Jump to content

Canones selecti

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Canones selecti
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 99

Canones selecti (Auctores varii), J. P. Migne

PRAEFATIO.

Ad exponendam ecclesiasticam disciplinam quae in superioribus monumentis proponitur, aptissima est canonum collectio, quam una cum pluribus antiquis codicibus mss. de thesauro suo liberaliter mihi suppeditavit vir clarissimus Antonius Vion dominus d' Hérouval. Quaecunque enim ex ea selegimus aperte declarant varios ritus qui in Poenitentiali Theodori ac ipsius capitulis leguntur, etiam qui videntur maxime singulares, cum Patrum testimoniis et antiquis utriusque Ecclesiae, tum Orientalis tum Occidentalis, canonibus omnino consentire.

Hujus vero collectionis, quae divisa est in 92 titulos et quam subsequitur liber Poenitentialis, apographum tantum se vidisse testatur Joannes Morinus in appendice lib. de Poenitentia his verbis: « Tres codices Andegavenses citamus, qui Poenitentiales libelli non abs re dici possunt, etc. Primus Poenitentialis ex illis tribus quos exhibemus reperitur in fine antiquae Collectionis canonum, cujus apographum tantum vidimus et habemus: divisa est in 92 titulos. Conciliorum canones, pontificum decreta et Patrum sententiae ex quibus compilata est, omnia sunt antiqua. » Cum vir doctissimus illud solummodo generatim ac obiter dixerit, nos quaecunque in hac collectione praecipua sunt colligentes, ipsius antiquitatem atque excellentiam quibusdam argumentis validissimis demonstrabimus.

I. Collectio canonum codicis Herovalliani nullis foedata est Pseudo-Isidori epistolis. Unde cuique erudito facile est intelligere non solum Gratiani, Ivonis, Burchardi collectionibus, sed etiam Reginonis, imo et Isidoriana collectione antiquiorum esse; cum falsis istius collectionis mercibus caeterae collectiones subsequentes eo turpius deformatae sint, quo ad posteriora tempora deveniunt. Sed quod ad Poenitentiale Theodori notavimus, nempe Isidorianae collectionis auctorem non esse Isidorum Hispalensem, illud idem confirmat antiqua collectio canonum codicis Herovalliani; quod licet epistolas quasdam Isidori Hispalensis integras referat, nusquam tamen Isidorianae collectionis epistolarum meminerit. Perperam igitur Hincmarus, et qui hujus auctoritatem sequuntur, hanc collectionem Isidoro Hispalensi episcopo tribuunt; quae tribuenda est Pseudo-Isidoro, quam ab Hispania in Gallias allatam Riculfus Moguntinus episcopus primum evulgavit, ut ipsius Hincmari auctoritate in epistola adversus Hincmarum Laudunensem episcopum diserte probat Christophorus Justellus in praefatione de veteri codice canonum Ecclesiae universae, ejusque auctoritate.

II. Non solum nullis foedata est epistolis a Pseudo-Isidoro confictis collectio canonum codicis Herovalliani, verum etiam genuinas, quae postmodum innumeris mendis et interpollationibus corruptae sunt, integras atque illaesas exhibet. Cujus rei haec una ratio esse potest summa antiquitas. Ne autem hoc gratis proferri videatur, observandum est ad emendandas D. Gregorii epistolas etsi Petrus Gussanvillaeus quam plurimis codicibus mss. usus fuerit, quia tamen admodum rari sunt vetustissimi, multa superfuisse quae absque ullius codicis ms. auctoritate, sed sola ingenii perspicacitate Gregorii non esse recte pronuntiavit: atque haec eadem, duobus tantum exceptis quorum rationem reddimus, abesse ab epistolis Gregorii in collectione codicis Herovalliani relatis, a qua absunt quaecunque et a Gregorio I et a caeteris pontificibus Romanis sunt aliena. Unde quasdam loquendi formulas posterioribus temporibus usitatas ista collectio vetustissima non admittit. Verbi gratia, cum sic Ecclesia describitur: ECCLESIA CATHOLICA, APOSTOLICA ET ROMANA; ubicunque hoc vocabulum, ROMANA, legitur in epistolis pontificum Romanorum quarti et quinti saeculi, illud abest ab iisdem epistolis in collectione codicis Herovalliani citatis: verum non quaedam verba aut quasdam lineas, sed multa absona per paginas integras epistolis pontificum Romanorum addita fuisse ex eadem collectione clare ostendimus. Praeterea collectio codicis Herovalliani quosdam libros sub nominibus suppositis ab auctoribus posteriorum temporum licet antiquorum laudatos, certis ac genuinis auctoribus vindicat. Verbi gratia, libri de Vita contemplativa ab auctoribus noni saeculi vulgo Prospero tributi, in hac collectione Juliano Pomerio certo ac vero juxta Isidorum Hispalensem auctori recte ascribuntur. Quae omnia manifestissime probant collectionem codicis Herovalliani antiquissimam esse atque praestantissimam.

III. Collectio codicis Herovalliani utitur canonum Graecorum interpretatione antiquissima, videlicet canonum Nicaenorum interpretatione Rufiniana, quae potius sensum quam ipsa verba breviter sententioseque profert, eodem fere modo quo citantur in antiquis canonibus synodorum Ecclesiae Gallicanae. Sic canon 1 Nicaenus summatim refertur a Patribus synodi Arelatensis II, can. 7. Ita canon 2 Nicaenus in eadem synodo Arelatensi, can. 1. Canon 3 Nicaenus in eadem synodo Arel., can. 3. Canon 4 Nicaenus in eadem synodo Arel. can. 5. Canon Nicaenus 9 in eadem synodo Arelat., can. 10, ubi cum interpretatione Rufini adeo convenit, ut licet Graecum, Isidorus et Dionysius dicant tres annos, synodus Arelatensis legat, quinque annos, ex iisdem prorsus verbis interpretationis Rufinianae. Quocirca mirari subit quod vir doctus Christophorus Justellus ut probet, in praefatione de veteri codice Ecclesiae universae, canones Nicaenos et alios in synodis antiquis Ecclesiae Gallicanae citari solere ex interpretatione quae reperitur apud Isidorum Mercatorem, lectorem remittat ad synodum Arelatensem II, quae interpretationem Rufinianam ubique adeo amplectitur, ut nec ipsius errata omittat. Quod vir eruditissimus Jacobus Sirmondus animadvertit in notis ad canonem 15 ejusdem synodi his verbis: « Hic vero canon totus est ex canone 18 Nicaeno: non ut synodus ipsa legitur, sed ut a Rufino interpretatus est canon 20, etc. At synodus Nicaena, ut Graeca sunt exemplaria, non prohibet diaconis ne praesentibus presbyteris eucharistiam dividant, sed ne presbyteris ipsis porrigant. » Et in notis ad can. 16: « Et hoc rursum editionis (0991)est Rufinianae can. 21: Et Paulianistae, qui sunt Photiniani, rebaptizentur. Nicaena enim synodus de Photinianis, qui exorti nondum erant, statuere non potuit: solos vero Paulianistas commemorat canone 19, unde hic excerptus est. » Canonum aliorum conciliorum eamdem saepius adhibet interpretationem canonum concilii Nicaeni interpretationi Rufinianae similem, quae passim legitur in conciliis Valentino, Rhegensi, Andegavensi, Turonico I, Agathensi, Epaonensi et aliis, atque apud Gregorium Turonensem, scilicet de canonibus qui tunc temporis quasi apostolici haberentur. Non diffitendum est veterem interpretationem, quae habetur in collectione Isidori ab antiquis synodis Ecclesiae Gallicanae adhibitam fuisse, necnon Dionysianam: quibus in locis observamus ab hujusmodi interpretatione vetustissimam collectionem codicis Herovalliani cum antiquis Ecclesiae Gallicanae canonibus consentientem parum differre. Ex quibus duo colligere licet, primum hanc vetustissimam collectionem ad usum Ecclesiae Gallicanae compositam fuisse: deinde quoquomodo accipiatur promiscuus ille variarum interpretationum usus quem usurpat collectio canonum codicis Herovalliani, eam saltem temporibus Caroli Magni anteriorem esse, cui cum exemplar Dionysianum delatum esset ab Adriano papa I, deinceps Dionysiana illa Graecorum canonum perpetuo usa est Ecclesia Gallicana: sicque factum ut in Ecclesia Latina canonum ecclesiasticorum non modo sensus idem, sed eadem etiam pene ubique vox fuerit; quemadmodum id perspicue demonstrarunt viri clarissimi Christophorus Justellus in praefatione de veteri codice canonum Ecclesiae universae, Jacobus Sirmondus in praefatione ad Concilia antiqua Galliae, et nuper vir doctissimus Paschasius Quesnel in egregia hac de re dissertatione, quae exstat tom. II Operum sancti Leonis.

IV. De titulo canonum Africanorum et de numero sive aera saepius consentit collectio codicis Herovaltiani cum canonum codice ms. Barberino, qui in Conciliis ultimae editionis et a pluribus viris doctissimis ut antiquissimus laudatur. V. Postremo omnia esse antiqua in hac collectione declarat index canonum et alter episcoporum qui canones subterfirmaverunt: qui omnes temporibus Caroli Magni superiores sunt. Ne vero quippiam extraneum aut inutile proferre videamur, pluribus omissis, ut declarat index capitum collectionis codicis Herovalliani, ea tantum ex hac collectione selegimus quae et ad disciplinam Poenitentialis Theodori exponendam pertinent, et quae quidem maxime observanda sunt, tum propter varios numeros, quorum quidam indicant, multos canones in editis desiderari, tum quidem ob ipsos canones qui in editis desiderantur, tum denique propter varias lectiones quibus nova Conciliorum editio illustratur. In quibus colligendis sicut et in caeteris rebus notandis, tibi certum sit, lector, si non potuerim primas habere sapientiae, secundas saltem me habiturum modestiae partes; ut cum viro sapientissimo modestissimoque Augustino loquar, qui ita de suis operibus in prologo Retractationum: « Neque enim quisquam, nisi imprudens, ideo quia mea errata reprehendo me reprehendere audebit. Sed si dicit non ea debuisse a me dici quae postea mihi etiam displicerent, verum dicit et mecum facit: eorum quippe reprehensor est quorum et ego. Neque enim ea reprehendere deberem, si dicere debuissem. Sed qui primas non potuit habere sapientiae, secundas habeat partes modestiae. »

CAPUT PRIMUM. DE FIDE CATHOLICA ET SYMBOLO. (0991A) Canon Augustodunensis, aera 1.

Si quis presbyter, diaconus, [ Vulg. add., subdiaconus] vel clericus Symbolum apostolorum et fidem sancti Athanasii non recensuerit, ab episcopo condemnetur.

Canon Toletanus, aera 2.

Pro reverentia sanctissimae fidei, et ad corroborandas hominum invalidas mentes, sancta constituit synodus, ut per omnes ecclesias Hispaniae, Galliae, vel Gallitiae, secundum formam Orientalium ecclesiarum, Symbolum editum in Constantinopoli a 150 episcopis sanctis omnibus diebus Dominicis recitetur [praedicetur], priusquam oratio Dominica dicatur, (0992A)ab omni populo voce clara decantetur; quo et fides verum testimonium [manifestum] habeat, et ad Christi corpus et sanguinem praelibandum pectora populorum fide purificata assumantur [accedant].

CAPUT III. Sententia papae Leonis de apocrypha scriptura.

Curandum ergo est, et sacerdotali diligentia maxime providendum, ut falsi [ Vulg., falsati] codices et a sincera veritate discordes in nullo usu lectionis habeantur, quia habent semina falsitatum. Non solum autem haec interdicenda sunt, sed etiam penitus auferenda atque ignibus concremanda; quia quamvis sint in illis quaedam quae videantur habere speciem pietatis, nunquam tamen vacua sunt venenis: et per fabularum illecebras hoc latenter operantur, ut (0993A)mirabilium narrationum seducti quique admiratione, laqueis cujuscunque erroris implicentur. Unde si quis episcoporum apocrypha haberi [per domos] non prohibuerit, vel eos libros qui ab haereticis vitiati sunt in ecclesia permiserit legi, haereticum se noverit judicandum; quoniam qui alios ab errore non revocat, seipsum errare demonstrat. Tractatus autem sancti Hieronymi Ambrosii, et Augustini, et caeterorum sanctorum Patrum, expositionesque Novi ac Veteris Testamenti quae a nominatissimis doctorum orthodoxorum Patribus factae sunt, prout ordo poscit, in ecclesia legantur.

CAPUT IV. DECRETALIS DE RECIPIENDIS ET NON RECIPIENDIS LIBRIS. (0993B)Haec scripta sunt a Gelasio papa cum LXX episcopis eruditis.

Post propheticas, et evangelicas, atque apostolicas Scripturas, quibus Ecclesia catholica per gratiam Dei fundata est, has suscipi eadem ecclesia non prohibet. I sanctam synodum Nicoenam, et Constantinopolitanam, et Ephesinam primam, et Chalcedonensem quae est quarta synodus.

(0994A)CONTINUATIO DECRETALIS.

Item opuscula sancti Cypriani martyris Carthaginensis. Opuscula beati Gregorii Nazianzeni. Opuscula sancti Basilii Cappadoceni. Opuscula sancti Joannis Constantinopolitani. Opuscula beati Theophili Alexandrini. Opuscula sancti Athanasii Alexandrini. Opuscula sancti Hilarii Pictaviensis. Opuscula sancti Augustini Hipponiensis Opuscula Prosperi. Opuscula beati Leonis papae. Opuscula atque tractatus omnium Patrum orthodoxorum, qui in nullo a sancta Ecclesia Romana deviarunt. Item decretales epistolas, quas beatissimi papae diversis temporibus de urbe Roma pro diversorum consultatione dederunt, venerabiliter suscipiendas decernimus. Gesta sanctorum martyrum, quae mirabilibus cruciatibus et triumphis (0994B)irradiant, et a catholicis viris conscriptae sunt, omnimodis veneramur. Ea vero quae ab haereticis vel idiotis compositae vel adulteratae sunt, nullatenus recipiantur, quae in ipsis eorum dictis ab ecclesiasticis viris sine mora deprehendi possunt. Vitas Patrum, Pauli, Antonii, Hilarionis, et omnium eremitarum quas vir beatissimus Hieronymus descripsit, vel alii orthodoxi Patres, cum omni honore suscipimus.

