Canones Hibernenses

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Canones Hibernenses
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


Canones Hibernenses (Abedoc; Ethelwolfus), J. P. Migne

LIBRO I, POST CAPUT XXII, ADDE:

(1311A) Episcopus non exeat ad aliam parochiam, et suam relinquat, nisi multorum episcoporum judicio, et maxime supplicatione perficiat.

LIBRO II, POST CAPUT XXII, ADDE:

Synodus Fervensis. Dona iniquorum, quae reprobantur a Deo, reprobantur a sanctis.

Item synodus. Eorum qui pauperes premunt dona a sacerdote refutanda sunt.

POST CAPITULA LIBRI TERTII ADDE, EX LIBRO IX.

De multimodis causis clericorum.

Clericus professionem suam etiam habitu et accessu probet, nec calcibus nec calceamentis decorem quaerat.

(1311B)Clericus cum extraneis mulieribus non habitet.

Clericus per plateas et andronas, certa et maxima sine officii sui necessitate non ambulet.

Clericus victum et vestimentum sibi artificio sive agricultura absque officii sui duntaxat detrimento praeparet.

Clericus qui non pro emendo aliquid in nundinis vel in foro deambulat, ab officio suo degradetur.

Clericus invidens fratrum profectibus, donec in hoc vitio est, degradetur.

Clericus scurrilis et verbis turpibus jocularis degradetur.

Clericus inter tentationes officio suo incumbens gradibus sublimandus.

Clericus inter epulas cantans, fidem non aedificans, (1311C)sed auribus tantum pruriens, excommunis sit.

Clericus qui indictum jejunium rumpit absque inevitabili necessitate, vilior habendus est.

Clericus haereticorum et schismaticorum tam convivia quam solemnitates aequaliter vitet.

Clericus, quamvis eruditus verbo Dei, victum sibi ex artificio suo quaerat.

Clericus, qui episcopi districtionem circa se injustam putat, recurrat ad synodum.

Clericus non conceditur mortem alicujus poscere, et concessas a Deo potestates ad vindictam malorum, etiam post baptismatis n. debemus reprehendere, ne Domini aut disciplinam avertere, aut contra auctoritatem Domini venire videamur. His autem potestatibus omnia gesta in ratione reddenda servabuntur. (1311D)Dum autem legum in improbos auctoritas exercetur, dictor mortis eorum erit immunis.

Clerici energumeni degradentur.

Clerici frequentandi extraneas mulieres non habeant potestatem, sed cum matre, vel thia filia, sorore, (1312A)nepte tantum vivant, de quibus omnibus nefas est aliquid quam natura constituit suspicari.

Clericus maledictus, maxime in sacerdotibus, cogatur ad postulandam veniam: si noluerit, degradetur

Clericus inter tentationes ab officio suo declinans vel negligentius agens ab officio suo removendus est

Clericus jurans excommunicandus est.

Clericus non comam nutriat, nec barbam, sed radat.

Clericus propriam ecclesiam non relinquat

Clericus usuras non accipiat, et turpiloquia non sectetur. Si quis inventus fuerit aliquid tale excogitans abjiciatur a clero.

(1312B)Clericus qui convenerit per discordiam aliquam, vel approbatum fuerit uni ex his vocasse hostem ad interficiendum, vel injuriam faciendam, homicidam magis congruum nuncupari, quam clericum; et ab omnibus rectis habeatur alienus.

Clericus non oportet usuras accipere, quia mansionem coelestem non possidebit qui pecuniam suam dedit ad usuram.

LIBRO XVI, POST CAPUT XIII, ADDE: CAP. XIV.-- De testimonio vivi super mortuum. Sancta synodus ait: Quod testificaverint vivi super mortuum, ab haeredibus detur, ne in peccatum fiat mortuo.

CAP. XIX.-- De eo quod cum pluribus juramentum sit. Synodus Consulensis ait: De his qui contentionem (1312C)faciunt quacunque ex causa, si alter cum teste uno aut pluribus testibus, et alter sine teste, juramentum cum pluribus esse debet.

LIBRO XVII, POST CAP. V, ADDE: CAP. VI.-- De his qui submutant oblationem defunctorum. Synodus Valensis ait: Qui oblationes defunctorum fidelium detinent, aut tardius reddunt, ut infideles ab ecclesia abjiciendi sunt. Tales enim quasi egentium mortuorum necatores, nec credentes judicium Dei habendi sunt, una patrum sententia in hoc congruente, quae ait: ab amico quippiam trahere furtum est, Ecclesiam Dei fraudare sacrilegium est.

LIBRO XXI ADDE CAP. X.-- De eo quod una sententia habenda. (1312D) Synodus dicit: Si quis autem audet scindere unitatem, quia nemo hominum solvere vel reprehendere potest, anathema sit.

CAP. XIII.-- De quatuor principalibus modis reprehendendi judicium. (1313A) Synodus dicit: Quatuor modis judicium humanum pervertitur; timore, cupiditate, odio, et amore. Timore autem, cum metu cujusdam potestatis veritatem loqui pavescimus. Cupiditate, dum praemio muneris alicujus corrumpimur. Saepe enim dives cito muneribus corrumpit judicem: pauper autem dum non habet quod offerat, non solum audiri contemnitur, sed contra veritatem opprimitur. Odio, dum contra quemlibet adversaria molimur. Amore, dum amico vel propinquis beneficium praestare contenti sumus. His autem quatuor causis saepe aequitas violatur, et saepe innocentia laeditur. Addunt quidam alium modum, adulationem.--Augustinus: (1313B)melius est pro veritate supplicium, quam pro adulatione beneficium.

