Jump to content

Bulla 'Ad Extirpanda'

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Bulla 'Ad Extirpanda'
1252
editio: incognita
fons: incognitus

1243-1254- SS Innocentius IV – Bulla 'Ad Extirpanda' [AD 1252-05-15]

Promulgatio Legum, et Constitutionum contra Haereticos, eorumque complices, et fautores, a Magistratibus, et Officialibus saecularibus observandarum.

Innocentius Episcopus Servus Servorum Dei. Dilectis filiis Potestatibus,sive Rectoribus, Consiliis, et Communitatibus Civitatum, aliorumque Locorum per Lombardiam, Romaniolam, et Marchiam Tervisinam constitutis, salutem, et Apostolicam Benedictionem.

Ad extirpanda de medio Populi Christiani haereticae pravitatis zizania, quae abundantius solito succreverunt, superseminante illa licentius his diebus hominis inimico tanto studiosius, juxta commissam nobis sollucitudinem insudare proponimus, quanto perniciosius negligeremus eadem in necem catholici seminis pervagari. Volentes autem, ut adversus hujusmodi nequitiae operarios consurgant, stentque nobiscum Ecclesiae filii, ac Orthodoxae fidei zelatores, Constitutiones quasdam extirpationem haereticae pestis edidimus, a vobis ut fidelibus ejusdem Fidei defensoribus exacta diligentia observandas, quae seriatim inferius continentur.

(1) Quo circa Universitati vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus singuli Constitutiones easdem conscribi vestris Capitularibus facientes, nullis inde temporibus abolendas, secundum eas contra omnem haeresim, se adversus hanc sanctam Ecclesiam extollentem, sine omissione aliqua procedatis. Alioquin dilectis filiis Priori, Provinciali, et Fratribus Inquisitoribus haereticae pravitatis Ordinis Praedicatorum in Lombardia, Marchia Tervisina, et Romaniola, damus nostris litteris in mandatis, ut singulos vestrum ad id per excommunicationem in personas, et interdictum in terram appellatione remota compellant.

Leges, et Constitutiones autem sunt hae.

Lex 1.

(2) Statuimus, ut Potestas, seu Rector, qui Civitati praeest, vel loco alii ad praesens, aut pro tempore praefuerit in futurum, in Lombardia, Romaniola, vel Marchia Tervisina, juret praecise, et sine timore aliquo, attendere inviolabiliter, et servare, et facere ab omnibus observari toto tempore sui regiminis, tam in Civitate, vel loco sui regiminis, quam in Terris suae ditioni subjectis, omnes, et singulas tam infrascriptas, quam alias Constitutiones, et Leges, tam canonicas, quam civiles, editas contra haereticam pravitatem. Et super his praecise observandis recipiant a quibuslibet sibi in Potestaria,vel regimine succedentibus, iuramenta. Quae qui praestare noluerint, pro Potestatibus, vel Rectoribus nullatenus habeantur. Et quae ut Potestates, vel Rectores fecerint, nullam penitus habeant firmitatem. Nec ullus teneatur, aut debeat sequi eos, etiamsi de sequela praestanda eis exhibuerint iuramentum. Quod si Potestas, vel Rector aliquis haec omnia, etsingula servare noluerit, vel neglexerit, praeter notam periurii, et perpetuae iacturam infamiae, ducentarum marcharum poenam incurrat, quae irremissibiliter exigantur ab eo, et in utilitatem Communis integra convertantur, et nihilominus ut perjurus, et infamis, et tamquam haereticorum fautor, de fide suspectus, officio, et honore sui regiminis spolietur; nec ulterius Potestas, seu Rector in aliquo habeatur, et de caetero ad aliquam dignitatem, vel officium publicum nullatenus assumatur.

Lex 2.

(3)Idem quoque Potestas, seu Rector cujuslibet Civitatis, vel loci, in principio sui regiminis, in publica concione more solito congregata, banno Civitatis, vel loci supponat tamquam pro maleficio, omnes haereticos utriusque sexus,quocumque nomine censeantur.Et teneatur bannum hujusmodi a suis praedecessoribus positum confirmare. Praecipue autem, quod nullus haereticus, vel haeretica de caetero habitet, vel moretur, aut subsistat in Civitate, seu aliquo modo jurisdictionis, aut districtus ejusdem, et quicumque ipsum, vel ipsam invenerit, libere capiat, et capere possit impune, et omnes res ipsius, vel ipsorum eis licenter auferre, quae sint auferentium pleno jure, nisi auferenteshujusmodi sint in officio constituti.