(0995A)CONTINUATIO DECRETALIS.

Actus beati Silvestri papae pro antiquo usu multae imitantur et venerantur Ecclesiae. Scripturas de inventione sanctae crucis, et de inventione capitis Joannis Baptistae Nonnulli eas catholici legunt. Sed cum haec ad catholicorum manus advenerint, beati Pauli praecedat sententia, Omnia autem probate, quod bonum est tenete. De Rufino qui plurima (In ed. add. expositio) edidit, S. Hieronymus eum in aliquibus de arbitrii libertate notavit; illa sentimus, quae praedictum Hieronymum sentire cognovimus: et non solum de Rufino, sed etiam de omnibus quos ipse (Hic quoque ut supra) zelo Dei et fidei religione reprehendit.

Canon Carthaginensis, aera 24.

(0995B)Liceat etiam legere passiones martyrum, cum anniversarii dies eorum celebrantur.

CAPUT V. UT PER SINGULOS ANNOS SYNODUS BIS FIAT: ET QUALITER DENUNTIETUR. Canon Nicaeni concilii.

Per singulos annos, in singulis provinciis, [ Add. secundo] ab omnibus episcopis bis concilia agi debere: et a comprovincialibus de hujuscemodi negotiis judicari; ut si forte ab uno inique gestum est, a caeteris emendetur: si recte, ab omnibus confirmetur.

Canon Chalcedonensis, aera 20.

Ut per singulas provincias, episcoporum concilia (0996A)semel per tertiam hebdomadam festi paschalis: secundo XV die mensis Octobris per singulos annos celebrentur.

Canon Aurelianensis, aera 1.

Quod si intra biennium, divinitus [ Ad., temporum] tranquillitate concessa, admonitis comprovincialibus a metropolitano synodus indicta non fuerit, metropolitanus ipse pro evocationis tarditate anno integro missas facere non praesumat. Quod si evocati nulla corporali infirmitate detenti adesse neglexerint [sua abusione despexerint], simili sententiae subjacebunt. In synodali conventu primum definiri quae Dei sunt, postmodum humana.

Canon Aurasicorum, aera 28.

Ut nullus conventus synodalis [ Deest synodalis (0996B)in editis ] sine alterius conventus denuntiatione solvatur.

Canon Arvernensis 1.

Quoties sancta synodus congregatur, nullus episcoporum alia gerere audeat, quam ea quae ad emendationem vitae, et severitatem regulae vel animae remedium pertinent, finiantur.

EX CAPITE VI. QUALES AD SACROS ORDINES VENIRE NON POSSUNT. Canon Nicaenus, aera 1.

Ne quis ex his, qui semetipsos impatientia libidinis absciderunt, veniat ad clerum.

(0997A)Aera 2.

Ut neque nuper assumptus ex gentilitate, accepto baptismo, antequam cautius examinetur, clericus fiat.

Canon Caesariensis, aera 8.

Si cujus uxor adulterium commisit, iste ad ministerium ecclesiasticum penitus admitti non debet.

Canon Epaunensis, aera 26.

Ne laicus, nisi religione praemissa, clericus ordinetur.

Canon Aurelianensis, aera 6.

Omnimodis observetur, ne ullus ex laicis ante annualem conversionem, vel aetatem legitimam, id (0997B)est, 25 annorum diaconus, et 30 presbyter ordinetur: ita ut ipsi qui ordinandi sunt clerici, regulare custodiant studium, ne aut duarum uxorum vir, aut renuptae maritus, aut poenitentiam professus, aut semi [semus in ed.; alias, senius] corpore, vel qui publice aliquando arreptus est, ad supradictos gradus promoveatur. Quod si sciens episcopus contra haec statuta agendum esse crediderit, is qui ordinatus est privetur officio: et ille episcopus pro ordinationis temeritate sex mensibus a celebrandis officiis sequestretur. Quod si missas intra statutum tempus facere praesumpserit, per annum integrum ab omnium fratrum charitate privetur. De quorum promotionibus si quis clericus aut civis testis exstiterit anno uno [ Ed., anno integro] communione pellatur. (0998A)Qui tamen si periculosam infirmitatem incurrerint, viaticum [ Ed., viatica communio] illis non negetur.

Scriptum in epistola Zozimi papae, aera 7.

Qui aliam quam virginem, sive post baptismum sive ante baptismum, duxit uxorem, non admittatur ad clerum. In baptismo enim crimina dimittuntur, non acceptae uxoris consortium relaxatur.

Aera 8.

Satis enim absurdum est uxorem ante baptismum acceptam, post baptismum non imputari: cum nec tamen in secundis nuptiis etiam post baptismum factis a sacerdote benedictio tribuatur.

Canon Arelatensis 5.

(0998B)De his quos clericatu alligare [ Al., clericatui alligari] ipsa vitae gratia suggerit, si forte internupta et duplicata matrimonia inciderint, non ultra subdiaconatum ecclesiasticas capiant dignitates. Quod si facti forsitan sunt, ab ecclesiastico removeantur officio.

Canon apostolorum.

Si quis ancillae se miscuerit, non potest accedere ad eos ordines qui cognominantur in clero.

Neocaesariensis, cap. 12.

Si quis in aegritudine fuerit baptizatus, presbyter ordinari non debet. Non enim fides illius est voluntaria, sed ex necessitate: nisi forte raritas hominum cogat, aut pro ejus bono studio et fide.

(0999A)Canon Romanorum, aera 5.

Hos praeterea qui saecularem adepti potestatem, hujus [ Ed., jus] saeculi exercuerunt negotia, immunes a peccato esse non posse perspicuum est. Dum enim gladius exeritur, aut judicium [ Ed. add., confertur] injustum, aut tormenta exercentur [ Ed. add., pro necessitate causarum], aut saecularibus se [ Edd., curam] exhibent voluptatibus. [ Ed., add., Propter haec omnia] Hi tales multum sibi praestant, si episcopatum non affectent, sed agentes poenitentiam mereantur certo tempore [ Edd. add., impleto] altaribus sociari.

Canon Aurasicorum, aera 24.

De idoneis et probatioribus viris si forte inciderint duplicata matrimonia, non ultra subdiaconatum (0999B)ecclesiasticas capiant dignitates.

Canon Taurinensis.

Neque qui post baptismum causas egerunt aut administraverunt, neque ex curialibus, neque qui post baptismum coronati fuerunt, vel sacerdotium quod dicitur substinuerunt, nec qui editiones publicas celebrarunt, modis omnibus caveatur ne ex his ad ordinem ecclesiasticum aliquis provehatur.

In epistola Leonis papae.

Nec eos passim ad ordinem sacrum quis admittat [ Edd., admittuntur passim], quibus nulla natalium, nulla morum dignitas suffragatur: et qui a dominis (1000A)suis libertatem consequi minime potuerunt, ad fastigium sacerdotii provehi non audeant [ Edd., provehuntur]. Et quomodo se probare posse Deo creduntur, qui dominis suis necdum probari [ Edd., se probare] potuerunt? Duplex itaque in hac parte reatus est, quod et sacrum ministerium consortii vilitate polluitur, et dominorum jura solvuntur. Ab his itaque, fratres, omnes vestrae provinciae abstineant sacerdotes; sed et ab aliis, qui originali aut aliqua conditione obligati sunt, nisi forte eorum petitio [ Al. add. aut voluntas] accesserit, qui aliquid sibi in eos vindicant potestatis. Debet enim esse ab aliis immunis, qui divinae militiae fuerit aggregandus. Et cum unicuique constiterit natalis honestas et morum, esse debet sacri altaris ministerio sociandus.

(1000B)In epistola Innocentii papae, cap. 2.

Catechumenus qui ante baptismum uxorem duxit, et post baptismum aliam, ad gradum venire non potest. Quod si quis objiciat quod in baptismo cum criminibus omnibus et hoc sit absolutum: interrogetur si hoc in baptismo abluitur quod peccatum non est, dum ducere uxorem Dominus permisit, etiam Salomone testante qui ait: A Deo paratur viro uxor, et maritus uxori. Et si tres habuerit in veteri homine, erit ei quae in baptismo est quarta. Quis, oro, istud non dicat contra Apostoli sententiam, quit ait: Unius uxoris virum ?

CAPUT IV. (1001A) Interrogo. Qui filios, cum esset catechumenus, suscepit, non essent illius filii, sicut et illi quos post baptismum generavit? Aut ipsi priores filii et sequentes erunt fratres? An et haec baptismus delet, et regeneratio spiritalis filiorum et patrum nomina abstulisse credatur? Quod cum ita sentire absurdum sit; quae, malum, haec ratio est absque ulla auctoritate inter peccata matrimonia deputari, quae lex praecipit, et Deus jungit

Quod si quis catechumenus virtutibus studuerit; auferetur ei per baptismum, quod ante baptismum fideliter gessit? Cornelii orationes et eleemosynae per baptismum ablatae sunt? Nam quia quod peccatum (1001B)non est, solvi inter peccata non debet, erit integrum aestimare aboleri non posse prioris nomen uxoris, cum non dimissum sit pro peccato.

CAPUT VI [EDD. III]. DE EO QUI AB HAERETICIS FUERIT ORDINATUS. Ab haereticis ordinatum, vulneratum per illam manus impositionem dicimus habere caput: et post medicinae sanitatem, ( Edd. var. ) sine cicatrice esse non posse: et ubi poenitentia necessaria, illic ordinationis locum habere non posse; quia quod non habuit haereticus, habere non potuit; ( Edd. alia add. ) sed damnationem quam habuit, per pravae manus impositionem dedit. Et cum particeps factus sit ( Edd. var. ) damnationis, quomodo honorem debeat ecclesiasticum accipere, invenire non possum. Sed dicitur (1001C)vera ac justa legitimi sacerdotis benedictio, quod ( Edd. var. ) auferat omne vitium quod a vitioso fuerat inustum.

CAPUT VII [EDD. IV]. Ergo si ita est, applicentur ad ( Edd. var. ) ordinem sacrilegi, adulteri, atque omnium criminum rei. ( Edd. alia add. ) Et nullus sit poenitentiae locus, quia potest praestare ordinatio quod longa satisfactio praestare consuevit.

CAPUT VIII. (1002A) Nostra vero lex est, qui ( Edd. var. ) ab haereticis baptizati sunt, per manus impositionem licentiam tantum tribuere communicandi, nec ( Edd. var. ) tamen in clericatus honorem vel exiguum subrogari: at vero qui a catholica ad haeresim transierunt, ( Edd. alia add. ) nonnisi per publicam poenitentiam suscipi.

CAPUT XI. Qui ( Edd. alia add. ) de catholica ad haeresim transierunt, nunquam poterunt ad clerum admitti, quorum commissum nonnisi longa poenitentia poterit aboleri.

Canon Africanorum, aera 42.

Clericus invidens fratrum profectibus, donec in (1002B)vitio est, non promoveatur.

Aera 45.

Seditionarios, ( Edd. var. ) usurarios, injuriarum suarum ultores, nunquam ordinandos clericos.

Aera 84.

Ex poenitentibus, quamvis bonus, nunquam ordinetur clericus. Si per ignorantiam episcopi factum fuerit, deponatur.

CAPUT VII. QUALES VEL QUALITER AD SACROS ORDINES ACCEDANT, ET UBI ORDINENTUR. In epistola Symmachi papae ad Caesarium episcopum.

In electione episcopi, decretum sive ( Edd. var. hic et infra ) visitatoris praesentiam nemo confiteatur, cujus testimonium clericorum et civium potest unanimitas (1002C)declarare. Hortamur itaque, ut pro catholicae religionis intuitu, et Ecclesiarum pace, haec universi fideliter ac devota mente custodiant: quia non est dubium praevaricatores interdictorum talium juxta venerandos canones propriae communionis subire jacturam. Haec tamen ad omnium episcoporum volumus venire notitiam.

Canon Nicaenus, aera 11.

Sane si communi omnium consensu rationabiliter (1003A)habito, et secundum Ecclesiasticam regulam factum decretum duo aliqui aut tres contradixerint: illa obtineat sententia, in qua plures numero fuerint sacerdotes.

Canon Carthaginensis, aera 4.

Et illud statuendum est, ut quando ad eligendum episcopum convenerimus, si qua contradictio fuerit oborta, ( Nonnulla add. in edd. ) non praesumant ad purgandum eum qui ordinandus est tres: sed postulentur super [ Edd. add. super] tres, unus vel duo: et in eadem Ecclesia [ Edd., plebe] cui ordinandus est, discutiantur primo personae contradicentium: postremo etiam illa quae objiciuntur, pertractentur; et cum purgatus fuerit sub conspectu plebis, ordinetur.

Canon Arelatensis, aera 21.

(1003B)In ordinatione ( Var. edd. ) episcopi hic ordo servetur, ut primo loco venalitate vel ambitione submota, tres episcopi [ab episcopis] nominentur, de quibus clerici vel cives erga unum eligendi habeant potestatem.

Canon Aurelianensis 2, aera 5.

Episcopus in civitate, in qua per decretum eligitur, ordinetur: ( Var. edd. ) et in ecclesia cui praefuturus est consecretur. Si vero necessitas hoc implere non patitur, ( Nonnulla add. in edd. ) aut in praesentia metropolitani, aut cum ejus auctoritate intra provinciam omnino a comprovincialibus ordinetur.

Canon apostolorum, aera 21.

Eunuchus per invidiam, vel in persecutione factus, vel si sic natus est, si dignus est, efficiatur episcopus.

(1003C)Canon Nicaenus, aera 4.

Ut episcopus, si fieri potest, a totius provinciae episcopis ordinetur. Si vero hoc difficile est, non minus [quam] a tribus: ita tamen ut metropolitani episcopi vel praesentia, auctoritas [vel praesentia vel auctoritas] habeatur. Absque eo ordinationem irritam volumus [esse voluerunt].

Aera 7.