CAP. XX.-- De judicio bonorum judicum non movendo. Synodus Laudatiae: Judicibus autem quos communis consensus elegerit, non liceat aliquem irritum provocasse, nullus ei episcoporum communicet, donec obtemperet judicibus.

CAP. XXXI.-- De synodo Brenensi. Nemini clericorum auferri debet locus quem anni circulo inhabitaverit, super quem ecclesiam, id domum suam aedificaverat. Sed ut possessio levitica dedica sibi procul dubio habeatur sempiterna.

In hac synodo judicatum est: In quocunque loco sacerdos aedificaverit ecclesiam suam, id domum (1313C)suam in uno anno haereditas ejus erit sempiternum.

LIBRO XXVIII, CAPUT VI, ITA INCIPIT: CAP. VI.-- De furto in ecclesia peracto. Synodus Hibernensis decrevit: primum furtum in ecclesia peractum vice tantum reddi et poeniteri ad judicium sacerdotis. Et hoc pro indulgentia Ecclesia facit. Et si secundo factum fuerit, duplo vel quadruplo reddi. Quod si mundialis hominis pecunia ablata sit ab ecclesia, et ecclesia sit catholica et ab omni censu libera, damnum domino restituetur, et usura ejus erit ecclesiae. Si vero ecclesia sub censu fuerit regali, damnum idem domini restituetur, et usura regi et ecclesiae erit.

LIBRO XXXI, CAP. XXIII ADDE: Synodus Ancoritana definivit: Si duo in absentia (1313D)mortuorum contradixerint, quatuor judicent, aut sorte quae discernit omne invisum, aut dividant quod contendunt, aut alter abscedat pretio, aut sacerdotibus dent.

LIBRO XXXIV, DE JURAMENTO, ADDE: CAP. XIII.-- De eo quod sit juramentum cum pluribus. Synodus Consulensis: Hi qui contendunt quacunque ex causa, si alter cum teste uno, aut cum pluribus, et alius sine teste: juramentum cum pluribus erit.

LIBRO XXXVI, POST CAP. V, ADDE: CAP. VI.-- De subjectione populi principi. Patricius: Ministri vos estis, et unusquisque vestrum (1314A)principem suum, cui assistat ac ministrat, timeat.

CAP.--XVIII. De contradicente principi ordinanti haeredem. Synodus: Qui contradixerit decreto principis in haeredem ordinando, non est Christianus, sed haereticus.

LIBRO XLI, POST CAP. VIII, ADDE CAP. X.-- De eo quod liqueat Ecclesiae sumere danda hostium omnia. Synodus: Non Ecclesia quaerere, et data respuere.

CAP. XVI.-- De eo quod non comedendum neque dormiendum in ecclesia. Synodus: Non oportet intra domum Dei cibum carnalem comedere, nec accubitos ad dormitationem sternere. Inde Christus vendentes et ementes extorquebat (1314B)dicens: Domus mea domus orationis vocabitur.

LIBRO L, ADDE CAP. VI. CAP. VI.-- De excommunicandis clericis qui non tonsurantur Romano more Patricius ait: Quicunque clericus ab hostiario usque ad sacerdotem sine tunica femorali visus fuerit, quae turpitudinem ventris non tegat et nuditatem; et si non more Romano tonsus fuerit, et uxor si non velato capite ambulaverit, pariter condemnabuntur, et ab Ecclesia separabuntur (Synodus S. Patricii, art. 6).

( Caput vero VI est in codice nostro VII, et VII est VIII.)

LIBRO LXIV, CAP. V, ITA LEGITUR: CAP. V.-- De quatuor petitionibus Patricii. (1314C)Hibernenses dicunt: Sed Deo tuo gratulare nunc, quia tuae datae sunt tibi quatuor petitiones quas petisti. Prima petitio est, ut in Ardmachi ordinatio tuae fiat gratiae. Secunda petitio est, ut quicunque hymnum qui tibi compositus est, in die exitus de corpore cantaverit, tu ejus poenitentiam judicaveris. Tertia petitio est, ut nepotes Dicuin, qui te benigne susceperunt, misericordiam consequentur hic et in futuro, et non pereant. Quarta petitio est, ut Hibernenses omnes in die judicii a te judicentur, sicut dicitur ad apostolos et vos sedentes judicabitis duodecim tribus Israel; ut eos, quibus apostolus fuisti, judices.

FRAGMENTUM SYNODI HIBERNENSIS. Synodus Hibernensis decrevit. (1314D)Sanguis episcopi vel excelsi principis vel scribae qui ad terram effunditur, si collyrio indiguerit, eum qui effuderit sapientes crucifigi judicant, vel VII ancillas reddat. Si in specie, tertiam partem de argento, et comparem verticis de auro, latitudinem necnon et similem oculi de gemma pretiosa magnitudinem reddat. Et pro ejus livoris vel vulneris admiratione in conventu, vel in qualibet multitudine usque ad tertium annum, aut eo amplius, si non indulgeat, pretium ancillae is qui commisit reddat. Si vero sanguis episcopi ad terram non perveniat, nec collyrio indigeat, manus percutientis abscindatur, aut dimidium VII ancillarum reddat, si de industria: si autem non de industria, pretium ancillae tribuat (1315A)Qui vero episcopum sine effusione sanguinis percusserit, vel commotaverit, dimidium VII ancillarum pretium reddat. Si autem aliquid de capillis ejus carptum fuerit, sedatium uniuscujusque capilli, id est XII discipuli usque XX de utroque reddatur. Licet enim majus evulsum fuerit, quasi proprium reddi non dicitur. Sanguis presbyteri qui ad terram effunditur donec collyrium suffert, manus interfectoris abscindatur, vel dimidium VII ancillarum reddat, si de industria: si autem non de industria, ancillae pretio sanetur. Si ad terram non perveniat, percussor ancillam reddat; si in specie ejus, tertiam partem de argento retribuat. Percussio ejus ancillae pretio restituatur, motatio ejus, ut praediximus, sanetur.

