Jump to content

Canones pro sua dioecesi (Remigius)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Canones pro sua dioecesi
Saeculo VII

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 102


Canones pro sua dioecesi (Remigius Curiensis), J. P. Migne

I. De licentia corporis Domini.(Ex epistola Clementis ad Jacobum Hierosolymorum episcopum.) Certe tanta in altari holocausta offerantur, quanta populo sufficere debeant; quod si remanserint, in crastinum non reserventur, sed cum timore et tremore, clericorum diligentia consummentur. Qui autem residua corporis Domini, quae in sacrario relicta sunt, consumunt, non statim ad communes accipiendos cibos conveniant, nec putent sanctae (1094C)portioni commiscere cibum qui per aqualiculos digestus in secessum funditur. Si igitur mane Dominica porrigitur, usque ad sextam jejunent ministri qui eam consumpserint; et si tertia, vel quarta hora acceperint, usque ad vesperam. Sic secreta sanctificatione aeterna custodienda sunt sacramenta.

II. De vasis sacris.(Ex eadem epistola.) De vasis sane sacris ita gerendum est: Altaris palla, cathedra candelabrum, et velum, si (1095A)vetustate consumpta, incendio dentur: quoniam non licet ea quae in sacrario fuerint, male tractari, sed incendio universa tradantur. Cineres quoque eorum in baptisterium inferantur, ubi nullus transitus habeatur, aut in pariete, aut in fossis pavimentorum jactentur, ne introeuntium pedibus inquinentur. Pallas vero et vela quae in sanctuarii sordidata fuerint ministerio, diaconi cum humilibus ministris intra sacrarium lavent, non ejicientes foras a sacrario velamina Dominicae mensae, ne forte pulvis Dominici corporis male decidat, syndone foris delata, et erit hoc operanti peccatum: idcirco in sacrario ministris praecipimus cum diligentia custodire. Pallae in alia pelve laventur, et in alia vela.

III. Quo loco celebranda sit missa.(Ex epistola Clementis omnibus episcopis, presbyteris, diaconibus missa.) Hic ergo, hoc est, in praesenti vita positos oportet vos agnoscere voluntatem Domini, ubi et agendi et sacrificandi est locus: quoniam in aliis locis sacrificare et missas celebrare non licet, nisi in his in quibus episcopus proprius jusserit, aut ab episcopo regulariter ordinato, tenente videlicet civitatem, consecratus fuerit. Aliter enim non sunt haec agenda, nec rite celebranda.

IV. De obedientia exhibenda episcopis.(Ex eadem epistola B. Clementis papae.) Vobis qui sacerdotio Domini fungimini et in speculo (1095C)estis positi, plus scire oportet, ut subditos vobis populos pleniter docere possitis, eisque ad regna coelorum ducatum praebere Domino annuente valeatis: unde et ipsa per se Veritas ait: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis, et reliqua. Vestrum enim qui legatione Domini fungimini, est docere populos, eorum vero est vobis obedire ut Deo. Si autem nobis episcopis non obedierint omnes presbyteri, diaconi, ac subdiaconi, et reliqui clerici, omnesque principes tam majoris ordinis quam et inferioris, atque reliqui populi, tribus, et linguae non obtemperaverint, non solum infames, sed et extorres a regno Dei, et consortio fidelium, a liminibus sanctae Dei Ecclesiae alieni erunt. Nam vestrum est eos instruere, eorum (1095D)vero est vobis obedire ut Deo, cujus legatione fungimini, dicente Domino: Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit, et qui vos recipit, me recipit; et Qui me recipit, recipit eum qui me misit (Luc. X, 16; IX, 48).

V. Nihil absque licentia episcopi agendum.(Ex eadem epistola inter caetera.) Quapropter cunctis fidelibus, et summopere omnibus presbyteris, et diaconibus, ac reliquis clericis attendendum est, ut nihil absque episcopi proprii licentia agant. Non utique missas sine ejus jussu quisquam presbyterorum in sua parochia agat, non baptizet, nec quidquam absque ejus permisso agat. (1096A)Similiter et reliqui populi, majores scilicet et minores per ejus licentiam quidquid agendum est agant, nec sine ejus permisso a sua parochia abscedant, nec in ea adventantes morari praesumant. Animae vero eorum ei creditae sunt: ideo omnia ejus consilio agere debent, et eo inconsulto nihil.

VI. Quod omnibus baptismum percipere sit neccessarium.(Ex epistola B. Clementis papae, scripta Julio ac Juliano, et reliquis consodalibus.) Sive enim justus sit, sive injustus, baptismum per omnia necessarium est. Justo quidem, ut adimpleatur in eo perfectio, et regeneretur Deo: injusto autem, ut peccatorum quae gessit remissio concedatur.(1096B) VII. Baptizatos ab episcopo consignari debere.(Item ex eadem epistola.) Omnibus ergo festinandum est sine mora renasci Deo, et demum consignari ab episcopo, id est, septiformem gratiam sancti Spiritus percipere, quia incertus est uniuscujusque exitus vitae. Cum autem regeneratus fuerit per aquam, et postmodum septiformis Spiritus gratia ab episcopo, ut memoratum est, confirmatus, quia aliter perfectus esse Christianus nequaquam poterit, nec sedem habere inter perfectos sine necessitate, sed incuria aut voluntate remanserit, ut habeat quod a Petro accepimus, et caeteri sancti apostoli praecipiente Domino docuerunt; et demum ex operibus bonis ostendat in se (1096C)similitudinem ejus qui eum genuit patris. Post haec vero agnoscat Deum honorare: honor autem ejus est, ut ita vivat, sicut ille vult; vult autem unumquemque ita vivere, ut homicidium et adulterium nesciat, odium et avaritiam fugiat; iram, superbiam, jactantiam respuat, et execretur, invidiam quoque et caetera his similia penitus a se ducat aliena.