Si forte in ordinando episcopo duo vel tres dissentiant [pro aliqua contentione], reliquorum auctoritas, et praecipue metropolitani cum caeteris firmior habeatur.

Canon Laodicensis, aera 12.

(1003D)Ut episcopi metropolitanorum judicio, et eorum episcoporum qui circa sunt, provehantur ad ecclesiasticam potestatem; hi videlicet qui plurimo tempore, tam in verbo fidei quam rectae conversationis exemplo, probati fuerint.

(1004A)Canon Africanus, aera 1.

Qui episcopus ordinandus est, ante examinetur, si natura prudens est, si docibilis, si moribus temperatus, si vita castus, si sobrius, si semper sui negotii vacans [suis negotiis cavens], si hominibus affabilis [si humilis, si affabilis], si litteratus, si in lege Domini instructus, si in Scripturarum sensibus cautus, si in dogmatibus ecclesiasticis exercitatus. Et ante omnia, si fidei documenta verbis simplicibus asserat, id est Patrem, Filium et Spiritum sanctum unum Deum esse confirmans, totamque in Trinitate [Trinitatis] deitatem coessentialem, et consubstantialem, et coaeternalem, et coomnipotentem praedicans: si singulas unamquamque [singularem quamque] personam (1004B)in Trinitate plenum Deum, et totas tres personas unum Deum: si incarnationem divinam non in Patre neque in Spiritu sancto factam, sed in Filio tantum [ In edd. add. credat]; ut qui erat in divinitate Dei Patris Filius, ipse fieret in humanitate [ Edd., homine, rectius Coll. ] hominis matris filius, Deus verus ex Patre, et homo verus ex matre, carnem ex matris visceribus habens et animam rationabilem; simul in eo ambae naturae, id est homo et Deus, unus Filius, unus Christus, unus Dominus, omnium quae sunt et auctor et Dominus et creator cum Patre et Spiritu sancto: qui passus sit vera passione carnis et mortuus [vera corporis sui morte], resurrexitque vera carnis suae resurrectione, et vera animae resumptione, in qua veniet judicare vivos et (1004C)mortuos. Quaerendum est etiam ab eo, si Novi et Veteris Testamenti id est legis et prophetarum et apostolorum, unum eumdemque credat auctorem et Deum. Si diabolus non per conditionem, sed per arbitrium factus sit malus. Quaerendum etiam ab eo si credat hujus quam gestamus, et non alterius carnis resurrectionem: si credat judicium futurum, et recepturos singulos pro his quae in carne gesserunt, vel poenam vel gloriam: si nuptias non prohibet [improbet]. Et caetera, cum quibus omnino conveniunt ed. .

Canon Aurelianensis, aera 4.

Metropolitanus omnibus, si fieri potest, praesentibus comprovincialibus episcopis ordinetur; ita ut (1004D)ipsi metropolitano privilegium ordinandi maneat de ipso, quem ordinationis consuetudo requirit. Ipse tamen metropolitanus a comprovincialibus episcopis, sicut decreta sedis apostolicae continent, cum consensu clericorum et civium eligatur: quia aequum (1005A)est, sicut ipsa sedes apostolica dixit, ut qui omnibus praeponendus est, ab omnibus eligatur.

Canon Aurelianensis 4, aera 9.

Ut vivente episcopo alter non ordinetur episcopus. --Nullus vivente episcopo alius supponatur [Nulli viventi ep. superponatur], aut superordinetur episcopus, nisi forte in ejus loco quem capitalis culpa dejecerit.

In epistola Zozimi papae.

Haec in singulis gradibus observanda sunt tempora. Si ab infantia ecclesiasticis ( Deest ) mysteriis vel ministeriis nomen dederit, inter lectores usque in XX aetatis suae annum continuata observatione perduret. Si majore aetate jam [major jam et grandaevus] accesserit, ita ut post baptismum statim se divinae (1005B)militiae desideret mancipari, sic [sive] inter lectores vel exorcistas quinquennio teneatur: et exinde acolythus vel subdiaconus quatuor annos stet [ Ed. om. stet]: et sic ad diaconatus benedictionem, si meretur, accedat. In quo ordine quinque annos si inculpate se gesserit; ( Quaedam add. edd. ) suffragantibus meritis [stipendiis] per tot gradus propriae fidei documentis, presbyterii sacerdotium poterit [ Edd. om. poterit] promereri. De quo loco, si illum exactior vita ad bonos mores perduxerit, summum pontificatum sperare debet: hac tamen lege servata, ut neque bigamus, neque poenitens [ Al. add., neque viduae maritus] ad hos gradus possit admitti. Sane, ut etiam defensores Ecclesiae, qui ex laicis fuerint, supradicta observatione teneantur, si meruerint esse (1005C)in ordine clericatus.

CAPUT ORDINATIONE MINISTERIORUM OFFICIALIUM ECCLESIAE.

De ordinatione episcopi, presbyteri et reliquorum graduum.

Episcopus cum ordinatur, duo episcopi teneant Evangeliorum librum super cervicem ejus, et unus fundat super eum [uno super eum fundente] benedictionem: reliqui omnes qui adsunt, manibus suis caput ejus tangant. Presbyter cum ordinatur, episcopo eum benedicente, et manum super caput ejus tenente, [etiam] omnes presbyteri qui praesentes sunt, manus suas juxta manum episcopi super caput (1006A)ejus teneant. Caetera praetermittimus, a quibus non discrepant edita praeter distinctionem numerorum, quam nullam hic habet coll. cod. Her.

Canon Africanorum aera. 10.

Ut episcopus absque consilio presbyterorum [clericorum] suorum, clericos non ordinet, ita ut civium conniventiam et testimonia acquirat [quaerat].

Aera. 13.

Ut in sacerdotibus ordinandis etiam aetas requiratur.

Canon Aurelianensis, aera 33.

Placuit in ordinatione episcopi hunc ordinem custodiri, ut in primo loco venalitate vel ambitione submota, tres ab episcopis nominentur, de quibus clerici vel cives erga unum eligendi habeant potestatem.

(1006B)Canon Chalcedonensis, aera 12.

Ut nequaquam in duos metropolitanos provincia dividatur.

CAPUT VIII. NE IN UNA CIVITATE DUO SINT EPISCOPI, ET DE VICARIIS EPISCOPORUM. Canon Nicaenus, aera 10.

Ne in una civitate duo sint episcopi.

Canon Aurelianensis, aera 18.

Vicarii episcoporum, quos Graeci chorepiscopos dicunt, constituti sunt ad exemplum LXX seniorum. Sed tanquam sacerdotes propter sollicitudinem et studium in pauperes offerant, et honorabiles fiant.

CAPUT IX DE ORDINANDO EPISCOPO INTRA MENSES TRES. (1006C) Canon Chalcedonensis, aera 25.

Placuit sanctae synodo, intra tres menses ordinationes episcoporum celebrari.

CAPUT X. DE ORDINATIS EPISCOPIS, NEC RECEPTIS. Si quis episcopus non susceperit officium, et curam populi sibi commissi, communione privetur, usquequo consentiat obedire. Similiter presbyter, vel diaconus. Si vero pro malitia populi receptus non fuerit, ipse quidem maneat episcopus. Clerici vero civitatis communione priventur, eo quod eruditores inobedientis populi non fuerunt.

CAPUT XI. DE EPISCOPO INVITO ORDINATO. (1007A) Canon Aurasicorum, aera 20.

( Quaedam add. in edd. ) Sicubi contigerit, ut duo episcopi unum episcopum invitum faciant, actoribus damnatis: unus eorum ecclesiae ipsius qui vim passus est, substituatur; si tamen vita respondet, et alter in alterius dejecti loco [ Edd. add. nihilominus] ordinetur.

CAPUT XII. QUOD NON OPORTEAT ABSOLUTE ORDINARE QUEMQUAM. Canon Chalcedonensis, aera 6.

Ne quis ordinetur in gradu ecclesiastico, nisi specialiter titulus ecclesiae, ubi serviturus est, pronuntietur. (1007B)Qui vero absolute ordinatus fuerit, decrevit sancta synodus irritam habere hujuscemodi manus impositionem, et non posse ministrare ad ordinantis injuriam.

CAPUT XIII. DE SERVO AUT LIBERTO ORDINATO. Canon Aurelianensis 1, aera 5.

Si episcopus ( Var. in edd. ) servum [ Edd. add. absente aut] nesciente domino et episcopo sciente quod servus esset, diaconum ( Var. edd. ) aut presbyterum ordinaverit, ipso in clericatus officio permanente, episcopus eum duplici satisfactione compenset. Si vero episcopus eum servum nescierit, illi qui testimonium perhibent, et eum supplicaverint (1007C)ordinari, [simili] redhibitione teneantur [obnoxii].

Canon Aurelianensis, 4, aera 5.

Si vero ( Add. aliqua in edd. ) libertum ordinaverit absque ejus voluntate, cujus libertus factus est, ille qui ordinatus est a domino revocetur: ordinator vero ejus [et ille qui collator est ordinis], si sciens fecisse probatur, sex mensibus missam [ Edd., tantum] facere non praesumat. Si vero saecularium servus ( Add. in edd. ) est, benedictione ei conservata, honesto ordine ( Var. edd. ) domino suo impendat obsequium. Quod si dominus [saecularis] ejus ita voluerit eum inclinare, ut sacro ordini inferat [inferre videatur] injuriam, duos servos, secundum ( Var. (1007D)edd. ) antiquos canones, episcopus qui eum ordinavit, [domino saeculari restituat] pro eo exsolvat et eum ad ecclesiam suam revocandi habeat potestatem.

EX CAPITE XIV. DE PRESBYTERIS QUI DIVERSIS ECCLESIIS MINISTRANT: ET QUOD NON OPORTET CLERICUM QUEMQUAM IN DUAS CIVITATES MINISTRARE: NEC ABBATEM, PLURA MONASTERIA HABERE. (1008A) Canon Chalcedonensis, aera 10.

Non liceat clericum conscribi simul duabus ecclesiis, et in qua in initio ordinatus est, et ad quam profugit quasi ad potiorem, inanis gloriae cupiditate: hoc autem facientes revocari debere ad Ecclesiam, in qua prius ordinati sunt, et ibi tantummodo ministrare. Si vero tanquam translatus est ex alia in aliam ecclesiam, prioris ecclesiae, vel martyrum qui sub ea sunt, aut ptochiorum, aut synodochiorum rebus in nullo communicet. Eos vero qui ausi fuerint, ex his quae prohibita sunt, perpetrare, a (1008B)proprio gradu procidendos.

Canon Agathensis, aera 36 [can. 38]

Abbatibus quoque divisas [singulis diversas] cellas, aut plura monasteria habere non licet, nisi tamen [tantum] propter incursum hostilem [hostilitatis] intra muros receptacula collocare.

CAPUT XV. UT DE UNO LOCO AD ALIUM NON TRANSEAT EPISCOPUS, VEL CLERICUS SINE JUSSIONE EPISCOPI. Canon Africanus, aera 11.

Ut nequaquam episcopus de loco ignobili ad nobilem per ambitionem transeat, et ne quisquam inferioris ordinis clericus. Sane si id utilitas Ecclesiae fiendum poposcit, ( Quaedam add. in edd. ) per sententiam synodi fiat [ Edd. in praesentia synodi transferatur], (1008C)et in loco ejus alius episcopus ( Var. edd. ) subrogetur. Inferiores ( Add. aliqua in edd. ) gradus, concessione sui episcopi possunt ad has [alias] ecclesias transmigrare.

Canon Arelatensis, aera 35.

Si quis saecularium, amore religionis, se ad quemcunque sacerdotum crediderit conferendum, ipse sibi eum, quem erudiendi gratia susceperit, vindicabit.

Canon Nicaenus, aera 16.

Ut ne de civitate inferiore ad majorem ecclesiam quis ambiat, sive episcopus, sive alius [ Edd., etiam] clericus.

Aera 17.

Ut ne quis clericus, qui derelicta ecclesia sua, nulla (1008D)existente causa probabili vagatur [et oberrat] per alias ecclesias, suscipiatur in communionem.

Aera 18.

Ut nemo eum, qui ad alium pertinet, subripiens, in sua ecclesia ordinet clericum absque consensu illius ad quem pertinet.

(1009A)Canon Epaunensis, aera 55.

Ut episcopus ille qui plures habet clericos, alteri episcopo unum, si necesse est, largiatur ordinandum.

Canon Antiochenus, aera 21.

Episcopus ab alia parochia nequaquam migret ad aliam, nec sponte sua prorsus insiliens, nec vi coactus a populis, nec ab episcopis necessitate compulsus. Maneat in Ecclesia, quam primitus a Deo sortitus est.

Canon Chalcedonensis, aera 8.

Clerici qui praeficiuntur ptochiis, vel qui ordinantur monasteriis et basilicis, sub episcopi secundum traditiones Patrum potestate permaneant: nec per contumaciam ab episcopo suo dissiliant. Qui vero audire renuerint hujuscemodi formam, si clerici (1009B)sunt, canonum correptionibus subjacebunt; si autem laici vel monachi fuerint, communione priventur.

Aera 20.

Clericos in ecclesia ministrantes, si in alterius civitatis ecclesia statuti fuerint, oportet contentos esse, in quibus ab initio ministrare debuerunt; exceptis illis qui, proprias amittentes provincias, ex necessitate ad aliam ecclesiam transierunt. Si quis autem episcopus post hanc definitionem susceperit clericum ad alium episcopum pertinentem, placuit, et susceptum et suscipientem communione privari, donec is qui migraverat, revertatur.

Canon Aurelianensis; aera 2.

Ministri in quibuscunque locis ordinati fuerint, (1009C)in ipsis perseverent.

Aera 20.

Quod si ad alium locum se transferre voluerint, deponantur.

Canon Nicaenus, aera 21.

Si episcopus de civitate sua ambitionis causa ad aliam migraverit, nec laica ei communio concedatur.

Aera 22.

Ut episcopus ad aliam provinciam, in qua sunt episcopi, non transeat, nisi forte a fratribus invitetur.

(1010A)Canon Hipponiensis, aera 74.

