esset postea quaereretur. In ipsa autem dioecesi Mustitana apparuit et ipsos episcopum alium antiquae cathedrae addidisse, quod inani invidia Catholicis objecerant: hoc et in aliis locis eos fecisse, postea declaratum est.
CAPUT XIII.--Tertio decimo loco, recensitis et recognitis praesentibus Catholicis qui subscripserant, Cognitor obtulit petens, ut considentes potius agerent quam stantes. Donatistae tamen recusaverunt, gratias tamen agentes quod talibus senibus obtulisset consessum, et in ea recusatione multa dicentes in laudem suam, et in laudem ipsius Cognitoris; quae legat qui voluerit in conscriptione gestorum: pertinet enim ad rem, quomodo quem sic laudaverunt, ut dicerent honorificum, justum, reverentem, benignum, causam tamen, propter cujus actionem tam multi convenerant, apud eum agi nolebant.
CAPUT XIV.--Quarto decimo loco mandatum etiam Donatistarum prolatum et recitatum est, breviter factum, ut hi quos elegerant, agerent velut adversus traditores et persecutores suos. Recitata sunt etiam eorum nomina, cum hoc Catholici fieri petissent, ut constaret utrum apud Carthaginem praesentes subscripserant. Sed Donatistae multo instantius hoc ut fieret Cognitori extorserunt, ut eorum quoque numerus appareret, quod se magna intentione velle monstrabant. In ea sane recitatione inventi sunt quidam, pro quibus absentibus alii subscripserunt. Inventus est etiam unus, qui cum suo nomine recitato non responderet, dixerunt eum in itinere esse defunctum. Et cum quaererent Catholici, quomodo potuerit apud Carthaginem subscribere, qui fuerat in itinere defunctus; illi diu fluctuaverunt, perturbati, et nescientes quid responderent. Nam primo dixerunt, non de ipso, sed de alio fuisse suggestum. Et cum Catholici putassent de alio, id est, de clerico eos dicere, qui pro mortuo subscribere potuit; quaesitum est utrum clericus suo nomine, an illius pro mortuo subscripserit. Sed postea responderunt, ipsum quidem subscripsisse praesentem, cum octavo calendas junias mandatum fieret: sed quoniam aeger subscripserat, remeantem ad propria in itinere defecisse. Quo audito Catholici petierunt superiora eorum verba recitari, ut ipsa varietas deprehensa claresceret. Quod cum factum fuisset, et appareret, quaesivit Cognitor, utrum saltem sub Dei testificatione firmarent, eum fuisse Carthagini, quando praesentes praesentibus mandaverunt ut subscriberent. Ubi vehementius perturbati responderunt, Quid, si et alius pro eodem apposuit? Hanc eorum falsitatem deprehensam judicio Dei relinquens, jussit caetera nomina recitari. Quibus recitatis, quaesivit de numero episcoporum partis utriusque. Respondit Officium, nomina donatistarum episcoporum esse ducenta septuaginta novem, annumeratis etiam illis pro quibus absentibus alii subscripserant, computato et illo defuncto. Catholicorum autem omnium praesentium nomina esse constitit ducenta octoginta sex. Viginti enim non subscripserant, qui tamen suam exhibentes praesentiam et in medium procedentes, nisi quos infirmitas corporis illic apud Carthaginem tenuit, praesentibus gestis se mandare et consentire professi sunt. In loco ergo Collationis, hoc est in thermis Gargilianis, quia ipse postea locus placuerat, ex his Catholicis qui mandato subscripserant, et qui praesentes gestis mandaverant, hi soli defuerunt qui illic apud Carthaginem incommoda valetudine tenebantur. Ex his autem quorum nomina Donatistarum subscriptio continebat, non solum illi deerant quos apud Carthaginem aegrotare responderant, sed etiam illi pro quibus absentibus, id est, apud Carthaginem non constitutis alii subscripserant. Quoniam itaque se Donatistae de numerositate jactabant, excepto eo quod Catholicos plures venisse Carthaginem constitit; dictum est a Catholicis, alios episcopos centum viginti non venisse Carthaginem, quod quidam eorum senectute, quidam infirmitate, quidam diversis necessitatibus impediti. Quod cum audissent Donatistae, responderunt, etiam suos multo plures non venisse Carthaginem, et multas esse apud se cathedras viduatas episcopis: cum in sua notaria quam Cognitori dederant, apertissime dixerint usque adeo se omnes venisse Carthaginem, ut nec gravissimos senes aetas et labor potuerit deterrere; eosque solos non venisse, quos adversa valetudo in suis sedibus vel in itinere tenuisset. Sane propter cathedras, quas episcopis vacuas apud se esse dixerunt, responsum est etiam a Catholicis, sexaginta esse, quibus successores episcopi nondum fuerant ordinati. Ac per hoc in istis utriusque partis subscriptionibus, et falsitates in Donatistis constitit fuisse deprehensas, et eorum numerum episcoporum minorem; quandoquidem soli aegroti non venerant Carthaginem, pro quibus tamen in itinere aegrotantibus alii subscripserant, et omnium nomina cum ipsis etiam pro quibus alii subscripserant, ducenta septuaginta novem subscriptio continebat: neque ullo modo credibile sit, multo plures quam centum viginti, hoc est, tertiam partem omnium eorum in suis sedibus aegrotasse potuisse, et ideo non venisse Carthaginem.
CAPUT XV.--Quinto decimo loco, egressis omnibus qui jam superfluo praesentes erant, et remanentibus eis quos necessarios utrique delegerant, in perendinum diem Collatio dilata est utrorumque consensu, quoniam dies praesens jam videbatur emensus.
Collatio secundi diei.
CAPUT PRIMUM.--Primo loco, cum die intermisso ad memoratum locum, sicut placuerat et constitutum fuerat, conveniretur, obtulit consessum iterum Cognitor, deprecans ut fieret. Et mox Catholici consederunt: Donatistae autem recusaverunt. In qua recusatione inter caetera id quoque dixerunt, quod scriptum sibi esset cum talibus non sedere (Psal. XXV, 4). Ad hoc Catholici, ne morae fierent, tunc non responderunt, sed opportuniore loco in tertii diei Collatione. Tunc ergo etiam ipse Cognitor stando se cogniturum esse respondit.
CAPUT II.--Secundo loco recitata est notaria, quam pridie dederant, petentes ut sibi mandatum Catholicorum ederetur, quo considerato possent in diem constitutum instructi adesse, eo quod exceptores cum conscriptione gestorum occurrere non valerent: et responsio Cognitoris in eadem notaria, qua jussit fieri quod petebant.
CAPUT III.--Tertio loco, cum quaesisset Cognitor, quid etiam de subscriptionibus responderent, id est utrum eis placeret quod edicto proposuerat, ut prosecutionibus suis quisque subscriberet; et respondissent Catholici, jam se in hoc consensum suum litteris expressisse: illi se multum moveri dixerunt, quod hoc consuetudo non haberet. Et cum Cognitor interrogasset, utrum eis sufficeret quod dati fuerant gestorum conscribendorum ex utraque parte custodes; dilationem petere coeperunt, ut sibi conscripta gesta ederentur, et tunc responderent: Hic ortus est diuturnus conflictus cum eis, cum consensus eorum, quo placuerat ut illo die res ageretur, saepe recitaretur ex tabulis. Et cum se notas ignorare dicerent, petentes ut prius eis ederentur gesta conscripta; Cognitor jussit, ut quod eorum notarii exceperant perlatis codicibus qui signati custodiebantur, eis recitaretur, ne contra suum consensum venirent. Cumque et ipsi saepe de gestorum editione causarentur, quod exceptores non occurrissent gesta conscribere; etiam hoc eis responsum est, quod notaria sua ideo se petisse dixerant edi sibi Catholicorum mandatum, ut ad praesentem diem instructi occurrerent, quia exceptores occurrere cum gestorum editione non possent. Ubi non invenientes quid dicerent, voluerunt iterum praescriptionem diei refricare, de qua fuerat eis satis superque responsum, et inde jam fuerat primo die transitum. Sed tunc eis Catholici etiam ad hoc responderunt, quod non solum in edicto Cognitoris calendarum juniarum dies constitutus legeretur, sed etiam ipsi octavo calendas junias suum mandatum conscripsissent, cum jam transisset dies, quo dicebant agi debuisse causam, id est, quarto decimo calendas junias. Dictum est etiam ipsum Primianum ad calendas junias se pollicitum occurrere. Quae omnia ideo a Catholicis dicta sunt, quod audierant eos etiam in populo suo de hac re invidiose locutos: et tamen inter haec omnia illi in petenda dilatione vehementissime perstiterunt. Quod cum vidissent Catholici ad hoc eis diu negari ut gesta multis verbis onerarentur, petierunt Cognitorem, ut eis quam petebant dilationem concederet. Et concessa est sex dierum dilatio, respondentibus exceptoribus, quando editio gestorum posset occurrere; et illis promittentibus, cum gesta edita fuerint, se suis prosecutionibus subscripturos.
Collatio tertii diei.
CAPUT PRIMUM.--1. Tertio die Collationis, id est, sexto idus junias, ingressis partibus, primo loco, utrum edita eis gesta fuerint, Cognitor inquisivit. Respondit Officium, se ante diem quam promiserat edidisse, quod ex utriusque partis cautionibus probaretur. Et recitatae sunt cautiones, quibus constitit Catholicos accepisse gesta octavo idus junias hora diei quinta, Donatistas autem eodem die, tertia.
CAPUT II.--2. Secundo loco cum Cognitor jussisset principale negotium jam proponi; dictum est a Catholicis, olim se agere velle principale negotium, et hoc esse, ut crimina quae solent Donatistae dicere in Ecclesiam toto orbe diffusam, si possent, probarent. Responsum est a Donatistis, ut prius quaereretur qui essent qui agerent, ut morae fierent de discussione personarum. De qua re cum diu confligeretur, Catholicis recusantibus, et ut remotis superfluarum morarum tergiversationibus ad causam veniretur vehementer instantibus, contra Donatistae obnixissime contendebant, ut personae discuterentur, et flagitabant ut exprimerentur qui petissent ab Imperatore istam fieri Collationem. Volebant enim ut constaret Catholicos esse petitores, ut ex forensi jure possent discutere personas petitorum; cum jam in actione prima recitatum fuisset Catholicorum mandatum, ubi se ostendebant non petitores esse, sed defensores adversus crimina quae illi eorum communioni objicere solent: cum ipsi prius exegerint, ut Ecclesiae causa non forensibus formulis, sed magis divinarum Scripturarum testimoniis ageretur; confessique fuerint, lecto Catholicorum mandato, Scripturis sanctis eos Ecclesiae causam firmare voluisse, seque ex eadem divinae legis auctoritate vicissim acturos esse promiserint. Tunc ergo quasi obliti quid exegerint, et quid etiam ipsi polliciti fuerint, cum de Ecclesiae criminatione et purgatione Catholici proposuissent agi oportere, coeperunt personas quaerere petitorum, ut eas possent ex forensi jure discutere. Contra ergo Catholici resistebant, et propter praescindendas moras, quas eos et praeparare audierant, et innectere jam videbant, perseveranter instabant, ut Ecclesiae causa potius ageretur. In conflictu perventum est, ut Imperatoris praeceptum quo Collationem jussisset fieri legeretur, ut eo modo petitorum persona constaret. Videbatur enim et Cognitori, ne quid Donatistis etiam de ipso jure forensi, veluti justa poscentibus negaretur, prius petitorum constituendas esse personas. Praecepto ergo imperiali recitato, Collationem petisse Catholicos declaratum est, eamque esse concessam. Tunc Donatistae etiam preces quibus ab eis illa Collatio petita est, postulare coeperunt. Hic cum eis ipse Cognitor responderet, in pragmatico rescripto preces inseri non solere: ad id se converterunt ut mandatum Catholicorum, quo mandaverant peti ab Imperatore Collationem, eosdemque legatos quos ad hoc impetrandum miserant, sibi ederent atque proderent; asserentes discutere se debere quae mandata sunt, atque ibi invenire posse mandata Catholicorum quae de illis Imperatori locuti sunt. Hoc cum intelligerent Catholici ad hoc inquiri, ut invenirentur occasiones quibus prolixi temporis morae ac dilationes ingererentur, asserebant omnino quod peterent ad causam non pertinere; quandoquidem Collationem ab eis petitam ipse Imperator apertissime ostenderet, cui Cognitorem dederat, ut superstitionem manifesta ratio confutaret. Et vehementer urgebantur, ut remotis omnibus morarum interpositionibus, et aliarum interponendarum inquisitionibus, id potius ageretur quod ea Collatione agi ab Imperatore praeceptum est, quam et petitam ab illo et concessam esse constabat.