Lex 3.

(4)Idem quoque Potestas, seu Rector infra tertium diem post introitum regiminis sui, duodecim Viros probos, et catholicos, et duos Notarios, et duos Servitores, vel quotquot fuerint necessarii, instituere teneatur, quos Dioecesanus, si praesens extiterit, et interesse voluerit, et duo Fratres Praedicatores, et duo Minores ad hoc a suis Prioribus, si Conventus ibi fuerint eorumdem Ordinem, deputati, duxerint eligendos.

Lex 4.

(5) Instituti autem hujusmodi,et electi possint, et debeant haereticos, et haereticas capere, et eorum bona illis auferre, et facere auferre per alios, et procurare haec tam in Civitate, quam in tota ejus jurisdictione, atque districtu, plenarie adimpleri, et eos ducere, et duci facere in in potestatem Dioecesani, vel Vicariorum eiusdem.

Lex 5.

(6) Teneatur autem Potestas, seu Rector quilibet in expensis Communis, cui praeest, facere duci eosdem haereticos ita captos, quocumque Dioecesanos, vel ejus Vicarii in jurisdictione, vel districtu Dioecesani Episcopi, seu Civitatis, vel loci voluerit illos duci.

Lex 6.

(7) Officialibus vero praedictis plena fides de his omnibus habeatur, quae ad eorum officium pertinere noscuntur, aliquo specialiter praestito juramento, probatione aliqua in contrarium non admissa, ubi duo, vel tres, vel plures praesentes fuerint ex eisdem.

Lex 7.

(8)Porro cum Officiales hujusmodi eliguntur, jurent haec omnia exequi fideliter, et pro posse, ac super his semper meram dicere veritatem, quibus ab omnibus, in his, quae ad officium eorum pertinent, plenius pareatur.

Lex 8.

(9) Et tam dicti duodecim,quam Servitores, et Notarii praetaxati, simul, vel divisim, plenarium praecipiendi sub poena, et banno, quae ad officium suum pertinent, habeant potestatem.

Lex 9.

(10)Potestas autem, vel Rector teneatur habere firma, et rata omnia praecepta, quae occasione officii fecerint, et poenas exigere non servantium.

Lex 10.

(11)Quod dictis Officialibus aliquo tempore aliquod damnum contigerit, in personis, vel rebus, pro suis officiis exequendis, a communi Civitatis, vel loci, per restitutionem plenariam serventur indemnes.

Lex 11.

(12)Nec ipsi Officiales, vel eorum haeredes possint aliquo tempore conveniri, de his qui fecerint, vel pertinent ad eorum officium, nisi secundum quod eidem Dioecesano, et Fratribus videbitur expedire.

Lex 12.

(13)Ipsorum autem officium duret tantummodo per sex menses, quibus completis Potestas teneatur totidem subrogare Officiales secundum formam praescriptam, qui praedictum officium secundum formam eamdem, in aliis sex mensibus sequentibus exequantur.

Lex 13.

(14)Sane ipsis Officialibus dentur de Camera communis Civitatis, vel loci, quando exeunt Civitatem, aut locum pro hoc officio exequendo, unicuique pro qualibet decem et octo Imperiales in pecunia numerata, quos Potestas, vel Rector teneatur eis dare, vel dari facere infra diem tertium, postquam ad eamdem redierint Civitatem, vel locum.

Lex 14.

(15) Et insuper habeant tertiam partem bonorum haereticorum quae occupaverunt, et mulctarum, ad quas fuerunt condemnati, secundum quod inferius continetur, et hoc salario sint contenti.

Lex 15.

(16) Sed ad nullum aliud, quod istud officium impediat, vel impedire possit, ullo modo officium, vel etiam exercitium, compellantur.

Lex 16.

(17) Nullum etiam Statutum, conditum, vel condendum, eorum officium ullo modo valeat impedire.

Lex 17.