Ne interventor [ Edd., intercessor] episcopus in cathedra, ( Var. edd. ) ubi interventor est, sedeat: ( Add. aliq. in edd. ) sed dare operam oportet, ut intra annum episcopus populo detur. Quod si neglectum fuerit, anno exempto interventor ille discedat, ( multum var. edd. ) et alius interventor populo tribuatur, qui ei episcopum provideat.

Canon Regensis, aera . . .

( In edd. can. 7. ) Si episcopus alium episcopum venerit sepelire, usque ad septimanam defuncti liceat ejus exsequias celebrare; aliter, nisi per mandatum metropolitani. Ne quis episcoporum ad ecclesiam, quae suum amiserit sacerdotem, accedat, ne a plebe decipiatur.

(1010B)Canon Arelatensis, aera 20.

Presbyteri vel diaconi [de presbyteris vel diaconis], qui loca sua, in quibus ordinati sunt, [solent dimittere et ad alia loca se transferunt] absque jussione ( Desid. in edd. ) episcopi sui dimiserint, deponantur.

CAPUT XVI. DE PEREGRINIS EPISCOPIS, VEL CLERICIS, SEU AD COMITATUM PERGENTIBUS. Canon Aurelianensis, aera 19.

Peregrinis episcopis, cum in urbe veniunt, placuit locum dare, ut offerant.

Canon Nicaenus, aera 10.

Episcopus qui in canali constitutus est, cum progredientem episcopum viderit, inquirat transitum ejus, causasque videat, quo tendat agnoscat. Et si (1010C)per ambitionem pergit, neque in litteris ejus subscribat, neque in communione eum recipiat.

Aera 19.

Liceat episcopum accedere ad possessiones suas, ut disponat fructum laboris sui. Et si per tres hebdomadas morari necesse est, in suis potius ecclesiis moretur: aut si qua proxima est civitas, tamen ne sine ecclesia videatur diem facere Dominicam [ Supp. illuc accedat]. Ita tamen ad possessionem episcopus accedat, ut neque res domesticae per absentiam ejus (1011A)detrimentum sustineant; et ne frequenter veniendo ad civitatem alterius, suspicionem jactantiae vel ambitionis incurrat.

CAPUT XVII. DE FORMATIS PEREGRINORUM, ET CLERICIS SINE LITTERIS AMBULANTIBUS. Canon Antiochenus, aera 8.

Nullum peregrinorum absque formata suscipi oportet.

Aera 9 [can. 8].

Neque presbyteros ad regiones longinquas canonicas epistolas dare, nisi ad episcopos finitimos simplices epistolas mittere.

Aera 10.

Vicariis vero episcoporum formatas facere liceat.

(1011B)Canon Chalcedonensis, aera 11.

Omnes inopes vel indigentes subsidium cum probatione petant apostolicum, vel cum pacificis ecclesiasticis tantummodo proficiscantur, et non commendatitiis, quia commendatitiae honestioribus personis.

Canon Laodicensis, aera 28 [can. 41].

Non oportet ministros altaris, vel etiam laicum sine canonicis litteris, id est formata, aliquo proficisci.

Canon Chalcedonensis, aera 13.

Peregrinos clericos in aliam civitatem praeter commendatitias litteras sui episcopi, nusquam penitus ministrare debere.

Canon Agathensis, aera 26 [can. 38].

Clerici vel etiam monachi, [ Edd. om. monachi] (1011C)sine commendatitiis litteris sui episcopi licentiam ( Var. edd. ) non patiantur evagandi. Quod si eos verborum correctio non emendaverit, etiam verberibus coerceantur [statuimus coerceri].

Canon Epaunensis, aera 5.

Presbytero vel diacono, sine antistitis sui litteris ambulanti, communionem nullus impendat.

Canon Aurelianensis, aera 18.

Clericos in aliorum civitatibus vel territoriis commorantes, ad nullum clericatus honorem absque sui consensu episcopi debent promoveri.

CAPUT XVIII. QUALITER VEL PRO QUIBUSLIBET CULPIS QUISQUE DEGRADETUR. (1011D)Canon Nycaenus, aera 11.

Et si forte indiscrete ad sacerdotium provecti, (1012A)postmodum vel ipsi de se aliquid criminosum confessi sunt, vel ab aliis revicti [id] abjiciantur.

Canon Epaunensis, aera 19.

Abbas si in culpa reperiatur [aut fraude], et innocentem se asserens ab episcopo suo accipere noluerit successorem, ad metropolitani judicium deducatur.

Aera. 22.

Si diaconus aut ( Var. edd. ) presbyter crimen capitale commiserit, depositus [ab officii honore], in monasterio retrudatur, ibi tantummodo, quandiu vixerit communione sumenda.

Canon Aurelianensis, aera 6.

Si diaconus aut presbyter crimen capitale commiserit, simul et officio et communione privetur.

(1012B)Aera 8.

( Add. in edd. ) Si quis clericus adulterasse aut confessus vel revictus fuerit, depositus ab officio et communione concessa, [in monasterio] toto tempore vitae suae retrudatur.

Aera 9

Si quis clericus furtum aut falsitatem commiserit, quia capitalia sunt [ipsa crimina], communione concessa, ab ordine degradetur.

Aera 2.

Nullus clericorum a subdiacono, et supra, ( In edd. add. quaedam ) cum uxore quam ante ( Var. edd. ) habuit misceatur. Quod si fecerit, laica communione concessa [contentus], ( Add. quaedam in edd. ) ab officio deponatur. Quod si sciens ( Var. edd. ) episcopus (1012C)suus taliter egisse, et eum postea ad officium admiserit, tribus mensibus cum poenitentia [ad agendam poenitentiam] sit a suo officio sequestratus.

Aera 7.

Clerici [ Edd. add. qui cum uxores non haberent] benedictione suscepta si conjugia crediderint eligenda, qui volentes absque ulla reclamatione in aetate legitima fuerunt ordinati, cum ipsis mulieribus [quas acceperint] communione pellantur. Quod si invitus aut reclamans fuerit ordinatus, deponatur ab officio, sed non communione pellatur. Episcopus qui invitum aut reclamantem ordinaverit [praesumpserit ordinare], annuali poenitentiae subditus missas facere non praesumat.

(1012D)Aera 17.

De his qui in aliena dioecesi clericos ordinant. --Episcopus (1013A)si in alterius dioecesi alienos clericos ordinaverit, vel altaria consecraverit, remotis his quos ordinavit, altaris tamen consecratione manente, transgressor canonum annum a missarum celebratione cessabit.

Canon Caesariensis, aera 1.

De presbyteris fornicantibus. -- Presbyter qui uxorem duxerit, deponatur. Si fornicatus fuerit, aut adulterium commiserit, ab ecclesia abjiciatur inter laicos ad poenitentiam agendam.

Canon Ancyritanus, aera 20.

Si quis adulterium commiserit, VII annis poenitentia completis, presbyteri vel diaconi in laicorum communione reddantur.

Canon Valentinensis, aera 3.

(1013B)( Quaedam add. in edd. Diaconus ( Var. edd. ) presbyter, vel episcopus si mortali crimine dixerint se esse pollutos, deponantur [a supradictis ordinationibus submoveantur], ( Var. edd. ) sive verae confessionis, vel mendacii. Neque enim absolvi in his potest, ( Deest in edd. ) si in seipsos dixerint, quod dictum in alios puniretur, cum omnis qui sibi fuerit mortis causa, major homicida sit.

Canon Africanus, aera 44.

Clericus maledicus, maximeque in sacerdotibus, cogatur ad postulandam veniam. Si noluerit, degradetur, nec unquam ad officium absque satisfactione revocetur.

Aera 43.

(1013C)Clericus qui adulationibus et proditionibus vagari deprehenditur, ab officio deponatur [degradetur].

Aera 84.

Si poenitentem sciens episcopus ordinaverit, ambo degradentur et ordinator et ordinatus [ Al., etiam ab episcopatus sui ordinandi duntaxat potestate privetur].

Aera 85.

Similiter [Simili sententiae subjacebit] si episcopus sciens ordinaverit [clericum] eum qui viduam, aut repudiatam, aut secundam habuit uxorem.

Canon Arelatensis, aera 7.

Si episcopus alterius clericum sine consensu [epistola] sui episcopi ( Quaed. add. in edd. ) ordinaverit, (1013D)ordinatus deponatur, et ordinator tribus mensibus communione privetur.

(1014A)Canon Apostolorum, aera 30.

Si quis episcopus saeculi potestate usus, et per hanc, ecclesiam obtineat, deponatur: et segregentur omnes illi qui communicant.

Aera 45.

Clericus ebrietate serviens, aut desinat, aut deponatur.

Canon Maticensis.

Si [Item decernimus ut nullus, etc.] presbyter confertus cibo, aut crapulatus vino, sacrificia contrectare, aut missas facere [privatis festisque diebus concelebrare] praesumpserit, ( Var. et alia add. in ed. ) juxta canones Africanos dignitatem amittat honoris.

Canon apostolorum, aera 40.

(1014B)Episcopus, presbyter, diaconus, aleae, hoc est tabulis, aut ebrietati serviens, aut desinat, aut certe damnetur.

Canon Nicaenus, aera 18.

Clerici fenerantes, et qui centesimas exigunt vel usuras ex quolibet negotio, dejiciantur de clero.

Canon Apostolorum, aera. . ..

Episcopus, presbyter, diaconus ne unquam saeculares curas assumant. Sin aliter, deponantur.

Canon Caesariensis, aera 8 [can. 9].

Si quis presbyter confessus fuerit, quod ante ordinationem suam corporali peccato lapsus est, non quidem offerat, maneat tamen in aliis officiis propter utilitatem ejus.

Epistola Hormisdae papae per universas provincias.

(1014C)Si quis diaconus, vel presbyter, post acceptam benedictionem leviticam cum uxore sua incontinens invenitur, ab officio abjiciatur. Ecce manifestissime constat quod secundum titulos antiquorum Patrum [sancto Spiritu suggerente conscriptos] a sancto Joanne papa transmissos, et CCCXVIII episcoporum sententias canones Gallicani continere videntur, quod clerici in adulterium deprehensi, et aut ipsi confessi, aut ab aliis revicti ad honorem redire non possunt. Et quia fortasse non desunt, quibus pro nimia pietate supra scripta, sanctorum Patrum severitas minime placeat, sciant se et CCCXVIII episcoporum, et qui reliquos canones constituerunt, vel statuerunt, sententias reprehendere vel damnare. Sed fortasse (1014D)major est in illis pietas quam in supradictis CCCXVIII episcopis, major in illis misericordia quam in sancto (1015A)[apostolico] Joanne papa, major charitas quam in reliquis sanctis sacerdotibus qui haec exempla vel remedia [hoc pro exemplo vel remedio] ecclesiarum suis definitionibus deliberaverunt? Et ideo aut prona [plena] voluntate praeceptis illorum consentiant, ( Var. edd. ) aut omnibus illis contrarios se et inimicos esse cognoscant. Quae est justitiae inimica benignitas, palpare criminosos, et vulnera eorum usque in diem judicii incurata servare? Quod si eos durissimam poenitentiam per plures annos agere videremus, sic et idipsum et saluti eorum consulere, ut et canonum deberemus statuta servare. Cum vero in aliquibus nec compunctio humilitatis, nec instantia orandi vel plangendi appareat, nec beatum David imitentur, qui dixit: Lavabo per singulas noctes (1015B)lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Et illud: Cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam, nec eos jejuniis vel lectionibus vacare videamus; possumus agnoscere, si ad honorem pristinum redirent, cum quanta negligentia, et cum quanto tepore [torpore], et inimica animae securitate permanerent, credentes quod sic eis non acta digne poenitentia dimiserit Deus, quomodo et sacerdotes indulsisse videntur. Vere dico, quia illi ipsi quibus cum periculosa et falsa misericordia indulgere videmur, cum ante tribunal Christi pro tantis peccatis damnandi advenerint, contra nos ipsos causas dicturi sunt, dicentes: quod dum asperitatem linguae eorum expavimus, aut falsa blandimenta et periculosas adulationes libenter accepimus, (1015C)nos eos, ( Var. ap. Grat. ) dum illis inutiliter indulgeremus in peccatis permanere, aut ipsa peccata etiam augere permiserimus, non recordantes illud quod in Veteri Testamento scriptum est, quia uno peccante contra omnes ira Dei desaeviet. O pietas! o misericordia! uni parcere, et omnes ( Var. ) exemplo malo in discrimen adducere. Non ita suadet S. ( Var. ) Cyprianus ( Lib. de Lapsis ) dicens: « Qui peccantem verbis adulantibus palpat, peccandi fomitem subministrat, nec premit [reprimit] delicta, sed fovet. » Et iterum? « Imperitus est medicus qui ante dejectam putredinem superducit vulneri cicatricem ( Multum var. in edd. ). » Et ideo diligenter perpendite, si aut potest, aut debet fieri, ut tantorum ac (1015D)talium, quos supra memoravimus, sacerdotum canones contemnentes, aliter quam illi statuerunt, observare vel agere praesumamus; praecipue cum si illorum CCCXVIII episcoporum, qui per omnes Ecclesias concilia fieri ( Var. ) statuerunt, tam sancta decreta neglexerimus, non solum illos despiciemus ( Add. quaed. in edd. ) sed et Africanos [pontifices], et omnes reliquos, qui ipsis ordinantibus per totum mundum pro ecclesiastica disciplina aliquid statuerunt, cum peccato animae nostrae contemnemus. Ego me (1016A)in hoc periculo mittere omnino non audeo: quia nec talia sunt merita mea, ut aliorum peccata in me excipere praesumam: nec tantam eloquentiam habeo, ut ante tribunal Christi contra tantos ac tales sanctos sacerdotes, qui canones statuerunt, causas dicere possim. Videat unusquisque, qui aliter sentire vel observare disponit, qualiter possit in die judicii reddere rationem. Ego in quantum vires dignatur dare Deus, volo eorum praeceptionibus obedire [studere]; quia cum illis non rixas, sed pacem, et qualemcunque partem habere desidero. Et hoc diligenter attendendum est, ut illi [Quod si secundum quod scriptum est, illi, etc.] clerici qui ad uxores proprias redeunt, ad integrum ab officio suspendantur. Et sic etiam digami et internuptarum mariti, (1016B)qui utique rem licitam faciunt, clerici tamen ordinari non possunt, et si ordinati fuerint, dejiciantur, de quibus etiam sanctus Faustus in epistola sua dixit: « Perdit gratiam consecrati, qui adhuc officium vult excitare [exercere] mariti. » Cum haec a tantis ac talibus viris statuta sint, qua conscientia quisquam dicere poterit, quod ille qui adulterium commiserit, iterum ad honorem redire possit? Quod si aliquis dicat: Ergo negas misericordiam Dei, qui dixit: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Et illud: Nunquid qui cadit, non adjiciet ut resurgat? Et peccator in quacunque die conversus fuerit, omnes iniquitates ejus oblivioni tradentur. (Var. ) Ad hanc objectionem libera voce respondere et possumus et debemus. Absit a nobis, ut de istis (1016C)sententiis videamur vel leviter dubitare. Definitissime enim credimus quod is qui usque ad finem vitae suae poenitentiam digne egerit, non solum indulgentiam accipiet, sed etiam ad vitam aeternam [praemia aeterna] perveniet. Propter regulam tamen ecclesiasticam, et propter antiquorum Patrum statuta, quae absit a nobis ut aut reprehendere aut discutere audeamus, cum credamus [eum quem credimus] ad vitam aeternam post peractam poenitentiam venire, ad honorem clericatus secundum tantorum Patrum praecepta novimus non debere reverti; in tantum ut in canonibus scriptum sit: « Ne ullus unquam clericus poenitens ordinetur. » Et si ille qui ultro petit poenitentiam, quamvis eam perfecte agat, non potest (1016D)episcopus aut presbyter ordinari, ita ut etiamsi per ignorantiam ordinatus fuerit, dejiciatur: ille qui invitus ad poenitentiam agendam in monasterium mittitur ( et utique quid aliud, quam poenitens, dicendus est?), qua conscientia ad sacerdotium redire permittitur? Nemo mihi alia quaelibet contra auctoritatem sedis apostolicae, vel contra CCCXVIII episcoporum praecepta, vel reliquorum canonum statuta objiciat: quia quidquid contra illorum definitionem, in quibus Spiritum sanctum esse locutum credimus, (1017A)dictum fuerit, recipere non solum temerarium, sed etiam periculosum esse non dubito. Valde enim metuo et contremisco illam damnationem, quam Heli sacerdos propter stultam indulgentiam accipere meruit, qui pro eo quod filios suos negligenter castigavit, et eos nec caedere nec excommunicare voluit, ipsi filii uno die occisi sunt, et XXX millia de populo interfecta sunt. Et arcta testamenti capta est, et ipse retro cadens fractis cervicibus mortuus est, et nomen ipsius de libro vitae deletum est et e contra Phinees, qui pro eo quod zelo Dei commotus duos adulteros [pariter] interfecit, totum populum de Dei ( Var. ) ira liberavit. Nec hoc ideo dico, ut sicut ille fecit, etiam nunc per mortem corporis sacerdotes Domini debeant vindicare; sed quia melius (1017B)est, ut unusquisque parvo tempore in hoc mundo [donec vivit verecundiam et] confusionem sustineat, quam postea ad supplicia aeterna perveniat: et multum ei utilius est propter aliorum exemplum, quandiu vivit, remotus ab honore poenitentiam agat, et remedium sibi in die necessitatis acquirat. Quicunque parvitati meae in hac causa voluerit esse onerosus, aliud responsum ei non dare delibero, nisi quod supradicti canones continere videntur.