VIII. Quid conferat aquae baptismus ad Dei cultum.(Item ex eadem epistola.) Primo quidem, quia quod Deo placuit, impletur; secundo, quia regenerata ex aquis et Deo renovata fragilitas prioris nativitatis, quae vobis per hominem facta est, amputatur, et ita demum pervenire poteritis (1096D)ad salutem; aliter impossibile est. Sic enim vobis cum sacramento verus propheta testatus est dicens: Amen, amen dico vobis, nisi quis denuo renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 3).

IX. Quod non ubique et a solo sacrificandum sit.(Ex epistola Anacleti papae scripta omnibus episcopis caeterisque cunctis fidelibus.) Deo enim perfecte sacrificantes non debent vexari, sed portari, consolari, atque ab omnibus venerari. Ipsi autem quando Domino sacrificant, non soli hoc agere debent, sed testes secum adhibeant, ut Deo perfecte in sacratis Domino locis sacrificare probentur. (1097A)Ait namque auctoritas legis Divinae: Vide, ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris; sed in loco, quem elegit Dominus Deus tuus (Deut. XII, 13). Episcopus Deo sacrificans, testes, ut praefixum est secum habeat, et plures quam alius sacerdos: sicut majoribus honoris gradibus fungitur, sic majoris testimonii incrementatione indiget. In solemnioribus quippe diebus, aut septem, aut quinque, aut tres diaconos, qui ejus oculi dicuntur, et subdiaconos, atque reliquos ministros secum habeat, qui sacris induti vestimentis in fronte et a tergo, et presbyteri e regione dextera laevaque contrito corde, et humiliato ac prono stent vultu, custodientes eum a malevolis hominibus, et consensum ejus praebeant sacrificio.(1097B) X Non tollendas res ecclesiae.(Ex eadem epistola Anacleti papae.) Ergo qui Christi pecunias et ecclesiae rapit, aufert, vel fraudat, homicida est, atque homicida ante conspectum judicis esse deputabitur. Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem operatur: qui autem pecuniam vel res ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit.

XI. De ordinatione episcoporum.(Ex epistola Anacleti papae scripta omnibus episcopis Italiae.) Ordinationes episcoporum auctoritate apostolica ab omnibus qui in eadem fuerint provincia sunt (1097C)celebrandae: qui simul convenientes scrutinium diligenter agant, jejuniumque cum omnibus precibus celebrent, et manus cum sanctis Evangeliis quae praedicaturi sunt imponentes Dominica die hora tertia orantes, sacraque unctione exemplo prophetarum et regum capita eorum more apostolorum et Moysi ungentes, quia omnis sanctificatio constat in Spiritu sancto, cujus virtus invisibilis sancto est chrismate promulgata, et hoc ritu solemnem celebrent ordinationem. Quod si omnes simul convenire minime potuerint, assensum tamen suis precibus praebeant, ut ab ipsa ordinatione animo non desint. Porro et Hierosolymitarum primus archiepiscopus beatus Jacobus, qui Justus dicebatur, et secundum carnem Domini nuncupatus est frater, a Petro, Jacobo, (1097D)et Joanne apostolis est ordinatus: successoribus videlicet dantes formam eorum, ut minus quam a tribus episcopis, reliquisque omnibus assensum praebentibus, nullatenus ordinetur, et communi voto ordinatio celebretur.

XII. De accusatione sacerdotum.(Ex eadem epistola.) Accusatio quoque eorum super qua nos consulere voluistis, nonnisi ab idoneis et probatissimis viris, qui et suspicionibus et sceleribus careant, fieri debet: quia Dominus sacri sui corporis tractatores a vilibus, et reprobis, ac non idoneis personis infamari noluit, nec calumniari permisit, sed ipse proprio flagello (1098A)peccantes sacerdotes a templo ejecit: unde liquet quod summi sacerdotes, id est, episcopi a Deo sunt judicandi, non ab humanis aut pravae vitae hominibus lacerandi, sed potius ab omnibus fidelibus portandi.

XIII. De querimonia contra sacerdotes.(Ex eadem epistola.) Si quis adversus sacerdotes vel ecclesias eorum commotus fuerit aut causas habuerit, prius ad eos recurrat charitatis studio, ut familiari colloquio commoniti ea sanent quae sananda sunt, et charitate emendent quae juste emendanda agnoverint. Si autem aliqui eos priusquam haec egerint, lacerare, accusare, aut infestare praesumpserint, excommunicentur, (1098B)et minime absolvantur antequam per satisfactionem condignam egerint poenitentiam, quoniam injuria eorum ad Christum pertinet, cujus legatione funguntur.

XIV. De bipertito ordine sacerdotum.(Ex epistola Anacleti scripta omnibus episcopis et reliquis Christi sacerdotibus.) Sacerdotum fratris ordo bipertitus est, et sicut Dominus illum constituit, a nullo debet perturbari. Scitis autem a Domino apostolos esse electos et constitutos, et postea per diversas provincias ad praedicandum dispersos. Cum vero messis coepit crescere, videns paucos esse operarios, ad eorum adjumentum septuaginta eligi praecepit discipulos. Episcopi vero (1098C)apostolorum, presbyteri quoque septuaginta discipulorum locum tenent. Episcopi autem non in castellis, aut modicis civitatibus debent constitui, sed presbyteri per castella, et modicas civitates, atque villas debent ab episcopis ordinari et poni: singuli tamen per singulos titulos suos. Amplius quam isti duo ordines sacerdotum, nec nobis collati sunt, nec apostoli docuerunt.

