Jump to content

Bulla (Adrianus I)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Bulla
773

editio: Collectio decretalium Parisiis J. P. Migne 1851
fons: Corpus Corporum

AdrI.Bulla 96 Adrianus I Parisiis J. P. Migne 1851 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Bulla

Adrianus episcopus servus servorum Dei.

Convenit apostolico moderamini, pia religione pollentitibus benivola compassione succurrere, ac poscentium juri alacri devotione impertiri assensum. Igitur omnibus sancte Dei Ecclesie fidelibus, presentibus scilicet ac futuris, notum esse volumus, quia venerabilis frater ac coepiscopus noster Argentoratensis Etho nomine, coram dilectissimo filio nostro, Carolo rege Francorum, nostro suggessit apostolatui, qualiter ipse pro alleviando sui regiminis opere, consilio ac consensu sapientiorum tocius sue dioceseos, episcopatum Argentoratensem in septem archidiaconatus constituerit, atque hiis singulis singulos archidiacones bone vite ac bone conversacionis in vice sua preposuerit, ut singuli cum suis archipresbiteris verbo ac exemplo precedendo, subditos in lege Dei utiliter instruerent, ac episcopalem curam, preter penitentium reconciliationem, omnimodis gererent, altaria concedendo, ecclesias judiciali ordine cum sigillo episcopi claudendo, clericos ab officio divino suspendendo, ac quecunque ipsi corrigere per se non valerent, ad presentiam nominati Ethonis vel suorum successorum emendanda deferre deberent; nec in alicujus episcopi foret potestate aliquem de predictis fratribus de tali removere dignitate, nisi forte, quod absit, talibus facinoribus innodarentur, quod jure canonico ab omni episcopali vicaria merito deponerentur. Preterea idem antistes nobis innotuit, qualiter omnes res episcopales a canonicorum prebenda sequestratas haberet, in quibus nulli episcoporum quicquam liceret facere, nisi cum voluntate ac electione fratrum, Deo ibi famulantium; eis aliquem ex suis concanonicis preponere, qui die noctuque sollicitus res eorum sciret utiliter administrare, ac qui nullum fratrem sine justa causa vellet disturbare, ac tali cum debita obedientia maximus honor ac reverentia post episcopum ab omnibus exhiberentur, ac cuncta beneficia claustri, preter preposituras, sua dispensatione fratribus, prout quisque opus haberet, distribuerentur. Nullum tamen episcopo quasi ex debito de hac fratrum prepositura facere deberet servicium, nisi quod sibi esset voluntarium, preter sententias canonicas, quas in sinodo ad causas daret singulas. Pro supra dicti quoque Ethonis rogatu et dilectione dilectissimus filius noster Carolus de rebus episcopalibus, scilicet de moneta, theloneo, ac aliis officiis ad se pertinentibus hoc constituit, ut quotienscunque hec ministeria mutarentur, pro salutis sue augmento septem libre, tres preposito, quatuor canonicis, in commune traderentur. Hanc ergo tam regis, quam fratris ac coepiscopi nostri dispensatoriam constitutionem propter humilem eorum petitionem, ratam esse confirmamus; ac ne presens episcopus, vel aliquis successorum suorum, nec aliqua persona potens vel impotens, manum deinceps audeat admittere, ac quicquam de supradictis infringere, vel fratribus subtrahere, auctoritate Dei ac beatorum apostolorum Petri et Pauli, ac nostri sub anathemate inhibemus. Scriptum per manum Zacharie sancte Romane sedis bibliothecarii.

Actum Rome, in feria secunda Pasche, anno incarnationis Domini 773, coram multis principibus, feliciter.