In epistola Siricii papae ad Genesium episcopum, aera 13.

Presbyter qui dicit se nescire, si episcopus fuit qui eum ordinavit, et aliquanto tempore missas fecit, et postea dimisso officio uxorem duxit, hunc pseudopresbyterum quis ambigat esse detestabilem? (1017C)Pro quo omnino abjiciendus est, et in monasterio ad poenitentiam omni tempore vitae suae retrudendus.

CAPUT XIX. DE EXPULSO AB ECCLESIA, ET DE EXCOMMUNICATO VEL DAMNATO AB OFFICIO. Canon Antiochensis, aera 2.

Quicunque ex clero deprehensus fuerit excommunicatis communicare, iste privetur communione.

Canon Aurelianensis, aera 3.

Si quis [ab] episcopo, vel de Ecclesiae vel de proprio jure crediderit aliquid repetendum, si nihil convicii aut criminationis objecerit, eum pro sola conventione (1017D)a communione [Ecclesiae] non liceat submoveri

Aera 9.

Si diaconus aut presbyter, pro reatu suo se ab altaris communione sub poenitentis professione submoverit; si [sic quoque] alii defuerint, et causa (1018A)certae necessitatis exoritur, [poscentem baptismum] liceat baptizare.

Aera 22.

Si clericus [Quis clericorum circa se] districtionem [aut tractationem] sui episcopi putat injustam, ( Add. quaedam. in edd. ) recurrat ad synodum.

Canon Epaunensis, aera 28.

Si episcopus ante damnati absolutionem obierit [obitu rapiatur], correctum aut poenitentem successori licebit absolvere.

Canon Arelatensis, aera 4.

Ut presbyter, presbyterum [ Edd. om. presbyterum], diaconum, aut subdiaconum de ordine deponere nescio suo episcopo non praesumat. Quod si fecerit, ille in officio vel communione recipiatur, et (1018B)ille anno integro communione ( Var. et quaed. add. ) et officio privetur.

Aera 29.

( Quaedam var. et add. in edd. ) A communione suspensos, non solum a clericorum, sed etiam a totius populi colloquio et convictu placuit excludi.

Canon apostolorum, aera 9.

Episcopus, presbyter, aut diaconus si pro criminibus damnati fuerint, minime communione priventur.

Canon Nicaenus, aera 26.

Degradatus episcopus si appellare voluerit, et confugerit ad episcopum Romanae Ecclesiae, et ipse pro eo rescripserit episcopis qui in finitima provincia sunt, ipsi diligenter omnia inquirant, et juxta fidem (1018C)veritatis definiant. Quod si episcopus Romanus pro accusato presbyterum de latere suo miserit, habeat ejus auctoritatem a quo missus est.

DE INTERDICTIS.

Canon Apostolorum, aera 28.

Si quis depositus pro certis criminibus ausus fuerit attrectare ministerium sibi interdictum, ab ecclesia abjiciatur

Canon Antiochensis, aera . . . .

Si quis depositus de clero praesumpserit gradum sibi interdictum, tam ipsum, quam ei communicantes, qui ejus cognoverunt sententiam, ab Ecclesia abjici oportet.

Canon Arelatensis, aera 46.

Qui pro delicto suo a communione separantur, (1018D)[placuit ut] in quibus locis fuerint exclusi, in eisdem [eodem loco] communionem consequantur.

CAPUT XX. DE ORDINE ECCLESIASTICO ET OFFICIO MISSAE. Canon Epaunensis, aera 27.

Ad celebranda divina officia ordinem quem metropolitani (1019A)tenent, provinciales eorum observare debent.

Epistola Innocentii papae ad Decentium episcopum Capuanum.

Si instituta ecclesiastica, ut sunt a beatis apostolis tradita, integra vellent servare sacerdotes Domini, nulla diversitas, nulla varietas in ipsis ordinibus ac consecrationibus haberetur. Sed quod [dum] unusquisque, non quod traditum est, sed quod sibi visum fuerit, hoc aestimat esse tenendum; inde diversa in diversis locis [vel ecclesiis] teneri [aut celebrari] videantur: ( Var. edd. ) hinc fit scandalum populis, qui dum nesciunt traditiones antiquas humana praesumptione corruptas, putant sibi aut ecclesias non convenire, aut apostolos vel apostolicos (1019B)viros contraria sensisse [aut ab apostolis vel apostolicis viris contrarietatem inductam]. Quis ergo [enim] nesciat [aut non advertat] id quod a principe apostolorum Petro traditum est, et hoc nunc usque custoditur, ab omnibus debere servari, nec superduci aut introduci aliquid quod ( Var. ) ejus auctoritatem non habeat, praesertim cum sit manifestum, per omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam, atque Siciliam et insulas interjacentes, nullum instituisse ecclesias, nisi eos quos venerabilis apostolus Petrus aut ejus successores constituerunt sacerdotes? Aut legant, si in his provinciis alius episcopus invenitur docuisse? Et ( Var. ) cum nunquam invenient, oportet eos hoc sequi quod Ecclesia Romana custodit, ex qua eos principium accepisse non dubium est: ne dum peregrinis (1019C)assertionibus student, caput institutionum videantur amittere [omittere]. Saepe dilectionem tuam ad urbem venisse, ac nobiscum ( Var. ) ad ecclesiam convenisse non dubium est, et quem morem vel in consecrandis mysteriis, vel in caeteris agendis [arcanis] teneat, cognovisse. Quod sufficere arbitrarer ad informationem ecclesiae tuae vel reformationem, nisi praedecessores tui minus aliquid aut aliter tenuerint sacerdotes. Vel certe sunt aliqui, qui aliter quam Romana Ecclesia observat, haec observanda dicant. Quorum nos notitiam non haberemus, nisi de aliquibus nos consulendos esse dixisses. Quibus idcirco respondemus, non quod te aliquid ignorare credamus; sed ut majori auctoritate vel tuos instituas, vel si qui a Romanis [Romanae Ecclesiae] (1019D)institutionibus errant, aut commoneas, aut indicare non differas; ut scire valeamus qui sint qui aut novitates inducunt, aut alterius Ecclesiae quam Romanae existimant consuetudines ( Var. ) esse servandas. Pacem igitur asseris ante confecta mysteria quosdam populis imperare, vel sibi inter se [ Deest se] sacerdotes tradere: cum post omnia, quae aperire (1020A)non debeo, pax sit necessaria judicanda [indicenda], per quam constet populum ad omnia quae in mysteriis aguntur atque in Ecclesia celebrantur, praebuisse consensum, ac finita esse pacis concludentis signaculo demonstrentur. (Cap. 2.) De nominibus vero recitandis, antequam pacem [preces] sacerdos atque eorum oblationes, quorum nomina recitanda sunt, sua oratione commendet, quam superfluum sit, ipse per tuam prudentiam recognoscis: ut, cujus hostiam necdum Deo offeras, ejus nomen ante insinues, ( Var. ) cum illi incognitum nihil sit. Prius ( Var. ) enim oblationes sunt commendandae, ac tunc eorum nomina quorum sunt, edicenda, ut inter sacra mysteria nominentur, non inter alia quae ante praemittimus, ut ipsis mysteriis viam futuris precibus aperiamus. (1020B)(Cap. 3.) De consignandis vero infantibus manifestum est, non ab alio quam ab episcopo fieri licere. Nam presbyteri, licet sint secundi [ Deest secundi] sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent. Hoc autem pontificium solis debetur episcopis [Haec autem pontificibus solis deberi], ut consignent, vel paracletum Spiritum tradant. ( Var. ) Non solum consuetudo ecclesiastica hoc demonstrat, verum etiam illa lectio apostolorum quae asserit Petrum et Joannem esse directos, qui tantum [jam] baptizatis tradant Spiritum sanctum. Nam presbyteris, seu extra episcopum, seu praesente episcopo, cum baptizant [ Edd. om. cum baptizant], chrismate ungere ( Var. ) licet baptizatos, sed quod ab episcopo fuerit consecratum: non tamen frontem ex eodem oleo signare, (1020C)quod solis debetur episcopis, cum tradunt Spiritum paracletum. Verba vero dicere non possum, ne magis prodere providear, quam consolationi [ad consultationem] respondere.

Canon Nicaenus, aera 19.

Hi qui offerendi sacrificium potestatem habent, corpus Christi porrigant. Maneant diaconi in sua mensura, et accipiant eucharistiam secundum ordinem post presbyteros. Quod si quis non vult esse subjectus, cesset esse diaconus. Quod si non fuerit praesens episcopus aut presbyter, tunc diaconi dent eucharistiam in populum.

Canon Carthaginensis, aera 59

Ut diaconus, praesente episcopo [presbytero], eucharistiam (1020D)[corporis Christi] populo, ( Var. ) si necesse sit, jussus eroget.

Aera 6.

Chrismatis consecratio [confectio] et reconciliatio poenitentium absque periculo mortis [ Edd. om. abs. per. m.], ( Var. ) vel consecratio virginum a presbyteris non fiat.

(1021A)De reconciliatione poenitentium non fienda a presbyteris. --Presbyteri et diaconi praeter episcopum nihil praetentent. Nam Domini populus ipsi commissus est, et pro animabus eorum ipse redditurus est rationem.

Canon Carthaginensis, aera 2.

Nemo in precibus vel Patrem pro Filio, vel Filium pro Patre nominet. Et cum altari assistunt [assistitur], semper ad Patrem dirigatur oratio.

Aera 3.

Quicunque preces sibi aliunde ( Var. ) scribit, non eis utatur, nisi prius eas cum structioribus [instructioribus] fratribus contulerit.

Canon Maticensis de oblatione populi offerenda, aera 6.

(1021B)( Quaedam add. in edd. ) Decernimus, ut omnibus diebus Dominicis, [altaris] sacra oblatio ab omnibus viris et mulieribus offeratur tam panis quam vini: ut per has oblationes [immolationes], ( Quaedam add. in edd. ) peccatorum fascibus careant, et cum Abel vel caeteris justis [offerentibus] mereantur esse consortes. Omnes autem qui ( Var. ) definitionem nostram per inobedientiam evacuare contendunt, anathemate percellantur.

Aera 8.

( In edd. quaedam praecedunt. ) Reliquiae sacrificiorum, quae post missas [post peractam missam] in sacrario supersederint; quarta et sexta feria innocentibus [innocentes ab illo cujus interest ad ecclesiam adducantur] indicatur jejunium [et indicto eis (1021C)jejunio], et conspersas vino easdem reliquias omnes accipiant.

Canon Aurelianensis 2, aera 14.

( In edd. quaedam praeced. ) Missarum celebritas [celebratio] ( Multum var. edd. ) in praecipuis festivitatibus, hora tertia inchoetur: quo facilius ipso officio expedito, horis competentibus alia officia persolvantur.

