Jump to content

Canones apostolorum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Canones apostolorum
PER CLEMENTEM PAPAM PROLATI
I saeculo

editio: Mirabile: fl. 847/852
fons: mlat.uzh

(PL 130 0014D) INCIPIUNT CANONES APOSTOLORUM, PER CLEMENTEM PAPAM PROLATI.

(0015B)

CAP. I. Episcopus a duobus aut tribus episcopis ordinetur.

II. Presbyter ab uno episcopo ordinetur, et diaconus et reliqui clerici.

III. Si quis episcopus aut presbyter praeter ordinationem Domini, alia quaedam in sacrificio offerat super altare, id est, aut mel, aut lac, aut pro vino siceram, et confecta quaedam, aut volatilia, aut animalia quaedam, aut legumina, contra constitutionem Domini faciens, congruo tempore deponatur.

IV. Offerri non liceat aliquid ad altare praeter novas spicas, et uvas et oleum ad luminarium, et thymiama, id est incensum, tempore quo sacra celebratur oblatio.

V. Reliqua poma omnia ad domum primitiae episcopo (0015C) et presbyteris dirigantur, nec offerantur in altari. Certum est autem quod episcopus et presbyteri dividant diaconis et reliquis clericis.

VI. Episcopus aut presbyter uxorem propriam nequaquam sub obtentu religionis abiiciat. Si vero reiecerit, excommunicetur, sed et si perseveraverit, deiiciatur.

VII. Episcopus, aut presbyter, aut diaconus nequaquam saeculares curas assumat; sin autem, deiiciatur.

VIII. Si quis episcopus, aut presbyter, aut diaconus sanctum Paschae diem ante vernale aequinoctium cum Iudaeis celebraverit, abiiciatur.

IX. Si quis episcopus, aut presbyter, aut diaconus, vel quilibet ex sacerdotali catalogo facta oblatione, (0015D) non communicaverit, aut causam dicat (si rationabilis fuerit, veniam consequatur) aut si non dixerit, communione privetur, tanquam qui populo causa laesionis exstiterit, dans suspicionem de eo qui sacrificavit, quod recte non obtulerit.

X. Omnes fideles qui ingrediuntur ecclesiam et Scripturas audiunt, non autem perseverant in oratione, nec sanctam communionem percipiunt, velut inquietudines Ecclesiae commoventes, convenit communione privari.

XI. Si quis cum excommunicato saltem in domo simul oraverit, iste communione privetur.

XII. Si quis cum damnato clerico veluti cum clerico simul oraverit, iste damnetur.

XIII. Si quis clericus, aut laicus, a communione (0016B) suspensus, seu communicans, ad aliam properet civitatem, et suscipiatur propter commendatitias litteras, et qui susceperunt, et qui susceptus est, communione priventur. Excommunicato vero proteletur ipsa correptio, tanquam qui mentitus sit, et Ecclesiam Dei seduxit.

XIV. Episcopo non licet aliam parochiam, propria relicta, pervadere, licet cogatur a plurimis, nisi forte quis eum rationabili causa compellat, tanquam qui possit ibidem constitutis plus lucri conferre, et in causa religionis aliquid profectus prospicere. Et hoc non a semetipso pertentet, sed multorum episcoporum iudicio et maxima supplicatione perficiat.

XV. Si quis presbyter aut diaconus, aut quilibet de numero clericorum relinquens propriam parochiam (0016C) pergat ad alienam et omnino demigrat, praeter episcopi sui conscientiam ut in aliena parochia commoretur, hunc ulterius ministrare non patimur, praecipue si vocatus ab episcopo redire contempserit, in sua inquietudine perseverans, verumtamen tanquam laicus ibi communicet.

XVI. Episcopus vero apud quem moratos esse constiterit, si contra eos decretam cessationem pro nihilo reputans, tanquam clericos forte susceperit, velut magister inquietudinis communione privetur.

XVII. Si quis post baptisma secundis fuerit nuptiis copulatus, aut concubinam habuerit, non potest esse episcopus, nec presbyter, aut diaconus, aut prorsus ex numero illorum qui ministerio sacro deserviunt.

(0016D) XVIII. Si quis viduam et eiectam acceperit, aut meretricem, aut ancillam, vel aliquam de his quae publicis spectaculis mancipantur, non potest esse episcopus, aut presbyter, aut diaconus, aut ex eo numero qui ministerio sacro deserviunt.

