Canones concilii Vernensis
Canones concilii Vernensis Canones concilii Vernensis (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne 119.0619A 196 PRAEFATIO 119.0611A| Gratias omnipotenti Deo referimus, inclyte rex Carole, nos episcopi et caeteri fideles, qui ex diversis partibus ad Vernum evocati sumus, quod deposita discordia, unde tot mala processerunt, quae et enumerare longum est, et declinare adhuc impossibile, redistis ad pacem cum fratribus vestris, quam et natura vobis et religione debetis; in qua ut semper maneatis per Christum, qui pax nostra est, obsecramus; ut qui maximas res vestras discordia pene dilapsas videtis, concordia et fido adjutorio relevatas cito aspiciatis. Cedendum est enim Deo, de quo verissimae continent litterae: Potestatem habet Excelsus in regno hominum, et cuicunque voluerit dabit illud (Dan. IV); et qui dignatione mirabili pollicetur: Beati pacifici, quoniam filii Dei 119.0611B| vocabuntur (Matth. V). Caeterum quia eodem Deo inspirante dignati estis jubere ut de statu Ecclesiae, 119.0612A| qui vehementer magnitudine ac multitudine peccatorum nostrorum confusus est, tractaremus, in nomine et adjutorio ejus, quae communi deliberatione reperimus, celsitudini vestrae ac populi fidelis devotioni humiliter aperimus. Neque enim nos justos approbare contendimus. Consideratione conscientiae nostrae illud Jeremiae suppliciter dicamus: Misericordia Domini quia non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes ejus (Thren. III). Sed ad Deum reverti, et vos nobiscum tradere meditantes, officium nostrum exsequimur, cunctis acquiescentibus profuturum. Quippe non vobis nostra sed illius auctoritate loquimur 197 qui ait: Qui est ex Deo, verba Dei audit (Joan. VIII). Absit autem ut in vobis impleatur quod sequitur: Propterea vos non auditis, 119.0612B| quia ex Deo non estis.
CANONES. 119.0611| I. Ut cultum Dei rex omnibus praeferat, et misericordiam cum judicio et justitia conservet. Itaque vos primo convenimus ut quia vestra probitas 119.0612C| cunctis vobis potest prodesse subjectis, cultum Dei rebus omnibus praeferatis. Namque ipse dicit: Qui glorificant me, glorificabo eos; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles (I Reg. II). Praeterea 119.0613A| misericordiam et judicium atque justitiam conservetis. Scilicet ut misericordia temperet severitatem potestatis, judicium comprimat obstinate peccantes, justitia merentibus digna restituat. Siquidem: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V); et: Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore (Psal. CV); et: Honor regis judicium diligit (Psal. XCVIII); et: Justitia firmari thronum regis (Prov. XXV), sapientissimi Salomonis, imo per eum loquentis Dei prodit auctoritas. Taliter vobis agentibus, vel incruentam vobis, ut credimus, vel justam de hostibus victoriam divina gratia providebit. Exemplo vobis esse possunt David et Ezechias, qui merito sanctitatis inimicos populi Dei vel pugnando vel orando mirabili 119.0613B| celeritate vicerunt; sed et domesticum lumen, imperator Carolus, qui nomen quod familiae vestrae peperit clarissimis actibus adornavit. Nec regni vobis amplitudinem ac soliditatem tantummodo, verum etiam vobis bene gerentibus post vitae 198 hujus excursum eadem Dei gratia gloriam largietur aeternam, cui rex et propheta suspirans: Satiabor, inquit, cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI). Haec autem vestrae majestati non temere suggerimus, quia vestri quoque cura nobis commissa est, quorum ministerio per fidem atque baptisma mundati diem tremendi judicii cum caeteris fidelibus exspectatis.
II. Ut mittantur legati a latere regis, qui scelerum patratores et apostolicae disciplinae contemptores coerceant. 119.0613C| Verum ut ad nos episcopos redeamus, per hanc civilem discordiam multa interdum in nobis ipsis ac 119.0614A| aliis nobis commissis negliximus, interdum negligere coacti sumus; ita ut in omnibus ordinibus religio magnum detrimentum acceperit, et alii quidem per ignorantiam in interitum tendant, alii vero longa licentia assuefacti, impune se peccare posse confidant. Tandem igitur ad propriam et caeterorum correctionem conversi, quaesumus ut scelerum patratores et apostolicae disciplinae contemptores, missis a latere vestro probatae fidei legatis, absque respectu personarum, et excaecatione munerum, coerceantur, et otio nobis, quantum possibile est, concesso, sermo Dei praedicando fructificet, et canonum reverenda auctoritas debitum in omnibus vigorem obtineat.
III. Ut religiosi et idonei viri dirigantur qui monasteria scrutentur in quibus collapsa est disciplina, et ad synodum postea referant. In locis sanctis, hoc est monasteriis, alios studio, nonnullos desidia, multos necessitate victos et vestimenti a sua professione deviare comperimus, quod petimus ut in omnibus parochiis directi a vestra mansuetudine religiosi atque idonei viri 199 cum notitia episcoporum scrutentur et corrigant, ac singulorum locorum statum vestrae celsitudini et nostrae mediocritati tempore a vobis constituendo renuntient.