(18) Et si quis horum Officialium propter ineptitudinem, vel inertiam, vel occupationem aliquam, vel excessum, Dioecesano, et Fratribus supradictis visus fuerit amovendus, ipsum ad mandatum, vel dictum eorum teneatur amovere Potestas, aut Rector, et alium secundum formam praescriptam substituere loco ejus.

Lex 18.

(19) Quod si quis eorum contra fidem,et sinceritatem officii sui in favorem haeresis fuerit excessisse, praeter notam infamiae perpetuae quam, tamquam fautor haereticorum incurrat,per Potestatem, vel Rectorem ad Dioecesani loci, et dictorum Fratrum arbitrium puniatur.

Lex 19.

(20) Potestas praeterea Militem suum, vel alium Assessorem, si Dioecesanus, vel ejus Vicarius, aut Inquisitores a Sede Apostolica deputati, seu dicti Officiales petiverint, cum ipsis Officialibus mittere teneatur, et cum ipsis eorum officium fideliter exercere. Quilibet etiam si praesens in terra, vel requisitis fuerit, teneatur tam in Civitate, quam in jurisdictione, vel districtu quolibet, dare ipsis Officialibus, vel eorum sociis consilium, et juvamen, quando voluerint haereticum, vel haereticam capere, vel spoliare aut inquirere: seu domum, vel locum, aut aditum aliquem introire pro haereticis capiendis, sub vigintiquinque librarum Imperialium poena, vel banno. Universitas autem burgi, sub poena et banno librarum centum, Villa vero librarum quinquaginta Imperialium pro qualibet vice solvenda in pecunia numerata.

Lex 20.

(21)Qui cumque autem haereticum, vel haereticam, captum, vel captam auferre de manibus capientium, vel capientis ausus fuerit, vel defendere ne capiatur: seu prohibere aliquem intrare domum aliquam, vel turrim, seu locum aliquem ne capiatur, et inquiratur ibidem, juxta Legem Paduae promulgatam per Fridericum tunc Imperatorem, publicatis bonis omnibus in perpetuum relegetur, et domus illa, a qua prohibiti fuerint sine spe reaedificandi funditus destruatur, et bona, quae ibi reperta fuerint, fiant capientium, ac si haeretici fuissent ibidem inventi, et tunc propter hanc prohibitionem, vel impeditionem specialem, Burgus componat Communi librarum ducentarum, et Villa librarum centum, et vicinia tam Burgi, quam Civitatis librarum quinquaginta Imperialium, nisi infra tertium diem ipsos defensores, vel defensorem haereticorum Potestati captos duxerint personaliter praesentandos.

Lex 21.

(22)Teneatur insuper Potestas, seu Rector quilibet omnes haereticos, vel haereticas, qui capti amodo fuerint, per Viros Catholicos ad hoc electos a Dioecesano, si fuerit praesens,et Fratribus supradictis, in aliquo speciali carcere tuto et securo, in quo ipsi detineantur, seorsum a latronibus, et bannitis, donec de ipsis fuerit definitum, sub expensis communis Civitatis, vel Loci sui facere custodiri.

Lex 22.

(23) Si quandoque aliqui, vel aliquae non haeretici pro captis haereticis, ipsis non contradicentibus, fuerint assignati, vel si forsitan assignaverint, praedicti suppositi perpetuo carceri mancipientur, et haeretici nihilominus reddi, et assignari cogantur, et qui hunc dolum fecerint, juxta legem praedictam bonis omnibus publicatis in perpetuum relegentur.

Lex 23

(24)Teneatur insuper Potestas, et Rector quilibet omnes haereticos,et haereticas, quocumque nomine censeatur,infra quindecim dies postquam fuerint capti, Dioecesano, vel ejus speciali Vicario, seu haereticorum Inquisitoribus praesentare, pro examinatione de ipsis,et eorum haeresi facienda.

Lex 24.

(25) Damnatos vero de haeresi per Dioecesanum, vel ejus Vicarium, seu per Inquisitores praedictos, Potestas, vel Rector, vel ejus Nuncius specialis eos sibi relictos recipiat, statim, vel infra quinque dies ad minus, circa eos Constitutiones contra tales editas servaturus.

Lex 25.

