Canones (Odo Bellovacensis)
Canones Canones (Odo Bellovacensis), J. P. Migne 124.1126C Canones
124.1125A| Sancta synodus quae in nomine Domini, vocatione domni Joannis ter beatissimi ac universalis papae, et jussione domni Caroli perpetuo Augusti, congregata est in loco qui vocatur Pontigonis, anno Incarnationis Dominicae 876, indictione IX, regni praefati 124.1125B| invictissimi imperatoris XXXVII, imperii autem I, XVII Kalendas Augusti, haec capitula quae subter annexa sunt instituit.
CAP. I.
Obeunte Ludovico, qui Romani imperii jura regebat, domnus Joannes ter beatissimus papa per Gadericum Veliternensem, Formosum Portuensem, Joannem Aretinum, venerabiles episcopos, domnum Carolum tunc regem ad limina beatorum apostolorum invitavit, eumque Ecclesiae ipsius defensorem ac tutorem elegit, imperialique diademate coronavit, eum prae cunctis solum et specialem eligens qui Romani imperii sceptra teneret. Cujus sacris institutionibus pro debito parentes, quod ipse instituit 124.1125C| instituimus, et quod ipse confirmavit pari consensu omnes firmamus.
CAP. II.
Congregata igitur in Romana urbe sancta synodo, ante adventum praedicti domni imperatoris, misit cum consensu omnium epistolas Ludovico regi, filiis quoque ipsius, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, ac reliquis primoribus regni sui, monentes eos apostolica auctoritate more paterno servare quae pacis sunt, ne videlicet aliquam irreptionem in regno praefati Augusti facile tentarent usque dum simul ad mutuum colloquium venirent, et ipse inter eos et de pace conservanda et de jure regnorum secundum sibi a Deo ministerium creditum decerneret pariter et discerneret. Quas epistolas per Odonem 124.1125D| Bellovacorum venerabilem episcopum sibi destinatas et bis delatas omnino recipere renuerunt.
CAP. III.
Ipse vero apostolica et paterna monita parvipendens, et fraterna foedera disrumpens, hostili manu tyrannico more fraternum regnum depopulando invasit; homicidia, stupra, adulteria, sacrilegia, et innumera mala quae enumerari nequeunt, auctoritas facientium perpetravit.
CAP. IV.
Haec mala audiens ter beatissimus papa perpetrata esse in regno spiritalis filii sui domni Caroli 124.1126A| semper Augusti, tactus dolore cordis, acceleravit mittere missos suos, Joannem videlicet et Joannem, venerabiles episcopos, cum aliis suis epistolis, volens eum monere ut a tanto malo poenitudinem de praeteritis ageret, et tandem fraternum regnum invadere 124.1126B| desineret. Quorum legationem secundo commonitus necdum recipere voluit.
CAP.
Post hos denique misit iterum alios legatos, Leonem scilicet sanctissimum Gabinensem episcopum et sanctae Romanae Ecclesiae missum et apocrisiarium, pariterque et Petrum Forosemproniatem venerabilem episcopum, haec eadem obsecrando, monendo protestans. Quorum monita utrum recipere velit, adhuc ambiguum constat.
CAP. VI.
Verum, quia praefatus Leo Gabinensis reverentissimus episcopus et sanctae Romanae Ecclesiae missus et apocrisiarius, seu et Petrus Forosemproniatis 124.1126C| episcopus, pro quibusdam utilitatibus ecclesiasticis morari hic diutius nequeunt, neque episcopos de longinquo venientes fatigare longius dignum est, decreverunt Joannem Tuscanensem et Joannem Aretinum venerandos episcopos, qui legationem praefatorum pariter cum priori legatione suscipientes, ea quae peragenda sunt, cum caeteris episcopis, quos communi consensu elegerint, vice omnium episcoporum, quidquid seu in evocando seu in contemptoribus feriendo definierint, apostolica auctoritate libere definiant, et quidquid ipsi deliberaverint, et domnus apostolicus cum omni sancta Romana Ecclesia determinabit et in perpetuum mansurum statuet et firmabit.
CAP. VII.
124.1126D| Sicut dominus papa Joannes sanxit, connivente et consentiente et condecernente domno et gloriosissimo Carolo imperatore semper Augusto, Ansigisum venerabilem episcopum, Senonum archiepiscopum, suam vicem tenere, et primatum ei Galliae et Germaniae contulit in evocanda synodo et definiendo canonice si quaelibet insurrexerint necessaria, et ut graviora ad ipsius notitiam referat, et nos unanimiter omni devotione laudamus, et ut ita ipse primatum teneat Galliae et Germaniae decernimus et sancimus.
CAP. VIII.
Synodum quam domnus Joannes apostolicus et universalis papa super quorumdam depositionem, 124.1127A| Formosi scilicet Portuensis episcopi, et Gregorii Nomenculatoris, seu et Stephani Secundicerii, et Georgii Vesterarii, caeterorumque suorum complicum, sicut in epistola ipsius ad nos missa continetur, nuper instituit, et nos secundum jussionem ipsius, in nullo a capite dissidentes, consentiendo decernimus, omnibusque apostolicis illius sanctionibus per omnia parentes sicut decet obedimus.
CAP. IX. 124.1128A|
Censuram vero quam domnus apostolicus super nefandissima acta Ludovici regis et complicum ejus nisi resipuerint, et debitam obedientiam sedi apostolicae exhibuerint, statuit et firmavit, omnes nos qui ad praesentem synodum convenimus unanimiter decernimus atque firmamus.