Migne Patrologia Latina Tomus 51
Canones de gratia et libero arbitrio (Concilium Arausicanum II), J. P. Migne
PRAEFATIO.
(0723A) Cum ad dedicationem basilicae quam illustrissimus praefectus et patricius filius noster Liberius in Arausica civitate fidelissima devotione construxit, Deo propitiante, et ipso invitante convenissemus, et de rebus quae ad ecclesiasticam regulam pertinent, inter nos fuisset spiritalis oborta collatio: pervenit ad nos esse aliquos qui de gratia et libero arbitrio minus caute, et non secundum fidei catholicae regulam sentire velint. Unde id nobis secundum auctoritatem et admonitionem sedis apostolicae, justum et rationabile visum est, ut pauca capitula, ab apostolica nobis sede transmissa, quae ab antiquis Patribus de sanctarum Scripturarum voluminibus in hac praecipue causa collata sunt, ad docendos eos qui aliter quam oportet sentiunt, ab omnibus observanda proferre, et manibus nostris subscribere deberemus. Quibus lectis, qui hucusque non sicut oportebat, de gratia et libero arbitrio credidit, ad ea quae fidei catholicae conveniunt, animum suum inclinare non differat.
I. Quod per peccatum Adae non solum corpus, sed anima etiam laesa fuerit (Aug. lib. II de Nupt. et Conc. cap. 34).
(0723B)Si quis per offensam praevaricationis Adae non totum, id est, secundum corpus et animam, in deterius dicit hominem commutatum; sed animae libertate illaesa durante, corpus tantummodo corruptioni credit obnoxium: Pelagii errore deceptus adversatur Scripturae dicenti: Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 20); et: Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obeditis (Rom. VI, 16)? et: A quo quis superatur, ejus et servus addicitur (II Petr. II, 19).
II. Quod peccatum Adae non ipsi solum nocuit, sed ad posteros quoque transiit (Aug. lib. IV). Si quis soli Adae praevaricationem suam, non et ejus propagini, asserit nocuisse; aut certe mortem tantum corporis, quae poena peccati est, non autem (0723C)et peccatum, quod mors est animae, per unum hominem in omne genus humanum transisse testatur; injustitiam Deo dabit, contradicens Apostolo dicenti: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12).
III. Quod gratia Dei non ad invocationem detur, sed ipsa faciat ut invocetur. (0724A)Si quis invocatione humana gratiam Dei dicit posse conferri; non autem ipsam gratiam facere ut invocetur a nobis: contradicit Isaiae prophetae (Isaiae LXV, 1), vel Apostolo idem dicenti: Inventus sum a non quaerentibus me, palam apparui his qui me non interrogabant (Rom. X, 20).
IV. Quod Deus ut a peccato purgemur voluntatem nostram non exspectet, sed praeparet. Si quis, ut a peccato purgemur, voluntatem nostram Deum exspectare contendit, non autem ut etiam purgari velimus per sancti Spiritus infusionem et operationem in nobis fieri confitetur; resistit ipsi Spiritui sancto, per Salomonem dicenti: Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII sec. LXX); et Apostolo salubriter praedicanti: Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate (Philipp. II, 13).
V. Quod initium fidei non ex nobis, sed ex gratia Dei sit (Aug. lib. de Praed. SS. a cap. 1 usque ad 9.) (0724B)Si quis, sicut augmentum, ita etiam initium fidei, ipsumque credulitatis affectum, quo in eum credimus qui justificat impium, et ad regenerationem sacri baptismatis pervenimus, non per gratiae donum, id est, per inspirationem Spiritus sancti corrigentem voluntatem nostram ab infidelitate ad fidem, ab impietate ad pietatem, sed naturaliter nobis inesse dicit; apostolicis dogmatibus adversarius approbatur, beato Paulo dicente: Confidimus quia qui coepit in vobis bonum opus, perficiet usque in diem Domini nostri Jesu Christi (Philip. I, 6); et illud: Vobis datum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini (Ibid., 29); et: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei enim donum est (Ephes. II, 8). Qui enim fidem, qua in Deum credimus, dicunt esse naturalem, omnes eos qui ab Ecclesia Christi alieni sunt, quodam modo fideles esse definiunt.