IV. Ut monachi vagi ad sua loca revertantur et profugi vel ejecti corrigantur. Item de clericis ecclesiarum suarum desertoribus. Monachos qui cupiditatis causa vagantur et sanctae religionis propositum impudenter infamant ad 119.0615A| sua loca jubemus reverti et regulariter abbatum solertia recipi. Eis autem qui post evidentem professionem monachicam etiam habitum reliquerunt, vel qui sua culpa projiciuntur, nisi redire et quod Deo spoponderunt implere consentiant, hoc credimus posse remedio subveniri, si in ergastulis inclusi tandiu a conventu hominum abstineantur et pietatis intuitu convenientibus macerentur operibus donec sanitatem correctionis admittant. Namque illi qui quondam monachi, postea relicta singularitatis professione ad militiam vel ad nuptias devolvuntur, papae Leonis decreto (epist. ad Rustic.) publicae poenitentiae satisfactione purgandi sunt. De clericis autem Ecclesiarum suarum desertoribus antiqua forma Chalcedonensis concilii servanda est 119.0615B| (can. XXI), quae praescribit ut, si episcopus susceperit clericum ad alium episcopum pertinentem, et susceptus et suscipiens communione privetur donec is qui migraverat clericus ad propriam revertatur Ecclesiam.
V. De iis qui sanctimonialibus illicite miscentur. Qui sanctimonialibus illicite miscentur, et sacrilega foedera cum eis faciunt, eos Innocentii papae censura a communione jubet suspendi, 200 et nisi per publicam probatamque poenitentiam omnino non recipi, aut his certe viaticum de saeculo transeuntibus, si tamen poenituerint, non negari.
VI. De sponsa ab altero rapta et de poena raptoris. 119.0615C| Ab altero vero desponsata, et ab altero rapta puella, secundum statuta Ancyrani concilii (can. X), ei a quo desponsata fuerat reddenda est, etiamsi vim a raptore pertulerit. De raptoribus autem id nobis videtur optimum ut, quoniam ecclesiaticam excommunicationem parvi pendunt, saecularium legum terreantur austeritate.
VII. De sanctimonialibus quae religionis causa virilem habitum sumunt vel crines attondent. Si quae sanctimoniales causa religionis, ut eis 119.0616A| falso videtur, vel virilem habitum sumunt, vel crines attondent, quia ignorantia magis quam studio eas errare putamus, admonendas castigandasque decernimus; ne forte Veteris ac Novi Instrumenti praevaricatrices, juxta Gangrensem synodum (can. XIII) severitate anathematis ab Ecclesiae corpore praecidantur.
VIII. Ut episcopi qui ad bellum non eunt, homines suos alicui ex fidelibus regis committant. Quoniam quosdam episcoporum ab expeditionis labore corporis defendit imbecillitas, aliis autem vestra indulgentia cunctis optabilem largitur quietem, praecavendum est utrisque ne per eorum absentiam res militaris dispendium patiatur. Itaque si vestra 119.0616B| consentit sublimitas, homines suos reipublicae profuturos cuilibet fidelium vestrorum, quem sibi utilem judicaverint, committant, cujus diligentia, ne se ab officio subtrahere valeant, observetur.
IX. Ut Rhemorum Ecclesiae, pastore diu destitutae, quamprimum praeficiatur episcopus. 201 Rhemorum Ecclesiam diu multumque pastore destitutam, nuper spoliatam rebus, oneratam injuriis, absque ingenti dolore fateri non possumus. Et quia vestram sublimitatem et nostram parvitatem eruere desideramus periculo, obsecramus ut tam foede lacerata Ecclesia redintegretur, atque juxta venerabilium canonum constitutionem dignus ei celeriter quaeratur et praeficiatur episcopus, ut clerus et populus 119.0616C| tantis attritus et spiritalibus et corporalibus incommodis, consolatione recepta cum suo praesule pro vestra salute ac prosperitate communi Domino studeat supplicare.
X. Ut in Ecclesia Aurelianensi ratam rex esse permittat ordinationem Agii episcopi. Aurelianensis etiam Ecclesia confusione maxima noscitur laborare. Tamen, quia superiore anno archiepiscopus Wenilo, suis annitentibus suffraganeis, 119.0617A| ex eodem loco Agium presbyterum palatii vestri memoratae Ecclesiae ordinavit probabilium canonicorum ac laicorum attestatione instructus et petitione impulsus, et eadem Ecclesia nostro et vestro vacat periculo, hujus rei alium exitum non videmus, nisi ut vestra pietas quod a tantis viris factum est ratum esse permittat.
XI. De praelatione Drogonis exspectandum videri episcoporum Galliae Germaniaeque conventum et consensum. De praelatione reverentissimi Drogonis definire aliud non audemus nisi exspectandum, quam maximus cogi potest, Galliae Germaniaeque conventum, et in eo metropolitanorum reliquorumque 202 antistitum 119.0617B| inquirendum esse consensum, cui resistere nec volumus nec valemus. Nobis tamen, si quid tale alicui committi potest, et non alia quam quae praetenditur latet causa, illi potissimum convenire videtur qui et communione sacerdotii nobis et excellentiae vestrae propinquitatis privilegio sociatur.
