C.I.L. II, 172

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
CIL II, 172
ILS 190; IRCPacen 647; HEp 1994, 1079
anno incognito
editio: incognita
fons: incognitus

C(aio) Ummidio Durmio Quadrato
leg(ato) C(ai) Caesaris Germanici Imp(eratoris)
pro praet(ore)
ius iurandum Aritiensium
ex mei animi sententia ut ego iis inimicus
ero quos C(aio) Caesari Germanico inimicos esse
cognovero et si quis periculum ei salutiq(ue) eius
in[f]er[t] in[tul]erit[v]e armis bello internecivo
terra mariq(ue) persequi non desinam quo ad
poenas ei persolverit neq[u]e liberos meos
eius salute cariores habebo eosq(ue) qui in
eum hostili animo fuerint mihi hostes esse
ducam si s[cie]ns fa[ll]o fefellerove tum me
liberosq(ue) meos Iuppiter Optimus Maximus ac
divus Augustus ceteriq(ue) omnes di Immortales
expertem patria incolumitate fortunisque
omnibus faxint [a(nte) d(iem)] V Idus Mai(as) in
Aritiense oppido veteri Cn(aeo) Acerronio
Proculo C(aio) Petronio Pontio Nigrino co(n)s(ulibus)
mag(istratibus)
Vegeto Taltici [3 V]ibio [3]arioni