CAPUT III.--3. Inter haec etiam de catholico nomine, apud quos potius esset, pauca ab utraque parte invicem dicta et objecta sunt, et jussum est principali causae potius reservari. Et post aliquanta identidem, cum catholici nominis facta mentione dicerent Donatistae apud se potius esse Catholicam; interlocutus est Cognitor, se interim sine cujusquam praejudicio non posse aliter appellare Catholicos, quam eos appellavit Imperator, a quo Cognitor datus est: illos autem quanto magis se esse catholicos dicerent, tanto magis jam causam ipsam remotis morarum interpositionibus agere debere, in qua probare possent se potius esse catholicos. Hic Donatistae post tantas moras et tot interlocutiones Cognitoris contra eos prolatas, exigentis ut causa potius ageretur, atque testantis de legatorum personis, vel mandato quod eis injunctum est, nec ad causam aliquid pertinere, nec sibi aliquid ut hinc requireret fuisse praeceptum; dixerunt ut si in legatis, vel mandato quod eis datum est manifestando, noluissent Catholici obtemperare judicatis, saltem hoc responderent, utrum loco petitorum consisterent: multum mirantibus Catholicis, cur eos Donatistae dixerunt, in edendo legatorum mandato non parere judicatis; cum potius contra ipsos tam multis interlocutionibus Cognitor pronuntiaverat. Interrogaverunt ergo Catholici, quibus judicatis non paruerint. Et Donatistis ad hoc non respondentibus, interlocutus est Cognitor, ad illud quod de loco petitoris Donatistae quaesierant, Catholici responderent. Et responderunt se hoc proponere, ut crimina quae solent Donatistae communioni eorum objicere vel probentur, vel diluantur; ut possit Donatistarum separatio vel defendi vel corrigi. Tunc Cognitor cum responsionem a Donatistis exigeret, responderunt, Afros qui se catholicos dicerent, alienam causam velle defendere, hoc est, totius orbis Ecclesiam; de qua sibi nihil debere praejudicari, cum inter Afros hoc negotium ventiletur; et exspectari potius Ecclesiam transmarinam, ut qui vicerint, ipsi ad eam pertinere videantur, et ipsi habeant catholicum nomen: sed in fine prosecutionis suae rursus de persona petitoris ut sibi responderetur, postulaverunt. Hic Catholici ad utrumque breviter responderunt; et quia de personis jam primo et secundo judicio quaestio fuerit terminata; et quia Ecclesiae toto orbe diffusae cui testimonium perhibet Scriptura divina, ipsi, non Donatistae, communicant, unde catholici merito et sunt et vocantur. Donatistae autem responderunt, non catholicum nomen ex universitate gentium, sed ex plenitudine Sacramentorum institutum: et petiverunt ut probarent Catholici sibi communicare omnes gentes. Quod Catholici cum gratissime acciperent, et peterent ut hoc probare permitterentur; rursus illi de mandato illo, quod legatis injunctum, edi sibi petiverant, quaestionem refricare coeperunt, et a causa Ecclesiae, quae jam in medium discutienda pervenerat, iterum resilire, modo mandatum supra dictum petendo, modo de petitoris persona ut constaret instando, modo ut de his ipsis quae petierant judicaret Cognitor, exigendo; de quibus jam toties fuerat interlocutus, et eos illa frustra petere pronuntiaverat.
CAPUT IV.--4. Sed Cognitor, quanquam viderentur non recte petere edi sibi mandatum quod legatis injunctum est; quia, id quod sufficiebat ad causam, Collationem petitam concessamque, constabat; non ei tamen videbatur, injuste illos petere ut petitoris persona constaret. Catholici autem videntes, quod jam sibi fuerat antea nuntiatum (et hoc eorum intentione satis intelligebant), non ob aliud Donatistas personas quaerere petitorum, nisi ut liceret eis personarum discussione longissimas temporum et dilationum moras inserere; quoniam vehementer nolebant ut perveniretur ad causam, in qua se nihil habere quod dicerent, sicut res ipsa vel sero postea patefecit, plenissime sciebant: hoc ergo videntes Catholici, noluerunt personam suscipere petitorum, asserentes non se objicere crimina, sed objecta defendere; quae cum defendissent, et falsa esse demonstrassent, consequenter eos apparere qui sint, et quanta iniquitate se ab unitate diviserint. Hic Donatistae asserebant, quocumque modo etiam de ipsis criminibus quae vellent diluere, ultro Catholici cogerent sibi adversarios respondere, petitorum eos habere personam. Sed Catholici respondebant, ad hoc se petisse Collationem, non ubi objicerent diluenda, sed ubi objecta diluerent: quoniam et mandatum Donatistarum adversus traditores et persecutores factum erat; et verba Primiani, quando prius a Catholicis de Collatione conventus est, crimen eis eum objicere testabantur, ubi dixerat, Indignum est ut in unum conveniant filii martyrum et progenies traditorum: et quamvis tunc conferre noluisset, postea tamen in judicio praefectorum se audiri et discuti velle dixerat. Quem eorum de Collatione consensum tenentes Catholici, hoc ut fieret ab Imperatore petiverant.
5. Tunc jussit eos Cognitor objecta a se crimina jam probare, nec de petita Collatione personam petitoris ostendi, si etiam utrique petisse probarentur. Hic Donatistae identidem petere coeperunt, ut de persona pronuntiaret. Et pronuntiavit Cognitor, dicens, si Collationem pars utraque petivisset, eum esse petitorem qui crimina objiceret. Et exegerunt Donatistae, ut probaretur a Catholicis, utrum Collationem utrique petiverint. Ubi Cognitor cum dixisset, Hoc Catholici probare debebunt; ortus est iterum moratorius conflictus de catholico nomine et Donatistarum et Caecilianistarum. Deinde obtulerunt Catholici gesta habita in judicio praefecturae, quibus probarent etiam Donatistas Collationem petisse. Quae cum jussisset Cognitor recitari; rursus illi ad praeterita redierunt, et de his ut pronuntiaret Cognitor flagitare coeperunt, de quibus toties pronuntiaverat, id est, de persona et de mandato legatorum, quod sibi ut ederetur toties superfluo postulaverant. Hoc autem agebant, quantum intelligebatur, timentes ne gesta praefectoria legerentur, ubi suam causam quibusdam inconsideratis et temerariis responsionibus vulneraverant. Diu itaque conflictatum est ab eis, et maxime cum ipso Cognitore; cum ipsi peterent edi sibi mandatum legatis injunctum, aut pronuntiaret eos hoc superfluo petivisse: ille autem et pronuntiasse se diceret, et pronuntiaret hoc omnino ad praesens non pertinere judicium, ubi declararetur imperialibus litteris quid petitum esset quidve concessum. Et tandem aliquando ad jussum ejus coeperant gesta praefectoria recitari. Quorum gestorum cum dies et consules fuissent recitati, continuo rursus Donatistae interruperunt, et eadem illa praeterita poscere coeperunt. Sed cum Cognitor interloqueretur, debere gesta recitari, ut de petitoris persona constaret; illi contra ab initio coeperunt dicere, esse gesta priora, quae deberent potius recitari. Contra a Catholicis dictum est, ideo illos nolle ut gesta praefectoria legerentur, quod in eis prosecutiones proprias formidarent. CAPUT V.--6. Obtulerunt ergo Donatistae gesta proconsularia, et vicariae praefecturae, ubi Catholici petierant eos actis municipalibus conveniri, ut Collatione utrorumque facta error de medio tolleretur, longe antequam ipsam Collationem ab Imperatore petivissent: et his gestis Catholicos volebant ostendere, loco assistere petitorum, quia illic eos dixerant haereticos, multa contra divinas leges humanasque committere. Contra hoc Catholici dicebant, ideo se etiam tunc flagitasse Collationem, ut contra eorum crimina pro Ecclesia responderent. Itaque petiverunt saepius, ut si ea gesta recitanda essent, quae priora esse constaret; illa potius legerentur, ubi Donatistae primitus causam Caeciliani ad imperatorem Constantinum per Anulinum proconsulem accusando miserunt: recitatisque gestis quae ipsi proferebant, non sunt recitata illa quae apud praefectos habita jam coeperant recitari. Et coepit esse conflictus, ut si propterea gesta quae Donatistae protulerant praelata sunt gestis quae Catholicis prolata fuerant, quia priora reperta sunt, ut ipsa potius recitarentur; saltem post ipsorum recitationem recitarentur etiam illa longe priora, ubi eos appareret in hac tota causa quae agebatur, primitus accusatores exstitisse per proconsulem apud Imperatorem. Ista ergo ne recitarentur, vehementer Donatistae obluctabantur, multis et multiplicibus prosecutionibus resistentes, sicut obluctati fuerant et extorserant ne illa praefectoria legerentur. In hac autem obluctatione saepe repetebant illud jam detritum, et tot interlocutionibus Cognitoris repulsum, de mandato legatorum sibi edendo. Repetebant etiam quaestionem, quae fuerat jam ante transacta, Utrum testimoniis Legis, an publicis gestis Catholici agere mallent. Et dicebant, ut si testimonia divinae Legis eligerent, facerent omnium legum publicarum gestorumque jacturam; si autem publicis legibus et gestis agere potius vellent, omitterent divina documenta. Et tamen si hoc eligerent Catholici, ut publicorum gestorum documentis potius agerent, dicebant se Donatistae nec hoc permissuros, ut ea quae a Catholicis offerebantur gesta legerentur; eo quod haberent validam temporis praescriptionem, illam scilicet, de qua eis fuerat sufficienter et a Catholicis, et ab ipso Cognitore responsum, quia ipsam causam lapsam et agi jam non posse dicebant, quia dies transierat quo menses quatuor complerentur. Vehementer enim eos timere apparebat, ne gesta legerentur, quibus doceretur a majoribus eorum Caecilianum apud Imperatorem primitus accusatum, et deinde judiciis et ecclesiasticis et imperialibus absolutum atque purgatum: hoc est, ne ipsa causa omnino, propter quam ventum fuerat, ageretur, ubi se evidentissime superari posse sentiebant. Sic autem nolebant et timebant, ut hoc etiam confiteri cogerentur, dicentes quod sensim, id est, paulatim, inducerentur in causam, et ad causae interna deducerentur: quod utique optare deberent, si non de inanibus et moratoriis praescriptionibus, sed de ipsius causae veritate confiderent.