Canon apostolorum, aera 51.

Qui non perseverant in oratione, nec sanctam communionem percipiunt, velut inquietudines Ecclesiae commoventes communione priventur.

Canon Agathensis, aera 44.

Benedictionem super plebem in ecclesia dare, [fundere], aut poenitentem in ecclesia benedicere presbytero (1021D)non licet [penitus non licebit]

CAPUT XXI. DE RELIQUIIS SANCTORUM ET ORATORIIS. Canon Epaunensis, aera 26 [can. 25].

Sanctorum reliquiae in oratoriis villaribus non (1022A)ponantur, nisi clericos cujuscunque paroechiae vicinos esse contingat, qui sacris pignoribus [cineribus] psallendi frequentia famulentur. Quod si illi defuerint, non ante proprie [proprii] clerici [ In edd. deest clerici] ordinentur, quam eis competens victus et vestitus substantia deputetur.

CAPUT XXII. ALTARIA NON SACRANDA NISI LAPIDEA. Canon Epaunensis, aera 25 [can. 26].

Altaria nisi lapidea chrismatis unctione non sacrentur.

CAPUT XXIII. DE BAPTISMO. Canon Maticensis, aera 3.

Relatione quorumdam comperimus quosdam [ Edd. (1022B)om. quosdam] Christianos non observare legitimum baptisma, qui pene per singulos dies ac ( Var. ) natalitia martyrum filios suos baptizant, ita ut vix duo vel tres reperiantur in sancto Pascha, qui per aquam et Spiritum sanctum regenerentur. Idcirco censuimus ut ex hoc tempore nullus permittatur talia perpetrare, praeter illos quos infirmitas nimia, aut dies extremus compellit [ Add., filiis suis baptismum percipere]. Ideoque praesentibus admonitionibus a suis erroribus vel ignorantia revocati, omnes omnino a die quadragesima cum infantibus suis ad ecclesiam observare praecipimus, ut impositionem manuum certis diebus adepti, et sacri olei liquore peruncti, legitimi diei festivitate fruantur, et sacro baptismate regenerentur; quo possint, si vita comes fuerit, et (1022C)honoribus sacerdotalibus fungi, et singularis celebratione festivitatis [celebrationis solemnitate frui].

Canon Laodicensis, aera 45.

Quod non oportet quemquam ad baptisma post duas quadragesimae hebdomadas admitti

Aera 46.

Quod oporteat eos qui ad baptisma veniunt, fidem discere, et quinta feria hebdomadae majoris episcopo aut presbytero memoriter reddere.

Aera 47.

Oportet eos qui in aegritudine percipiunt baptismum, fidem perdiscere, et scire cujus muneris participes facti sunt.

Canon Africanus, aera 23.

Baptizandi nomen suum dent, et diu sub [ Ed. om. (1022D)sub] abstinentia vini et carnium, ac manus impositione crebro examinati percipiant baptismum.

Aera 24.

Neophyti aliquandiu et [ Edd. om. et] a lautioribus epulis et spectaculis et conjugibus abstineant.

(1023A)Aera 41.

Mulier baptizare non praesumat.

Canon Aurasicorum, aera 2.

Nullum ministrorum, qui baptizandi recepit officium, sine chrismate usquam debere progredi, quia inter nos placuit semel chrismari. De eo autem qui in baptismate necessitate faciente ( Var. ) sine chrismate fuerit, in confirmatione sacerdos eum commoneat .

Canon Neocaesariensis, aera 6.

Praegnantes, si necesse sit, oportet baptizari. Nihil autem in hoc sacramento commune est illi, qui editur: quia voluntas et liberum arbitrium in confessione declaratur.

Canon apostolorum, aera 48.

(1023B)Si quis juxta praeceptum Domini non baptizaverit in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed in tribus sine initio principiis, aut in tribus filiis, aut in tribus paracletis, deponatur.

Aera 49.

Si quis non trinam mersionem unius mysterii celebrat, deponatur.

Canon Aurasicorum, aera 11.

Subito obtumescens [prout status ejus est] baptizari aut poenitentiam accipere potest; si voluntatis praeteritae testimonia ( Var. et add. in edd. ) justa fuerint.

Aera 12 [can. 13].

Amentibus quaecunque pietatis sunt, conferantur [conferenda].

(1023C)In epistola sancti Siricii papae, aera 14.

Presbyter qui in vino baptizat proxima necessitate, ut aeger non periclitetur, pro tali re nulla ei culpa ascribatur. Si vero aqua aderat, et necessitas talis non urgebat, hic communione privetur, et poenitentiae submittatur. Infans vero ille, si in sancta Trinitate baptizatus est, in eo baptismo permaneat.

Aera 15.

Si infantem in periculo constitutum proxima (1024A)necessitate cum vase aut cum manibus aqua in nomine sanctae Trinitatis baptizaverit, firmiter permanebit, praesertim cum necessitas hoc exposcat.

Aera 16.

De presbytero qui ignorat orationem Dominicam. -- Presbyter qui orationem Dominicam non tenet, nec symbolum, neque psalmos, si episcopus fuit qui eum benedixit, hic primum omnium dignitatem, quam illicite praesumpsit, amittat: et sub districta poenitentia omni tempore vitae suae in monasterio degat. Infantes vero, quos in sancta Trinitate baptizavit, baptizati permaneant.

Aera 17.

Qui vero ita baptizant, ut dicant: In nomine Patris mergo, in nomine Filii mergo, et Spiritus (1024B)sancti mergo. Hi qui ita sunt baptizati, etsi rustice, tamen in nomine sanctae Trinitatis baptizati sunt

DE ITERATO BAPTISMO.

Aera 24.

( Desideratur in edd. ) Qui ad iteratum baptismum suscipiendum, vel metu coacti, vel errore decepti sunt, et non se extra catholicae fidei sacramentum egisse cognoscunt, non societatis nostrae, nisi per manus impositionem episcopi, communionem recipiant, tempora vero episcopi constituente judicio, prout conversorum animos viderit vel perspexerit esse devotos, habentes etiam seniles aetates, intuitus et periculorum aegritudines. In quibus si quis ita graviter urgetur, ut de salute ejus desperetur, communionis gratia subveniatur.

(1024C)Canon apostolorum, aera 46.

Si quis eum qui recte baptizatus est, sciens rebaptizaverit, deponatur.

CAPUT XXV. DE CONFIRMATIONE: ET PRANDIA IN ECCLESIA NON FIANT: ET QUOD DIE DOMINICO GENU NON FLECTATUR. In epistola I Innocentii papae.

Liber [Verum et illa lectio] Actuum apostolorum asserit Petrum et Joannem esse directos, qui tantum (1025A)[jam] baptizatis Spiritum darent. Nam presbyteris, seu extra episcopum, sive praesente episcopo cum [ Edd. om. cum] baptizant, chrismate ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum, non tamen frontem ex eodem [oleo] signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt Spiritum paracletum.

Canon Aurasicorum, aera 2.

Cum chrismatis ipsius nonnisi una benedictio est, non praejudicans quidquam, sed ut non necessaria habeatur repetita chrismatio.

Canon Arelatensis, aera 26.

Haereticum [Haereticos] in mortis discrimine constitutum, si catholicus esse desiderat, et [si] episcopus desit, a presbytero cum chrismatis benedictione (1025B)consignari placuit.

Canon Epaunensis, aera 16.

[ Add. in edd.: presbyteros propter salutem animarum quam in cunctis optamus.] Desperatis et decumbentibus haereticis, si conversionem subitam petant, a presbytero [ Var. edd. ] chrismate permittimus subveniri. Quod omnes conversi, si sani sunt, ab episcopo noverint expetendum.

Poenitentibus autem chrismatis unctio infundi non potest, quia genus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo hoc genus [unum] putatur posse et credi [concedi]?

Canon Laodicensis, aera 28.

De prandiis ecclesiarum. -- In ecclesia prandia fieri non debere.

(1025C)Canon Nicaenus, aera 20.

In die Dominico, et in diebus Pentecostes, ut omnia in universis locis consonanter observentur, placuit sancto concilio stantes Domino vota persolvere.

CAPUT XXVI. DE PASCHA, ET DIE DOMINICO, ET RELIQUIS FESTIVITATIBUS. Canon Arelatensis, aera 1.

( Var. edd. ) Censuimus igitur Pascha Domini, per totum orbem uno die observari.

Canon Aurelianensis, aera 22.

Ut nulli civium ( Var. ) Pascha, Natale Domini, vel Quinquagesimae solemnitates in villa liceat celebrare, (1025D)nisi quem infirmitas probabitur tenuisse.

(1026A)Canon Maticensis, aera 2.

Pascha itaque nostrum, in quo summus Sacerdos ac Pontifex pro nostris delictis immolatus est [ Al. add. nullam habens obnoxietatem peccati], debemus omnes festive [festivissime] colere, et sedulae observationis sinceritate in omnibus venerari: ut in illis sanctissimis septem diebus, nullus servile opus audeat facere; sed omnes [simul] coadunati, hymnis paschalibus indulgentes ( Var. ) perseveranter nostrae praesentiae devotionem quotidianis sacrificiis ostentemus, laudantes creatorem ac regeneratorem nostrum vespere, mane et meridie.

Canon Maticensis, aera 1.

Custodite diem Dominicum, qui nos denuo peperit, et a peccatis omnibus liberavit. Nullus nostrum (1026B)[vestrum] litium fomitibus vacet, nullus causarum actiones exerceat, nemo sibi talem necessitatem exhibeat, quae jugum cervicibus juvencorum imponere cogat. Estote omnes in hymnis et laudibus Dei, animo, corporeque intenti

Canon Aurelianensis, aera 21.

Quia persuasum est [populis] die Dominico cum caballis, et bubus, aut vehiculis itinera agi non debere: neque ullam rem ad victum praeparare, vel ad nitorem domus vel hominis pertinentem ullatenus exercere, (quae res magis ad Judaicam quam ad Christianam observantiam pertinet [pertinere probatur]) id statuimus ut die Dominico, quod ante fieri licuit, liceat. De opere tamen rurali, id est arata vinea, sectione, excussione, exarto, vel sepe (1026C)censuimus abstinendum; quo facilius ad ecclesiam venientes, orationis gratiae vacent. Quod si inventus fuerit quis in operibus supra scriptis, quae interdicta sunt, [se] exercere; qualiter emendari debeat non in Laici districtione, sed in sacerdotis castigatione consistat.

Canon Aurelianensis de missae exspectatione, aera 24.

Cum ad celebrandas missas [in Dei nomine] convenit populus, non ante discedat quam missae compleantur [missae solemnitas compleatur]. Et ubi episcopus fuerit, benedictionem accipiant sacerdotis.

Aera 28

(1026D)Episcopus si infirmitate non fuerit impeditus, ecclesiae (1027A)cui proximus fuerit, die Dominico deesse non ( Var. ) licebit.

Canon Africanus, aera 77.

Qui Dominico die studiose jejunat, non credatur catholicus.

Aera 78.

Paschae solemnitas uno die et tempore celebranda.

CAPUT XXVII. DE JEJUNIO QUADRAGESIMAE VEL LETANIA. Canon Aurelianensis, aera 21.

[ Edd. add.: Id a sacerdotibus omnibus decretum est.] Ante Paschae solemnitatem non quinquagesima, sed quadragesima teneatur.

Canon Agathensis, aera 12.

(1027B)Placuit ut omnes ecclesiae filii, exceptis diebus Dominicis, in Quadragesima, [etiam die sabbato] sacerdotali ordinatione et districtionis comminatione jejunent.

Canon Maticensis, aera 9.

De canone legendo a missa sancti Martini, usque ad Natale Domini. Et a missa sancti Martini, usque ad Natale Domini feria II et IV et VI sabbati ( Var. edd. hic et infra ) jejunent: et sacrificia quadragesimali debeant ordine celebrari. In quibus diebus canones legendos [speciali definitione] sanximus pro ignorantia populi corrigenda.

Canon Aurelianensis, aera 24.

[Rogationes, id est] Letanias ante Ascensionem (1027C)Domini, ab omnibus ecclesiis placuit celebrari, ita ut praemissum triduanum jejunium in Dominicae ascensionis die [festivitate] solvatur. Per quod triduum servi vel ancillae ab omni servitio laxentur, quo magis plebs universa conveniat, et quadragesimalibus cibis utantur [quo triduo omnes abstineant].

Aera 25.

Clerici vero qui ad hoc opus sanctum venire contempserint, vel adesse: ecclesiasticam ( Add. et var. ) suscipiant disciplinam.

Canon Lugdunensis, aera 6.

In prima hebdomada novi mensis, hoc est ante diem Dominicum, qui primus in ipso mense illuxerit, litaniae, sicut ante Ascensionem Domini, [sancti Patres fieri decreverunt, deinceps] ab omnibus Ecclesiis (1027D)[seu parochiis] celebrentur.

Canon Gangensis, aera 19.

Si quis eorum, qui continentiae studere possunt, absque necessitate corporea tradita in commune jejunia, et ab omni Ecclesia custodita superbiendo dissolvit, anathema sit.

(1028A)DE JEJUNIO FERIAE SEXTAE.

In decretali Innocentii papae, aera 3.

Sabbato jejunandum esse, ratio evidentissima demonstrat. Nam ( Add. et var. in edd. ) si resurrectionem Domini nostri Jesu Christi, per singulos circulos hebdomadarum, ipsius diei imagine frequentamus, et sexta feria jejunatur [jejunamus] propter passionem Domini, sabbatum praetermittere non debemus, quod inter tristitiam et laetitiam illius temporis videtur inclusum. Nam utique constat, biduo isto vel apostolos, ( Deest ) vel majores in moerore fuisse: ( Var. ) et in tantum eos jejunasse, ut nec sacramenta penitus celebrarent.

CAPUT XXIX. DE HOC QUOD OFFERTUR AD ALTARE, VEL QUOD OFFERTUR AD DOMUM SACERDOTIS: VEL DE OBLATIONE. (1028B) Canon Maticensis, aera 4.