XV. De his qui praelatos contemnunt.(Ex eadem epistola.) Necesse enim est ut rectores a subditis timeantur ab ipsisque corrigantur, ut humana formidine peccare metuant qui divina judicia non formidant. Deteriores (1098D)quippe sunt qui doctorum vitam moresque corrumpunt his qui substantias aliorum praediaque diripiunt. Ipsi autem ea quae extra nos, licet nostra sint, auferunt: nostri quoque detractores et morum corruptores nostrorum, sive qui adversum nos armantur, proprie nos ipsi decipiunt, et ideo juste infames sunt, et merito ab Ecclesia extorres fiunt.

XVI. De his qui doctorum culpas produnt.(Ex eadem epistola.) Multum vero distant damna morum a damnis rerum temporalium, cum ista extra nos sint, illa vero in nobis. Sententia quoque Cham filii Noe damnantur qui suorum doctorum vel praepositorum culpas (1099A)produnt, sicut Cham qui patris pudenda non operuit, sed ridenda monstravit.

XVII. De reprobis moribus pastoris tolerandis.(Ex eadem epistola.) Doctor autem, vel pastor Ecclesiae, si a fide exorbitaverit, erit a fidelibus corrigendus: sed pro reprobis moribus magis est tolerandus quam distringendus, quia rectores Ecclesiae a Domino sunt judicandi, sicut ait Propheta: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit (Psal. LXXXI). Unde oportet unumquemque fidelem, si viderit aut cognoverit plebes suas adversus pastorem suum tumescere, aut clerum detractionibus vacare, hoc vitium (1099B)pro viribus exstirpare, prudenterque corrigere satagat, nec eis in quibuscunque negotiis misceri si incorrigibiles apparuerint, antequam suo reconcilientur doctori, praesumat: quoniam tam sacerdotes quam reliqui fideles omnes summam debent habere curam de his qui pereunt, quatenus eorum redargutione, aut corrigantur a peccatis, aut si incorrigibiles apparuerint, ab Ecclesia separentur.

XVIII. Quod episcopus sine regulari mutatione Ecclesiam suam non dimittat, nec ipse ab ea dimittatur.(Ex epistola Evaristi papae, scripta omnibus per Aegyptum Domino conglutinatis fratribus.) Sacerdotes vero vice Christi legatione funguntur in Ecclesia, et sicut ei sua est conjuncta sponsa, (1099C)id est, Ecclesia, sic episcopis junguntur Ecclesiae unicuique pro portione sua. Et sicut vir non debet negligere uxorem suam, sed diligere et caste custodire, et amare, atque prudenter regere, ita et episcopus debet Ecclesiam suam. Et velut uxor quae sub manu est viri, obedire debet viro suo, eumque amare et diligere, potius etiam Ecclesia episcopo suo in omnibus obedire, eumque amare et diligere, ut animam suam debet, quia illud fit carnaliter, istud spiritaliter. Et sicut vir non debet adulterare uxorem suam, ita nec episcopus Ecclesiam suam, id est, ut illam dimittat ad quam sacratus est, absque inevitabili necessitate, aut apostolica, vel regulari mutatione, et alteri se conjungat. Et sicut uxori non licet dimittere virum suum, ut alteri se, vivente eo, (1099D)matrimonio societ, ut eum adulteret, licet fornicatus sit vir ejus, sed juxta Apostolum, aut viro suo debet reconciliari, aut manere innupta: ita Ecclesiae non licet dimittere, aut ab ea segregare episcopum suum, ut alterum eo vivente accipiat, sed aut ipsum habeat, aut innupta maneat, id est, ne alterum episcopum, suo vivente, accipiat, ut fornicationis aut adulterii crimen incurrat. Nam si adulterata fuerit, id est, si se alteri episcopo junxerit, aut super se alterum episcopum adduxerit, aut esse fecerit, vel desideraverit, per acerrimam poenitentiam aut suo reconcilietur episcopo, aut innupta permaneat.

XIX. Non infamandum, vel ejiciendum episcopum, aut alterum in loco ejus constituendum.(Ex eadem epistola.) Audivimus enim quosdam a vobis infamatos et dilaceratos episcopos a civitatibus propulsos (quia alibi episcopi constitui non possunt, nisi in civitatibus non minimis) et alios in eis, ipsis viventibus, constitutos: ideo vobis scribimus, ut sciatis hoc fieri non licere, sed proprios revocari et integerrime restitui debere. Illos vero qui adulterina foeditate suas sponsas, quas et uxores eorum praefixo tenore esse intelligimus, tenent, ejici ut adulteros atque infames fieri, eosque ab ecclesiasticis honoribus arceri jubemus. Si autem adversus eos aliquam querelam habuerint, (1100B)his peractis inquirendum erit, et auctoritate hujus sanctae sedis terminandum.

XX. Non temere judicandum.(Ex eadem epistola.) Deus omnipotens ut nos a praecipitantis sententiae prolatione compesceret, et cum omnia nuda, et aperta sint oculis ejus, mala tamen Sodomae noluit audita judicare, priusquam manifeste agnosceret quae dicebantur. Unde ipse ait: Descendam et videbo, utrum clamorem qui venit ad me, compleverint, an non est ita, ut sciam. Deus omnipotens cui nihil absconditum est, sed omnia ei manifesta sunt, etiam antequam fiant, non ob aliud haec et alia multa quae (1100C)hic prolixitatem vitantes non inseruimus, per se inquirere dignatus est, nisi ut nobis exemplum daret ne praecipites in discutiendis et judicandis negotiis essemus, et ne malum quorumquam prius praesumamus credere quam probare. Cujus exemplo monemur, ne ad proferendam sententiam unquam praecipites simus, aut temere indiligenterque indiscussa quaeque quoquomodo judicemus, dicente Veritatis voce: Nolite judicare, ut non judicemini: in quo enim judicio judicaveritis, judicabimini, et reliqua. Nam mala audita nullum moveant, nec passim dicta absque certa probatione quisquam unquam credat, sed ante audita diligenter inquirat, ne praecipitando quiddam aliquis agat.