CAPUT VI.--7. Contra ergo Catholici cum vehementer conarentur, ut ad causam perveniretur, quo eos prorsus nolle pervenire cernebant, respondebant tamen iterum atque iterum eisdem ipsis quae illi toties jam transacta repetebant. Et quoniam duo erant quae in medium venerant, unum de editione mandati quod legatis injunctum est, alterum utrum divinis testimoniis, an gestis publicis Catholici agere mallent; de mandati illius editione et Catholici responderunt, non ad eos, neque ad praesentem causam omnino pertinere; et ipse Cognitor, quod saepius pronuntiaverat, iterum pronuntiavit, legatorum personam et mandatum quod susceperunt omnino se non posse discutere, et ab eo quod sibi injunctum est non debere discedere: quandoquidem satis apparebat imperialibus litteris quibus judex huic causae fuerat constitutus, Collationem ab Imperatore concessam. De illo autem altero, ubi quaerebant quid eligerent Catholici, utrum divina documenta, an gesta publica; saepius Catholici responderunt, si Donatistae hominum crimina non objicerent, quae velut traditoribus objicere consueverunt, sed tantummodo id quaereretur, quae, vel ubi esset Ecclesia, nihil se acturos publicis gestis, sed Scripturarum divinarum tantummodo testimoniis: si autem in illa hominum accusatione et criminatione persisterent, quia et ipsi ista nisi talibus gestis demonstrare non possent, sine dubio et Catholicos hujusmodi crimina gestis publicis defensuros; aliter enim ista nec accusari poterant, nec defendi. Haec eis saepius et a Catholicis et ab ipso Cognitore repetita et inculcata sunt, multis et variis modis multarum prosecutionum illis ad eadem redeuntibus, et eadem repetentibus, ne ageretur causa, et ne gesta legerentur quae jam in manibus esse cernebant. Sed aliquando vicit Cognitor tam longas obstinationes, et jussit recitari quae a Catholicis data sunt; et coepit tandem agi causa, propter quam tot episcopi partis utriusque convenerant. Quod mirabiliter factum est, ut cum Donatistae propterea quaererent petitoris personam ne perveniretur ad causam, ipsa inquisitio petitoris subito in medium mitteret causam.
CAPUT VII.--8. Tertio ergo loco haec acta sunt. Lecta est relatio Anulini proconsulis ad imperatorem Constantinum: quam quaerentibus Donatistis unde prolata sit; Catholici responderunt in archivo proconsulis, si dubitarent, esse quaerendum. In qua relatione evidentissime continetur, ipsos primitus ad imperatorem Constantinum per memoratum proconsulem ea quae Caeciliano crimina objiciebant accusando misisse. Qua perlecta Donatistae quaerere coeperunt, quem sibi Catholici dicerent patrem. Quibus cum ab eis esset responsum secundum Evangelium, ubi scriptum est, Ne vobis dicatis patrem in terra; unus est enim pater vester Deus (Matth. XXIII, 9): etiam hoc audito nihilominus quaerere coeperunt, utrum eis Caecilianus pater esset, an mater. Cum jam dictum fuisset a Catholicis, nec patrem sibi eum esse nec matrem; sed fratrem, sive bonum, si bonus esset, sive malum, si malus esset, quia et malus propter Sacramenta communia frater esset: hinc aliquanto diutius conflixerunt, Donatistis eadem repetentibus, et Catholicis eadem respondentibus. Nam et hoc objecerunt Donatistae, quomodo diceret Apostolus, Et si multos paedagogos habetis in Christo, sed non multos patres: in Christo enim Jesu per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV, 15). Et responsum est a Catholicis, hoc honorificentiae causa dictum propter evangelicum ministerium quod dispensabat Apostolus. Nam patrem ad fidem salutemque aeternam non esse nisi Deum. Neque enim posset contrarium Christo Apostolus loqui, ut cum ille diceret, Ne vobis dicatis patrem in terra; unus enim pater vester Deus; contra Apostolus, tanquam resistens verbis Christi, patrem se diceret eorum, quibus annuntiaverat Evangelium: nisi esset utique distinguendum, quid divinae gratiae, quid humanae honorificentiae causa diceretur.
9. Quaesierunt etiam, quis ordinaverit Augustinum, nescio quas, sicut jactabatur, calumnias praeparantes. Ubi cum eis intrepide responderet, a Megalio se ordinatum, qui tunc fuerit primas episcoporum in Numidia Ecclesiae catholicae; et urgeret instanter, ut jam proferrent quae praeparaverunt, ut ibi etiam calumniosi demonstrarentur: illi intentionem in aliud detorserunt, redeuntes ad Caeciliani personam, quam dicebant catholicae Ecclesiae non obesse, etiamsi vera ejus crimina monstrarentur; et tamen etiam ipsa non posse vera monstrari.
CAPUT VIII.--10. Tunc itaque Donatistae protulerunt litteras, quas ab universo concilio suo se accepisse dicebant, quibus responderetur mandato Catholicorum, quod primo die actionis fuerat allegatum; et die sequenti antequam ad secundam actionem die tertio veniretur, data notoria Donatistae edi sibi poposcerant, ut instructi possent ad cognitionem venire. Et fortasse propter has litteras diligenter scribendas etiam ipsa secunda actione dilationem petiverunt, quae illis sex dierum concessa est. Quarto itaque loco haec acta sunt: lectae sunt supra dictae litterae Donatistarum, quibus conati sunt respondere mandato Catholicorum, quod gestis primae actionis insertum est. Cui mandato non eos potuisse respondere inveniet qui utraque legere et considerare veluerit: primum, quia testimonia ex Lege et Prophetis et Psalmis et apostolicis atque evangelicis Litteris deprompta, quibus ostenditur Ecclesia catholica per totum mundum diffundi, incipiens ab Jerusalem, unde in propinqua et longinqua crescendo etiam in Africam venit, et in alia loca et civitates per quas primitus dilatata est, in quibus multae Ecclesiae ad ipsam unicam pertinentes, apostolico labore fundatae sunt, quibus Donatistas non communicare manifestum est; non solum non pertractare, sed omnino nec attingere voluerunt; nec aliquod testimonium in tam prolixa epistola sua proferre ausi sunt de Scripturis sanctis, quo assererent Ecclesiam partis Donati esse praedictam et praenuntiatam: sicut tam multa Catholici protulerunt pro Ecclesia cui communicant, quae incipiens ab Jerusalem toto orbe diffunditur. Has ergo partes testimoniorum tantorum cum omnino non attigissent, sed tanquam in illo mandato Catholicorum, cui respondere videbantur, dicta non fuerint, praeterissent; illud ostendere tentaverunt prolatis multis testimoniis divinarum Scripturarum, quod Ecclesia Dei non cum malorum hominum commixtione futura praedicta sit. Et tamen postea cum ad evangelicam similitudinem venissent, quam Catholici in mandato suo posuerant de retibus in mare missis, quibus congregari dixit Dominus omnia genera piscium, et bonos a malis in littore, hoc est in fine saeculi separari: etiam ipsi fassi sunt, in Ecclesia esse permixtos saltem occultos malos. Zizania vero inter triticum non in Ecclesia, sed in ipso mundo permixta dixerunt; quoniam Dominus ait, Ager est hic mundus (Matth. XIII, 47-50, 38). De area sane, cui paleam Catholici dixerant usque ad tempus ventilationis admixtam, tanquam omnino in Evangelio nihil tale scriptum sit, exponere similitudinem istam nec conati quidem sunt; sed quasi hoc a se ipsis Catholici dixerint, eam tantummodo reprehenderunt, velut ex testimonio Jeremiae prophetae, qui ait, Quid paleis ad triticum (Jerem. XXIII, 28)? non attendentes unde hoc ille dixisset. Non enim aiebat de Ecclesia, sed de divinis Prophetarum visionibus et humanis somniis, ne ullo modo compararentur. Illam quoque similitudinem de ovibus et haedis qui simul pascuntur, et in saeculi fine segregabuntur, quam inter alias Catholici ex Evangelio posuerant (Matth. XXV, 32, 33), omnino attingere noluerunt. Neque enim poterant illic dicere, etiam haedos a pastoribus in communibus pascuis ignorari, sicut dixerant inter retia pisces malos in mari a piscatoribus non videri.
11. Item cum Catholici in mandato suo volentes ostendere toleratos a bonis in Ecclesia malos, nec bonos malorum contagione pollutos, commemorassent exempla Prophetarum et ipsius Domini Christi et Apostolorum, et post haec etiam bonorum episcoporum, et judicio ipsorum quoque Donatistarum qui quosdam suorum in Maximiani schismate positos negaverunt Maximiani contagione pollutos: illi in suis litteris ad haec respondere conati, de Prophetis, et de Domino Christo et Apostolis quodcumque dixerunt; de episcopis autem et Maximianistis siluerunt. In episcopis enim premebantur auctoritate Cypriani, cujus verba ex epistola ejus prolata Catholici in suo mandato posuerunt; quibus manifestissime ostendebatur, et praecepisse ut pro unitate in Ecclesia mali tolerarentur, nec propter ipsos Ecclesia relinqueretur ( Epist. ad Maximum ); et quosdam collegas suos etiam ipsum, a quorum malis moribus longe abhorrebat, et de quorum factis pessimis non tacebat, in Ecclesia tolerasse ( Serm. de Lapsis ). Hujus ergo auctoritate oppressi Donatistae, cum de Prophetis et Domino Christo et Apostolis aliquid dixissent, ad hoc tamen, non tolerandos in Ecclesia permixtos malos, de episcopis omnino nihil dicere voluerunt. Et tamen etiam de Juda traditore, et de his quos Paulus toleravit per invidiam Christum annuntiantes, ipse Cyprianus sic intellexit, sic scripsit, quemadmodum ea Catholici in suo mandato posuerunt: quod et Dominus Judam ad exemplum malorum in Ecclesia tolerandorum pertulerit (Joan. VI, 71, 72); et Paulus eos de quibus talia dixit, non extra, sed intra Ecclesiam sustinuerit (Philipp. I, 15-18). De Maximianistis autem quid responderent, eum adhuc homines viverent, de quibus possent apertissime facillimeque convinci? Proinde ad illud quod in mandato suo Catholici dixerant, eosdem Maximianistas a Donatistis per judicia publica basilicis pulsos, utcumque respondere conati sunt, non se criminaliter accusasse, aut ad communionem suam invitum aliquem coegisse, sed res suas vel suorum civiliter repetisse: obiti quod Primianus aliquando dicendum apud Acta mandavit, Illi auferunt aliena, nos intermittimus ablata. Ad illa vero quae de Maximianistis in Catholicorum mandato dicta sunt, quod a se damnatos in integro honore susceperint, quod Maximiani socios ab illo pollutos esse negaverint, quod Baptismum ab eis in schismate datum approbare potius quam rescindere atque iterare maluerint; nec leviter respondere tentaverunt: sed illa omnia miro quodam silentio, tanquam dicta non fuerint, transierunt. 12. De ipso etiam Baptismo quod in illo mandato a Catholicis dictum est Apostolum de quibusdam dixisse, Veritatem in iniquitate detinent (Rom. I, 18), ut ostenderetur fieri posse, ut non destruenda veritas in destruenda iniquitate teneatur; aut non intellexerunt, aut id quod ipsi intellexerant, ne ab aliis intelligeretur, verbis suis obscurare voluerunt, dicentes, hoc Apostolum de Gentilium errore dixisse: quasi ad rem pertineat de quorum errore dixerit, cum tamen ostenderit posse veritatem in iniquitate detineri; ut haec duo cum in uno homine inventa fuerint, et approbetur veritas et iniquitas corrigatur: sicut Catholica facit, cum agnoscit in Donatistis, et amplectitur Sacramenti veritatem, detestatur autem in eis et corrigit haereticam iniquitatem. Et illud quod a Catholicis in mandato dictum est, non ideo destruendum Baptismum Christi, quia eum etiam haeretici tradunt; sicut non ideo negandus est Christus, quia eum etiam daemones confitentur: similiter aut non intellexerunt, aut obscurare voluerunt, dicentes Catholicos contra martyres locutos, non tamen exprimentes quos martyres dicerent. Dicentes etiam eos daemoniis velle communicare: quasi haereticis communicetur, quando eorum anathematizatur iniquitas, quamvis in eorum consecratione inventus Baptismus non destruatur; sicut anathematizatur iniquitas daemonum, quamvis in eorum confessione auditum nomen Domini non negetur. 13. De persecutionibus etiam quas perpeti se queruntur, multa in suis litteris posuerunt: nec tamen respondere ausi sunt ad illud quod in mandato Catholicorum dictum est, quod ipsi primitus apud Constantinum imperatorem accusaverunt Caecilianum; qui de imperatorum legibus conqueruntur, invidiam Catholicorum exaggerantes, sive mortes, quas eorum Circumcelliones sibimetipsis inferunt, sive omnia quae non pro communione Donati, sed pro sceleribus quibus violenter saeviunt, nefarieque vivunt, per leges publicas disciplinasque patiuntur: sicut etiam de oppido Vagaitano commemorasse ausi sunt; ubi manifestatum est quanta mala commiserint, et quam minora perpessi sunt. 14. Ad illud quoque in Catholicorum mandato, quod dictum est de purgatione et absolutione Caeciliani et Felicis Aptuginensis, de quorum criminibus apud imperitos solebant Catholicis magnam invidiam concitare; cum illic tota causa propter quam venerant, versaretur, nihil omnino respondere in tam prolixis litteris voluerunt: quia et in eo quod dicebant, et divinis testimoniis velut astruebant, non esse malos in Ecclesia tolerandos, sed ab eis recedendum propter contagium peccatorum; ita se dicere demonstrabant, ut tamen ignoratis peccatis alienis neminem maculari posse faterentur. Hoc enim et de malis piscibus dixerant, quod sicut illos latentes in fluctibus, quamvis jam intra retia, non vident piscatores; sic latentes malos in Ecclesia nesciunt sacerdotes, et ab eis ideo minime polluuntur. Nec tamen vel leviter vel tenuiter in tam prolixis et tanta dilatione accepta conscriptis litteris probare conati sunt, quod maxime in mandato Catholicorum commemoratum est, ut probarent non solum vera esse crimina Caeciiani (nam hoc parum est); sed etiam Ecclesiae, quae per omnes gentes usque ad terrae terminos dilatatur, ea probari et innotescere potuisse, ut consequenter saltem secundum ipsos posset cognitorum peccatorum contagione maculari.