VI. Quod sine gratia Dei credentibus et petentibus misericordia non conferatur, cum gratia ipsa faciat ut credamus et petamus (Aug. lib. de Dono Persever. c. 23; Prosp. contr. Coll. cap. 6). (0724C)Si quis sine gratia Dei credentibus, volentibus, (0725A)desiderantibus, conantibus, laborantibus, vigilantibus, studentibus, petentibus quaerentibus, pulsantibus nobis misericordiam dicit conferri divinitus; non autem ut credamus, velimus, vel haec omnia sicut oportet agere valeamus, per infusionem et inspirationem sancti Spiritus in nobis fieri confitetur; et aut humilitati, aut obedientiae humanae subjungit gratiae adjutorium, nec ut obedientes et humiles simus ipsius gratiae donum esse consentit, resistit Apostolo dicenti, Quid habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? et: Gratia Dei sum id quod sum (I Cor. XV, 20).
VII. Quod viribus naturae bonum aliquod quod ad salutem pertineat cogitare aut eligere sine gratia non possimus (Aug. lib. de Gratia Christi, cap. 26). Si quis per naturae vigorem bonum aliquod, quod ad salutem pertinet vitae aeternae, cogitare ut expedit, aut eligere, sive salutari, id est, evangelicae praedicationi consentire posse confirmat, absque illuminatione (0725B)et inspiratione Spiritus sancti, qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati, haeretico fallitur spiritu, non intelligens vocem Dei in Evangelio dicentis: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5); et illud Apostoli: Non quod idonei simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5).
VIII. Quod per liberum arbitrium ad gratiam baptismi pervenire nullus possit (Prosper. contra Coll. cap. 2, 7, 18; et Resp. ad definit. 6 Cassiani). Si quis alios misericordia, alios vero per liberum arbitrium (quod in omnibus qui de praevaricatione primi hominis nati sunt, constat esse vitiatum), ad gratiam baptismi posse venire contendit; a recta fide probatur alienus. Is enim non omnium liberum arbitrium per peccatum primi hominis asserit infirmatum: aut certe ita laesum putat, ut tamen quidam valeant, sine revelatione Dei, mysterium salutis aeternae per semetipsos conquirere. Quod (0725C)quam sit contrarium, ipse Dominus probat, qui non aliquos, sed neminem ad se posse venire testatur, nisi quem Pater attraxerit (Joan. VI, 44). Sicut et Petro dicit: Beatus es Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 17); et Apostolus: Nemo potest dicere, Dominum Jesum Christum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3).
IX. De adjutorio Dei per quod bona operamur (Prosper. sent. 22). Divini est muneris, cum et recte cogitamus, et pedes nostros a falsitate et injustitia continemus. Quoties enim bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum, ut operemur, operatur.
X. De adjutorio Dei omnibus semper implorando (Prosp. contra Collat. cap. 24). Adjutorium Dei etiam renatis ac sanctis semper est implorandum, ut ad finem bonum pervenire, (0725D)vel in bono possint opere perdurare.
XI. De oblatione votorum (Aug. lib. XVII de Civ. Dei c. 4; Prosp. sent. 54). Nemo quidquam Domino recte voveret, nisi (0726A)ab illo acciperet quod voveret, sicut legitur: Quae de manu tua accepimus damus tibi (I Paral. XXIX, 14).
XII. Quales nos diligat Deus (Prosp. sent. 56). Tales nos amat Deus quales futuri sumus ipsius dono, non quales sumus nostro merito.
XIII. De reparatione liberi arbitrii (Aug. lib. XIV de Civ. Dei c. 11; Prosp. sent. 152). Arbitrium voluntatis in primo homine infirmatum, nisi per gratiam baptismi, non potest reparari: quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potest reddi. Unde ipsa Veritas dicit: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 16.)
XIV. Quod ut liberemur a miseria, misericordia Dei praeveniamur (Prosp. sent. 211). Nullus miser de quantacumque miseria liberatur, nisi qui Dei misericordia praevenitur: sicut dicit Psalmista: Cito anticipet nos misericordia tua, Domine (Psal. LXXVIII, 8); et illud, Deus meus, misericordia (0726B)ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11).
XV. Quod per gratiam Dei in melius mutetur fidelis (Aug. serm. in ps. LXVIII; Prosp. sent. 225). Ab eo quod formavit Deus, mutatus est Adam, sed in pejus per iniquitatem suam: ab eo quod operata est iniquitas, mutatur fidelis, sed in melius per gratiam Dei. Illa ergo mutatio fuit praevaricatoris primi; haec, secundum Psalmistam, mutatio est dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 11).