XXI. De scriptis, vi extortis.(Ex epistola Alexandri papae, omnibus orthodoxis scripta per diversas regiones.) Ait enim sic inter caetera: Similiter, si hujusmodi personis quaedam scripturae quoquomodo per metum, aut fraudem, aut per vim extortae fuerint, velut se liberare possint, quocunque ab eis conscriptae vel roboratae fuerint ingenio, ad nullum eis praejudicium, aut nocumentum provenire censemus, neque ullam eis infamiam, vel calumniam, aut a suis sequestrationem bonis, unquam auctore Domino, et sanctis apostolis, eorumque successoribus, sustinere permittimus: confessio vero in talibus non compulsa, sed spontanea fieri debeat.(1101A) XXII. De querela contra episcopum vel auctorem ecclesiae.(Ex eadem epistola.) Si quis erga episcopum vel auctores ecclesiae quamlibet querelam habere justam crediderit, non prius primates aut alios adeat judices quam ipsos a quibus se laesum aestimat conveniat familiariter non semel, sed saepissime, ut ab eis aut suam justitiam accipiat aut excusationem. Si autem secus egerit, ab ipsis et ab aliis communione privetur, tanquam apostolorum aliorumque Patrum contemptor.

XXIII. Nihil praeter panem et vinum aqua mixtum ad altare offerendum.(Ex eadem epistola Alexandri, successoris Evaristi papae.) Non debet enim, ut a Patribus accepimus, et ipsa ratio docet, in calice Domini aut vinum solum, aut aqua sola offerri, sed utrumque permixtum: quia utrumque ex latere ejus in sua passione profluxisse dicitur. Ipsa vero Veritas nos instruit, calicem et panem in sacramento offerre, quando ait: Accepit Jesus panem, et benedixit, deditque discipulis suis dicens: Accipite et manducate, hoc est corpus meum. Similiter postquam coenavit, accepit calicem, dedit discipulis suis dicens: Accipite et bibite ex eo omnes, quia hic est calix sanguinis mei, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, (1101C)26; I Cor. XI, 24). Crimina enim atque peccata oblatis his Domino sacrificiis delentur: idcirco et passio ejus in his commemoranda est, qua redempti sumus, et saepius recitanda atque haec Domino offerenda. Talibus hostiis delectabit, et placabitur Dominus, et peccata dimittet ingentia. Nihil enim in sacrificiis majus esse potest quam corpus et sanguis Christi, nec ulla oblatio hac potior est, sed haec omnes praecellit. Quae pura conscientia Domino offerenda est, et pura mente consummanda, atque ab omnibus veneranda; et sicut potior est caeteris, ita potius excoli, et venerari debet.

XXIV. De aqua sancta spargenda. (Ex eadem epistola.) Aquam enim sale conspersam populis benedicimus, ut ea cuncti aspersi sanctificentur, quod et omnibus sacerdotibus faciendum esse mandamus. Nam si fimus vitulae aspersus populum sanctificabat atque mundabat, multo magis aqua, quae sale aspersa divinisque precibus sacrata est, populum sanctificat atque mundat. Et si sale asperso per Elisaeum prophetam sterilitas aquae sanata est (IV Reg. II, 20), quanto magis divinis precibus sacrata, sterilitatem aqua sancta rerum et aufert humanarum, et coinquinatos sanctificat et purgat, et caetera bona multiplicat, et insidias diaboli avertit, et a fantasmatis versutiis hominem defendit?(1102A) XXV. Non eis communicandum, qui perturbant sacerdotes.(Ex epistola supra scripta omnibus episcopis constitutis per diversas regiones.) Si quis autem legationem vestram impedit, non unius, sed multorum provectum avertit, et sicut multis nocet, ita a multis arguendus est, et bonorum societate carendus. Et quia Dei causam impedit et statum conturbat Ecclesiae, ideo a liminibus ejus arceatur, ab omnibus talis est cavendus, et non in communione fidelium usque ad satisfactionem recipiendus. Est enim statutum olim: Is, qui statum conturbat Ecclesiae, ab ejus liminibus arceatur, nec cum fidelibus communicet qui eorum bona avertit.

XXVI. Quod schismatici appellentur, qui cum sacerdotibus non auxiliantur.(Ex epistola cujus supra.) Qui autem ex vestro collegio fuerit, et ab auxilio vestro se subtraxerit, magis schismaticus quam sacerdos esse probabitur: Ecce, inquit Propheta, quam bonum, et quam jucundum, habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1). Illi vero non in unum habitant qui a fratrum se solatio subtrahunt, et quod deterius est, fratribus insidias praeparant aut laqueos ponunt. Item post pauca: Nos ergo, qui discipuli Domini et dici et esse cupimus, portare crucem Christi et compati fratribus debemus, et non quascunque eis insidias aut foveas praeparare, quia talionem meretur qui fratribus foveam parat. Nolite (1102C)errare, fratres, quia Deus non irridetur. Hujus rei gratia vobis Dominus commisit Ecclesiam suam, ut pro omnibus laboretis et cunctis oppressis opem ferre non negligatis. Unde et Dominus per Prophetam loquitur dicens: Judicate mane judicium, et eruite vi oppressos de manu calumniantis; ne forte egrediatur, quasi ignis, indignatio mea, et succendatur, et non sit, qui exstinguat (Jer. XXI, 12). Vos ergo qui in summo speculo a Domino constituti estis, attendere eos et opprimere oportet qui in fratres seditiones et scandala excitant, ne simul cum eis pereatis.