(26) Teneatur praeterea Potestas, seu Rector omnes haereticos,quos captos habuerit, cogere citra membri diminutionem, et mortis periculum, tamquam vere latrones, et homicidas animarum, et fures sacramentorum Dei, et Fidei Christianae, errores suos expresse fateri, et accusare alios haereticos, quos sciunt, et bona eorum, et credentes, et receptatores, et defensores eorum, sicut coguntur fures, et latrones rerum temporalium, accusare suos complices, et fateri maleficia, quae fecerunt.

Lex 26.

(27) Domus autem, in qua repertus fuerit aliquis haereticus, vel haeretica, sine ulla spe reaedificandi funditus destruatur: nisi Dominus domus eos ibidem procuraverit reperiri. Et si Dominus illius domus, alias domus habuerit contiguas illi domui, omnes illae domus similiter destruantur, et bona, quae fuerint inventa in domo illa, et in domibus illis adhaerentibus, publicentur, et fiant auferentium, nisi auferentes fuerint in officio constituti. Et insuper Dominus Domus illius, praeter notam infamiae perpetuae, quam incurrat, componat Communi Civitatis, vel loci quinquaginta libras Imperiales in pecunia numerata, quam si non solverit, in perpetuo carcere detrudatur. Burgus autem ille, in quo haeretici capti fuerint, vel inventi, componat Communi Civitatis libras centum: etVilla libras quinquaginta, et vicinia tam Burgi, quam Civitatis libras quinquaginta, et vicinia tam Burgi, quam Civitatis libras quinquaginta Imperialium in pecunia numerata.

Lex 27.

(28) Quicumque vero fuerit deprehensus dare alicui haeretico, vel haereticae, consilium, vel auxilium, seu favorem, praeter aliam poenam superius, et inferius praetaxatam, ex tunc ipso iure in perpetuum sit factus infamis, nec in publica officia, seu consilia, vel ad eligendos aliquos ad hujusmodi, nec ad testimonium admittatur, sit etiam intestabilis, ut nec testamenti liberam habeat factionem, nec ad haereditatis successionem accedat. Nullus praeterea ei super quocumque negotio, sed ipse alii respondere cogatur. Quod si forte Judex extiterit, ejus sententia nullam obtineat firmitatem, nec causae aliquae ad ejus audientiam perferantur. Si fuerit Advocatus, ejus patrocinium nullatenus admittatur. Si Tabellio instrumenta confecta per ipsum, nullius penitus sint momenti. Credentes quoque erroribus haereticorum tamquam haeretici puniantur.

Lex 28.

(29)Teneatur insuper Potestas, seu Rector, nomina Virorum omnium, qui de haeresi fuerint infamati, vel banniti,in quatuor libellis unius tenoris facere annotari: quorum unum commune Civitatis, vel Loci habeat, et alium Dioecesanus, et tertium Fratres Praedicatores, et quartum Fratres Minores, et ipsorum nomina ter in anno, et in concione publica solemniter faciat recitari.

Lex 29.

(30)Teneatur quoque Potestas, seu Rector, filios, et nepotes haereticorum, et nepotes haereticorum, et receptatorum, defensorum, et fautorum diligenter investigare, eosque ad aliquod officium publicum, seu consilium nullatenus admittere futurum.

Lex 30.

(31) Teneantur praeterea Potestas, seu Rector, unum de Assessoribus suis, quem elegerit Dioecesanus si fuerit praesens, et Inquisitores praedicti ab Apostolica sede dati, mittere cum eis quandocumque voluerint, et in jurisdictione Civitatis, atque districtu. Qui Assessor, secundum quod praedictis Inquisitoribus visum fuerit, ibi tres, aut plures, boni testimonii viros, vel totam viciniam, si eis videbitur, jurare compellat; quod si quos ibidem haereticos sciverint,vel bona eorum,quod si quos occulta conventicula celebrantes, seu a communi conversatione fidelium vita, et moribus diffidentes, vel credentes, aut defensores, seu receptatores, vel fautores haereticorum, eos dictis Inquisitoribus studeant indicare. Ipse autem Potestas contra accusatos procedat secudum Leges quondam Friderici tunc Imperatoris Paduae promulgatas.

Lex 31.