(1315B)PATRICIUS DICIT.

Omnis qui ausus fuerit ea quae sunt regis, vel episcopi, aut scribae furari, aut rapere, aut aliquid in eos committere, parvipendens despicere, VII ancillarum pretium reddat, aut VII annis poeniteat cum episcopo vel scriba.

INCIPIT PRAEFATIO GILDAE DE POENITENTIA. I. Presbyter aut diaconus faciens fornicationem naturalem, sive sodomitam, prolato ante monachi voto, III annis poeniteat, veniam omni hora roget, superpositionem faciat in unaquaque hebdomada, exceptis L diebus post passionem: pane sine mensura, et ferculo aliquatenus butyro impinguato die Dominico: caeteris vero diebus paximati panis mensura, (1315C)et misoclo parvum impinguato. Horti oleribus, ovis paucis, Britannico formello utatur, Himina Romana factis pro fragilitate corporis istius aevi. Tenuclae vero vel Balthutae lactis sextario Romano. Sitis gratia et aquae talimpulo, si operarius est. Lectum non multo foeno instructum habeat. Per III quadragesimas superaddat aliquid prout virtus admiserit, semper ex intimo corde defleat culpam suam. Obedientiam pro omnibus libentissime excipiat. Post annum et dimidium Eucharistiam sumat, et ad pacem veniat, psalmos cum fratribus canat, ne penitus anima tanto tempore coelestis medicinae intereat. II. Si quis inferiore gradu positus monachus, III annis poeniteat: sed mensura gravetur panis. Si (1315D)operarius, sextarium de lacte Romanum, et alium de tenucla, et aquam quantum sufficiat pro sitis ardore sumat. III. Si vero sine monachi voto presbyter aut diaconus peccaverit: sicut monachus sine gradu sic poeniteat. Si autem peccatum voluerit monachus facere; anno et dimidio. Habet tamen abbas hujus rei moderandae facultatem, si obedientia ejus placita fuerit Deo et abbati suo. IV. Antiqui Patres XII presbytero, et VII diacono poenitentiae statuerunt.(1316A) V.Monachus furatus vestem vel aliquam rem II annis, ut supra, poeniteat, si junior est; si senior, anno integro. Si vero monachus non fuerit, aeque anno et maxime in quadragesimis VI. Si monachus exundante ventre evomuerit sacrificium in die, coenam suam non praesumat. Et si non infirmitatis causa, VII superpositionibus: si infirmitatis et non voracitatis causa, IIII superpositionibus deleat culpam. Si autem non sacrificium, diei superpositione et multa increpatione plectatur. Si casu negligens quis sacrificium aliquod perdat, per III quadragesimas poeniteat, relinquens illud feris et alitibus devorandum. VII. Si quis autem ebrietatis causa psallere non potest stupens elinguis, coena privatur.(1316B) VIII.Peccans cum pecode, anno; si ipse solus, III quadragesimas diluat culpam. IX. Qui communicaverit a suo abbate excommunicato, XL X. Manducans morticinam inscius, XL. Sciendum tamen est quod quanto quis tempore moratur in peccato, tanto ei augenda poenitentia est. XI. Si cui imponitur opus aliquod, et contemptus gratia illud non fecerit, coena careat. Si vero oblivione, dimidium quotidiani victus. Si autem sumat alterius opus, illud notum faciat abbati cum verecundia, excepto eo nullo audiente; et sic peragat, si jubetur. XII. Nam qui iram corde multo tempore retinet, (1316C)in morte est. XIII. Si autem confitetur peccatum, XL jejunet. Et si ultra in peccato persistat, duas XL. Et si idem fecerit, abscidatur a corpore sicut membrum putridum, quia furor homicidium nutrit. XIV. Offensus quis ab aliquo, debet hoc indicare abbati, non tamen accusantis, sed medentis affectu, et abbas decernat. XV. Qui non occurrerit ad consummationem, canat VIII in ordine psalmos. Si excitatus veniat post missam; quidquid cantaverunt, replicet ex ordine, fratres. Si vero ad secundam venerit, coena careat. Si quis errans commotaverit aliquid de verbis sacris ubi periculum adnotatur, triduanum aut III superpositiones (1316D)faciat. Si sacrum terratenus negligendo ceciderit; coena careat. Qui voluntate obsceno liquore maculatus fuerit dormiendo; si cervisa et carne abundat; coenubium est. III noctis horis stando vigilet, si sanae virtutis est. Si vero pauperem victum habet, XXVIII aut XXX psalmos canet stando supplex, cum opere extraordinario pendat. XVI. Pro bonis regibus sacra debemus offerre, pro malis nequaquam. XVII. Presbyteri vero pro episcopis non prohibentur offerre.(1317A) XVIII.Qui arguitur pro aliquo delicto, et quasi inconsultans refrenatur, coena careat. XIX. Qui sarculum perfrangit et ante fracturam non habuit, aut illud extraordinario opere restituat, aut superponat. XX. Qui viderit aliquem ex fratribus abbatis transgredi praecepta, debet abbatem non celare: sed ante admoneat peccantem, ut solus quod male agit confiteatur abbati, non tam delator, quam veritatis regulae exsecutor inveniatur. HUC USQUE GILDAS. INCIPIT NUNC SYNODUS AQUILONALIS BRITANNIAE. I. Cum muliere vel cum viro peccans quis, expellatur, (1317B)ut alterius patriae coenubio vivat, et poeniteat confessus III annis clausus. Et postea frater illius altari subjectus. Anno uno diaconus, III presbyter, IIII episcopus, et abbas suo quisque ordine privatus doctoris judicio poeniteat. II. Qui seipsum coinquinaverit, annum clausus poeniteat: puer XII annorum XL aut III quadragesimis, I diaconus anno clausus, et cum fratribus poeniteat demedio. Sacerdos uno anno clausus, et cum fratribus altero. III. Monachus consecrata furatus exsilio anno uno, et altero cum fratribus poeniteat. Si autem intraverit [ Forte, iteraverit], exsilium patietur. Furatus cibum, quadragesima; si iterato, tres quadragesimas; si tertio, anno; si quarto, jugi exsilio sub alio abbate (1317C)poeniteat. IV. Dilatus et dilator consimili persona judicentur. Si dilatus negaverit, anno simili poeniteat, in septimana II diebus pane aquaque, et biduano in fine cujusque mensis omnibus fratribus subponentibus; et Deum eis judicem contestantibus. Permanentes autem in obstinatione, anno emenso, alterius communioni sub judice flamma sociantur, et Dei judicio relinquantur. Si quando alter fuerit confessus quantum laboris alteri intulerit, tantum sibi multiplicetur. INCIPIT ALTERA SYNODUS LUCI VICTORIAE. Faciens furtum semel, anno uno; si plura, duobus annis. Qui occidit fratrem suum non ex odii meditatione; si iracundia subita, triennio poeniteat. (1317D)Adulter quoque et ipse triennio. Qui praebent ducatum barbaris, XIIII annis; tamen si non acciderit stragis Christianorum, et sanguinis effusio, et dira captivitas. Si autem evenerit; agant residuo vitae poenitentiam, relictis armis. Si autem voluerit, et non ad vota sibi barbaros ad Christianos educere, residuo vitae suae poeniteat. Qui perjurium jurat, IIII annis. Qui deducit alium in perjurium ignorantem, VII annis. Qui deductus est ignorans, et postea scit, anno uno. Qui vero suspicatur quod in perjurium deducitur, tamen jurat, pro consensu II annis. Qui moechatur matris est, III annis cum peregrinatione perenni. Qui cum cane vel cum quocunque peccaverit (1318A)animali, II annis et dimidio. Qui facit scelus virile ut sodomitae, IIII annis. Qui vero in femoribus, III annis. Manu autem sive alterius, sive sua, II annis. Totum hoc quod diximus, si post votum perfectionis fecerit homo; si autem ante votum, annus diminuitur de omnibus his tribus: de reliquis vero, ut debet, minuitur dum non vovit.