XXVII. Quod sacra vasa non ab aliis, quam a Domino sacratis hominibus, debeant contrectari. (Ex epistola Xixti, successoris Alexandri papae, scripta omnibus episcopis.) Cognoscat sapientia vestra, charissimi fratres, quia in hac sancta apostolica sede a nobis et reliquis episcopis, caeterisque Domini sacerdotibus statutum est, ut sacra vasa non ab aliis quam a sacratis Dominoque dicatis contrectentur hominibus. Indignum enim valde est ut sacra Domini vasa, quaecunque sunt, humanis usibus serviant, aut ab aliis quam a Domino famulantibus eique dicatis tractentur viris, ne pro talibus praesumptionibus iratus Dominus plagam imponat populo suo, et hi qui etiam non peccaverunt, mala patiantur, aut pereant: quia perit justus saepissime pro impio. Attendite, fratres, ne (1103A)talia vestris in ecclesiis permittatis deinceps fieri, ne grex pretioso sanguine Christi redemptus in praecipitium, quod absit, ruat.

XXVIII. De jejunio septem hebdomadarum, ante Pascha a clericis observando.(Ex epistola Telesphori papae scripta omnibus episcopis.) Credimus sanctam fidem vestram in apostolorum eruditione fundatam, hanc tenere et hanc universis populis exponere, qui videlicet a constitutis apostolorum eorumque successorum nulla ratione dissentiunt, per quos justum est caeteros erudiri. Quapropter cognoscite, a nobis et cunctis episcopis in hanc apostolicam sedem congregatis statutum est, ut septem hebdomadas plenas ante sanctum Pascha (1103B)omnes clerici in sorte Domini vocati a carne jejunent. Quia sicut discreta debet esse vita clericorum a laicorum conversatione, ita et in jejunio debet fieri discretio, et sicut laici et saeculares homines nolunt eos recipere in impulsationibus suis, quoniam in omnibus discreta debet semper esse et segregata vita et conversatio clericorum a saecularium laicorum; et sicut hi amplius sunt applicati divinis cultibus et familiares dicuntur Domini Salvatoris, ita moribus et conversatione atque sanctitate debent esse distincti. Has ergo septem hebdomadas omnes clerici a carne et deliciis jejunent, et hymnis, et vigiliis, atque orationibus Domino inhaerere die noctuque studeant.

XXIX. De tempore missae, et quod Angelicus hymnus dicendus est solummodo tempore congruo.(Ex eadem epistola.) Nocte vero sancta nativitatis Domini salvatoris missas celebrent et hymnum Angelicum in eis solemniter decantent: quoniam eadem nocte ab angelo pastoribus est nuntiatus, sicut ipsa veritas testatur dicens: Pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis supra gregem suum, et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et timuerunt timore magno; et dixit illis angelus: Nolite timere, ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo. Quia natus est vobis hodie salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David; et hoc vobis signum: invenietis infantem, pannis involutum, (1103D)et positum in praesepio. Et subito facta est cum angelo multitudo militiae coelestis, laudantium Deum, et dicentium: Gloria in altissimis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 8 seqq.). Reliquis autem temporibus missarum celebrationes ante horam diei tertiam minime sunt celebrandae, quia eadem hora et Dominus crucifixus, et super apostolos Spiritus sanctus descendisse legitur. Ab episcopis autem idem Angelicus hymnus pro tempore, et in loco in missarum solemniis recitandus est.

XXX. Ne absens accusetur, et qui accusare non possint.(Ex eadem epistola.) Accusatores vero et accusationes quas leges saeculi (1104A)non admittunt et nos submovemus. Accusatori omnino non credi decernimus, qui absente adversario causam suggesserit ante utriusque partis justam discussionem; nec hi qui non sunt idonei suscipiantur ad accusationem; et omnes qui adversus Patres armantur, infames esse censemus. Patres enim omnes venerandi sunt, non respuendi ac insidiandi. Hi vero qui cum inimicis morantur, aut qui suspecti habentur, minime recipiantur, quia eorum aemulatio lacerat etiam innocentes. Hunc murum firmissimum statuerunt Patres nostri, et nos cum eis contra persecutores vestros. Hoc remedio eorum pellantur machinamenta, et vos sanctiores et securiores famulari mereamini vestro Salvatori.

XXXI. De metropolitanis, ut nullus absque comprovincialium episcoporum instantia aliquorum audiat causas.(Ex epistola Ygini papae cunctis apostolica fide et doctrina vigentibus scripta.) Caeterum, fratres, salvo in omnibus Romanae Ecclesiae privilegio, nullus metropolitanus absque caeterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia aliquorum audiat causas; quia irritae erunt aliter actae quam in conspectu eorum omnium ventilatae, et ipse si fecerit, coerceatur a fratribus.

XXXII. Quo die Pascha celebretur.(Ex epistola Pii papae scripta omnibus in fide et doctrina apostolica manentibus.) Caeterum nosse vos volumus, quod Pascha Domini (1104C)die Dominico annuis temporibus sit celebrandum. Istis ergo temporibus Hermes doctor fidei et Scripturarum fulsit inter nos. Et licet nos idem Pascha praedicta die celebraremus, et quidam inde dubitarent ad corroborandas tamen animas eorum eidem Hermeti angelus Domini in habitu Pastoris apparuit, et praecepit ei ut Pascha die dominico ab omnibus celebraretur tempore suo. Unde et vos apostolica auctoritate instruimus, omnes eadem servare debere, quia et nos eadem servamus. Nec debetis a capite quoquo modo dissidere.

XXXIII. Ne praedia ecclesiastica aliquis tollat et suis usibus applicet.(Ex epistola cujus supra Italicis fratribus scripta.) (1104D) Ad sedem autem apostolicam perlatum est, quod sint inter vos contentiones, et aemulationes, et praedia divinis usibus tradita, quidam humanis applicent usibus, et Domino Deo cui tradita sunt ea subtrahant ut suis usibus inserviant. Quapropter ab omnibus illius usurpationis contumelia depellenda est, ne praedia sibi secretorum coelestium judicata, a quibusdam irruentibus vexentur. Quod si quis praesumpserit, sacrilegus habeatur, et sicut sacrilegus judicetur. Ipsos autem qui hoc agunt clericos, et Domini sacerdotes persequi eosque infamare audivimus, ut malum super malum addentes deteriores fiant, non intelligentes, quod Ecclesia Dei in sacerdotibus consistat et crescat in templum Dei. Et sicut qui Ecclesiam (1105A)Dei vastat ejusque praedia et donaria exspoliat et invadit, fit sacrilegus, sic et ille qui ejus sacerdotes insequitur, sacrilegii reus existit, et sacrilegus judicatur.

