Migne Patrologia Latina Tomus 104
Brevis chronica (Claudius Taurinensis), J. P. Migne
Brevis chronica (0917C)
Quia igitur fautore Deo annos a conditione mundi cum serie generationis juxta Hebraicam veritatem pariter adnotatos Deo juvante magna ex parte superius jam ostendimus, nunc eosdem denuo recapitulando (0917D)latius exponemus.
Igitur omnipotens Creator cum universum perfecisset mundi ornatum, tertia die post ornatum coeli condidit hominem. Qui ornatus coeli, id est sol et luna, et stellae, ratione veridica in aequinoctio vernali inveniuntur primo esse creatae quod apud nos secundum dies solares XII Kal. Aprilis solemus nuncupare: et ita ratione deducta X Kal. Aprilis luna septima decima invenitur protoplastus Adam ex terrae limo esse formatus pariter atque animatus secundum hanc nostram supputationem. Secundus Adam Christus Dei Filius, Deus pariter et homo, Deus ante saecula, homo in fine saeculorum, Deus de Deo, homo de homine, Deus de Patre sine initio et matre, homo a certo initio de matre sine homine patre eodem tempore, sed non eadem feria, id est X Kal. Aprilis invenitur resurrexisse a mortuis.
Si quis forte minus Scripturarum divinarum studiis eruditus de hoc opere dubitare tentaverit, redeat (0918D)ad divinos secundum Hebraicam veritatem scriptos libros, et quidquid ibidem invenerit, eos teneat et credat, meque damnare desistat. Neque enim Christianis fas est talem dare auctoritatem hominum chronicis, qualis danda est illis libris qui Spiritus sancti sunt auctoritate per prophetas scripti. Et si cujus forte in hac re obstinata mentis perdurat intentio, eat ad Judaeos Ecclesiae inimicos, et in eorum codicibus Hebraea lingua scriptis annorum summam requirat, et quidquid ibidem invenerit, hoc credat et teneat, quia, ut ait beatus Augustinus in libro de Civitate Dei XV, ei linguae potius credatur unde est in aliam per interpretes facta translatio.
Adam a die conditionis suae anno 130 genuit Seth.(0919A) Seth cum esset annorum 105, genuit Enos, et impleti sunt dies vitae Adam in nativitate Enos 235.
Enos anno vitae suae 90 genuit Cainan, et impleti sunt dies vitae Adam in nativitate Cainan 325.
Cainan anno vitae suae 70 genuit Malalehel, et impleti sunt dies vitae Adam in nativitate Malalehel 395.
Malalehel anno vitae suae 60 genuit Jareth, et impleti sunt anni vitae Adam in nativitate Jareth 460.
Jareth anno vitae suae 62 genuit Enoch, et impleti sunt anni vitae Adam in nativitate Enoch 622.
Enoch anno vitae suae 65 genuit Mathusalem, et impleti sunt anni vitae Adam in nativitate Mathusalem 687, ambulavitque Enoch coram Deo postquam genuit Mathusalem annis 300, et non apparuit quia tulit eum Deus anno 57 post mortem Adae.(0919B) Mathusalem anno 87 genuit Lamech, et impleti sunt anni a conditione mundi in natum Lamech 874 et vixit Adam, postquam natus est Lamech, annis 56.
Lamech anno vitae suae 182 genuit Noe, anno 125 post mortem Adae, et impleti sunt anni a conditione mundi in nativitatem Noe 1065.
Noe anno vitae suae 500 genuit tres filios Sem, Cham et Japhet, et anno vitae illius 600 venit diluvium secundum dies lunares, mense primo, septima decima die mensis; secundum solares vero dies, Kalendis Aprilis, luna septima decima; quem Hebraei, qui menses non a sole, sed a luna computant, septimum decimum diem vocaverunt primi mensis, (0919C)septima feria, quam nos sabbatum nuncupamus, ingressus est Noe in arcam, et hac ipsa die venit diluvium. Mirum omnipotentis Dei judicium in humanum genus, quod per Adam luna septima decima accepit initium, in non custodiendo Dei praeceptum septima decima in diluvio incurreret mortis supplicium.