( Multa praeced. in edd. ) Omnibus Dominicis diebus oblatio ( Var. ) tam panis quam vini ab omnibus viris ac mulieribus in Ecclesia offeratur. Qui vero per inobedientiam hoc contempsit anathema sit [evacuare contendunt . . . sint].

Canon Gangensis de oblationibus diebus Dominicis, aera 8.

Si quis oblationes, fructus vel primitias ecclesiae debitas voluerit extra ecclesiam accipere vel dare sine conscientia episcopi, anathema sit.

Canon Hipponiensis, aera 38.

Nec amplius de primitivis in altare [sacrificiis] offeratur, quam de uvis et frumentis. ( Mult. var. in (1028C)edd. ) Alia omnia ad domum sacerdotis deferantur ad benedicendum.

CAPUT XXX. DE COMMUNIONE, ET UT POPULUS MISSAS PERSPECTET. Canon Antiochensis, aera 2.

Omnes qui ingrediuntur ecclesiam, nec communicant in oratione cum populo, sed pro quadam intemperantia sese a perceptione sanctae communionis avertunt: tandiu de ecclesia removeantur quandiu per confessionem ac poenitentiam indulgentiam consequantur.

Canon Agathensis, aera 14 [can. 18].

De communione saecularium. --Saeculares vero, qui Natale Domini, Pascha, Pentecostem non communicaverint, inter catholicos non habeantur [catholici (1028D)non credantur].

Canon Maticensis, aera 6.

Nullus presbyter confertus cibo, aut crapulatus vino, sacrificia contrectare, aut missas facere [privatis festisque diebus concelebrare] praesumat. ( Var. et add. in edd. ) Quod si praesumpserit, amittat honorem.

(1029A)Canon Laodicensis, aera 13.

Solis autem ministerio deditis, ad altare ingredi, et ibidem communicare licebit.

Aera 44.

Mulieres ad altare ingredi non oportet.

Aera 57.

Non oportet in domibus oblationes a sacerdotibus consecrari.

Canon Nicaenus, aera 14.

Generaliter autem cuilibet in exitu posito poscenti communionem tribui ab episcopo probabiliter ex oblatione decebit.

CAPUT XXXI. DE PRAEDICATIONE. Canon Arelatensis, aera 2.

(1029B)Hoc etiam pro aedificatione omnium ecclesiarum, et pro utilitate totius populi placuit, ut non solum in civitatibus, sed etiam in omnibus paroechiis verbum faciendi daremus presbyteris potestatem: ita ut si presbyter pro infirmitate non potuerit praedicare, sanctorum Patrum homiliae a diacono recitentur. Si enim digni sunt diaconi, quod Christus in Evangelio locutus est, legere; quare indigni videantur sanctorum expositiones publice recitare?

Canon Africanus, aera 30.

Sacerdote in ecclesia verbum faciente, qui egressus de auditorio fuerit, excommunicetur.

Aera 33.

Qui die solemni praetermisso ecclesiae conventu ad spectacula vadit, excommunicetur.

(1029C)Aera 34.

Mulier, quamvis docta et sancta, viros in conventu docere non praesumat

Aera 38.

Laicus, praesentibus clericis, nisi ipsis jubentibus, docere non praesumat.

CAPUT XXXII. DE HOSPITALITATE. Canon Africanus, aera 56.

Episcopi vel presbyteri, si causa visitandae ecclesiae alterius episcopi ( Var. ) veniant, in gradu suo suscipiantur: et tam ad verbum faciendum quam ad oblationem consecrandam invitentur.

Canon Nicaenus, aera 20.

(1029D)Si aliquis vim perpessus est, et inique expulsus, et venerit ad aliam civitatem, non prohibeatur immorari; (1030A)quandiu aut redire possit, aut injuria ejus remedium acceperit, etiam larga benevolentia et humanitas exhibenda est ei.

Canon Maticensis, aera 11.

( Multa praeced. in edd. ) Hospitalitate ( Var. ) reconciliari si quis nostrum non admonuerit, aut exemplo [exemplum] exhortationis suae, aut ipse se prius operari non [opere non] comprobaverit, indignationem procul dubio incurrit Domini majestatis. Praedicetur hoc juxta ( Var. ) possibilitatem nostrae mediocritatis in auribus omnium Christianorum.

CAPUT XXXIII. Canon Maticensis, aera 12.

( Multa praeced. in edd. ) Decernimus ut mos antiquus a fidelibus reparetur, et decimas ecclesiasticis (1030B)famulantibus caeremoniis populus omnis inferat. Quas sacerdotes, aut in pauperum usum, aut in captivorum redemptionem prorogantes, suis orationibus populo pacem ac salutem impetrent. Si quis autem contumax nostris statutis saluberrimis fuerit, a membris Ecclesiae [ Edd. add. omni tempore] separetur.

CAPUT XXXIV. DE VIDUIS, PUPILLIS ET PAUPERIBUS, INFIRMIS ET CARCERARIIS, ET DE LEPROSIS. Pauperes et senes ecclesiae plus caeteris honorandos. Viduae quae corpore debiles sunt, sumptu ecclesiae, cujus viduae sunt, sustententur.

Aera 58.

Ad reatum episcopi vel presbyteri pertinet, qui paroechiae praeest, si sustentandae vitae causa adolescentiores (1030C)viduae vel sanctimoniales clericorum familiaritatibus subjiciantur.

Aera 19

Eorum qui pauperes opprimunt, dona a sacerdotibus refutanda.

Canon Maticensis, aera 7.

Decernimus ut judices non prius viduas et pupillos conveniant, nisi [quam] episcopo nuntiaverint cujus sub velamine degunt. Quod si episcopus praesens non fuerit, archidiacono vel presbytero cuidam [ Edd. om. cuidam] denuntietur, ut pariter [sedentes] causas eorum communi deliberatione terminent [causis eorum terminos figant] ita juste ac recte, ut deinceps de talibus antedictae personae non quassentur. Quod si is qui judex est, aut impetitor eis injuriam gesserit, (1030D)aut definitionem tanti concilii transgressus fuerit, a communione suspendatur.

(1031A)Canon Aurelianensis, aera 12.

Episcopi ( Var. ) pauperibus vel infirmis, qui debilitate faciente non possunt suis manibus laborare, victum et vestitum, inquantum possibilitas est [habuerit], largiantur.

Canon Lugdunensis, aera 6.

Placuit [etiam universo concilio] ut uniuscujusque civitatis leprosis, qui intra territorium civitatis ipsius sunt [nascuntur aut videntur consistere], ab episcopo Ecclesiae ipsius alimenta et vestitus ( Var. ) sufficienter administrentur; ut illis per alias civitates vagandi licentia denegetur. ( Seq. desid. in edd. ) Ut episcopus gubernet nationem viduarum, et pupillorum, ac peregrinorum non per seipsum, sed per archidiaconem vel per archipresbyterum agat.

(1031B)Canon Aurelianensis, aera 17.

Hi qui [pro quibuscunque culpis] in carceribus deputantur, ab archidiacono seu praeposito ecclesiae singulis diebus Dominicis requirantur, ut necessitas vinctorum secundum praeceptum divinum misericorditer sublevetur; atque a pontifice instituta fideli et diligenti persona, quae necessaria sunt provideat: ut competens victus de domo ecclesiae tribuatur.

Aera 20.

Hoc ( Add. et var. in edd. ) per omnia provideatur, ut non his desit misericordia [misericordiae cura], quos per duram infirmitatem intolerabilis constringit inopia.

CAPUT XXXV. QUALITER RES ECCLESIAE EPISCOPUS DISPENSET VEL REGAT: ET DE HIS QUAE IN ALTARI DANTUR: ET DE BASILICIS PER PAROECHIAS (1031C) Canon Aurelianensis, aera 10.

De his quae in altario [oblatione fidelium] conferuntur medietatem sibi episcopus vindicet, et medietatem ( Var. ) clerus accipiat secundum gradum uniuscujusque dispensandam, praediis de omni commoditate in episcoporum potestate durantibus.

Aera 11.

De his quae in parochiis, in terris, vineis, mancipiis, atque peculiis ( Var. ) quaecunque fideles obtulerint, antiquorum canonum statuta serventur, ut omnia in episcopi potestate consistant. De his tamen quae in altario accesserint, tertia fideliter [episcopis] deferatur.

(1031D)Aera 14.

Omnes basilicae quae per diversa constructae sunt loca [vel quotidie construuntur, placuit, secundum priorum canonum regulam] in ejus episcopi, in cujus territorio sitae sunt, potestate consistant.

Canon Africanus, aera 4.

Ut episcopus vilem supellectilem, et mensam, ac victum pauperem habeat, et dignitatem suam auctoritate (1032A)[dignitatis suae auctoritatem] fidei et vitae meritis quaerat.

Aera 15.

Ut episcopus rebus Ecclesiae, tanquam commendatis, non tanquam propriis utatur.

CAPUT XXXVI. DE REBUS QUAS SACERDOS SUIS CLERICIS DEDIT. Canon Lugdunensis, aera 5.

( Quaed. in edd. praeced. ) Res vel quascunque munificentias, quas clericis aut servientibus suae Ecclesiae [sive de rebus Ecclesiae in usum, aut de propriis in proprietatem] ( Var. ) sacerdos dederit, subsequentes pontifices non auferant [nullatenus auferre praesumant]. Si quid tamen culpae exstiterit, pro qualitate personarum, vel regula canonum praecedentium, in (1032B)persona habeatur, non in facultate districtio.

CAPUT XXXVII. DE REBUS QUAE ECCLESIIS DANTUR. Canon Aurelianensis, aera 5.

Si quae oblationes in quibuslibet rebus atque corporibus collatae fuerint, basilicis in civitatibus constitutis, ad potestatem episcopi redigantur: et in ejus sit arbitrio quod ad reparationem ecclesiae aut observantium ibi substantiam deputatur. De facultatibus vero parochiarum vel basilicarum in pagis [civitatum] constitutis, ( Deest ) per omnia singulorum locorum consuetudo servetur.

Canon Agathensis, aera 6.

Pontifices vero [quibus in summo sacerdotio constitutis], cum ab extraneis duntaxat aliquid, aut cum (1032C)ecclesia, aut sequestratim, aut dimittitur, aut donatur (quia hoc ille qui donat, pro redemptione animae non pro commodo sacerdotis offert [probatur offerre]), non quasi suum proprium, sed quasi dimissum ecclesiae inter facultates ecclesiae computabunt. Quia justum est ut sicut sacerdotes habent quod ecclesiae donatum [dimissum] est, ita et ecclesia habeat quod relinquitur sacerdoti.

Canon Epaunensis, aera 14.

Quisquis Clericus aliquid de munificentia ecclesiae cui servierat adeptus, et ad summum sacerdotium alterius civitatis [est aut] fuerit ordinatus, quod dono accepit, reddat: quod usu vel proprietate secundum instrumenti seriem probatur habuisse [emisse] possideat.

CAPUT XXXVIII. DE REBUS ECCLESIAE ABSTRACTIS ET CONTRADICTIS. (1032D) Canon Africanus, aera 50.

Irrita erit episcopi vel donatio, vel venditio, vel commutatio ecclesiasticae rei absque conventu [conniventia] et subscriptione clericorum.

Aera 86.

Qui oblationes defunctorum negant ecclesiis, aut (1033A)cum difficultate reddunt, tanquam egentium necatores excommunicentur.

Canon Aurelianensis, aera 26.

Abbatibus, presbyteris caeterisque ministris, de rebus ecclesiasticis vel sacro ministerio deputatis, vel alienare vel obligare absque subscriptione episcopi sui non liceat. Quod quicunque praesumpserit, degradetur communione concessa, et quod temere alienatum [praesumptum] est, ordinatione episcopi revocetur.

Aera 13.

Rebus ecclesiae quibuscunque modis alienatis dispendio ecclesiae [instrumentis inutiliter in dispendium ecclesiae obligata noscuntur], si intra tricennaria tempora repetitio suppetit [quae acta sunt], suffragante (1033B)justitia per publicum [aut electorum] judicium revocentur. Quod si is, qui res ( Var. ) Ecclesiae tenet, admonitus judicium declinaverit, quousque ad discussionem veniat, aut res ecclesiae restituat, communione privetur.

Aera 25.

Si quis res ecclesiae debitas, vel proprias [sacerdotis horrendae cupiditatis instinctu] occupaverit, vel retinuerit ( Multa add. et var. in edd. passim ) aut per hoc in judicium electorum venire distulerit, usque ad restitutas ipsas res communione privetur. Similiter ille [similis etiam his . . . retinuerint . . . praesumpserint] qui oblationes defunctorum juste [legaliter] dimissas retinuerit vel assignare praesumpserit. Simili etiam sententiae subjacebit ille qui hoc quod [pro devotione (1033C)sua] ecclesiae dedit, revocare praesumpserit.

Canon Lugdunensis, aera 2.

Id convenit inviolabiliter observari, ut testamenta quae clerici [episcopi, presbyteri, seu inferioris ordinis clerici] propria voluntate confecerint, vel donationes, aut quaecunque instrumenta, omni [propria voluntate confecerint, et alia quae add. ] possibilitate [stabilitate] subsistant. Id praecipue statuentes, ut si quorumcunque [religiosorum] voluntas, aut necessitate, aut simplicitate, a legum saecularium ordine discrepaverit [visa fuit discrepare], voluntas tamen defunctorum debeat inconcussa manere. ( Quaed. add. in edd. ) De quibus rebus si quis aliquid alienare praesumpserit, usque ad restitutionem [usque ad emendationis suae, vel restitutionis tempus] rei oblatae (1033D)a consortio ecclesiastico et omnium Christianorum [convivio] habeatur extraneus [alienus].

Canon Aurelianensis, aera 19.

Qui pro devotione sua [oblationis studio] in campis, vel vineis aliquid, etiam sine scripto [absque scriptura] probatur dedisse [contulisse]; si ipsemet ( Add. et var. ) vel quilibet ea alienaverit, quoadusque talia pervasa [ Edit. ult. male, perversa] restituerit, communione privetur.

(1034A)Canon Epaunensis, aera 7 [Can. 8].