INCIPIUNT EXCERPTA QUAEDAM DE LIBRO DAVIDIS. I. Sacerdotes in templo Dei ministraturi gulae gratia vinum et siceram per negligentiam et non per ignorantiam bibentes, IIII diebus poeniteant. Si autem per contemptum arguentium, XL. Inebriati autem per ignorantiam, XV diebus; si per negligentiam, (1318B)XL; si per contemptum, tribus quadragesimis. Qui cogit aliquem humanitatis gratia ut inebrietur, similiter ut ebrius poeniteat. Qui vero effectu odii seu luxuriae, ut turpiter confundat, vel irrideat, ad ebrietatem alios cogit, si non satis poenituerit, sic poeniteat ut homicida animarum. II. Cum muliere desponsata Christo maritove, sive cum jumento vel cum masculo fornicantes, de reliquo mortui mundo Deo vivant. Qui autem cum virgine vel vidua necdum desponsata peccaverit, dotem det parentibus ejus, et anno uno poeniteat. Si non habuerit dotem, III annis poeniteat. III. Episcopus homicidium voluntate faciens, vel quamlibet fornicationem, dolumve, XIII annis poeniteat. Presbyter autem VII, cum pane et aqua, et ferculo in die Dominico vel sabbati. Diaconus VI, sine (1318C)gradu. Monachus IIII, nisi infirmitas impediat illos. IV. Qui in somnis cum voluntate pollutus est, surgat, canatque VII psalmos, et in die illo in pane et aqua vivat. Sin autem, XXX psalmos canat. Volens autem in somnis peccare, sed non potuit, XV psalmos. Si autem peccaverit, sed non pollutus est, XXIIII; si sine voluntate pollutus, XV. V. Antiqui decrevere sancti ut episcopus pro capitalibus peccatis XXIIII annis poeniteat, presbyter XII, diaconus VII: sic virgo, lectorque et religiosus. Ebibatus autem IIII. Nunc autem presbyteri ruentis poenitentia est, diaconique et subdiaconi, virginisque, et cujuslibet hominis, hominem ad mortem tradentis, et cum pecodibus, vel cum sua sorore, vel cum mariti (1318D)uxore fornicantis, et venenis hominem occidere volentis, triennium. Primo anno super terram, secundo lapidi caput imponendum, tertio super axem jaceat, soloque pane et aqua et sale et leguminis talimpulo vescatur. Caeterique malint XXX triduanos vel cum superpositionibus, cum cibo lectoque supradicto, annona ad nonam usque ad alteram. Alia est poenitentia III annis, sed himina de cervisia vel lacte cum pane saleque: altera e duabus noctibus cum prandii ratione, et ordine XII horis noctium dierumque Deum supplicare debent. Hinc autem presbytero offerre sacrificium, vel diacono tenere calicem non licet, aut in sublimiorem gradum ascendere.(1319A) VI.Usuram accipiens perdat ea quae accipit. Praeda vel fraude vescit, semiannus. Virgini osculum in secreto praebens, triduanum poeniteat. In ecclesia mendacium jurans, quadruplum pro quo juraverat reddat. ITEM THEODORUS (Capit. cap. 15).