Anno vitae Noe 600 impleti sunt anni a conditione mundi 1656; eo enim anno quo diluvium fuit, annus bissextilis exstitit: et si more nostro computarentur feriae vel Kalendae, essent ipso anno Kalendae mensis Januarii feria quarta: et quia fuit annus cycli solaris 4, idcirco XI fuerunt in Epacta et XIII Kalendas Aprilis fuit Neomenia, id est novae lunae principium, et ipsius anni secundum menses lunares primi mensis initium, impletique sunt ipso (0919D)anno anni Jubilaei a constitutione mundi 33, cycli decemnovales 82, dies bissextiles 414.(0919D) II. Secunda saeculi aetate, prima hujus die, quae est decima septima dies mensis secundi, egressus est Noe de arca, uxor ejus, et filii, et uxores filiorum ejus, die prima feria, quam nos propter resurrectionem Domini Dominicam nuncupamus: quia, sicut supra jam dixi, si more nostro ipso tempore computarentur feriae vel Kalendae, essent ipso anno, quo egressi sunt de arca, Kalendae mensis Januarii, feria quinta anno primo post bissextum. Et quia fuit annus quintus cycli solaris, qui est decemnovalis, (0920A)et quartus epactalis, XXII fuerunt in Epacta, et fuit VII Idus Martii mensis Neomenia, id est novae lunae principium. Et haec fuit secundum Hebraeos primi mensis initium, et anni principium.
Juxta hanc nostram supputationem, quae fit per dies solares, exisse inveniuntur de arca Noe, et filii ejus quinto Nonas mensis Maii, luna vigesima septima, stetisseque inveniuntur in arca juxta dies solares annum integrum, qui facit dies 365 et quadra una, id est horas sex, et hebdomadas quatuor, id est dies 28; quater enim septem fiunt 28.
Sem cum esset centum annorum, genuit Arfaxad biennio post diluvium, quia 98 anno vitae suae venit diluvium.
Arfaxat anno vitae suae 35 genuit Sale; in nativitate (0920B)Sale impleti sunt anni post diluvium 37.
Sale anno vitae suae 31 genuit Heber; in nativitate Heber impleti sunt anni post diluvium 67.
Heber anno vitae suae 34 genuit Faleg; in nativitate Faleg impletus est annus post diluvium 101, qui fuit annus vitae Noe 701; et hac ratione deducta vixisse invenitur Noe post factam linguarum divisionem annis 249.
Faleg interpretatur divisio, cui propterea pater tale nomen imposuit, quia tempore nativitatis ipsius terra per linguarum confusionem divisa est. Qui anno vitae suae 30 genuit Reu; in nativitate Reu, impletus est annus post diluvium 131.
Reu anno vitae suae 32 genuit Seruch; in nativitate Seruch impleti sunt anni post diluvium 143(0920C) Seruch anno vitae suae 30 genuit Nachor; in nativitate Nachor impleti sunt anni post diluvium 193
Nachor anno vitae suae 28 genuit Thare; in nativitate Thare impleti sunt anni post diluvium 222.
Thare anno vitae suae 70 genuit Abram; in nativitate Abrae impleti sunt anni post diluvium 292.
Anno vitae Noe 892 natus est Abraham, qui fuit annus vitae Sem 390; vixisse invenitur Noe, post nativitatem Abrahae, annis 58.
Fiunt igitur, juxta supputationem, a diluvio usque ad nativitatem Abrahae, anni 292, et a conditione mundi 1948.(0920C) III. Tertia mundi aetas a nativitate coepit Abrahae patriarchae, (0920D)qui cum 75 annorum esset, anno 17 post mortem Noe, qui fuit annus vitae Sem 465, et patris sui Thare 145, relicta gente et patria sua, secundum divinum oraculum, venit in terram Chanaan, accipiens promissionem nasciturum de semine suo Salvatorem, in quo benedicerentur omnes gentes crediturae in Christum, et seipsum in gentem magnam esse futurum: quarum una spiritalis, altera est promissio carnalis.
His temporibus Ninus et Semiramis in Assyriis regnaverunt.
Abraham anno vitae suae centesimo, patris vero sui Thare 170, et Sem 490, genuit Isaac 42 anno (0921A)post mortem Noe. Qui Isaac primus et solus in tota Testamenti Veteris serie legitur octava die esse circumcisus, quod non sine magno mysterio privilegium donatum est filio promissionis.