CAPUT IX.--15. Cum itaque litterae Donatistarum recitatae fuissent, voluit Cognitor, ut etiam quae Catholici recitanda dederant legerentur. Sed Donatistae ad ea quae scripserant ut responderetur, flagitare coeperunt. Quod et Catholici magis volebant, ne illae litterae sic manerent, quasi eis non potuerit responderi. Incipientibus ergo Catholicis respondere, Donatistae interrumpere et obstrepere coeperunt, ne perpetuus respondentis sermo decurreret, sicut eorum litterae nullo interpellante fuerant recitatae. Volentibus ergo Catholicis divina testimonia quae ipsi posuerant, et ea quae illi commemoraverant, ostendere quemadmodum essent accipienda, ne inter se deprehenderentur esse contraria, cum essent utraque divina, et utique consona, non dissona, esse deberent, primitus de areae similitudine coeperunt dicere. Tunc Donatistae interrumpentes, dixerunt quod de area non legeretur in Evangelio scriptum. Cumque expressius a Catholicis locus Evangelii commemoraretur; rursus interrumpendo dixerunt, occultos malos dictos esse paleam postea ventilandam. Inde inter strepitus et interruptiones eorum, de zizaniis et tritico dissensio nata est, propter mundi nomen, quo Donatistae nolebant intelligi Ecclesiam, quia scriptum est, Ager est hic mundus. Et multa testimonia protulerunt, quibus sancta Scriptura mundum non nisi malos commemorasset; sicuti est, Qui dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo (I Joan. II, 15); et caetera talia: ut quasi ex hoc ostenderent, mundi nomine Ecclesiam significari minime potuisse. Contra Catholici alia testimonia proferebant, quibus in bono mundi nomen esse positum ostenderetur; sicuti est, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19): et caetera hujusmodi, ubi ostenderetur Ecclesia, quoniam ipsa utique per Christum reconciliatur Deo. Et haec agebantur, Catholicis sermonem suum prosequendo perpetuare conantibus, illis autem ne id fieret perstrepentibus; cum suam responsionem non reservarent, sicut Catholici fecerant, cum eorum epistola legeretur; sed crebras contradictiones interponendo, ne Catholicorum prosecutio imperturbata procurreret, impedirent.
16. Flagitantibus itaque patientiam eorum Catholicis, et per multas Cognitoris interlocutiones vix impetrantibus; responderunt litteris eorum, ostendentes multis sanctarum Scripturarum testimoniis et exemplis, malos in Ecclesia nunc sic esse permixtos, ut quamvis debeat vigilare ecclesiastica disciplina, ad eos non solum verbis, sed etiam excommunicationibus et degradationibus corripiendos, tamen non solum in ea latentes nesciantur, sed plerumque propter pacem unitatis etiam cogniti tolerentur: sic ostendentes divina testimonia consonare, ut et illa quibus commendaretur Ecclesia cum malorum commixtione, hoc tempus ejus significarent, qualis est in praesenti saeculo; et illa testimonia quibus commendatur non habere commixtos malos, illud ejus tempus significarent, qualis venturo saeculo in aeternum futura est. Sicut nunc mortalis est, id est, ex mortalibus hominibus constat; tunc autem immortalis erit, quando in ea nemo morietur: sicut ipse Christus isto tempore fuit pro illa mortalis, post resurrectionem autem jam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9); quod etiam Ecclesiae suae in fine saeculi praestiturus est. Haec duo tempora Ecclesiae, quae nunc est, et qualis tunc erit, significata est etiam duabus piscationibus: una ante resurrectionem Christi, quando mitti jussit retia, nec sinistram nec dexteram nominans partem (Luc. V, 4-10); ut nec solos malos, nec solos bonos, sed commixtos bonis malos intra retia suorum Sacramentorum futuros doceret: post resurrectionem autem, quando jussit retia mitti in dexteram partem (Joan. XXI, 6-11); ut post resurrectionem nostram bonos solos in Ecclesia futuros intelligeremus, ubi ulterius haereses et schismata non erunt, quibus modo retia disrumpuntur. Nam et Evangelium non tacuit in prima piscatione commemorare retia esse disrupta: et in novissima dictum est, Et cum tam magni essent pisces, retia non sunt disrupta. De tali Ecclesia dictum esse, quod per illam non erat transiturus incircumcisus et immundus (Isai. LII, 1). Ad immundos enim pertinere schismaticas separationes, quae tunc non erunt, quia retia non sunt disrupta. Hoc etiam significasse, quod corvus avis immunda exierit de arca, et non redierit. Quae tamen arca exeunte corvo non utique omnibus immundis animalibus caruit, sed in ea fuerunt et munda et immunda usque ad diluvium (Gen. VII et VIII), sicut in Ecclesia boni et mali usque ad saeculi finem. Sed sicut non de immundis, sed de mundis animalibus Noe obtulit sacrificium; ita non ii qui mali sunt in Ecclesia, sed ii qui boni sunt perveniunt ad Deum. 17. De Prophetis etiam, quia dixerant Donatistae in litteris suis, non eos communicare illis in quos mala tanta dixerunt; responderunt Catholici, quod unum templum fuerit quo universi utebantur, nec quemquam Prophetarum, qui tanta dixerunt in malos, constituisse sibi aliud templum, sacrificia, sacerdotes. Et quod Donatistae in litteris suis posuerunt testimonia Scripturarum, quibus ostenderent ad peccata parentum etiam filios pertinere; cum hoc utique nunquam recte intellectum sit, nisi de iis filiis qui parentum iniquitates imitarentur: responderunt Catholici, cum tanta in illum populum et acerba dicta sint divinis eloquiis, quae etiam ipsi in suis litteris commemoraverunt, ut quasi nullus illic remansisse videretur bonus; non solum ibi fuerunt iidem ipsi Prophetae sancti, verum etiam ex ipso populo exorti erant, quos ipse Dominus in suae carnis adventu laudabiles reperit, sicut fuerunt Zacharias et Elisabeth, et sicut Joannes filius eorum, sicut Simeon senex et Anna vidua (Luc. I et II). Unde apparet quam impie, quam calumniose objicerentur Catholicis toto orbe diffusis crimina Caeciliani; cum Simeoni et Annae et caeteris talibus objici non possent crimina illius populi, in quo nati fuerant, sacramentis ejusdem populi consecrati, quae crimina eidem populo non humana opinio, sed sermo divinus objecerat. Commemoratum est etiam testimonium propheticum, ubi signati sunt, ne cum malis perirent, qui gemebant facinora quae fiebant in medio eorum (Ezech. IX, 4); nec tamen corporaliter separati sunt. 18. Deinde ibi commemoratum est qualis separatio bonis hoc tempore ab impiis et malis fieri debeat, ne communicetur peccatis alienis; corde videlicet et vitae morumque dissimilitudine: nec aliter intelligi debere quod scriptum est, Exite de medio eorum, recedite inde, et immundum ne tetigeritis (Isai. LII, 11); id est, discernimini aliter vivendo, et immunditiae non consenseritis. Ibi etiam opportunissimo loco responsum est Donatistis ad illud quod dixerant, cum eos peteret Cognitor ut sederent, scriptum sibi esse, ut cum talibus non sederent (Supra, Collationis die 2, cap. 1). Dictum est enim a Catholicis, cum eorum litteris responderent, non sic intelligendam esse separationem a malis hoc tempore, quemadmodum illi intellexerant, qui secum tanquam cum impiis non sederunt, quia scriptum est, Non sedi in concilio impiorum. Cum utique si impios putarent, nec illud quod in eodem psalmo consequenter prohibetur, facere debuerunt. Nam ibi sequitur, Et cum iniqua gerentibus non introibo (Psal. XXV, 4). Cum ergo illi intrassent cum eis quos impios putarent, quare non etiam sederunt; ut in utroque non corporalem, sed spiritualem consessum et ingressum devitasse viderentur? Ibi commemorata est etiam causa Maximianistarum toties jam illis objecta, ubi et se et illos quibus dilationem dederunt in Maximiani schismate positos, ejusdem in damnatione Primiani socios, tamen illius contagio dixerunt non esse pollutos: qui Caeciliani criminibus orbem christianum usque ad terminos terrae perisse contenderent. CAPUT X.--19. Ad haec Donatistae, cum validissimis Scripturarum documentis et exemplo suo de Maximianistis respondere non possent: ad illud quod jam peractum fuerat redierunt, dicentes mundum non bene intelligi Ecclesiam, in qua simul et triticum et zizania jussa sunt crescere: cum Catholici et tot testimonia divina jam commemorassent, quibus ostenderetur mundus etiam in bona significatione positus, et in ea non nisi Ecclesia posset intelligi; et quomodolibet acciperetur mundus, quando utrumque semen per mundum cresceret, non debere propter zizania totius mundi triticum deseri. Cum ergo haec jam dicta fuissent, et quaestio ipsa jam terminata videretur; ad eam rursus summa inopia redierunt, eadem per eadem replicantes, quaerentes quomodo potuerit diabolus in Ecclesia seminare zizania. Deinde calumniantes, quod duas Ecclesias Catholici dixerint; unam quae nunc habet permixtos malos, aliam quae post resurrectionem eos non esset habitura: veluti non iidem futuri essent sancti cum Christo regnaturi, qui nunc pro ejus nomine cum juste vivunt tolerant malos.
