Migne Patrologia Latina Tomus 53
Canones alii (Auctor incertus (Patricius Hiberniae?)), J. P. Migne
Canones alii
(0823A) I. De judicio clericorum, ut non sit apud iniquos, aut apud infideles.
Omnis mundialis sapiens, si sapiens sit, non judicet judicia Ecclesiae.
II. De subjectione populi principi.
Ministri vos estis, et unusquisque vestrum principem suum cui assistat et ministrat, timeat.
III. De poenitentia blasphemantis principem bonum.
Qui murmurat verba blasphemiae contra principem bonum per odium aut invidiam, cum pane et aqua poeniteat septem diebus, exemplo Mariae contra Moysen murmurantis.(0823B) IV. De eo quod incertum sit, utrum priorem gradum episcopus post lapsum recipiat.
Patricius episcopus dicit: Qui sub gradu peccat, debet excommunicari, quia magna est dignitas hujus nominis; tamen potest redimere animam suam post poenitentiam: ad priorem gradum venire difficile. Nescio an non. Deus scit.
V. De recipienda adultera post poenitentiam, et de quantitate poenitentiae.
Si alicujus uxor fornicata fuerit cum alio viro, non adducet aliam uxorem, quandiu viva fuerit uxor (0823C)prima. Si forte conversa fuerit et agat poenitentiam, (0824A)suscipiet eam, et serviet ei in vicem ancillae, et annum integrum in pane et aqua per mensuram poeniteat, nec in uno lecto permaneant.
VI. De alienis adeundis ad judicandum.
Si quae quaestiones in hac insula oriantur, ad sedem apostolicam referantur.
VII. De poenitentia agenda in ultimo spiritu.
Si quis infirmatur, agat poenitentiam, etiam ex necessitate, quia misericors est Deus.
VIII. De eo quod insipientes praeesse non debent.
Synodus totius mundi, et Patricius decrevit: Qui insipiens est, nullo modo praeesse liceat, sed sub (0824B)manu abbatis catholici opus suum exerceat.
IX. De collectura pecuniae non vituperanda, necessitate cogente.
Patricius ait: Si quis acceperit permissionem pontificis, et collectum sit pretium captivi, non plus exegerit quam necessitas poposcit. Si quid supra remanserit, ponat super altare, et indigentibus detur et captivis.
Item si quis colligit pecuniam sub nomine misericordiae, non audeat spoliare Ecclesiam Dei, sed reges (0824C)et plebiles, quibus melius est dare quam recondere.