Isaac anno vitae suae 60 et patris sui 160, qui erat annus vitae Sem 550, post mortem Noe anno 102, avi vero sui Thare 25, genuit Esau et Jacob. Vixit vero Abraham postquam nati sunt Esau et Jacob annis 15, et vixit Sem, postquam mortuus est Abraham annis 35, et impleti sunt dies vitae illius anni 600. Ante diluvium vixit annos 98, et post diluvium 502, et mortuus est anno vitae suae 600 qui erat annus vitae Isaac 101 et Jacob 50; in nativitate Jacob impleti sunt anni tertiae aetatis 160, et a conditione mundi 2108.(0921B) Jacob autem anno vitae suae 91 genuit Joseph, qui erat annus vitae Isaac 151; venditus est autem vitae suae 16, qui fuit annus vitae Jacob 107, patris vero sui 167. Permansit servus annis 14, et eductus de carcere est anno 30 vitae suae, qui fuit annus vitae Jacob 121, et Isaac patris sui 181. Secundum hanc rationem vixisse invenitur Isaac, postquam eductus de carcere est Joseph, annis quatuor, quia 185 annorum erat quando mortuus est, et hic erat annus vitae Jacob 125, qui etiam post mortem patris sui anno quinto descendit in Aegyptum anno vitae Joseph 39, vitae vero suae 130 descendit in Aegytum in animabus 70.
Manserunt filii Israel in Aegypto post introitum Jacob annis 215, post mortem vero Joseph annis (0921C)144. Inter mortem Joseph et nativitatem Moysi fuerunt anni 64, quia 80 annorum erat Moyses, quando apparuit ei Dominus, et misit eum ad Pharaonem.
Si quis ista dubitat, vel calculandi et inveniendi summam annorum non habet scientiam, sumat ab introitu Jacob in Aegyptum, et inveniet usque ad mortem Joseph annos 71: his adde 64, fiunt 135, quia 64 anno post mortem Joseph invenitur natus esse Moyses. His adde 80 annos vitae Moysis, quia 80 annorum erat Moyses, sicuti jam dixi, quando missus est ad Pharaonem; ad 135 adde 80, et fiunt 215. A prima igitur promissione Abrahae usque ad introitum Jacob in Aegyptum, fuerunt anni 215, et inde usque ad transitum maris Rubri anni 215: fiunt (0921D)in summa 430, et hoc est quod ait Apostolus in Epistola ad Galatas: Hoc autem dico Testamentum confirmatum a Deo qua post 430 annos facta est lex.
Fiunt igitur a nativitate Abrahae, unde tertia esse coepit labentis saeculi aetas, usque ad transitum maris Rubri anni 505, et a constitutione mundi usque ad introitum Jacob in Aegyptum anni 2238, et inde usque ad transitum maris Rubri anni 2451.
Sed dicit aliquis, Quomodo potest fieri ut tam paucis filii Israel in terra Aegypti steterint annis, cum Scriptura libri Geneseos narret quod dixerit Deus ad Abraham: Scito praenoscens, quia peregrinum (0922A)erit semen tuum in terra, non sua, et servitute eos afficient annis 400. Non itaque, quod ait, in servitute redigent eos, ad 400 annos referendum est, tanquam per tot annos eos habuerint in servitute; sed referendi sunt 400 anni ad id quod dictum est; Peregrinum erit semen tuum in terra non sua: quia sive in terra Chanaan, sive in Aegypto, peregrinum erat illud semen, antequam haereditate sumerent terram ex promissione Dei, posteaquam ex Aegypto liberati sunt, ut per speciem locutionis, quam grammatici hyperbaton vocant, dictum esse intelligatur: et est sensus vel ordo verborum: Sciendo scias quia peregrinum erit semen tuum in terra non sua 400 annis. Illud autem interpositum legatur, Et in servitute redigent eos, et nocebunt illis, ita ut ad 400 (0922B)annos ista interpositio non pertineat; in extrema enim parte annorum summae hujus, hoc est post mortem Joseph, factum est ut in Aegypto populus Dei duram peragerent servitutem
Testatur Apostolus in Epistola ad Hebraeos: Fide Moyses celebravit Pascha, et sanguinis effusione, ne qui vastabat primitiva Aegypti, laederet eos. Sed quia ab initio mundi usque ad praesens tempus annos vel aetates temporum inquirendo pervenimus, nunc ipsius Paschae tempus, vel diem, quae prior in toto tempore Veteris Testamenti celebrata est, subtiliter inquiramus. Si vis hujus Paschae nosse tempus, vel diem, vel feriam, aut lunam, sume annos ab initio mundi, qui sunt usque ad id tempus 2453; hos partire per quartam partem, et dic: quater 600 fiunt (0922C)2400, et supersunt 53. Iterum dic: quater deni, 40, et supersunt 13; quater terni, 12, et superest 1; et invenies quod primus annus tunc exstiterit post bissextum. Sume igitur ipsos dies bissextiles, qui fuerunt in toto retro tempore 613, hos adde ad superiores annos, et invenies summam eorum 3066: his iterum adde sex dies, quos intercalares vocamus, et erunt 3072.