20. Ad haec Catholici responderunt, etiam ipsos jam fuisse confessos, esse in Ecclesia vel occultos malos: et vicissim quaesierunt quomodo eos in Ecclesia diabolus seminaverit; quod illi quasi fieri non posset, de zizaniis requirebant. Repetierunt etiam Catholici testimonium Cypriani, qui eamdem evangelicam similitudinem non aliter intellexit, quam ut in Ecclesia diceret esse zizania, nec latere, sed cerni ( Epist. ad Maximum ). Contra quod testimonium illi omnino nihil ausi fuerant respondere; cum auctoritatem Cypriani tanti habeant, ut per illam conentur defendere quod male de iterando Baptismo sentiunt et faciunt. De duabus etiam Ecclesiis calumniam eorum Catholici refutarunt, identidem expressius ostendentes quid dixerint, id est, non eam Ecclesiam quae nunc habet permixtos malos alienam se dixisse a regno Dei, ubi non erunt mali commixti; sed eamdem ipsam unam et sanctam Ecclesiam nunc esse aliter, tunc autem aliter futuram; nunc habere malos mixtos; tunc non habituram: sicut nunc mortalem, quod ex mortalibus constaret hominibus; tunc autem immortalem, quod in ea nullus esset vel corpore moriturus: sicut non ideo duo Christi, quia prior mortuus postea non moriturus. Dictum est etiam de homine exteriore et interiore, quae cum sint diversa, non tamen dici duos homines: quanto minus dici duas Ecclesias, cum iidem ipsi qui nunc boni tolerant permixtos malos et resurrecturi moriuntur, tunc nec mixtos malos habituri sint, nec omnino morituri? De ipso quoque numero, quoniam Donatistae Scripturarum testimonio unam Ecclesiam commendaverunt, velut contra duas quas Catholicos affirmasse jactabant; responsum est a Catholicis, etiam multas Ecclesias in Scripturis inveniri dictas, et septem ad quas Joannes scribit (Apoc. I), quae tamen multae illius unicae membra esse intelligerentur: ut hinc appareret multo minus sibi debere objici duas, cum eamdem ipsam unam dixerint non talem nunc esse qualis in resurrectione futura esset, quandoquidem apostolicis Litteris non objiciantur multae, ex quibus ipsa una constaret. Ad haec Donatistae rursus eadem replicare non destiterunt, insuper adjicientes et invidiose jactantes, quod Ecclesiam mortalem Catholici dixerint; et ideo negantes eam mortalem esse, quia Trinitas immortalis est, cujus gratia consecratur Ecclesia; et quia Christus ideo pro ea mortuus sit, ut eam faceret immortalem: quasi Catholici dixerint non eam fieri immortalem gratia Dei, et effuso pro ea sanguine Salvatoris: sed tempora esse discernenda dixerunt, praesens videlicet quo moriuntur omnes sancti, sicut mortuus est ipse Christus; et futurum, quo resurgent, et nullo morituro vivent cum illo qui jam resurrexit. CAPUT XI.--21. Haec inter eos cum agerentur, et quamvis manifesta atque dilucida Donatistis certantibus superflua replicarentur; promisit Cognitor de his se quae satis audisset extrema sententia judicaturum, et jussit illud agi potius, unde exstiterit prima causa discidii. Tunc Donatistae urgere coeperunt, ut de his quae audisset primitus judicaret. Quod cum etiam Catholici exigerent, et ille in eo quod dixerat permaneret, juberetque illud agi potius, ut causa primi discidii monstraretur; petierunt Catholici, ut quae offerebant recitarentur. Quod cum fieri praecepisset, obnixius Donatistae resistere coeperunt, et cogere ut jam de cognitis judicaret, eadem quae transacta fuerant repetentes; et addentes, quod omnino judicare de illa causa non deberet, quam volebat agi recitatione eorum quae a Catholicis oblata fuerant recitanda: dicentes hujus causae Christum judicem esse debere; et invidiam facientes Catholicis, quod hominem petiverant judicem; dicentes etiam solita de persecutionibus quas perpeti viderentur. Ad hoc Catholici responderunt, nec de homine judice postulato eos debere facere invidiam, qui et de causa Maximianistarum judicaverunt, nec eam Christo judici servaverunt; et ipsam Caeciliani causam primitus ad hominem, hoc est, ad imperatorem Constantinum accusantes miserunt: nec de persecutionibus, quod aliquid ab imperatoribus pro Ecclesia Catholici peterent, cum eorum Circumcelliones ducibus clericis tam horrenda mala committerent. Ubi frustra responderunt, nihil hoc ad sacerdotes pertinere; cum clericis ducibus illi talia fecisse asserebant.
22. Ibi etiam cum dictum esset, quod calce et aceto humanos oculos persecuti sint, in quo scelere diabolum crudelitate pervicerunt, qui hoc in sancti viri carne non fecit, quam in potestatem acceperat affligendam (Job II); hic Donatistae quaesierunt, utrum qui faciunt, filii essent diaboli, an qui patiuntur: quasi Catholici aliud quam passiones suas dixerint immanissimas a clericis et Circumcellionibus eorum. Verumtamen etiam hic non praetermiserunt Catholici, occasione oblata, eis Maximianistas objicere; et dixerunt secundum eorum sententiam meliores esse Maximianistas, quos apud tres vel eo amplius proconsules persecuti sunt. Illi enim si passi sunt, victi fecerunt. Et urgebant Catholici, ut responderent, utrum ex ipsis quos damnaverunt et persecuti sunt, non susceperint Felicianum, et utrum non eum habeant in collegio suo. Ad quod illi objectum sicut semper omnino obmutescentes, in aliud ierunt, objiciendo Catholicis, quod diabolum defendissent; quia dixerant cum sancti Job oculis pepercisse, unde illum isti crudelitate vicissent. Et susceperunt accusare diabolum velut defensum a Catholicis, dicentes cum magis crudeliter in carne Job oculis pepercisse, ut manerent ad spectaculum vulneris, quod universo corpori inflixerat. Quod multum mirum est, quare hoc pro magno dicere voluerint, nisi forte ut intelligerentur pie fecisse, qui oculos in hominibus persecuti sunt, ne cruciarentur videndo vulnera sua, quae ab eis per totum corpus acceperant. 23. Sed cum iterum Donatistae persecutiones quas patiuntur exaggerantes, suorum quasdam mortes commemorarent in oppido Bagaiensi; responsum est a Catholicis, eos hoc passos esse dum eorum violentiae resisteretur, quam et judici inferre conati sunt. In illo oppido commemoraverunt Catholici ab eis horrenda esse commissa, ita ut etiam basilica esset incensa, et in ignem missi codices sancti. Mortes autem illorum magis esse ex consuetudine quam habent, ut se ipsi praecipitent. Cumque his Donatistae respondentes exaggerarent identidem velut persecutiones quas paterentur, tanquam ex his fructibus suos adversarios malam esse arborem jactitantes, et petentes identidem ut de agro et zizaniis et de una et immortali Ecclesia judicaretur; contra autem Catholici fructus eorum commemorarent schismata et rebaptizationes, et quod ipsi primitus majores suos apud Imperatorem accusassent, atque in hujusmodi mutuis objectis diu conflictio versaretur: maluit Cognitor haec omnia cohibere, promittens de his judicium posteriore sententia. Et recitari jussit quod a Catholicis oblatum jam legi coeperat et fuerat interruptum Sic peracta est causa Ecclesiae, quam magnopere Catholici curaverant a Caeciliani causa distinguere; quoniam ei non posset cujuslibet praejudicari criminibus, quae contra omnes humanas criminationes tot testimonia divina meruisset. Ex hoc jam coepit agi etiam causa Caeciliani. CAPUT XII.--24. Quinto ergo loco haec acta sunt. Recitatae sunt duae relationes Anulini proconsulis ad Constantinum imperatorem: una quae jam superius erat recitata (Supra, n. 8), qua ostendit majores Donatistarum, id est, de parte Majorini, dedisse sibi chartas criminum Caeciliani, et postulasse Constantino mittendas, seque illas memorato imperatori misisse: altera autem qua ostendit ex ejusdem imperatoris jussione denos ex utraque parte, ad agendam causam, ut mitterent, eos se convenisse, atque illos promisisse facturos. Tum deinde lectae sunt etiam litterae supra dicti imperatoris ad episcopos datae, ubi eis causam Caeciliani injunxit audiendam. Atque inde ex ordine legi coepit etiam episcopale judicium Melchiadis Romani episcopi et aliorum cum illo Gallorum et Italorum episcoporum, in eadem urbe Romae factum, cujus judicii prima parte, id est, gestis primi diei recitatis, ubi accusatores Caeciliani qui missi fuerant, negaverunt se habere quod in eum dicerent; ubi etiam Donatus a Casis-Nigris in praesenti convictus est, adhuc diacono Caeciliano schisma fecisse Carthagine; de Carthaginis enim schismate exorta est adversus Ecclesiam catholicam pars Donati: ubi etiam promiserunt iidem adversarii Caeciliani alio die se repraesentaturos, quos causae necessarios subtraxisse arguebantur; et hoc mentiti, ulterius ad judicium accedere noluerunt: hac ergo judicii parte recitata, cum coepisset recitari quid alio die gestum sit; interruperunt Donatistae, et petere instantissime coeperunt, ut prius ea quae offerebant recitarentur, asserentes non esse ordinis, ut prius absolutio Caeciliani, quem nondum accusaverant, legeretur; et de hoc aliquanto diutius conflixerunt: cum Catholici dicerent, non debere interrumpi quod legi jam coeperat, donec ejusdem judicii omnia gesta terminarentur; illi autem e diverso assererent, ea quae interrumpebantur, nec incipi debuisse ut legerentur, quoniam non competeret prius defendi hominem quam accusari. Ad hoc Catholici respondebant, cum causa schismatis a Cognitore quaereretur, petisse ut illa legerentur, quae oblata fuerant ad legendum, cum ageretur de persona petitoris. Duas itaque ob res illa voluisse recitari; ut appareret eos primitus in hac causa hominem judicem postulasse, qui faciebant Catholicis invidiam, quod in hac Collatione homo cognitor residebat; et ut petitoris persona constaret: et quoniam legi coepta fuerant, non debere interrumpi, sed usque ad finem recitando perduci. Inter haec Cognitor, cum hoc primo voluisset, quod a Catholicis petebatur, ut ea quae recitari coeperant finirentur; postea tamen ei Donatistae extorserunt, ut ea quae ipsi offerebant dilatis illis legi permitterentur.
CAPUT XIII.--25. Tunc Donatistae aliquantum praelocuti sunt, quod Mensurius qui fuerat ante Caecilianum Ecclesiae Carthaginensis episcopus, tempore persecutionis tradiderit persecutoribus sanctas Scripturas. Et hoc ut probarent, legerunt ejus epistolam ad Secundum Tigisitanum datam, qui tunc habebat primatum episcoporum Numidiae. In qua epistola videbatur Mensurius velut de suo crimine confiteri: qui tamen non scripserat se sanctos codices tradidisse, sed potius ne a persecutoribus invenirentur abstulisse atque servasse; dimisisse autem in basilica Novorum quaecumque reproba scripta haereticorum, quae cum invenissent persecutores et abstulissent, nihil ab illo amplius postulasse. Verumtamen quosdam Carthaginensis ordinis viros postea suggessisse proconsuli, quod illusi fuerant qui missi erant ad Christianorum Scripturas auferendas et incendendas, quia non invenerant nisi nescio quae ad eos non pertinentia; ipsas autem in domo episcopi custodiri, unde deberent proferri et incendi: proconsulem vero ad hoc eis consentire noluisse. In eisdem etiam litteris lectum est, eos qui se offerrent persecutionibus non comprehensi, et ultro dicerent se habere Scripturas, quas non traderent, a quibus hoc nemo quaesierat, displicuisse Mensurio, et ab eis honorandis eum prohibuisse Christianos. Quidam etiam in eadem epistola facinorosi arguebantur et fisci debitores, qui occasione persecutionis vel carere vellent onerosa multis debitis vita, vel purgare se putarent, et quasi abluere facinora sua, vel certe acquirere pecuniam, et in custodia deliciis perfrui de obsequio Christianorum. Crimen tamen Donatistae non ingerebant Mensurio, nisi de codicibus traditis: mentitum eum quippe dicebant, quod illi non fuerint codices sancti, et peccatum suum tegere voluisse; quamvis et ipsam fictionem criminarentur. Recitarunt etiam rescripta Secundi Tigisitani ad eumdem Mensurium pacifice data, ubi et ipse narravit, in Numidia persecutores quae egerint: et qui comprehensi et Scripturas sanctas tradere nolentes, et multa mala passi et gravissimis suppliciis excruciati et occisi sunt: eosque honorandos pro martyrii sui merito commendavit, laudans eos non tradidisse Scripturas sanctas, illius mulieris exemplo, quae duos exploratores in Jericho, in quibus figurarentur duo Testamenta, Vetus et Novum, tradere persecutoribus noluit (Josue II). Quod quidem exemplum si sub hac figura est intelligendum, Mensurium potius adjuvabat. In suis enim litteris Mensurius reprehendebat eos qui Scripturas sanctas, quamvis eas non traderent se tamen habere faterentur; quod mulier illa non fecit. Neque enim eos exploratores qui quaerebantur, apud se esse confessa est, sed negavit. Scripsit etiam Secundus, et ad se ipsum missos a curatore et ordine centurionem et beneficiarium, qui peterent divinos codices exurendos, eisque respondisse, Christianus sum et episcopus, non traditor. Et cum ab eo vellent aliqua ecbola, aut quodcumque accipere; neque hoc eis dedisse, exemplo Eleazari Machabaei, qui nec fingere voluit suillam carnem se manducare, ne aliis praeberet praevaricationis exemplum (II Machab. VI, 21-28). Hae litterae Mensurii et Secundi donec legendo terminarentur, Catholici patienter audierunt; quamvis testati fuerint eas esse familiares, nec ad causam Ecclesiae pertinere.