XIX. Qui duas in coniugium sorores acceperit, ve filiam fratris, clericus esse non poterit.

XX. Clericus fideiussionibus inserviens, abiiciatur.

XXI. Eunuchus si per insidias hominum factus est, vel si in persecutione eius sunt amputata virilia, vel si ita natus est et est dignus, efficiatur episcopus.

XXII. Si quis abscidit semetipsum, id est, si quis amputavit sibi virilia, non fiat clericus, quia sui (0017A) ipsius homicida est, Dei conditionis inimicus.

XXIII. Si quis, cum clericus fuerit, absciderit semetipsum, omnino damnetur, quia suus homicida est.

XXIV. Laicus semetipsum abscindens, annis tribus communione privetur, quia suae vitae insidiator exstitit.

XXV. Episcopus, aut presbyter, aut diaconus, qui in fornicatione, aut periurio, aut furto captus est, deponatur, non tamen communione privetur, dicit enim Scriptura: Non iudicabit Dominus bis in idipsum.

XXVI. Similiter et reliqui clerici huic conditioni subiaceant.

XXVII. In nuptiis autem qui ad clerum provecti (0017B) sunt, praecipimus, ut si voluerint, uxores accipiant, sed lectores cantoresque tantummodo.

XXVIII. Episcopum aut presbyterum, aut diaconum percutientem fideles delinquentes, aut infideles inique agentes, et per huiusmodi volentem timeri, deiici ab officio suo praecipimus, quia nusquam nos hoc Deus docuit. Econtrario vero, ipse cum percuteretur, non repercutiebat; cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur.

XXIX. Si quis episcopus, aut presbyter, aut diaconus depositus iuste super certis criminibus, ausus fuerit attrectare ministerium dudum sibi commissum, hic ab Ecclesia penitus abscindatur.

XXX. Si quis episcopus, aut presbyter, aut diaconus per pecunias hanc obtinuerit dignitatem, deiiciatur, (0017C) et ordinator eius, et a communione modis omnibus abscindatur, sicut Simon Magus a Petro.

XXXI. Si quis episcopus saecularibus potestatibus usus, ecclesiam per ipsas obtineat, deponatur, et segregentur omnes quicunque illi communicant.

XXXII. Si quis presbyter contemnens episcopum suum, seorsum populum collegerit, et altare aliud erexerit, nihil habens quo reprehendat episcopum in causa pietatis et iustitiae, deponatur, quasi principatus amator existens. Est enim tyrannus, et caeteri clerici quicunque tali consentiunt, deponantur: laici vero segregentur. Haec tamen post unam et secundam et tertiam episcopi obsecrationem fieri conveniant.

XXXIII. Si quis presbyter aut diaconus ab episcopo (0017D) suo segregatus, hunc non licere ab alio recipi, sed ab ipso qui eum sequestraverat, nisi forsitan obierit episcopus ipse qui eum segregasse cognoscitur.

XXXIV. Nullus episcoporum peregrinorum, aut presbyterorum, aut diaconorum, sine commendatitiis suscipiatur epistolis. Et cum scripta detulerint, discutiantur attentius et ita suscipiantur, si praedicatores pietatis exstiterint. Sin minus, nec quae sunt necessaria subministrent eis, et ad communionem nullatenus admittantur, quia per subreptionem multa proveniunt.

XXXV. Episcopos gentium singularum scire convenit, quis inter eos primus habeatur, quem velut caput (0018A) existiment, et nihil amplius praeter eius conscientiam gerant, quam illa sola singulique parochiae propriae et villis quae sub ea sunt, competunt. Sed nec ille praeter omnium conscientiam faciat aliquid in eorum parochiis, sic enim unanimitas erit, et glorificabitur Deus per Christum in Spiritu sancto.

XXXVI. Episcopum non audere extra terminos proprios ordinatores facere in civitatibus et villis quae illi nullo iure subiectae sunt. Si vero convictus fuerit hoc fecisse praeter eorum conscientiam qui civitates ipsas et villas detinent, et ipse deponatur et qui ab illo sunt ordinati.