Et ut feriam ipsius anni invenire possis, partire supradictam summam, et dic septies 400 fiunt 2800, et supersunt 272. Iterum dic septies 30 fiunt 210, et supersunt 62; et rursum septies octoni fiunt 56, et supersunt sex; et invenies quod feria sexta secundum dies solares exstitit principium anni quam nos more gentilium Kalendas Januarias nuncupamus. (0922D)Iterum sume superiores annos 2453, hos partire per decimam nonam partem; et dic, centies decem et novem fiunt 1900, et supersunt 553: hos iterum partire sub eamdem partem, et dic: decem novies 20 fiunt 280, et supersunt 163; hos denuo partire per eamdem partem similiter, et dic: decem novies novem fiunt 171, et supersunt duo; adde unum et fiunt tria, et invenies quod tertius fuerit annus cycli solaris, qui est decemnovalis: subtrahe unum, et remanent duo: ipse est secundus annus epactae lunaris. Iterum dic: undecies bini fiunt 22, tantos enim dies habet in duobus annis solaris cursus amplius lunari. His adde 8, et fiunt 30. Et quia annus embolismus fuit, tanti exstiterunt in epacta, (0923A)Iterum sume summam numeri centum 22 annorum triginta, qui fuerunt in epacta, et remanent 102, et invenies quod secundum dies solares, pridie Idus Aprilis feria secunda luna quarta decima exstiterit ipsum Pascha. Juxta dies vero lunares III Kal. Aprilis fuit Neomenia, id est novae lunae principium, et primi mensis lunaris initium et anni principium.
Secundum vero supputationem nostram, quae fit per dies solares, Idus Apriles, luna quinta decima, altera die post Pascha, inveniuntur exisse filii Israel de Ramesse, et venisse in Socoth et de Socoth XVIII Kal. Maii, luna sexta decima in Phyairoth, et VI Kal. Junii, luna prima, qui est dies primus tertii mensis lunaris, venerunt ad montem Sinai, et acceperunt legem Deo loquente ad se per angelum (0923B)pridie Kalendas Junii, die quinquagesimo post agni occisionem, feria secunda, luna quarta, quo die et Pascha in Aegypto celebraverunt.
Moyses anno vitae suae 80 eductum ex Aegypto rexit populum Dei Israel in deserto annis 40, quorum primo anno tabernaculum Domino construxit, et septem mensibus omne opus perficiens, mense primo, anni secundi prima die mensis erexit, secundum dies solares ipso anno XIII Kal. Aprilis, feria prima fuit Neomenia, id est novae lunae principium, et primi mensis initium: et Pascha Hebraeorum feria septima, quarto Nonas Aprilis, luna quarta decima quam illi quartam decimam primi mensis diem secundum dies lunares appellare consueverunt.
Jam ab hoc tempore per duces et judices summam (0923C)annorum requirere non nobis videtur immorandum, cum tam evidenter historia libri Regum testetur: factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israel de terra Aegypti in anno quarto, mense Zio, ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israel, et aedificare coepit domum Domini, e quibus subtractis 4 Salomonis et 40 David, colliguntur omnes anni ab egressu filiorum Israel ex Aegypto usque ad primum annum regni David 436; a prima promissione Abrahae usque ad praedictum annum primum regni David, fuerunt anni 866; a nativitate vero Abrahae usque ad eumdem annum sunt anni 941.(0923C) IV. Quarta saeculi aetas incipit a primo anno regni (0923D)David, et perseverat usque ad transmigrationem Babylonis, quae facta est per Nabuchodonosor regem, habens annos juxta Hebraicam veritatem 474; juxta LXX Interpretum translationem amplius: generationes juxta utrosque codices 17.
David rex prior ex tribu Juda regnavit annis 40.
Salomon filius David regnavit annis 40, qui quarto anno regni sui aedificare coepit templum Domino in Jerusalem, collectis ab egressu filiorum Israel ex Aegypto annis 480, ut Regum quoque liber testimonio est, quod in figuram universi corporis, quo in hoc saeculo Christi aedificatur Ecclesia nimirum actum, quae in futuro tempore perficitur quod templum septem annis perfecit, et septimo octavi (0924A)mense dedicavit, qui fuit annus duodecimus regni sui.