CAPUT XIV.--26. Cognitor ergo commonens Donatistas, ut patientiae vicem redderent, jussit perlegi quae oblata a Catholicis jam ex parte fuerant recitata. Hic Donatistae poposcerunt, ut prius etiam legeretur quod de causa Caeciliani offerebant. Hoc quoque sine ulla difficultate Catholicis permittentibus, et commendantibus quam patienter hoc permitterent, ut hoc eis et illi rependerent; jussit quod offerebatur Cognitor recitari. Et recitatum est a Donatistis concilium ferme septuaginta episcoporum contra Caecilianum apud Carthaginem factum, ubi eum absentem damnaverunt, quod ad eos venire noluerit; tanquam a traditoribus ordinatus, et quia cum esset diaconus, victum afferri martyribus in custodia constitutis prohibuisse dicebatur. Nominati sunt etiam quidam collegae Caeciliani qui traditores asserebantur publicis gestis, quae tamen gesta non legebantur. Inter hos autem maxime Felix Abtugnensis acerbius accusatus est, ita ut fons malorum omnium diceretur. Deinde sententiae a singulis dictae sunt, primitus a Secundo Tigisitano, qui eorum princeps fuit; deinde a caeteris: quibus expresserunt se Caeciliano et collegis ejus non communicare. Hoc itaque concilio recitato Catholici responderunt, illas litteras Mensurii et Secundi ad invicem datas, satis demonstrasse pacatos; nihil postea criminis de facto Mensurii vel accusatum vel judicatum: concilium vero quod contra Caecilianum factum legerant, non quidem habere consulem et diem, sed hinc se nullum crimen objicere, quod magis negligentiae quam fraudis esse potuerit.
CAPUT XV.--27. Sed obtulerunt iidem Catholici aliud concilium sub eodem Tigisitano habitum in civitate Cirtensi, cujus consul et dies cum legeretur, Donatistae dixerunt, nec consulem, nec diem talia solere habere decreta. Hic Catholici responderunt, illorum esse istum forsitan morem, qui concilia sua nollent in aliqua falsitate convinci; Catholicorum autem concilia consules et dies semper habuisse. Deinde coepit identidem concilium, quod Catholici attulerant, recitari, ubi Secundus quosdam de quorum traditione audierat, et singillatim interrogabat, et eos confessos a consessu removebat. Quod eo modo recitabatur, ut cum ex Cirtensi concilio lecta esset confessio traditorum, legeretur etiam de concilio Carthaginensi nomen ejus velut traditoris in Caeciliani causa damnati. Deinde ventum est ad ipsius Secundi Tigisitani a Purpurio Limatensi crimen objectum; cui Purpurio idem Secundus occisos ab eo in carcere Milei filios sororis ejus objecerat: ubi ille vicissim ei crimen traditionis objecit, dicens detentum eum fuisse a curatore et ordine ut Scripturas daret, nec eum potuisse dimitti nisi aliquid tradidisset. Hoc autem quod ei objecit Purpurius, detentum eum fuisse a curatore et ordine ut Scripturas daret, idem Secundus in litteris quas Mensurio rescripserat, pene confessus est, ubi ait missum ad se fuisse a curatore et ordine centurionem et beneficiarium, et a se Scripturas petitas, vel quaelibet ecbola; quae quidem se non tradidisse dixit: sed cum ipse illic commemoraverit tot martyres, qui cum tradere noluissent, excruciati et occisi sunt; quomodo ipse detentus et convictus et nolens aliquid tradere, nihil pati et dimitti potuerit, nec Mensurio scripsit, nec Purpurio respondit. Non enim centurioni et beneficiario dixit se Scripturas non habere, sed respondit se omnino non tradere. Quod illi auditum quomodo illo dimisso renuntiare potuerint sine suo exitio, non apparet; praesertim quia idem Secundus non quoslibet infimos, sed etiam patresfamilias, cum hoc idem persecutoribus respondissent, crudelissimis mortibus dixit occisos. Sed de hac re Catholici nullum Secundo crimen objecerunt: sed tantummodo quod ei Purpurius objecit, et propter quod pacem, ne schisma fieret, omnia illa Deo dimittens, cum traditoribus fecit, recitari voluerunt, ut quales homines in absentem Caecilianum sententias dixerint, appareret.
CAPUT XVI.--28. Hoc autem recitato, petierunt Catholici, ut etiam illa quae dilata fuerant, legerentur, de concilio Carthaginensi, in quo lectum fuerat absentem Caecilianum a multis episcopis fuisse damnatum. Hoc illud concilium, quia Catholici recitaverant relationes Anulini proconsulis, quibus appareret chartas criminum Caeciliani Constantino imperatori esse transmissas: quod utique agentes confirmaverunt a majoribus suis Caecilianum apud Imperatorem accusatum. Responsum est autem a Catholicis, illud Carthaginense concilium sic non praejudicare absenti Caeciliano, quemadmodum non praejudicavit absenti Primiano concilium eorum, a quibus in Maximiani causa damnatus est; quoniam magis tenuit pars Donati, quod actum est postea pro Primiano, quam illius concilii auctoritatem quo fuerat ante damnatus: sic ergo et in Caeciliani causa debere attendi quod postea gestum est. Hic Donatistae de Maximiani causa coarctati dixerunt, nec causam causae, nec personam praejudicare personae. Quam sententiam in ore habere solent omnes Catholici, cum Donatistae aliorum crimina aliis objicientes suam separationem defenderent, et orbem christianum nescio quibus Afrorum criminibus accusarent. Nam et ista Collatione totum quod egerant Catholici, ut Ecclesiae causam a causa Caeciliani distinguerent asserentes in Ecclesia permixtos malos non obesse bonis, nec eos suis maculare peccatis, hoc utique egerant, ut nec causa causae praejudicaret, nec persona personae. Quod ab adversariis dum aliud ageretur, voce apertissima confirmatum est. Sed Cognitor cum quaesisset quid de Carthaginensi concilio Catholici responderent; iterum responderunt non esse contemnendam similitudinem causae Primiani, quia et Dominus Christus Judaeos de factis eorum convincens perducebat ad verum.
29. Deinde Donatistae longa prosecutione agebant, ut ex illius auctoritate Carthaginensis concilii confirmaretur Caeciliani damnatio, quod ad tot sacerdotes venire noluerit; quasi non et Primianus ad eos a quibus damnatus est, cum eorum factionem cognosceret, simili voluntate non venerit; et quod non exspectaverit Caecilianus, ut princeps a principe ordinaretur; cum aliud habeat Ecclesiae catholicae consuetudo, ut non Numidiae, sed propinquiores episcopi episcopum Ecclesiae Carthaginis ordinent: sicut nec Romanae Ecclesiae ordinat aliquis episcopus metropolitanus, sed de proximo Ostiensis episcopus. Hoc autem dicentes de sua consuetudine, quam nescio quando instituerunt, Ecclesiae catholicae praejudicare conabantur: quae consuetudo si antiqua esset, hoc ipsum objecissent Caeciliano, quando eum absentem damnaverunt. Dixerunt etiam scripsisse Optatum, quod Caecilianus dixerit, Si traditores sunt qui me ordinaverunt, ipsi veniant, et ordinent me. Quod quidem si dictum est, ideo dici potuit ad illos irridendos, quibus hoc mandasse perhibetur, quoniam certus erat ordinatores suos non esse traditores. Non enim ait quia traditores sunt; sed, si traditores sunt: ut innocentia eorum probanda restaret, ubi probari recte potuisset. 30. Ad haec, et si quae alia prolixa prosecutione dixerunt, breviter responderunt Catholici, non sufficere ad causam Caeciliani Carthaginense concilium, ipsos etiam judicasse, qui eam ad Imperatorem accusando miserunt; et sic demonstrarunt hoc potius esse exspectandum, quo res pervenerit usque ad Imperatoris sententiam, cui eamdem causam mittendam duxerunt. Hoc enim Catholici instabant, ut omnibus morarum umbraculis amputatis, illa potius legerentur, quibus lectis olim causa finita, et Caeciliani innocentia manifestata luce clarius appareret. Quae Donatistae ut legerentur, omnino nolentes, quidlibet aliud interponendo impediebant. Nam cum Cognitor quaesisset, utrum prius esset factum Carthaginense concilium, et postea missa fuerit ad Imperatorem causa Caeciliani; dixerunt Catholici, quoniam consulem et diem illud concilium non haberet, ad utrumque se respondere: quia si prius causa ad Imperatorem missa est, quo exitu terminata sit exspectari oportere; si autem postea, nihilominus non istorum, sed illius judicium esse quaerendum, quo eam post judicium suum mittendam putarunt. Sed cum multa Donatistae insererent de consule et die, cur in suorum majorum concilio non legeretur, ne hinc falsitatis arguerentur, et assererent hanc esse ecclesiasticam consuetudinem, ne dies et consules decretis episcoporum conscriberentur, legi volentes etiam concilium Cypriani, ut hoc probarent, quia nihil aliud nisi morae quaerebantur (neque enim Catholici in eo causam suam constituerant, quando ad utrumque responderant, sive prius, sive posterius esset illud concilium, quod contra Caecilianum apud Carthaginem fecerant); jussit Cognitor, Catholicis instantibus, ut ista potius quae dilata fuerant, legerentur.
CAPUT XVII.--31. Tunc Donatistae aliam quaestionem interposuerunt morarum plenissimam, sed revera in qua pro se laborare voluerunt, si possent ostendere quod volebant: illud scilicet Cirtense concilium falsum esse, ubi lectae fuerant confessiones traditorum invicem sibi ignoscentium ne schisma fieret; quia ipsi legebantur inter caeteros contra Caecilianum absentem sententias protulisse. Hoc ergo falsum demonstrare conantes, multa dixerunt; sed alia levia esse ipsi judicantes, duo quaedam in ea quaestione multum commendaverunt, et in eis multum immorati sunt: unum, quia contra ecclesiasticam consuetudinem ipsum Cirtense concilium diem et consulem haberet; alterum autem, quod persecutionis tempore non posset concilium congregari. Exigebant ergo Donatistae a Catholicis, ut vel alia concilia proferrent antiqua episcoporum, ubi ostenderent consules et dies etiam conscriptos, vel de ipsis sanctis Scripturis tale aliquid recitarent. Ubi Catholici cum viderent de re inanissima moras mirabiles et inexplicabiles interponi; (quis enim eos hinc falsitatem crederet objecturos, ubi ad majorem diligentiam temporum attestatio praenotata legeretur, ne forte per hanc esset aliquando necessaria indagatio veritatis? quis ergo eos crederet hoc objecturos, ut praepararet antiqua concilia, quibus hanc consuetudinem demonstraret? aut quis tunc iret et vetusta ecclesiastica archiva revolveret?) cum hoc viderent Catholici, et in Melchiadis concilio diem et consulem demonstrabant, et de ipsis sanctis Scripturis commemoraverunt Prophetas indicia antiquissimorum temporum suis litteris praenotasse, quoto anno, cujusque mense anni, quoto die mensis factum esset super eos verbum
Cognitor autem illud de die et consule objectum contemnendum et removendum existimans, jussit gesta apud Melchiadem habita caetera recitari: et recitata sunt. Quibus apparuit omnium qui tunc consederant episcoporum sententiis et ipsius Melchiadis, Caecilianum absolutum atque purgatum: Donatum vero damnatum, qui praesens in prima fuerat actione convictus; ille scilicet Donatus a Casis-Nigris, quem praesentem fuisse tunc constitit.