XII. Ut ecclesiis et monasteriis restituantur loca et praedia ecclesiastica quae laici possident. Veniemus nunc ad ultimam partem admonitionis nostrae, quam qua intentione fundimus, dederit Deus ut vos ac proceres caeterique fideles ea devotione suscipiatis. Videmus enim iram Dei nobis et vobis imminere, cum pro rapinis et immanibus 119.0617C| aliis sceleribus, tum etiam maxime quod Ecclesiae facultates, quas reges et reliqui Christiani Deo voverunt ad alimentum servorum Dei et pauperum, ad exceptionem hospitum, redemptionem captivorum atque templorum Dei instaurationem, nunc in usu saecularium detinentur. Hinc multi servi Dei penuriam 119.0618A| cibi et potus ac vestimentorum patiuntur, pauperes consuetam eleemosynam non accipiunt, negliguntur hospites, fraudantur captivi et fama omnium merito laceratur. Et quidem si haec a paganis pateretur Ecclesia, patientiam flagitaret. Nunc autem oppressi a filiis nostris, hoc est ab his quos venos vel decessores nostri in Christo genuimus, Christianos eos nostro ministerio facientes, nullam patientiae consolationem recipimus, quoniam de illorum interitu formidamus. Certe, quod nullus, quanquam impudentissimus, negare audebit, possessio Ecclesiae votum est fidelium, patrimonium 203 pauperum, redemptio animarum. Votum ergo alterius quomodo quisquam Deo audet auferre? Haereditatem pauperum qua temeritate praesumit invadere? 119.0618B| Unde alii suas animas redemerunt, cur inde alii suas perdunt? Itaque quaedam loca venerabilia, quod nunquam antea auditum est, laici ex integro possident, quorumdam partem sibi vindicant, quorumdam praedia multipliciter divisa in haereditatem sibi dari fecerunt. Aegyptii sacerdotes, famis necessitate caeteris cuncta vendentibus, suas possessiones retinuerunt (Gen. XLVII); et falsi dii reverentiam a suis cultoribus meruerunt, quam in hac parte solus et verus Deus non obtinet. Oza percussus est propterea quod nutantem arcam sublevare praesumpsit, quam tangere nefas erat (II Reg. VI). Rideat hoc aliquis, nisi, quod summo dolore dicimus, quidam oppressores Ecclesiae dignum suis moribus exitum nostro etiam tempore invenerunt. Propheta 119.0618C| clamat: Qui dixerunt: Haereditate possideamus sanctuarium Dei; Deus meus, pone illos ut rotam et sicut stipulam ante faciem venti (Psal. LXXXII). Postremo ipse Dominus Jesus conditor et redemptor: Quid proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat? 119.0619A| (Matth. XVI.) Et quisquam tam audax et desperatus invenitur qui possessiones Dei ad certissimam perniciem suam occupet et invadat? O fideles Deo et vobis ipsis, nolite pro temporali abundantia divitiarum mereri sempiternam congeriem miseriarum, nec ultra decus animae vestrae tam pestifero, tam inaudito, tam denique certo sacrilegio polluatis. Reddite Deo sua, ut vestra cum pace possideatis, tormenta evadatis aeterna, et postmodum ad gaudium Domini 204 nostri, ut servi fideles, intromittamini. Saeculares honores saeculares possideant, ecclesiasticos ecclesiastici sortiantur. Nec nos insatiabilis cupiditatis arguatis, quia, qualescunque sumus, vera nos dicere nec ipsi nescitis. Et, licet pauci, sunt tamen aliqui nostrum Deum timentes, qui juxta illud propheticum 119.0619B| exaudiantur: Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eoru eorum exaudiet (Psal. CXLIV). Quia omnium finis quotidie appropinquat; et quae videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna. Si volumus evadere praesentes calamitates et futuras evitare miserias, in commune a nostris 119.0620A| pravitatibus ad Dominum convertamur, et declinantes a malo, faciamus bonum, ut bona Domini mereamur videre in terra viventium (Psal. XXXVI; I Petr. III; Psal. XXVI). Tu autem, clarissime rex, quia verissime scriptum est: Corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV), fuge perversorum consortia et consilia, nec a te quisquam petere audeat quod majestatem tuam praestare non deceat. Nec timeas iratos homines, hoc est terram et cinerem, amplius quam Deum, qui te creavit, quique in veritate judicabit; cujus voluntatem si perfecte secutus fueris, credimus quod quorumlibet hominum te contumacia liberabit, et omnibus angustiis clementer eripiet, ac post hoc temporale regnum ad perpetuum cumulata felicitate perducet. In fine omnes alloquimur, 119.0620B| quod si nostris salutaribus acquieveritis consiliis, vestro profectui plurimum congratulabimur. Sin autem nos, imo Deum per nos loquentem contempseritis, necessitate implendi ministerii quod nollemus facere compellemur.