(32)Teneatur Potestas, seu Rector in destructionem domorum, et condemnationibus faciendis, et in rebus inventis, vel occupatis consignandis, et dividendis, de quibus superius dicitur, infra decem dies, postquam accusatio facta fuerit, haec omnia exequi cum effectu; et condemnationes omnes in pecunia numerata infra tres menses exigere, et dividere illas, sicut inferius continentur, et eos qui solvere non poterint, banno maleficii supponere, et donec solvant, in carcere detinere; alioquin pro his omnibus, et singulis syndicetur, sicut inferius continetur, et insuper teneatur unum de Assessoribus, quemcumque Dioecesanus, vel ejus Vicarius, et dicti Inquisitores haereticorum voluerint, ad haec peragenda fideliter assignare, et mutare pro tempore, si eis visum fuerit opportunum.

Lex 32.

(33) Omnes autem condemnationes, vel poenae, quae occasione haeresis factae fuerint,neque per concionem, neque per consilium, neque ad vocem populi ullo modo, aut ingenio, aliquo tempore valeant relaxari.

Lex 33.

(34) Teneatur insuper Potestas, seu Rector omnia bona haereticorum, quae per dictos Officiales fuerint occupata, seu inventa, et condemnationes pro his exactas dividere tali modo. Una pars deveniat in Commune Civitatis, vel Loci: secunda in favorem, et expeditionem Officii detur Officialibus, qui tunc negotia ipsa peregerint: tertia ponatur in aliquo tuto loco, secundum quod dictis Dioecesano, et Inquisitoribus videbitur reservanda, et expendenda per consilium in favorem fidei, et ad haereticos extirpandos, non obstante hujusmodi divisioni Statuto aliquo, condito, aut condendo.

Lex 34.

(35)Si quis autem de caetero aliquod istorum Statutorum aut Constitutionum attentaverit delere, diminuere, vel mutare, sine auctoritate Sedis Apostolicae speciali, Potestas, seu Rector, qui pro tempore fuerit in illa Civitate, vel Loco, teneatur eum tamquam defensorem haereticorum publicum, et fautorem, secundum formam praescriptam perpetuo publice infamare, atque punire in libris quinquaginta Imperialium in pecunia numerata, quam si exigere non potuerit, eum maleficii banno supponat, de quo eximi non valeat, nisi solverit duplam dictae pecuniae quantitatem.

Lex 35.

(36)Teneatur sane Potestas, seu Rector infra decem dies sui regiminis syndicare praecedentem proxime Potestatem, vel Rectorem, et ejus etiam Assessores, per tres Viros Catholicos, et fideles, electos ad hoc per Dioecesanum, si fuerit praesens, et per Fratres Praedicatores, et Minores de omnibus his, quae in Statutis istis, seu Constitutionibus, et Legibus contra haereticos, et eorum complices editis continentur, et punire ipsos si excesserint, in omnibus, et singulis, quae omiserint, et cogere restituere de propria facultate; non obstante si per aliquam licentiam consilii, vel alterius cujuslibet a syndicatione fuerint absoluti.

Lex 36.

(37) Jurabunt autem praedicti tres Viri bona fide syndicare praefatos de omnibus supradictis.

Lex 37.

(38)Caeterum teneatur Potestas,seu Rector cujuslibet Civitatis, vel Loci, delere, seu abradere penitus de Statutis,vel Capitularibus communis, quodcumque Statutum, conditum vel condendum, inveniatur contradicere istis Constitutionibus, seu Statutis, et Legibus quomodolibet obviare: et in principio, et in medio sui regiminis, haec Statuta, seu Constitutiones, et Leges in publica concione solemniter facere recitari; et etiam in aliis locis extra Civitatem suam, vel Locum, sicut Dioecesano, seu Inquisitoribus, et Fratribus supradictis visum fuerit expedire.

Lex 38.

Porro haec omnia Statuta, seu Constitutiones, et Leges, et si quae aliae contra haereticos, et eorum complices,tempore aliquo auctoritate Sedis Apostolicae conderentur, in quatuor voluminibus unius tenoris debeant contineri : quorum unum sit in Statuario communis cujuslibet Civitatis, secundum apud Dioecesanum, tertium Fratres Praedicatores, quartum apud Fratres Minores, cum omni sinceritate serventur,ne possint per falsarios in aliquo violari.

Datum Perusii Idibus Maji, Pontificatus nostri anno nono.