32. Sed hoc recitato, cum quaereretur a Donatistis quid responderent ad illud Cirtense concilium, eo redierunt, conantes falsum esse monstrare. Tum dixerunt tempore persecutionis congregari non potuisse concilium. Quod Cognitor non contempsit, et validum existimans, a Catholicis responsionem poposcit; atque inter haec quaesivit, unde probaretur tempus fuisse persecutionis. Tunc Donatistae protulerunt martyrum gesta, ubi auditi et pro confessione passi sunt. Jussit etiam Cognitor computare Officium, et renuntiare, consideratis utriusque consulibus et diebus, et qui de concilio Cirtensi, et qui de gestis martyrum legebantur: quia dictum fuerat a Catholicis, post illorum martyrum passionem, unde persecutionis tempus probabatur, prope annum consecutum fuisse usque ad consulem et diem concilii Cirtensis. Responsio autem computantis Officii mensem interfuisse suggesserat. Voluerunt ergo Catholici de tabulis tolli quod dixerant, ut hoc solum gesta retinerent quod Officium responderat; hoc enim verius esse crediderant. Sed Donatistae, quod a Catholicis dictum erat, noluerunt de tabulis tolli: unde Catholici non contenderunt, ut eorum in hoc calumniosus animus appareret. Porro autem illud erat verius quod Catholici dixerant; Officium autem in computando errans falsum renuntiaverat, quod postea conscripta et diligentius considerata gesta docuerunt, sicut potest probare, quem libuerit legere, et non piguerit computare. Nam gesta martyrum quibus ostendebatur tempus persecutionis, consulibus facta sunt Diocletiano novies, et Maximiano octies, pridie idus februarias; gesta autem episcopalia decreti Cirtensis post eorumdem consulatum, tertio nonas martias: ac per hoc tredecim menses interesse inveniuntur, plures utique quam undecim, quos prius Catholici minus diligenter computando responderant: sed Officium ut falleretur et mensem interesse responderet, eumdem consulatum putavit, post consulatum autem non advertit, ubi annus jam alius agebatur. Proinde Catholici tanquam ex vera Officii responsione cogebantur ostendere tempore persecutionis illos undecim vel duodecim episcopos in domum privatam convenire potuisse, Donatistis instantibus, ut hoc ex aliis conciliis ostenderent, si aliquo tempore persecutionis facta episcoporum concilia reperire potuissent. Quod Catholici quoniam tunc inquirere et ad horam veteres chartas in archivis ecclesiasticis discutere non poterant, respondebant multo facilius duodecim homines in domum convenire potuisse eo tempore, quo etiam congregationes plebium fieri solebant, quamvis persecutione fervente, sicut ipsis gestis martyrum monstrabatur, qui confitebantur in passionibus suis se collectam et Dominicum egisse. Hoc autem Catholici dixerant, et antequam supputaret et responderet Officium. Dictum est etiam a Catholicis, episcopalia gesta illa Cirtensia, quae diligentia majorum usque ad haec tempora servari et inveniri potuerint, sic habenda quemadmodum illae epistolae Mensurii et Secundi, quas Donatistae recitaverunt. Concilium quippe Carthaginense, ubi absentem Caecilianum septuaginta damnaverunt, commemoratum est etiam a Melchiade, habitum, ubi Caecilianus est absolutus. Litterae vero illae Mensurii et Secundi nusquam alibi commemoratae dicebantur, unde nullo alio testimonio veritas earum asserebatur, nec tamen ideo dicebant Catholici falsas esse. Dictum est etiam hoc a Catholicis, ut probarent Donatistae si possent, tempore persecutionis sic ad se invicem scripsisse episcopos, quemadmodum Mensurium et Secundum scripsisse proferebant. Quod non ideo dicebant Catholici, ut hinc illas Mensurii et Secundi litteras falsas esse monstrarent, quae seu verae seu falsae essent, causae nihil officerent; sed ut hinc intelligerent Donatistae, quam vana tergiversatione Catholicos cogerent alia proferre concilia persecutionis tempore congregata: quia si eis simili obstinatione diceretur, Proferte et vos alias epistolas persecutionis tempore sic scriptas et missas, quae si aliquo modo deprehenderentur, et codices occultati exigi possent, et ordo et curator et centurio et beneficiarius ad discrimen capitis pervenire, qui Secundum tradere nolentem impunitum dimisisse prodebantur; nullo modo ad horam reperirent alias epistolas tempore persecutionis ab episcopis ad episcopos in tam longinqua terrarum similiter datas. 33. Cum ergo hinc diuturna conflictatio fieret, saepe repetentibus Donatistis non potuisse tempore persecutionis concilium congregari ad episcopum ordinandum, quia in apostasia erat mundus, nec erant quibus ordinaretur, et caetera talia: Catholicis autem respondentibus, quod et episcopi facile congregarentur tam pauci, ut nec concilium dici debeat; quando plebes congregabantur, sicut gesta martyrum testarentur; et erant sine dubio quibus ordinarentur episcopi, ipsae utique plebes quas tunc solitas congregari gesta martyrum loquebantur: haec cum assidue multis et variis modis dicerentur, et responderentur: nam et domum privatam Christianis congregandis praestitam constitit tempore persecutionis, sicut in quibusdam gestis martyrum legebatur; quia Donatistae dixerunt fieri non potuisse ut illo tempore domum suam quisquam praeberet: et commemoratum est usque adeo non esse incredibile, quod in privatam domum pauci illi episcopi persecutionis tempore convenerunt, ut fervente persecutione etiam in carcere doceantur baptizati martyres, et illic a Christianis celebrata Sacramenta, ubi Christiani propter eadem Sacramenta tenebantur inclusi.
CAPUT XVIII.--Inter haec ergo tandem aliquando, saepe etiam Cognitor interlocutus, fieri potuisse illum conventum ab episcopis, quando et plebes congregatae probabantur; compulit Donatistas, ut contra concilium judiciumque Melchiadis, quo Caecilianus purgatus atque absolutus legebatur, si haberent aliquid dicerent, quoniam illic potius quam in illo Cirtensi concilio causa consisteret.
34. Tunc Donatistae ipsum Melchiadem coeperunt crimine traditionis arguere, et dicere, majores suos propterea illius judicium refugisse, quod traditor fuisset: quasi non jam judicio ejus assisterent, et responderant se in Caecilianum non habere quod dicerent. Sed tamen facto judice intento, utrum de traditionis crimine Melchiadis aliquod judicium, vel publicum, vel ecclesiasticum proferretur, ipsisque Catholicis id ut probaretur exspectantibus et exigentibus, legerunt Donatistae gesta quaedam prolixissima apud praefectum, ubi nec praefectus ipse cujusmodi esset apparebat, nec locus legebatur, ubi haec agebantur. Sed gesta ipsa multos multa ecclesiastica tradentes longissima recitatione sonuerunt, ubi nomen Melchiadis omnino non sonuit. Quibus peractis cum Cognitor miraretur aliud promissum et aliud recitatum, illi adhuc ejus patientiam deposcentes, gesta alia recitarunt, in quibus legebatur Melchiades misisse diaconos cum litteris Maxentii imperatoris et litteris praefecti praetorio ad praefectum urbis, ut ea reciperent quae tempore persecutionis ablata memoratus imperator Christianis jusserat reddi. Et cum his quoque gestis nullum Melchiadis crimen et Cognitori et Catholicis defensoribus appareret, dixerunt Donatistae, Stratonem diaconum, quem cum aliis Melchiades ad recipienda loca ecclesiastica miserat, superioribus gestis recitatum esse traditorem; et ideo volebant etiam Melchiadem crimine traditionis aspergere, quod diacono illo non degradato uteretur. In prosecutione autem sua dixerunt Melchiadem tertium episcopum fuisse ab illo, qui tunc erat cum traditio illa facta esset. Hic Cognitor requisivit, utrum saltem in illis traditionis gestis esset expressum, quod Straton diaconus fuerit. Et recitatum est eum hortatorem vanissimae superstitionis appellatum: quod non solum ipse, sed etiam caeteri qui tradebant, appellabantur. Sed Donatistae responderunt, a Gentilibus persecutoribus in contumeliam religionis et diaconos et presbyteros ita vocitatos. 35. Ergo Catholici responderunt, cum mirum non esset, essetque in rebus humanis usitatissimum, ut non duo tantum, verum etiam plures homines uno nomine vocarentur; fieri quidem potuisse ut ille traditor Straton presbyter fuerit, iste autem alius Straton diaconus: quoniam Donatistae dixerant et diaconos et presbyteros hortatores vanissimae superstitionis a Gentilibus appellari: quanquam omnes clericos isto contumelioso nomine Gentiles appellare potuerint, et multo esset incertius cujus gradus clericus ille traditor fuerit: verumtamen etiamsi eum diaconum fuisse posset ostendi, neque hoc esse incredibile aut mirum, cum ante parvum tempus in ipsa urbe Roma duo Petri diaconi fuerint. Illud quoque additum est a Catholicis, quia etsi demonstraretur, quod omnino non demonstrabatur, eumdem Stratonem diaconum tradidisse, quem postea Melchiades ad recipienda loca ecclesiastica cum aliis diaconis misit, non continuo Melchiadem isto crimine aspergi, quem potuit persecutio longe facere absentem, ut hoc omnino nesciret, eumque innocentem putaret, quem nemo reum accusando monstraret. Contra hic frustra Donatistae eadem per eadem diutissime clamaverunt. 36. Post Collationem sane etiam de Cassiano Melchiadi calumniati sunt, quia etiam hoc nomen et in diaconis invenitur, quos ad praefectum misit Melchiades, et in illis gestis ubi facta traditio recitata est. Quod si in Collatione dicerent, facile potuit a Catholicis responderi, in tanta turba Romanorum clericorum nihil mirum fuisse si duo vel plures, non solum Stratones, sed etiam Cassiani reperirentur; cum in duodecim Apostolis, non solum duo Judae, sed etiam duo Jacobi legerentur: nisi forte ipsis licuisset Casensem a Donato Carthaginensi distinguere, cum timerent ne major auctor ipsorum Donatus Carthaginensis damnatus in Melchiadis judicio putaretur; et Catholicis non liceret in tanta multitudine clericorum Romanorum habere plures similibus nominibus appellatos. Falsum enim erat quod Donatistae dixerant, convenire personas, convenire loca, convenire regiones: quando nec loca, nec regiones, nec ipsae expressae personarum dignitates de utrisque gestis, sed sola nominum convenientia legebatur, quam in diversis personis generis humani consuetudo frequentare non cessat. CAPUT XIX.--37. Spernens itaque Cognitor incertissimas suspiciones, jussit aliquid manifestum contra illa gesta proferri, aut certe Constantini judicium, cujus mentio jam facta fuerat, recitari. Et recitatum est judicium Constantini, quemadmodum se inter partes causam Caeciliani cognovisse, ad Eumalium vicarium Africae scripsisset, quod remotis omnibus arbitris Caecilianum innocentem, illos calumniosissimos cognovisse testatus est; commemorans etiam in Arelatensi oppido pro Caeciliano factum episcopale judicium, cui judicio jam plurimi ex dissensione consenserant, reliquis adhuc resilientibus et discordantibus: unde ipse de re tota inter partes coactus est judicare. Post harum imperialium litterarum recitationem, quaesivit Cognitor a Donatistis quid contra dicerent. Ibi Donatistae rursus ad Melchiadis calumniosam criminationem redire conati sunt: unde cum essent Cognitoris interlocutione depulsi, et ab eis esset flagitatum, ut contra judicium Melchiadis, vel imperialem sententiam, si haberent aliquid, recitarent; responderunt, etiam imperatorias aures pravis suggestionibus inflatas. Ibi eis Cognitor respondit, quod attentissime adverterat, inter partes fuisse judicatum. At illi exigere coeperunt, ut hoc legeretur, utrum inter partes judicaverit Imperator. Quod cum fuisset Cognitore jubente recitatum, nihil invenientes quod dicerent, coeperunt de consule memoratis imperialibus litteris calumniari; quod sine consule fuerant recitatae. Hinc exorto conflictu, cum Donatistae invidiose dicerent episcopale concilium cum consule fuisse recitatum, et Imperatoris litteras consulem non habere; et Catholici responderent, non ibi causam consistere: Cognitor etiam interlocutus est evidentissimis legibus definitum, imperialia constituta, etiamsi consules non legerentur, in dubium non vocari. Deinde Catholici urgebant, ut aperte dicerent falsum esse quod lectum est; posse enim archiva conquiri.