Animalia quae a lupis seu canibus comessa, nisi porcis et canibus, nec cervus, nec cerva, vel caprae si mortui inventi fuerint, non comedendi.

ITEM ADOMPNANUS.

Medullas ossium cervorum non licet manducari quos lupi comederunt. Similiter et cervos quorum sanguinem quamvis parvulum fluxisse cernimus. Perfracta in pedicis crura vetat manducari, morticina esse confirmans carnem eo quod non fluxerit sanguis (1319B)superior, qui custos et sedes animae erat, sed coagulatus est intra carnem, quamlibet extremitas sanguinis effusa sit per extremum quodlibet membrum, sanguis tamen crassior et solidior in quo anima sederat intra carnem coagulatus manet. Itaque quod si non causa vulneris inlisi sedem animae turbaverit, non est sanguinis effusio, sed extremae partis offensio. Itaque et qui eam carnem comederit, sciat carnem cum sanguine comedisse. Cum enim prohibuit, non carnis coctio deerat, sed sanguinis effusio. Et hoc praedictum intelligi debet et de pecoribus, quae post abscissam, vel tamen scissam aurem, in extrema infirmitate mortua sunt, adipem tamen et pelles in usus varios habebimus.

ITEM THEODORUS.

(1319C)Pisces autem licent, quia alterius naturae sunt, si mortui inveniantur vel in retibus strangulati. Aves et animalia etiamsi in retibus strangulentur, non sunt comedenda. Paulus enim ait: Abstinete vos a suffocatu, sanguine et ab idololatria. Similiter ab accipitre mortificanda sunt.

Apes si occidant hominem, festinanter occidendi sunt. Mel tamen manducetur.

Animalia coitu hominum polluta occidantur, carnesque canibus projicientur. Sed quod generantur, ubi autem dubium est, non occidentur.