XXXIV. Quod non sit gravius peccatum fornicatio quam sacrilegium.(Ex eadem epistola.) Non ergo gravius peccatum est fornicatio, quam sacrilegium: et sicut majus est peccatum quod in Deum committitur quam quod in hominem, sic gravius sacrilegium agere, quam fornicari.

XXXV. Quod nulli archiepiscopi primates vocentur, nisi illi qui primas tenent civitates. (Ex epistola Annitii [ Forte Aniceti] papae, universis ecclesiis per Galliae provincias constitutis scripta.) Nulli archiepiscopi primates vocentur, nisi illi qui primas tenent civitates, quarum episcopos apostoli et successores eorum regulariter patriarchas vel primates esse constituerunt. Nisi aliqua gens deinceps ad fidem convertatur, cui necesse sit propter multitudinem episcoporum primates constitui. Reliqui vero qui alias metropolitanas sedes adepti sunt, non primates, sed metropolitani nominantur.

XXXVI. De ordinationibus episcoporum.(Ex eadem epistola, cujus supra.) De ordinationibus episcoporum super quibus nos consulere voluistis, olim in spiritu praecessoris nostri (1105C)Anacleti, quaedam jam decreta reperimus. Scimus enim, beatum Jacobum, qui dicebatur justus, qui etiam secundum carnem frater Domini nuncupatus est, a Petro, Jacobo, et Joanne apostolis Hierosolymis episcopum esse ordinatum. Si autem non minus quam a tribus apostolis, tantus vir fuit ordinatus, patet profecto eos formam instituente Domino tradidisse, non minus, quam a tribus episcopis, episcopum ordinari debere. Sed crescente numero episcoporum, nisi necessitas intervenerit, debent etiam plures augeri, id est, archiepiscopus si obierit, et alter ordinandus episcopus fuerit omnes ejusdem provinciae episcopi ad sedem metropolitani conveniant, ut ab omnibus ipse eligatur et ordinetur. Oportet autem ut ipse qui illis omnibus praeesse debet, (1105D)ab omnibus illis eligatur et ordinetur. Reliqui vero comprovinciales episcopi, si necesse fuerit, caeteris consentientibus, a tribus jussu archiepiscopi consecrari possunt episcopis. Sed melius est si ipse cum omnibus eum qui dignus est elegerit, et cuncti pariter consecraverint pontificem. Et licet istud necessitate cogente concessum sit, illud autem quod de archiepiscopi consecratione praeceptum atque praedictum est, id est, ut omnes suffraganei eum ordinent, nullatenus immutari licet: quia qui illis praeest, ab omnibus episcopis quibus praeest debet constitui: sin aliter praesumptum fuerit, viribus carere non dubium est, quia irrita erit ejus secus acta ordinatio.(1106A) XXXVII. Quod sacratae Deo feminae, vel monachae, sacra vasa vel sacratas pallas contingere, et incensum circum altaria deferre non debeant.(Ex epistola Soteris papae scripta episcopis per Italiae provincias constitutis.) Sacratas Deo feminas, vel monachas, sacra vasa, vel sacratas pallas, penes vos contingere, et incensum circa altaria deferre, perlatum est ad apostolicam sedem: quae omnia reprehensione et vituperatione plena esse, nulli recta sapientium dubium est. Quapropter hujus sanctae sedis auctoritate haec omnia vobis resecare funditus, quanto citius poteritis, censemus; et ne pestis haec latius divulgetur, per omnes provincias abstergi diutissime mandamus.(1106B) XXXVIII. Quod baptismus tempore Paschae celebrandus sit catholicis (Ex epistola Victoris papae scripta Theophilo episcopo.) Celebritatem sancti Paschae die Dominica agi debere, et praedecessores nostri jam statuerunt, et vobis illud eadem die celebrare solemniter mandamus, quia non decet ut membra a capite discrepent, nec contraria gerant. A XV Maii vero luna primi mensis usque ad XXI ejusdem mensis diem, eadem celebretur festivitas. Eodem vero tempore baptismus celebrandus est catholicis. Sed tamen, si necesse fuerit, aut mortis periculum ingruerit, gentiles ad fidem venientes quocunque loco, vel momento, ubicunque (1106C)evenient, sive in flumine, sive in mari, sive in fontibus, tantum Christianae confessione credulitatis clarificata, baptizentur. Ipsis quoque, quod in baptismo polliciti sunt, summopere est attentendum, ne infideles, sed fideles inveniantur.

XXXIX. Quod inconsulto Romano pontifice, causae episcoporum non debeant diffiniri.(Ex eadem epistola.) Ea vos judicare, ad apostolicam delatum est sedem, quae propter [ Forte, praeter] nostram vobis diffinire non licet auctoritatem, id est, episcoporum causas. Unde ita constitutum liquet a tempore apostolorum et deinceps placuit, ut accusatus vel judicatus a comprovincialibus in aliqua causa episcopus licenter (1106D)appellet, et adeat apostolicae sedis pontificem: qui aut per se aut vicarios suos ejus retractari negotium procuret, et dum iterato judicio pontifex causam suam agit, nullus alius in ejus loco ponatur, aut ordinetur episcopus: quoniam, quanquam comprovincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen diffinire, inconsulto Romano pontifice, permissum est.

