Migne Patrologia Latina Tomus 55
Canon VII (Concilium Hispalense), J. P. Migne
Canon VII
Ex editione Garsiae Loaysae.
(1326A)Septimo examine relatum est nobis venerandissimum quondam Agapium Cordubensis urbis episcopum, frequenter presbyteros destinasse, qui absente pontifice altaria (1326B)erigerent, basilicas consecrarent. Quod quidem non est mirum id praecepisse virum ecclesiasticis disciplinis ignarum, et statim a saeculari militia in sacerdotale ministerium delegatum. Ergo ne ultra talis a nobis licentia usurpetur, communi sententia statuendum oportuit: scientes quid sicut presbytero illicita consecratio est altaris, ita et constitutio. In divinis enim litteris, praecipiente Domino, solus Moyses in tabernaculo Dei erexit altare, solus ipse unxit: utique quia summus sacerdos Dei erat, sicut scriptum est: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus. Ideoque id quod tantum facere principibus sacerdotum jussum est, quorum typum Moyses et Aaron tenuerunt, presbyteri, qui filiorum Aaron gestant figuram, arripere non praesumant. Nam quamvis cum episcopis plurima illis ministeriorum communis (1326C)sit dispensatio, quaedam novellis et ecclesiasticis regulis sibi prohibita noverint, sicut presbyterorum et diaconorum, ac virginum consecratio; sicut altaris constitutio, benedictio vel unctio. Si quidem nec licere eis ecclesiam vel altaria consecrare, nec per impositionem manus fidelibus baptizatis, vel conversis ex haeresi Paracletum Spiritum tradere, chrisma conficere, nec chrismate baptizatorum frontem signare; sed nec publice quidem in missa quemquam poenitentium reconciliare, nec formatas cuilibet epistolas mittere. Haec enim omnia illicita esse presbyteris, quia pontificatus apicem non habent, atque solis deberi episcopis, auctoritate canonum praecipitur: ut per hoc et discretio graduum et dignitatis fastigium summi pontificis demonstretur. Sed neque coram episcopo licere presbyteris in (1326D)baptisterium introire, nec praesente antistite infantem (1328A)tingere aut signare, nec poenitentes sine praecepto episcopi sui reconciliare, nec eo praesente sacramentum corporis et sanguinis Christi conficere, nec eo coram posito, populum docere, vel benedicere aut salutare, nec plebem utique exhortari.