ITEM SYNODUS SAPIENTIA SIC DE DECIMUS DISPUTAT I. Dicunt auctores decimas semel pecorum offerendas, et ob id sanctum sanctorum erit. Id est non debetur (1319D)iterum offerri de illis decimam. Sed alii sana fide affirmant, ut omni anno decimas de vitalibus et mortalibus Deo demus, cum omni anno ipsius munera habeamus. II. Item, omnia praeter fruges terrae quibus decima semel offeretur Domino, ut dicitur: Quidquid consecratum fuerit semel Deo, sanctum sanctorum erit Domino. Non iterum debet de illis offerri decimam, ut Colummanus doctor docuit. Frugum vero terrae in unoquoque anno decima pars offerri debet, quia in unoquoque anno nascuntur.(1320A) III.Item, decimae non solum per animantia sunt, per mortalia fiunt. Ita et primitiae, id est primus fructus omnis rei, et animal quod primum nascitur in anno. Similia quae sunt ut primitiva, primogenita autem animalium tantum; non solum hominum, sed animalium quae licita sunt immolari. IV. Item, decimae in pecoribus, primitiae in fructibus. Primitiae sunt quidquid de pecoribus nascitur antequam nascerentur alia in hoc anno. Sciendum quantum est pondus primitiarum, hoc est gomor, ut alii, id est VIIII panes, vel XII panes. Deinde panes propositionis materia VIIII panium vel XII panium. De oleribus vero quantum pugnus capere potest. Hae res in initio aetatis reddi debent, et semel in anno ad sacerdotes Jerusalem offerebantur. In Novo (1320B)autem unusquisque ad monasterium cui monachus fuerit. Et praeterea charitas abundat cum iisdem, et primogenita in masculis tantum, nunquam in feminis fiunt. V. Item, ut alii si minus decimo substantiam habuerit, non reddet decimas. VI. Item, ut alii quo modo convenit offerre decimas aliquis Domino? Si non habuerit nisi unam vaccam vel bovem, dividat pretium vaccae in X, et det decimam partem Domino, sic et reliqua. VII. Item, victimam voluntariam Dominus praecipit: ideo dicit: nemo tollat animam a me et reliqua. De eo quod non vindicat Deus, neque homines debent vindicari: et in his qui cito convertunt de culpa ad poenitentiam in Exodo (cap. XXXII, 27 seq.) legitur (1320C)pro adoratione vituli. Et stans Moyses in porta castrorum ait, si quis Deo, jungatur mihi; et congregati sunt ad eum omnes filii Levi quibus ait: haec dicit Dominus Deus Israel: ponat vir gladium super femur suum, et reliqua usque dicit: occidit unusquisque proximum et fratrem et amicum. Et paulo post ait Moyses: consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et in fratre suo, ut detur vobis benedictio. Finit, amen. Populus Israel debuerat constringui X mandatis legis, dum causa ipsorum percussit Deus Aegyptum X plagis, ideo decem mandata sunt, ubi sunt in lege praecepta quae Deus non praecipit, sed dixit Jetro socer Moysi eligere LXX principes, qui judicarent populum cum Moysi. Et hoc judicium est, quod si inveniremus judicia gentium (1320D)bona, quae natura illis docet, et Deo non displicet, servabimus. INCIPIUNT EXCERPTA DE LIBRIS ROMANORUM ET FRANCORUM. I. Si quis homicidium ex contentione commiserit, ancillas III, servos III, reddat, securus fiat. II. Si quis invidia homicidium fecerit, ancillas IIII totidemque servos reddat, et ipse securitatem habebit. III. Si quis fuerit homicida in judicio compulsus, et praestandi rationes diras noluerit, et inficiatus (1321A)fuerit, ancillas V, servos totidem, reddi praecipimus. Manuum et quamlibet membrorum debilitatem faciens, accipiet in judicio. IV. Si quis homicidii causa suspicatus, et non est ei titulus comprobandi [ Id est, revelandi], XLVIII homines nominatos congregabit, e quibus XXIIII in ecclesia jurent eum esse veracem. Sic sine culpa excedat; si non juraverit, ancillas V et VII servos reddet, et securus fiat. V. Si quis servus ingenuum occiderit, et plaga ingenuus aut de fuste, aut de securi bidubioque, aut cultello interfectus fuerit, homicida parentibus traditur, et habent libertatem faciendi quod voluerint. VI. Si autem dominus servo arma commiserit portare, et ingenuum hominem occiderit, ipsum et (1321B)alium servum se noverit redditurum. VII. Si quis ingenuus servum alterius sine culpa occiderit, servos duos domino restituat. Si pro qua culpa servi fecerit, servus pro servo. VIII. Si quis in rixa manum vel oculum pedemque hominis maculaverit, ancillam sive servum redditurum cognoscat. IX. Si quis pollicem manus exciderit, medium damni poni praecipimus. X. Si quis hominem lancea gladiove ferierit, et interiora inspiciat, argenti libras III exsolvat. XI. Si quis caput alterius percusserit usque ad cerebri pampas [ Id est, squamas], libras argenti III reddat.(1321C) XII.Si quis alapam alteri impegerit, nec sanguis nec livido appareat, V solidos argenti exsolvat. XIII. Si quis alterius in faciem alapam percusserit, ut sanguis aut livido appareat, se ancillam noverit redditurum. XIV. Si quis lancea, aut in brachio, aut in surra alterius foramen fecerit, tamen membro non noceat, argenti libras II cognoscat reddere. XV. Si quis homicidium fecerit et fugam petierit, parentes ipsius jura reddant intra dies paucos: postea parentes patriae restituuntur aut ipsi de patria vadant, vel pretium dimidium reddant, et sic securi in sedibus sedeant. Post haec si reus venire voluerit, reddat quod restat pretii; vivat securus. Si interim a cognatis occisi occisus fuerit, mancipia, ancillae, (1321D)vel servi, quae acceperant debitores, parentibus restituantur. XVI. Si quis lanceam miserit, et homo illaesus erit, argenti libram unam exsolvat; si plaga fuerit, legibus se noverit redditurum. XVII. Si quis fornicatus fuerit cum alterius uxore, aut sorore, aut filia, morte moriatur. Qui autem occiderit, nullam causam timeat habere. XVIII. Si quis caballum, aut bovem, aut quamlibet pecodem furti ligatum, vel quod occisum fuerit, invenerit in villam, detis juramento III idoneos quod nihil habeant damni; si quis non juraverit, solvat. XIX. Si quis servum servamque vel quamlibet pecodem, vel rem aliquam comparaverit, et cum ipso (1322A)fuerit consignatum: si auctorem aut fidejussorem non habuerit, de furto se noverit componendum. XX. Si quis de Gallis vel de Saxonibus vel de qualibet gente capallum comparaverit in quamlibet speciem, testibus comprobet; si autem consignatum fuerit; et invicem testes adaequaverint; si ita, aequali dividant. Si testes non habuerit, et mendacium conatur inquirere, triplum se noverit restituturum qui conatur. XXI. Si quis animalia vicini sui in herba commiserit intacta, et manserint in ea; propter animalia II unum scripulum reddat. Si in fastigium herbae fuerint capta, propter animalia IIII scripulum unum reddat. Si in messe quantum juraverit dominus, de messe cum alio idoneo quidquid damni pertulerit, (1322B)sine dubio restauratur. XXII. Si porcus per annonam noctuam manserit, per majorem noctis partem quatuor sextaria. Si vero per minorem noctis partem, sextarium reddat. XXIII. Si quis causa fornicationis approbatur; si non juraverit, ancillam reddat. XXIV. Si quis sustulerit de homine equum, aut vaccam, vel quamlibet pecodem, et quodcunque eum repetierit; debitor reddat cum nutrimine suo. Quodcunque probatum fuerit, recipiendum praecipimus. XXV. Si porci in glande ingressi, quoties capti, porcator reddat. Si ipse minaverit eos sponte, porcum majorem reddat. XXVI. Parvulus usque ad annum XII pro delicto (1322C)nihil nisi disciplinam accipiat. Post vero hanc aetatem, quidquid delinquat vel furatur, retribuat. XXVII. Si quis ingenuus furtum fecerit, et captus fuerit, ipse morietur, nullus ab eis accipiat quaestionem; hoc usque ovem vel porcum; quod si minus, triplum restituat. Fur per noctem occidi licet, per diem non licet, qui occiderit in nocte nullam causam habet. XXVIII. Si quis causa furti suspicionem habuerit, et non ei titulus rei ipsius inter dies XX consignetur, usquequo veritas probetur. XXIX. Si quis ad judicium compeditus venire noluerit, hoc ut in testibus probetur, argenti libram unam cogatur exsolvere; et quidquid ad eum fuerit (1322D)repetitum, sine dilatione restituat. XXX. Si quis tributum non opportune, et ad judicem a tributario compulsus fuerit, si mense ante praedicto neglexerit, pignus det. Et si neglexerit mense secundo, duplum restituet. XXXI. Si quis ancillam aut servum perdiderit et suspicionem habuerit, XXIIII viri nominatim congregentur ex quibus duodecim jurent si non reddat qui approbatur. XXXII. Si quis capallum invocandis viris, VIIII jurent, nihil sequitur. XXXIII. Si quis servus servum occiderit, vivus communis dominorum existat.