XVI. Quod ex eo quod habemus non sit gloriandum, cum ex Deo sit (Aug, de Spir. et Litt. c. 28; Prosp. sent. 260). Nemo ex eo quod videtur habere glorietur, tamquam non acceperit; aut ideo se putet accepisse, quia littera extrinsecus, vel ut legeretur apparuit, vel ut audiretur insonuit. Nam sicut Apostolus dicit: Si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Gal. II, 21). Porro autem si non gratis mortuus est: (0726C)Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV, 8; Psal. LXVII, 19). Inde habet, quicumque habet. Quisquis autem inde se habere negat, aut vere non habet, aut id quod habet, auferetur ab eo (Matth. XXV, 29).
XVII. De fortitudine Christiana (Aug. lib. I Op. Imp. n. 83; Prosp. sent. 297). Fortitudinem gentilium mundana cupiditas, fortitudinem autem Christianorum Dei charitas facit, quae diffusa est in cordibus nostris, non per voluntatis arbitrium, sed per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. v. 5), nullis meritis gratiam praevenientibus.
XVIII. Nullis meritis gratiam praeveniri (Aug. lib, I Op. Imp. num. 133; Prosper. sent. 299). Debetur merces bonis operibus, si fiant; sed gratia, quae non debetur, praecedit ut fiant.
XIX. Neminem nisi Deo miserante salvari (Aug. epist. 186, n. 37; Prosper. sent. 310). (0726D)Natura humana, etiam si in illa integritate in qua est condita permaneret, nullo modo seipsam, Creatore suo non adjuvante, servaret. Unde cum (0727A)sine gratia Dei salutem non possit custodire quam accepit, quomodo sine Dei gratia poterit reparare quam perdidit?
XX. Nihil boni hominem posse sine Deo (Aug. l. II cont. duas epist. Pelag. c. 8; Prosp. sent. 314). Multa Deus facit in homine bona quae non facit homo: nulla vero facit homo bona quae non Deus praestet ut faciat homo.
XXI. De natura et gratia (Aug. l. de Grat. et Liber. Arbit. cap. 13; Prosper. sent. 317). Sicut eis qui volentes in lege justificari, a gratia exciderunt, verissime dicit Apostolus: Si ex lege justitia est, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21): sic et his qui gratiam quam commendat et percipit fides Christi, putant esse naturam, verissime dicitur, Si ex natura justitia, ergo Christus gratis mortuus est. Jam hic enim erat lex, et non justificabat: jam hic erat et natura, et non justificabat. Ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex (0727B)per illum impleretur, qui dixit: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17); et natura per Adam perdita, per illum repararetur, qui dixit, venisse se quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10).
XXII. De his quae hominum propria sunt (Aug. tract. 5 in Joan.; Prosper. sent. 325). Nemo habet de suo, nisi mendacium et peccatum. Si quid autem habet homo veritatis atque justitiae, ab illo fonte est quem debemus sitire in hac eremo, ut ex eo quasi guttis quibusdam irrorati, non deficiamus in via.
XXIII. De voluntate Dei et hominis (Aug. tract. 19 in Joan.; Prosper. sent. 340). Suam voluntatem homines faciunt, non Dei, quando id agunt quod Deo displicet. Quando autem ita faciunt quod volunt, ut divinae serviant voluntati, quamvis volentes agant quod agunt, illius (0727C)tamen voluntas est, a quo et praeparatur et jubetur quod volunt.
XXIV. De vite et palmitibus vitis (Aug. tract. 81 in Joan.; Prosper. sent. 368). Ita sunt in vite palmites, ut viti nihil conferant, sed inde accipiant unde vivant. Sic quippe vitis est in palmitibus, ut vitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis. Ac per hoc et manentem in se habere Christum, et manere in Christo, discipulis prodest utrumque, non Christo. Nam praeciso palmite, potest de viva radice alius pullularare: qui autem praecisus est, non potest sine radice vivere.