XXXVII. Si quis episcopus non susceperit officium et curam populi sui commissam, hic communione (0018B) privetur, quoadusque consentiat obedientiam commodans. Similiter et presbyter et diaconus; si vero perrexerit, nec receptus fuerit, non pro sua sententia, sed pro malitia populi, ipse quidem maneat episcopus: clerici vero civitatis communione priventur, eo quod eruditores inobedientis populi non fuerunt.

XXXVIII. Bis in anno concilia episcoporum celebrentur, ut inter se invicem dogmata pietatis explorent, et exsurgentes ecclesiasticas contentiones amoveant, semel quidem quarta septimana Pentecostes, secundo vero duodecimo die mensis Iperberetae, id est, iuxta Romanos, IV Idus Octobris.

XXXIX. Omnium negotiorum ecclesiasticorum curam episcopus habeat, et ea, velut Deo contemplante, (0018C) dispenset, nec ei liceat ex his omnibus aliquid omnino contingere, aut parentibus propriis quae Dei sunt condonare. Quod si pauperes sunt, tanquam pauperibus subministretur, nec eorum occasione Ecclesiae negotia depraedentur.

XL. Presbyteri et diaconi praeter episcopum nihil agere pertentent. Nam Domini populus ipsi commissus est, et pro animabus eorum hic redditurus est rationem, sin autem manifeste res propriae episcopi (si tamen habet proprias) et manifeste Dominicae ut potestatem habeat de propriis moriens episcopus, sicut voluerit, et quibus voluerit, relinquere, ne sub occasione ecclesiasticarum rerum quae episcopi esse probantur, intercidant. Fortassis enim aut uxorem habet, aut filios, aut propinquos, aut servos, et iustum (0018D) est hoc apud Deum et homines, ut nec Ecclesia patiatur detrimentum ignoratione rerum pontificis, nec episcopus, nec eius propinqui sub obtentu ecclesiae proscribantur, et in causas incidant quae ad eum pertinent morsque eius iniuriis malae famae subiaceat.

XLI. Praecipimus ut in potestate sua episcopus res ecclesiae habeat: si enim animae hominum pretiosae illi sunt creditae, multo magis oportet eum curam pecuniarum gerere, ita ut potestate eius, indigentibus omnia dispensentur per presbyteros et diaconos, et cum timore omnique sollicitudine ministrentur. Ex his autem qui indiget (si tamen indiget) ad suas necessitates et ad peregrinorum fratrum (0019A) usus et ipse percipiat, ut nihil eis possit omnino deesse. Lex enim Dei praecipit ut qui altari deserviunt, de altari pascantur, quia nec miles stipendiis propriis contra hostes arma sustulit (I Cor. IX).

XLII. Episcopus, aut presbyter, aut diaconus aleae aut ebrietati deserviens, aut desinat, aut certe damnetur.

XLIII. Subdiaconus, aut lector, aut cantor similia faciens, aut desinat, aut communione privetur: similiter etiam laicus.

XLIV. Episcopus, aut presbyter, aut diaconus usuras a debitoribus exigens, aut desinat, aut certe damnetur.

XLV. Episcopus, presbyter aut diaconus, qui cum haereticis oraverit, tantummodo communione privetur. (0019B) Si vero tanquam clericos hortatus eos fuerit agere vel orare, damnetur.

XLVI. Episcopum aut presbyterum haereticorum suscipientem baptisma damnari praecipimus. « Quae enim conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli (II Cor. VII, 15)? »

(0020A) XLVII. Episcopus aut presbyter, si eum qui secundum veritatem habuerit baptisma, denuo baptizaverit, aut si pollutum ab impiis non baptizaverit, deponatur, tanquam deridens crucem et mortem Domini, nec veros sacerdotes a falsis sacerdotibus iure discernens.

XLVIII. Si quis laicus uxorem propriam pellens, alteram, vel ab alio dimissam duxerit, communione privetur.

XLIX. Si quis episcopus aut presbyter, iuxta praeceptum Domini non baptizaverit in nomine Patris et Filli et Spiritus sancti, sed in tribus sine initio principiis, aut in tribus Filiis, aut in tribus Paracletis, abiiciatur.

L. Si quis episcopus aut presbyter, non in trina (0020B) mersione unius mysterii baptisma celebret, sed semel mergat in baptismate, quod dari videtur in Domini morte, deponatur. Non enim dixit nobis Dominus: In morte mea baptizate, sed, « Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). » (0019)