CAPUT XX.--38. Sed hinc repulsi, velut aliquid validissimum prolaturi, petierunt Optatum legi, quod et ante petiverant; unde se probaturos dicebant Caecilianum ab Imperatore damnatum: et promissum eis fuerat, sed dilatum. Prius ergo volebat Cognitor ut exprimerent, utrum litteras imperatorias arguere falsitatis auderent. Quod quidem illi minime audebant, tamen nihilominus consulem deesse invidiosissime causabantur: Optatum vero legi multo instantius flagitabant. Haec cum diutius agerentur, in alia charta illarum imperialium litterarum inventus est consul. Quod cum esset suggestum, Donatistae dixerunt, Certe consulem habere non debuit: quasi hoc aliquando dictum esset, quod habere non debuerit; ac non etiam si consul defuisset, non impediri imperialis constituti veritatem. Quod cum eis Cognitor identidem respondisset, recitatus est et Optatus. Recitantibus Donatistis ubi ait: Eodem tempore idem Donatus petiit ut ei reverti licuisset et nec ad Carthaginem accederet; tunc a Philomeno suggestore ejus Imperatori suggestum est, ut bono pacis Caecilianus Brixiae teneretur; et factum est (Optatus, lib. I). In quibus verbis Optati, cum omnino nulla Caeciliani damnatio, sicut illi demonstraturos se esse promiserant, reperiri potuisset; jussit Cognitor totam paginam recitari, ut de superioribus et inferioribus verbis voluntas ejus qui scripserat, nosceretur. Et ex officio recitatum est: Caecilianus omnium supra memoratorum sententiis innocens est pronuntiatus. Quod cum recitaretur, Donatistae dixerunt, hoc se non petisse recitari, stomachantes adversus eos qui risum tenere non potuerant, cum audissent quam apertam contra semetipsos paginam protulissent. Deinde, cum illis verbis quae ipsi recitaverant, extenuasse dicerent Optatum damnationem Caeciliani, et exprimere noluisse; flagitatum est ab eis, ut aliunde manifestum legerent, quod ab illo dicerent extenuatum. Quod cum minime potuissent, etiam inde post aliquantas morarum inanium perplexitates, cum et de Donati nomine contendissent quod non Carthaginensis, sed Casensis Donatus in judicio Melchiadis adversus Caecilianum adstitisset, quod et Catholici concedebant, aliquando transitum est.
CAPUT XXI.--39. Deinde quia Constantini litteris, quibus eum inter partes cognovisse, et pro Caeciliano contra illos judicasse constabat, Cognitor eos si quid haberent, respondere cogebat: petiverunt suum libellum esse recitandum, quem dicebant datum Constantino a majoribus suis. In quo libello satis aperteque monstrarunt, quam falsum dixerint de damnatione Caeciliani apud Brixiam: idem quippe libellus ostendit quemadmodum contra eos senserit Constantinus. Nam ibi dicunt, nullo modo se communicaturos antistiti ipsius nebuloni, paratosque esse perpeti quidquid eis facere voluisset. Quem Constantini antistitem nebulonem utique Caecilianum intelligi volebant. Quomodo ergo eum Constantini antistitem dicebant, cui se contra Constantinum loquentes non communicare confirmabant, si eum apud Constantinum superaverant, ita ut ab illo Brixiae scirent esse damnatum?
CAPUT XXII.--40. Cum ergo Catholici dixissent, hoc eos contra se ipsos recitasse, hoc idem ipse etiam Cognitor esset interlocutus; addiderunt etiam illi suae falsitati convincendae magnum aliud firmamentum, recitantes ipsius Constantini litteras scribentis ad Verinum vicarium, ut libero eos dimittat arbitrio, se jussisse insinuans ut de exsilio remearent. In quibus litteris Constantinus sic eos detestatur, ut nihil illa indulgentia possit deformius inveniri. Quos utique non ita culpasset, sed magis laudasset, si ab eis Caecilianus apud illum victus ab eoque damnatus Brixiae relegaretur. Ac per hoc ista contra se ipsos proferentes atque recitantes, et a Caeciliano se superatos memorati imperatoris judicio manifestissime monstraverunt; et suam falsitatem, qua eum dicebant esse damnatum, apertissime convicerunt: et quia Catholicos persecutionem facere, se autem pati gloriabantur, Caecilianum tamen per suas accusationes ab Imperatore damnatum etiam falso gloriari voluerunt. His itaque recitatis, cum Catholici dicerent, et Cognitorem breviter admonerent, quod etiam ipse cernebat, pro se illa, hoc est, pro innocentia Caeciliani contra illos fuisse recitata, et hoc idem etiam ipse fuisset interlocutus; Donatistae responderunt dicentes: De libero arbitrio nihil dicit potestas tua: hoc enim putantes secundum Constantini litteras sibi posse a praesente Cognitore concedi, eas etiam contra se pro Caeciliani causa recitandas existimaverunt. Hic cum eis Cognitor respondisset, aliud sibi esse a praesentis temporis Imperatore praeceptum, ierunt in aliud quod contra se identidem multo mirabilius protulerunt.
CAPUT XXIII.--41. Recitaverunt etiam alias litteras ejusdem Constantini imperatoris ad Probianum proconsulem datas, quae quidem consules non habebant; sed nihil quasi de objectione mutua Catholici agere voluerunt: quamvis et hinc se ipsos Donatistae convincerent, quam calumniose Catholicis id objecerint; cum prior chartula ex qua recitatum est judicium Constantini, quo absolutus est Caecilianus, consules non haberet, qui tamen mox in alia chartula inventi sunt. Istae itaque litterae ad Probianum proconsulem datae, continent Imperatoris jussionem, qua praecepit ut ad se Ingentius mitteretur, cujus confessione in proconsulis Aeliani judicio Felix Abtugnensis ordinator Caeciliani a crimine traditionis fuerat absolutus. Hoc autem imperiale praeceptum ideo Donatistae se recitare dicebant, ut quasi ostenderent Caeciliani causam adhuc fuisse suspensam, etiam post illud judicium quo se Constantinus inter partes omnia terminasse jam scripserat: cum et in ipsis litteris, quas ad Probianum proconsulem datas recitaverunt, quibus quasi ostenderent adhuc pendere judicium, quoniam ad se mitti jusserat Imperator Ingentium, tanta contra se legerint, ut omnino mirum sit quibus illa oculis aspicere, vel quo ore pronuntiare potuerint. Ibi enim Constantinus dixit, ab Aeliano proconsule audientiam praestitam competentem, Felicemque innocentem ab exustione codicum divinorum constitisse; illos autem esse in praesentia confutandos, qui diuturnis diebus eum interpellare non quiescerent; ut eis liquido appareret, frustra eos Caeciliano invidiam comparare, et adversus eum violenter insurgere voluisse. Hic ergo per illas litteras, non solum Caecilianum, sed etiam Felicem purgatum, seque innocentium persecutores apud Imperatorem exstitisse docuerunt.
CAPUT XXIV.--42. Hac autem accepta opportunitate Catholici recitandam protulerunt et ipsius Aeliani tunc proconsulis relationem, de hac re ad Constantinum datam, ubi se causam Felicis audisse et finisse commemorat; et ipsa gesta proconsularia, quibus absolutus est Felix, et omnium necessariarum personarum testimonio a traditionis crimine innocens comprobatus. Quibus recitatis quid contradici posset, Cognitor inquisivit. Tunc Donatistae, quod et ante dicere coeperant, identidem repetierunt, quaerentes utrum ex praecepto Imperatoris directus ad comitatum fuisset Ingentius, et quid postea gestum esset, ut ostenderetur, a Catholicis exigentes: et gesta proconsularia, quibus possent verbis, refellere conantes, quibus absolutus est Felix; objicientes gratiam judicis, vel suppositas fuisse personas, et caetera quae solent homines contra gesta quibus vincuntur, suspiciosa querimonia jactitare. Dicebant etiam, non recte Felicem absentem fuisse absolutum. Ad ista responsum est a Catholicis, omnia quae lecta sunt, ad absolutionem Caeciliani et Felicis apertissime pertinere; si quid autem Donatistae arbitrarentur misso ad comitatum Ingentio pro se fuisse judicatum, et mutatum esse judicium, quo Constantinus inter partes cognoscens purgato Caeciliano illos calumniosissimos judicaverat, ipsos debere proferre. Quando autem hoc Catholici dicebant, in illa temporis brevitate non poterant considerari consules: quorum ordinem in ipsis gestis qui voluerit considerans, inveniet posterius ab imperatore Constantino absolutum esse Caecilianum, quam Felicis causam ab Aeliano proconsule discussam atque purgatam; post aliquot etiam annos Constantinum scripsisse ad Verinum vicarium, quas litteras ipsi recitaverunt, ubi sibi asserebant liberum arbitrium ab illo imperatore concessum, in quibus litteris eos tanquam pessimos et christianae pacis inimicos ostendit. Quod utique non fecisset, si aliquid pro illis contra Caecilianum judicasset, cum ad comitatum missus esset Ingentius. Cognitor ergo interlocutus est, non posse gesta, quae tanta roboravit antiquitas, removeri, nisi aliis posterioribus gestis e contrario recitatis. Dictum est etiam a Catholicis, magis ad declarandam Felicis innocentiam profuisse quod absens fuerat absolutus, quia gratiae suspicio, si praesens esset, potius oriretur.
CAPUT XXV.--43. Urgere deinde Cognitor coepit, ut si qua posteriora gesta Donatistae haberent contra absolutionem Caeciliani vel Felicis, jam jamque proferrent. Hic illi ad ea quae jam toties dixerant et Catholicis toties ad omnia respondentibus transacta jam fuerant, rursus quasi a capite redire et ea replicare conati sunt. Ubi cum interlocutus esset Cognitor, admonens ut eos jam pigeret eadem repetere, quae peracta et transacta jam fuerant, et identidem proferre compelleret si quid recitandum haberent adversus Caeciliani et Felicis sic evidentissimas absolutiones: et illi nihil omnino adversus illa proferentes, eadem repetere non cessarent, ut de illis quae dixerant judicaretur: et contra Cognitor illud potius flagitaret, ut legerent si haberent quod legi posset adversus imperiale et proconsulare judicium, ut posset de omnibus pronuntiari, quoniam legibus prohibetur semiplenam proferre sententiam: instarent etiam Catholici, ut rebus omnibus Cognitori manifestatis, et Donatistis quid respondeant non invenientibus, eadem repetentibus, tandem aliquando causa finiretur: in ultimo Cognitor dixit, Si contra nihil est quod legatis, exire dignamini, ut possit plena de omnibus scribi sententia. Et utrisque exeuntibus, sententiam scripsit quam rursus intromissis partibus recitavit, qua complexus est omnia quae de prolixa trium dierum actione potuit recordari. In quibus quaedam non eo ordine quo gesta sunt commemoravit, omnia tamen veraciter posuit, confutatos a Catholicis Donatistas omnium documentorum manifestatione pronuntians.