(1323A) XXXIV.Si bos vel vacca alium occiderit, vivus ac mortuus in commune dominorum existant. XXXV. Si taurus vel vaccam vel bovem occiderit, culpa prima non causam habeat: altera causam componat. XXXVI. Si quis jurandi causa fuerit judicio adductus a judice vel majoribus natu, et nihil prodesse cognoscat se, si voluerit devitare, hoc praecipimus jure permanere. XXXVII. Si quis commisso delicto sponte ad confessionem venerit sacerdoti; a nullo condemnari praecipimus, si quod aliis abstulerit reddat. Si ab alio fuerit comprobatus, et rebellis fuerit; pretium rei abstractae reddat; et triplum se noverit componendum. Quod si laicus repetierit clericum causa, (1323B)episcopi judicant inter illos in judicium. Si clericus laicum competit, ad judicis astantiam debeant pervenire. XXXVIII. Si quis in morte haereditatem dimiserit, quidquid coram testibus commendaverit, omnia permanere praecipimus, nisi sint iniqua. XXXIX. Si quis servum, vel ancillam, vel vernaculum sua voluntate et libertate donaverit, nullus repetere permittatur. XL. Si quis sponte sua quamlibet rem alteri donaverit, hoc private praecipimus possidere. XLI. Si qua causa ante judicata, a nullo permittamus dijudicari. XLII. Si qua contentio circa finem territorii fuerit (1323C)exorta, testibus requiratur, et finis qui prius fuerat ipse permaneat. XLIII. Clericus vero si qua causa competitus fuerit, et nullam jam infamiam antea portaverat, in ipsius juramento causa finiatur. Quod si antea infamiam portavit, indictis juratoribus, sed causam laici ordine libret. XLIV. Si quis fidejussorem invocaverit et contempserit, judicii conditione damnetur. XLV. Si quis agrum aut villam comparaverit, et ipse capitale furtum fecerit, morte morietur. Terra quam emerat fisco revertatur. Quod si filius aut frater ex dono furtum pariter et fugam fecerit, ancillam et servum fisco reddat, et ex agro exsul possideat. Quod si innocens permanserit, haeres haereditati relinquatur.(1323D) XLVI.Si quis ad ecclesiam arma portaverit, et litem commiserit, argenti libram unam ecclesiae cogatur exsolvere: et hoc egentibus in eleemosynam meretur, vel sinatur. XLVII. Si quis filiam marito tradiderit, legitimam dotem accipiat. Quod si casu mortis illum emiserit, et ipsa alteri viro nubere voluerit; filii dotem accipiant. Quod si hos non habuerit, patri dari jubetur. XLVIII. Si quis ancillam aut servum emerit, et ante impletum annum vitium in eo apparuerit, proprio domino suo reddi jubemus. Quod si annus (1324A)transierit, quidquid in mancipio vitii videtur, nullam habeat rejiciendi causam. XLIX. Si quis caballum comparaverit, et usque ad mensem vitium non habuerit, nullo modo rejiciatur. L. Si quis alterum ferierit, et sanguinem effuderit, vaccam reddat; et si majorem plagam fecerit, secundum judicium componi praecipimus. LI. Si quis caballum a latrone abstulerit, si valuerit argenti libram, accipiat unciam: sin autem minus, dimidium unciae accipiat. LII. Si quis ancillam alterius apprehenderit fugientem, et a domino suo potuerit evadere, stagnum ferrum merito accipiat. LIII. Si quis caballum alterius non indicaverit, et (1324B)ipse potuerit capere, unciam dare debuit. Nullus alterius silvam, lessam, et algam devorat. Quod graviter fecerit, et ipse effectionem reddere praecipimus. LIV. Si quis caballum alterius tulerit, et in pedicam ruerit, ad suum proprium reddere praecipimus. LV. Si quis villam vendere capitalem vicino minanti aut sponte voluerit; sive domum, sive hortum, potestatem habeat, et sepes quae gignunt messes et herbam. LVI. Si quis clericus laicum ferierit, sed plagam laici ordine sine dubio reddat. LVII. Si laicus clericum percusserit; et dictis legibus (1324C)manum suam redimat; et poenitentiam agat. LVIII. Si quis intercidendo litem plagatus fuerit, et mendax eum percusserit, secundum plagam se noverit redditurum; quod si aut veraci, dimidium verax, et dimidium mendax, jubemus medietatem solvere simili modo; et de morte sic sanximus. LIX. Si quis legitimae legis voluntate patrum nuptam filio junxerit, et juxta hoc concubinam ancillam sibi habere praesumpserit, ipse ab Ecclesia Dei et omni Christianorum mensa sit extraneus, nisi ad poenitentiam revocetur. LX. Si quis ancillam suam sibi in matrimonio habere voluerit, et de rebus suis habet potestatem: si voluerit postea venumdare eam, non conceditur. Quod si eam venumdare voluerit, eum damnari jubemus, (1324D)et ancillam illam in sacerdotis ponimus potestatem. LXI. Si quis catholicus capillos promiserit more barbarorum, ab Ecclesia Dei alienus habeatur, et ab omni Christianorum mensa donec delictum emendat. LXII. Si canis quidlibet manducet, prima culpa nihil reddatur pro illo, nisi semetipse. Quod si iterum peccaverit, dominus canis quod comederit ille reddat. INCIPIUNT CANONES ADOMNANI. I. Marina animalia ad littora delata, quorum mortes (1325A)nescimus, sumenda sunt sana fide, nisi putrida. II. Pecora de rupe cadentia, si sanguis eorum effusus sit, recipienda. Sin vero, sed fracta sunt ossa eorum, et sanguis foras non fluxit, refutanda sunt. III. Ut morticina sunt in aquis exstincta, quorum sanguis intrinsecus latet, a bestiis capta animalia et semiviva, bestialibus hominibus sumenda sunt. IV. Animal semivivum subita morte praeparatum abscissa aure vel alia parte, morticinum est. V. Carnes suillae si morticinum comedent, crassa vel pinguis ut morticinum quo pinguescunt sues refundendae sunt. Cum vero decreverint et ad pristinam maciem reversae sunt. VI. Si vero una vice vel III morticinum manducaverint, post hujus excessum de ventre eorum sana (1325B)fide sumendae sunt. VII. Sues carnem vel sanguinem hominis gustantes illiciti sunt semper. In lege enim animal cornupetum, si hominem occiderit, illicitum est. VIII. Equus aut pecus si percusserit hominem in agro civitatis suae, dimidium unciae reddet pro eo homini cujus sanguis effusus est. Si percusserit homo animal in agro suo, non redditur pro eo. INCIPIUNT JUDICIA COMPENDIA DE LIBRO III. De duobus fratribus et duabus sororibus. I. Vir si nupserit duabus sororibus, vel mulier duobus fratribus, abjiciantur a communione usque ad mortem; verum tamen in exitu vitae propter (1325C)misericordiam, si incolumes permiserint hujus conjunctionis vincula dissolvere, poenitentiam sequantur. Quod si defecerint, in talibus nuptiis, difficilis est poenitentia permanentibus. II. Si quis rixam fecerit de clericis aut ministris Dei, hebdomadam dierum poeniteat cum pane et aqua per mensuram, et petat a Deo veniam et proximo suo plena confessione et humilitate, sic petens ab Deo reconciliari et proximo suo. III. Si quis ad scandalum surrexerit et deposuit in corde suo proximum suum percutere aut occidere; si clericus fuerit, dimidium anni cum pane et aqua secundum mensuram poeniteat, et annum totum abstineat se a vino et carnibus, et sic altario reconciliabitur.(1325D) IV.Si autem laicus fuerit, hebdomadam dierum poeniteat, quia homo saeculi hujus est, et culpa ejus levior in hoc mundo, et praemium minus in futuro. V. Si autem clericus fuerit, et percusserit fratrem suum aut proximum, et sanguinem ejus effuderit, unum est peccatum ut occiderit, sed non eadem poenitentia. Annum integrum poeniteat cum pane et aqua, et sine ministerio clericatus. Et orare se debet cum fletu et lacrymis, et misericordiam consequetur a Deo; quia dicit Scriptura, qui odit fratrem suum homicida est (I Joan. III, 13): quanto magis qui percusserit? VI. Si laicus fuerit XL dies poeniteat, et det pecuniam quando arbitratus fuerit sacerdos, aut justus (1326A)quisquam. Clericus autem pecuniam dare non debet, aut illi, aut ille. Igitur poeniteat supplicatione necessaria. VII. Qui conversus ingemuit et cum Deo pactum inivit, in illo die non commemorabuntur ejus delicta quae gessit in saeculo. VIII. Si quis clericus, vel si qua mulier malefica, si aliquem maleficio suo deceperint, VII annis, tribus de his cum pane et aqua, et in caeteris abstineat se a vino et a carnibus. IX. Si autem non deceperit aliquem, sed pro illecebroso amore dederat alicui, annum integrum cum pane et aqua poeniteat. X. Si aliqua mulier maleficio suo partum alicujus feminae perdiderit, dimidium anni poeniteat cum (1326B)pane et aqua, et duobus abstineat se a vino et a carnibus, et tres quadragesimas jejunet in pane et aqua. Si mulier autem genuerit filium, III, ut diximus de clerico, annos poeniteat. CANONES SYNODI HIBERNIAE. Arreum anni tridui dies et noctes sine sede et somno, nisi paulisper; vel CL psalmis cum X canticis stando et orando in omni hora, XII quoque flectiones genuum flectuntur in omni hora orandi, et palmae supernae ad orationem.