Roboam filius Salomonis regnavit annis 17. Abia filius Roboam regnavit annis tribus. Asa filius Abia regnavit annis 41. Josaphat filius Asa regnavit annis 25. Joram filius Josaphat regnavit annis octo. Azarias filius Joram regnavit anno uno. Athalia regnavit annis septem. Joas filius Azariae regnavit annis 40. Amasias filius Joas regnavit annis 29. Azarias, qui et Ozias filius Amasiae, regnavit annis 52. Joatham filius Oziae regnavit annis sex. Ezechias regnavit annis 19. (0924B) Manasses filius Ezechiae regnavit annis 55. Amon filius Manasse regnavit annis duobus. Josias filius Amon regnavit annis 31. Joachaz filius Josiae quem vinctum Nechao Pharao rex Aegypti perduxit in Aegyptum, regnavit mensibus tribus.(0924B) V. Domini Salvatoris in carne ex libro Esdrae prophetae et historia libri Machabaeorum et Josephi atque Africani historiographi usque ad Romana tempora comprehendit annos 589, et ita fit ut a constitutione mundi usque ad Nativitatem Domini Salvatoris in carne, quae facta est anno Octaviani (0924C)Caesaris 42, colligantur omnes anni 3952.
Sed et in libro Chronicorum, quem idem sanctus vir non plus mirabili veritate quam celeritate comprehendit, eosdem annos simili modo secundum Hebraicam veritatem a constitutione mundi, usque ad Nativitatem Domini in carne similiter adnotavit.
Unde sciendum est atque firmissime credendum, et nullomodo dubitandum, omnes annos a constitutione mundi, secundum Hebraicam veritatem usque ad eversionem Hierusalem, quae facta est undecimo anno Sedeciae a Nabuchodonosor non posse amplius minus fieri: sed sicut supra jam ostendi, ita tenendi sunt.
Quidquid vero reliquum superest tempus usque (0924D)ad adventum Domini in carne majorum nostrorum qui chronicas scripserunt, judicio relinquo. Nam si in his non fallimur annis, qui post eversionem Jerusalem comprehensi sunt, colliguntur omnes anni a conditione mundi usque ad praesentem aunum, qui est Incarnationis Domini nostri Jesu Christi 814, quo piae recordationis et bonae semper memoriae Carolus gloriosus princeps ex hoc migravit mortali saeculo, et ei pius princeps sanctae Dei Ecclesiae catholicae Ludovicus successit imperio, anni 4766.
Sed ut apertius appareat quod dicimus, computa eosdem annos per quartam partem, et dic: quater mille, 4000, et supersunt 766; quater centum, (0925A)400, et supersunt 366; quater nonaginta 360, et supersunt sex, ex quibus assume quatuor et supersunt duo: praesens enim annus, qui nunc est, secundus est post bissextum.
Item dic: decem novies ducenti 3800, et supersunt 966; decem novies quinquaginta 950, et supersunt 16; adde unum et fiunt 17: praesens enim annus, qui nunc est, decimus septimus annus, est cycli solaris, qui est decemnovalis. Subtrahe unum et remanent 16; sextus decimus annus est epactae lunaris. Undecies deni 110, undecies seni 66 et fiunt 176; his adde octo, et fiunt 184: hos partire per trigesimam partem, et dic, sexies triginta 180, et supersunt 4, et invenies quod in praesenti anno ipsi currunt ad lunae cursum.(0925B) Si autem quaeratur a me quam longo tempore, aut quot annis debeat praesens mortale saeculum perdurare, nescire me fateor, quia non uspiam me legisse reminiscor, et ideo nec de imperitia (0926A)erubesco, quia lectione non doceor, nec de periculo formido, quia quae non lego nec praesumo, ne transgressor inveniar divini oraculi, qui apostolis de hoc interrogantibus ita respondit: De die autem illo et hora nemo scit, neque angeli coelorum, neque Filius nisi Pater solus. Sed quid est quod Pater possit sine virtute aut sciat absque sapientia sua, cum utrumque sit Patri, id est virtus et sapientia sua, sed Filii nescire est, nos nescientes de hoc velle manere. Caeterum cunctis in commune fidelibus suademus ut sive quis ex Hebraica veritate quae ad nos per beatum interpretem Hieronymum pura pervenisse etiam hostibus Judaeis in manifesto est, sive ex LXX Interpretum translatione quae vel minus sollicite primo edita est, ut multi astruunt, vel a (0926B)gentilibus corrupta, ut beato Augustino videtur, seu certe ex utrisque commisto opere codicibus . . . . . . Caetera desunt.