XL. Episcoporum testes quot esse debeant, et ne absens quisquam judicetur.(Ex epistola Zephyrini papae scripta omnibus per Siciliam constitutis.) Patriarchae vel primates accusatum discutientes (1107A)episcopum, non ante sententiam proferant, finitivam quam apostolica fulti auctoritate, aut reum se ipse confiteatur, aut per innocentes et regulariter examinatos convincatur testes: qui minores non sint numero quam illi discipuli, quos Dominus adjumentum apostolorum eligere praecepit, id est septuaginta et duo. Detractores quoque, qui divina auctoritate eradicandi sunt, et auctores inimicorum ab episcopali submovemus accusatione vel testimonio. Nec summorum quispiam, nec minorum accusationibus impetatur aut dispereat, neque in re dubia certa judicetur sententia, nec ullum judicium, nisi ordinabiliter habitum, teneatur. Absens vero nemo judicetur, quia et divinae et humanae hoc prohibent leges. Accusator autem eorum omni careat suspicione, (1107B)quia columnas suas Dominus firmiter stare voluerit, non a quibuslibet agitari. Nullum namque eorum sententia non a suo judice dicta constringat, quia et leges saeculi idipsum fieri praecipiunt. Duodecim enim judices quilibet episcopus accusatus, si necesse fuerit, eligat, a quibus ejus causa juste judicetur; nec prius audiatur aut excommunicetur, quam ipsi per se eligantur, et regulariter vocatus a suorum primo conventum episcoporum, per eos ejus causa juste audiatur et rationabiliter discernatur. Finis vero ejus causae ad sedem apostolicam deferatur, ut ibi determinetur, nec ante finiatur, sicut ab apostolis vel successoribus eorum olim statutum est, quam ejus auctoritate fulciatur.(1107C) XLI. Quod nullus episcopus propriis ebus spoliatus, antequam suis revestiatur, debeat ad judicia vocari.(Ex epistola cujus supra, scripta fratribus per Aegyptum Domino militantibus.) Nuntiatum est enim sedi apostolicae per apocrisiarios nostros, quosdam fratrum nostrorum, episcoporum scilicet, ab ecclesiis et sedibus propriis pelli, suaque eis auferri supellectilia, et sic nudos et exspoliatos ad judicia vocari: quod omni ratione caret, cum statuta apostolorum eorumque successorum, et praecepta imperatorum ac constitutiones legum idipsum provideant, et apostolicae sedis auctoritas idipsum fieri vetet. Praeceptum est ergo in antiquis statutis, episcopos ejectos atque suis rebus exspoliatos (1107D)ecclesias proprias accipere, et primo sua omnia eis reddi, et ita demum, si quis eos juste accusare voluerit, aequo periculo facere judices esse decernentes, episcopos recte sapientes, et in ecclesia convenientes, ubi testes essent singulorum, qui oppressi videbantur: nec prius eos respondere debere quam omnia sua eis et ecclesiis eorum legibus integerrime restituantur.

XLII. De ordinationibus.(Ex eadem epistola.) Ordinationes vero presbyterorum et levitarum tempore congruo, et multis coram astantibus solemniter agite; et probabiles ac doctos viros ad hoc opus constituite, (1108A)unde horum societate et adjumento plurimum gaudeatis.

XLIII. De conspiratione contra episcopos.(Ex epistola Calisti papae scripta ad omnes Galliarum urbium episcopos.) Conspirationum vero crimina vestris in partibus vigere audivimus, et plebes contra episcopos suos conspirare nobis mandatum est: cujus criminis astutia non solum inter Christianos abominabilis est, sed etiam inter ethnicos, et ab exteris lege prohibita. Et idcirco hujus criminis reos non solum ecclesiasticae, sed etiam saeculi damnant leges, et non solum conspirantes, sed et consentientes eis. Antecessores vero nostri quam plurima turba episcoporum, quicunque (1108B)eorum in sacerdotali ordine sunt constituti aut existunt clerici, honore quo utuntur cadere praeceperunt, caeteros vero communione privari et ab Ecclesia extorres fieri jusserunt, et non solum facientes, sed eis consentientes.

XLIV. Excommunicatis non communicandum (Ex eadem epistola.) Excommunicatos quoque a sacerdotibus nullus recipiat ante utriusque partis examinationem justam, nec cum eis in oratione, aut cibo, vel potu, aut osculo communicet, nec ave eis dicat: quia quicunque in his vel aliis prohibitis scienter excommunicatis communicaverit, juxta apostolorum institutionem (1108C)et ipse simili excommunicatione subjaceat. Ab his ergo et clerici et laici se abstineant, qui eadem pati noluerint.

XLV. Terminos non transgrediendos.(Ex eadem epistola.) Nemo quoque alterius terminos usurpet, nec alterius parochianum judicare aut excommunicare praesumat quia talis dijudicatio, aut excommunicatio nec rata erit, nec vires ullas habebit, quoniam nullus alterius judicis, nisi sui, sententia tenebitur aut damnabitur: unde et Dominus loquitur dicens: Ne transgrediaris terminos antiquos (Prov. XXII, 28). Nullus autem primas vel metropolitanus, dioecesani ecclesiam vel parochiam, aut aliquem de ejus parochia (1108D)praesumat excommunicare, vel judicare, aliquidve agere absque ejus consilio vel judicio. Sed hoc observet quod ab apostolis ac patribus et praedecessoribus nostris est statutum, et a nobis confirmatum, id est, si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parochiam, sine consilio et voluntate omnium comprovincialium episcoporum, extra aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subjacebit, et quod egerit, irritum habeatur et vacuum. Sed quidquid de provincialium episcoporum causis, eorumque ecclesiarum, et clericorum, atque saecularium, necessarium agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu provincialium agatur pontificum, non aliquo dominationis (1109A)fastu, sed humillima et concordi administratione.