Arreum anni triduum cum mortuo sancto in uno sepulcro, sine cibo potuque ac sine dormitatione praecinctus vestimento suo et cum cantico psalmorum, et cum adoratione horarum post confessionem (1326C)sacerdoti et post votum.

Arreum anni triduum in ecclesia sine dormitatione cum vestimento circa se sine sede, et canticum psalmorum cum canticis sine intermissione, et missa uniuscujusque horae, et XII inflexiones uniuscujusque horae per confessionem peccatorum coram sacerdote et plebe et post votum.

Arreum anni XII triduanas. Arreum anni XII dies et noctes super XII buccellas mensurae de tribus panibus.

Arreum anni mensis in dolore magno, sed de quo non moritur quis iterata postmodum vita ad judicium sacerdotis.

Arreum anni XL dies et noctes in pane et aqua, et duae superpositiones unicuique hebdomadae XL (1326D)psalmi, et XL inflectiones in unaquaque hora orandi.

Arreum anni L dies et noctes in pane et aqua in mensura LX psalmi et LX inflectiones in unaquaque hora orandi.

Arreum anni dies C in pane et aqua missa in omni hora orandi poenitentia illorum per longum quorum arreum in his praedictis emittitur, sine carne et vino et butyro et lacte dulci agatur.

Qui cum cane vel cum quo animali peccaverit, II annis et dimidium.

Qui facit scelus virile, ut sodomitae, IIII annis poeniteat; qui vero inferioribus III annis poeniteat in pane et aqua totum si post votum perfectionis: si autem ante, annus diminuitur de omnibus his tribus

(no apparatus)