XXV. De dilectione, qua diligimus Deum (Aug. tract. 102 in Joan.; Prosper. sent. 372). Prorsus donum Dei est diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus dilexit. Displicentes amati sumus, ut fieret in nobis unde placeremus. (0728A)Diffundit enim charitatem in cordibus nostris Spiritus Patris et Filii, quem cum Patre amamus et Filio (Rom. V, 5). Ac sic secundum supra scriptas sanctarum Scripturarum sententias, vel antiquorum Patrum definitiones, hoc, Deo propitiante, et praedicare debemus et credere, quod per peccatum primi hominis ita inclinatum et attenuatum fuerit liberum arbitrium, ut nullus postea aut diligere Deum sicut oportuit, aut credere in Deum, aut operari propter Deum quod bonum est, possit, nisi gratia eum et misericordia divina praevenerit. Unde Abel justo, et Noe, et Abrahae, et Isaac, et Jacob, omnique antiquorum sanctorum multitudini, illam praeclaram fidem quam in ipsorum laude praedicat apostolus Paulus, non per bonum naturae quod prius in Adam datum fuerat, sed per gratiam Dei credimus fuisse collatam: quam gratiam, etiam post adventum Domini, omnibus qui baptizari desiderant, non in libero arbitrio haberi, sed Christi novimus simul et credimus largitate conferri: (0728B)secundum illud quod jam supra dictum est, et praedicat Paulus apostolus: Vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini (Philip. I, 29); et illud: Deus qui coepit in vobis bonum opus, perficiet usque in diem Domini nostri Jesu Christi (Ibid., 6); et illud: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei enim donum est (Ephes. II, 8); et quod de seipso ait Apostolus: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem (I Cor. VII, 29): non dixit, quia eram, sed ut essem; et illud: Quid habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? et illud: Omne datum bonum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacob. I, 17); et illud: Nemo habet quidquam, boni, nisi illi datum fuerit desuper (Joan. III, 27). Innumerabilia sunt sanctarum Scripturarum testimonia quae possint ad probandam gratiam proferri, sed brevitatis studio praetermissa sunt; quia et revera, cui pauca non sufficiunt, plura non proderunt.
(0728C)Hoc etiam secundum fidem catholicam credimus, quod accepta per baptismum gratia, omnes baptizati, Christo auxiliante et cooperante, quae ad salutem pertinent, possint et debeant, si fideliter laborare voluerint, adimplere. Aliquos vero ad malum divina potestate praedestinatos esse, non solum non credimus, sed etiam, si sunt qui tantum malum credere velint, cum omni detestatione illis anathema dicimus.
Hoc etiam salubriter profitemur et credimus, quod in omni opere bono, non nos incoepimus, et postea per Dei misericordiam adjuvamur; sed ipse nobis, nullis praecedentibus bonis meritis, et fidem et amorem sui prius inspirat, ut et baptismi sacramenta fideliter requiramus, et post baptismum cum ipsius adjutorio, ea quae sibi sunt placita implere possimus. Unde manifestissime credendum est, quod et illius latronis quem Dominus ad Paradisi patriam revocavit (Luc. XXIII, 43), et Cornelii Centurionis, ad quem Angelus Domini missus est (Act. X, 3), et Zacchaei, (0729A)qui ipsum Dominum suscipere meruit (Luc. XIX, 6), illa tam admirabilis fides non fuit de natura, sed divinae largitatis donum (Vide supra lib. Prosp. contra Cassianum, cap. 7).
Et quia definitionem antiquorum Patrum, nostramque quae supra scripta est, non solum religiosis, sed etiam laicis, medicamentum esse et desideramus et cupimus: placuit ut eam etiam illustres ac magnifici viri qui nobiscum ad praefatam festivitatem convenerunt, propria manu subscriberent.
CAESARIUS in Christi nomine episcopus, constitutionem nostram relegi, et subnotans subscripsi, quinto nonas Julii, Decio juniore viro clarissimo consule.
JULIANUS AMARTOLUS episcopus relegi et subscripsi.
CONSTANTIUS in Christi nomine episcopus consensi et subscripsi.
CYPRIANUS . . . . episcopus . . . . subscripsi.
EUCHERIUS . . . . episcopus . . . . subscripsi.
(0730A)Item EUCHERIUS . . . . episcopus . . . . subscripsi.
HERACLIUS . . . . episcopus . . . . subscripsi.
PRINCIPIUS . . . . episcopus . . . . subscripsi.
PHILAGRIUS . . . . episcopus . . . . subscripsi.
MAXIMUS . . . . episcopus . . . . subscripsi.
PRAETEXTATUS . . . . episcopus . . . . subscripsi.
ALETHIUS . . . . episcopus . . . . subscripsi.
LUPERCIANUS . . . . episcopus . . . . subscripsi.
VINDEMIALIS . . . . episcopus . . . . subscripsi.
PETRUS MARCELLINUS FELIX LIBERIUS vir clarissimus et illustris praefectus praetorii Galliarum atque patricius, consentiens subscripsi.
SYAGRIUS vir illustris consentiens subscripsi.
OPILIO vir illustris consentiens subscripsi.
PANTAGATHUS vir illustris consentiens subscripsi.
DEODATUS vir illustris consentiens subscripsi.
CARIATHTO vir illustris consentiens subscripsi.
MARCELLUS vir illustris consentiens subscripsi.
NAMATIUS vir illustris consentiens subscripsi.