XLVI. De lapsu sacerdotis.(Ex eadem epistola.) Sed si aliquis lapsus quoquo modo fuerit, portemus eum, et fraterno corripiamus affectu, sicut ait beatus Apostolus: Si praeoccupatus fuerit in aliquo delicto, vos qui spiritales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans teipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI, 1). Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Porro sanctus David de criminibus mortiferis egit poenitentiam, et tamen in honore permansit. Beatus quoque Petrus amarissimas lacrymas fudit, quando Dominum negasse (1109B)poenituit, sed tamen Apostolus permansit. Et Dominus per prophetam peccantibus pollicetur, dicens: Peccator in quacunque die conversus ingemuerit, omnium iniquitatum illius amplius non recordabor (Ezech. XVIII, 22). Errant enim qui putant sacerdotes post lapsum, si condignam egerint poenitentiam, Domino ministrare non posse, et suis honoribus frui, si bonam deinceps vitam duxerint, et suum sacerdotium condigne custodierint: et ipsi, qui hoc putant, non solum errant, sed etiam traditas Ecclesiae claves dissipare et abigere videntur, de quibus dictum est: Quaecunque solveritis in terra, erunt soluta in coelo (Matth. XVIII, 18). Alioquin haec sententia aut Domini non est, aut non vera. Nos vero indubitanter tam Domini sacerdotes quam reliquos (1109C)fideles post dignam satisfactionem posse revocari ad honores credimus, testante Domino per Prophetam: Nunquid qui dormit, non adjiciet, ut resurgat? et qui adversus est, non revertetur (Psal. XL, 9)? Et alibi: Nolo, inquit Dominus, mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Et propheta David poenitentiam agens, dixit: Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me (Psal. L, 14). Ipse namque post poenitentiam et alios docuit, et sacrificium Deo obtulit, dans exemplum doctoribus sanctae Ecclesiae, si lapsi fuerint, cum dignam poenitentiam Deo gesserint, utrumque facere posse. Docuit enim, quando dixit: Doceam iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur (Psal. L, 15). Et sacrificium Deo obtulit, dum dicebat: Sacrificium (1109D)Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum, Deus, non spernis (Psal. L, 19). Videns etiam Propheta scelera sua mundata per poenitentiam, non dubitabat praedicando, et Domino libando curare aliena.

Item post pauca: David enim dicit: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 1). Mundatur ergo homo a peccato, et resurgit gratia Dei a lapsu, et in pristino manet officio juxta praedictas auctoritates. Videat ne amplius peccet, et sententia evangelica maneat in eo, quae ait : Vade et amplius noli peccare (Joan. VIII, 11). Unde ait Apostolus: Non ergo regnet peccatum in (1110A)vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus, sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, sed exhibete vos tanquam ex mortuis viventes, et membra vestra arma justitiae Deo.

XLVII. De possessionibus ecclesiarum.(Ex epistola Urbani papae scripta de communi vita et oblationibus fidelium.) Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri, et gratia magna erat in omnibus illis. Neque enim quisquam egens erat inter illos: quotquot enim possessores agrorum, (1110B)aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant, et ponebant ante pedes apostolorum. Dividebantur autem singulis prout cuique opus erat. Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab apostolis, quod est interpretatum filius consolationis, levites, Cyprius genere, cum haberet agrum, vendidit illum, et attulit pretium, et posuit ante pedes apostolorum, et reliqua (Act. IV, 32, 33). Videntes autem sacerdotes summi, et alii, atque levitae, et reliqui fideles, plus utilitatis posse afferri, si haereditates et agros quos vendebant, ecclesiis, quibus praesidebant episcopi, traderent, eo quod ex sumptibus eorum tam praesentibus quam futuris temporibus plura et elegantiora possent ministrari fidelibus communem vitam ducentibus quam ex pretio ipsorum, (1110C)coeperunt praedia et agros, quos vendere solebant, matricibus ecclesiis tradere, et sumptibus eorum vivere. Ipse vero res in ditione singularum parochiarum episcoporum, qui locum tenent apostolorum, erant, et sunt usque adhuc, et futuris semper debent esse temporibus, quibus episcopi et fideles dispensatores eorum omnibus, communem vitam agere volentibus, ministrare cuncta necessaria debent, prout melius potuerint, ut nemo in eis egens inveniatur. Ipsae enim res fidelium oblationes appellantur, quia Domino offeruntur. Nec ergo debent in aliis usibus quam ecclesiasticis, et praedictorum Christianorum fratrum, vel indigentium converti, quia vota sunt fidelium, atque ad praedictum opus explendum Domino tradita. Si quis autem, quod absit, secus egerit, (1110D)damnationem Ananiae et Saphirae percipiat, ut reus sacrilegii efficiatur, sicut illi fuerunt, qui pretia rerum fraudabant praedictarum.

XLVIII. Praedia dicata ne invadantur.(Ex eadem epistola.) Attendendum est omnibus, et fideliter custodiendum, et illius usurpationis contumelia depellenda, ne praedia usibus secretorum coelestium dicata a quibusquam irruentibus vexentur: quod si quis fecerit, post debitae ultionis acrimoniam quae erga sacrilegos jure promenda est, perpetua damnetur infamia, et infernali carceri tradatur, aut exsilio perpetuae deportationis utatur, quoniam juxta apostolum tradere (1111A)oportet hujusmodi hominem Satanae, ut spiritus salvus fiat in die Domini (I Cor. V, 5).

XLIX. De sede episcopi.(Ex eadem epistola.) Quod autem sedes in episcoporum ecclesiis excelsae (1112A)constitutae, et praeparatae inveniuntur in throno, speculationem, et potestatem judicandi et solvendi, atque ligandi a Domino sibi datam materiae docet; unde Salvator in Evangelio ait: Quaecunque ligaveritis super terram, erunt ligata in coelo.

(no apparatus)