Presbyter dum dioecesim tenet, de his quae emerit, aut ecclesiae nomine scripturam faciat, aut ab ejus quam tenet [tenuit] ecclesiae ordinatione discedat.

Aera 17.

Si episcopus per testamentum de rebus ecclesiae [condito testamento aliquid de ecclesiastici juris proprietate] delegaverit, aliter non valebit, nisi tantum [vel] de juris proprii facultate suppleverit.

Aera 18.

Clerici qui etiam sine precatoriis quibuslibet, diuturnitate [qualibet diuturnitate temporis] res de ecclesiae remuneratione possederint [cum auctoritate domini gloriosissimi principis nostri], in jus proprietarium (1034B)praescriptione temporis non vocentur, dummodo pateat res ecclesiae fuisse.

Canon Agathensis, aera 4.

Nullus [clerici etiam, vel saeculares qui] oblationes parentum, aut donatas, aut testamentis relictas, aut quod ipse donavit [retinere perstiterint], auferat [ecclesiis vel monasteriis crediderint auferendum]. Qui fecerint ( Add. et var. ) quoadusque ea reddant, ab ecclesia excludantur.

Aera c. 32. [Can. 33]

Episcopus qui filios aut nepotes non habet ( Var. ), non alium quam ecclesiam relinquat haeredem. Quod de ecclesia absque ipsius causa distraxit [si quid de ecclesia non in ecclesiae causa aut necessitate praesumpsit], irritum habeatur. Qui vero filios habet, et (1034C)de bonis quae reliquit, ab haeredibus ejus indemnitates ecclesiae consolentur [indemnitatibus ecclesiae consulatur].

Canon apostolorum, aera 38.

Omnium negotiorum ecclesiasticorum jura episcopus habeat, et ea velut Deo contemplante dispenset: nec liceat aliquid ex his praesumere, aut parentibus propriis condonare. Quod si nauperes sunt, tanquam pauperibus subministret, ne parentum occasione ecclesiae depraedentur.

In epistola Symmachi papae.

Possessiones ecclesiae [quas unusquisque ecclesiae proprio dedit aut reliquit arbitrio] episcopi ( Var. ) alienare quibuslibet titulis aut contractibus non praesumant (1034D)[vel sub quocunque argumento non patimur]: nisi forsitan clericis ( Var. ), quorum meritis aut monasterii, religionis intuitu, aut in peregrinos necessitas largiri suaserit. Sic tamen haec ipsa non perpetuo, sed donec vixerint, teneant.

Canon Ancyritanus, aera 16.

Si res ecclesiae presbyter vendiderit, rescisso contractu ad jus ecclesiasticum revocentur. In judicio autem episcopi erit, si pretium debeat recipere emptor; (1035A)quia saepe contingit distractarum redditus ampliore summa pro accepto pretio reddidisse.

Canon Agathensis, aera 6.

Quidquid per fidei commissum dimittitur ecclesiae [aut sacerdotis nomine aut ecclesiae] aut custodi, inter facultates ecclesiae non computabitur [ecclesia computare aut retinere non poterit].

Aera 7.

Casellas vero, vel mancipia [mancipiola ecclesiae], (Mult. add. et Var. et in caeteris quae sequuntur) aut vasa ministerii ecclesiae nullo modo possunt alienare. Quod si necessitas compellit certa pro utilitate ecclesiae, ut aliquid distrahatur, apud duos vel tres provinciales episcopos causa necessitatis comprobetur, ut ab ipsis venditio roboretur; aliter, non (1035B)valebit.

Canon Aurelianensis, aera 15.

Si clericus aut laicus sub potentum patrocinio [nomine] res ecclesiae [ad jus ecclesiae pertinentes] contempto pontifice petierit vel possederit [petere seu possidere praesumpserit], [primum] admoneatur quae abstulit civiliter reformare. ( Quaedam. add. ) Si contempserit ( Var. ) a liminibus ecclesiae coerceatur, donec ea cum satisfactione restituat.

In epistola Siricii papae, aera 2.

Si per simplicem episcopum res ecclesiae amissae fuerint, successori ejus suggerendi aditus non negetur; et juxta sententiam canonum ecclesiae praejudicium nullo tempore fiat, quia una est toto orbe diffusa.

(1035C)Canon Milituensis, aera 13.

Si quis munuscula cujuscunque qualibet scriptura collata ecclesiae fraudaverit, invaserit, retinuerit, subrepserit, et a sacerdote commonitus statim collata non reddiderit, communione pellatur.

Canon Agathensis, aera 26.

Si clericus [quis de clericis] documenta, quibus ecclesiam possederit [ecclesiae possessio firmatur], ( Var. ) suppresserit, negaverit, aut adversariis tradiderit, quidquid per abstinentiam [absentiam] documentorum damnum ecclesiae illatum fuerit, de propriis facultatibus reddat, et communione privetur. Is etiam, qui in damno ecclesiae instrumenta sollicitaverit [impie sollicitatis traditoribus], vel susceperit, (1035D)pari sententia feriatur.

Canon Aurelianensis, aera 33.

Quisquis agellum ecclesiae a sacerdote ceperit possidendum [in die vitae suae pro quacunque misericordia a sacerdote, cui potestas est], quodcunque ibidem profecerit, alienandi nullam habeat potestatem: nec [sibi] parentes ipsius aliquid exinde [ex ea re aestiment vindicandum.

(1036A)Canon Carthaginensis, aera 32.

Clerici qui aliquid comparant nomine suo, tanquam rerum Dominicarum invasores teneantur [invasionis crimine teneantur obnoxii], nisi in ecclesia sua eadem intulerint [Admoniti ecclesiae eadem ipsa contulerint]. Si autem [ipsis proprie aliquid liberalitate alicujus, vel successione cognationis] ex propria successione eis aliquid obvenerit, faciant exinde quod eorum proposito congruit. Quod si a suo proposito [retrorsum] exorbitaverint, honore ecclesiastico indigni, tanquam reprobi judicentur.

CAPUT XXXIX. DE CAUSANTIBUS ET JUDICIBUS. Canon Africanus, aera 3.

(1036B)Ut episcopus nullius causam audiat absque praesentia clericorum suorum, quia irrita erit sententia episcopi, nisi clericorum praesentia confirmetur.

Aera 10

Ut episcopus accusatores fratrum excommunicet. Et si emendaverint vitium, recipiantur ad communionem, et non ad clerum.

Aera 30

Catholicus qui causam suam [sive justam sive injustam] ad judicium alterius fidei judicis provocat, excommunicetur.

Aera 42.

Quaerendum in judicio, cujusnam sit sationis, cujus fidei is qui accusat, et qui accusatur. Falsus accusator extra Ecclesiam fiat, donec poenitendo se (1036C)emendet.

Aera 52.

Caveant judices ecclesiae, ne absente eo cujus causa ventilatur, sententiam proferant; quia irrita erit, imo et causam in synodo profecto dabunt.

Aera 53.

Episcopus ( Var. ) dissidentes homines, ad pacem magis quam ad judicium cohortetur.

Canon Chalcedonensis, aera 4 [Can. 9].

Non oportet clericos habentes invicem adversum se negotia relinquere proprium episcopum, et ad saecularia judicia convolare: sed magis apud synodum judicentur.

DE CLERICIS QUI AD SAECULARE JUDICIUM CONVOLANT.

Canon Agathensis, aera 31 [Can. 32]

(1036D)Clericus ne quemquam praesumat apud saecularem judicem, episcopo non permittente, pulsare: si pulsatus fuerit, respondeat, non proponat: nec audeat criminale negotium ad saeculare judicium perferre [in judicio saeculari proponere]. Si quis saecularium per calumniam ecclesiam aut clericum fatigaverit [fatigare tentaverit, et victus fuerit], ab ecclesiae liminibus, et a communione [catholicorum] arceatur (1037A)usque ad dignam poenitentiam [nisi digne poenituerit].

Canon Aurelianensis, aera 35.

Clericus [cujuslibet gradus] sine pontificis sui permissu, nullum ad saeculare judicium praesumat attrahere: neque laico [inconsulto sacerdote] liceat clericum in saeculare judicium exhibere.

Canon Maticensis, aera 10.

Et ne clericus inscio episcopo de ecclesia abstrabatur, aut injuriam aliquam patiatur: sed si quis adversus clericos aliquid habuerit, in notitiam episcopi producat, et ipse justitia praeeunte discutiat causas.

Aera 22.

Neque ( Var. ) judex clericum absque causa criminali, (1037B)hoc est, homicidio, furto aut maleficio, ad judicium pertrahat. Quod si fecerit, quandiu episcopo [loci illius] visum fuerit: ab ecclesia [ecclesiae liminibus] arceatur, et communione privetur.

Aera 18.

Qui innocentes ad principes vel ad judices accusant, si clericus [honoratior] est, degradetur [ab officii sui ordine regradetur]: si vero laicus, communione privetur.

Canon Carthaginensis, aera 12.

Si inter episcopos de rebus terrenis contentio orta fuerit, inter anni spatium per epistolas fratrum commoniti aut inter se aut in praesentia electorum negotium sanare festinent. Quod qui distulerit, donec ipsa causatio abrogetur, a charitate fratrum habeatur (1037C)extraneus.

In epistola Siricii papae, aera 52.

De rebus ecclesiae orta contentio ad metropolitanum deducatur. Nihil liceat ante principem ulla ratione suspendi, sed episcoporum judicio terminetur.

CAPUT XL. DE EPISCOPO, VEL CLERICIS ACCUSATIS ET ACCUSATORIBUS EORUM. Canon Nicaenus, aera 14.

Si episcopus judicatus fuerit in alia causa, et ipse voluerit, renovetur concilium: et scribatur ab episcopis qui causam examinaverunt Romano episcopo, et ut ipse judicaverit impleatur.

Aera 3.

(1037D)Alius vero episcopus in loco ejus, qui Romanum episcopum appellavit, non ordinetur ante examinationis causam.

Canon Antiochenus, aera 16 [Can. 14].

Si contigerit ut episcopus de criminali causa accusetur, et diversae sententiae contra eum apud episcopos proferantur; placuit metropolitanum alterius provinciae revocari, et aliquot cum eo episcopos; ut (1038A)ipsi dirimant quaestiones, et firmum probetur judicium.

Aera 14 [Can. 15].

Qui ab omnibus episcopis comprovincialibus consonam recepit sententiam, ab aliis ulterius judicari non poterit, nisi episcopum Romanae Ecclesiae appellaverit, ut renovetur examen.

Canon Carthaginensis, aera 2

Quisquis episcoporum accusatur, ad primatem provinciae ipsius causam deferat accusator, nec a communione suspendatur, cui crimen intenditur, nisi ad causam dicendam [electorum judicium die statuta] primatis litteris convocatus minime occurrerit, hoc est inter [infra] spatium mensis ex die qua eum litteras accepisse constiterit. Quod si [aliquas] veras (1038B)causas necessitatis probaverit ( Add. et var. ), pro quibus non occurrerit, intra alium mensem causae suae dicendae [integram] habeat facultatem; verum post mensem secundum tandiu non communicet, donec purgetur. Si autem nec ad concilium anniversarium ( Var. ) occurrerit, ut vel ibi causae suae terminentur, ipse in se damnationis sententiam dixisse judicetur. Tempore sane quo non communicat, nec in sua plebe [ecclesia vel paroecia] communicet. Accusator autem ejus, si nunquam diebus dicendae causae defuerit, a communione non removeatur. Si vero aliquando defuerit, [subtrahens se] restituta ( Var. ) communione episcopo, ipse removeatur [a communione accusator]; ita tamen, ut ipsi donetur [ipsi non adimatur] facultas causae peragendae, si se (1038C)ad diem occurrere ( Var. ) voluisse, sed non potuisse probaverit. ( Mult. var. et quaedam add. ) Ad accusandum tamen vel arguendum ne quis admittatur, nisi qui proprias causas, non tamen ecclesiasticas dicere voluerit. Si presbyter aut diaconus fuerint accusati, adjuncto sibi ex vicinis locis [cum proprio episcopo] legitimo numero collegarum [quos ab eodem accusati petierint,] in presbyteri nomine sex, in diaconi tres episcopi ipsorum causas discutiant, eadem dierum vel dilationum, et a communione remotionum, et discussione personarum, inter accusatores et eos qui accusantur, forma servata. Reliquorum [clericorum] autem causas solus etiam episcopus loci cognoscat et finiat.

Aera 79.

(1038D)Si episcopus clerico vel laico crimen injunxerit, deducatur ad probationem.

Canon Hipponiensis, aera 67.

Clerici ( Quaedam add. ) accusati pro crimine, si innocentiam suam voluerint asserere, intra annum excommunicationis hoc faciant. Si vero intra annum causam suam non purgaverint [purgare contempserint], (1039A)nulla eorum vox ( Deest ) de hac causa postea [penitus] audiatur.

Canon Carthaginensis, aera 1.

Si quis episcoporum vel clericorum ( Quaedam add. et var. ), relicto ecclesiastico judicio, publicis se purgare voluerit judiciis, etiamsi pro illo fuerit prolata sententia, locum suum amittat; hoc in criminali causa. In titulis vero perdat quod evicit, ut [cui enim ad eligendos judices] undique Ecclesiae ( Var. ) pateat auctoritas. Ipse se indignum fraterno consortio judicat, qui de universali Ecclesia male sentiendo, de saeculari judicio poscit auxilium; cum Apostolus privatorum Christianorum causas ad Ecclesiam deferri [atque ibi determinari] praecipiat. (Can. 10.) Si a quibuscunque judicibus ecclesiasticis, ubi est major (1039B)causa, fuerit provocatum, non eis obsit, quorum fuerit soluta sententia; si convinci non potuerint, vel inimico animo judicasse, vel aliqua cupiditatis gratia [vel aliqua cupiditate vel gratia] depravati. Sane si ex consensu partium judices electi fuerint, etiamsi hic minus habeatur [etiam a pauciore numero, quam constitutum est, non liceat provocari], recte ad accusationem non admittitur qui excommunicatus est.

Aera 2.

Liberti non admittantur, ut dominos suos accusent, nec omnes quos ad accusanda crimina publicae leges non admittunt, et omnes etiam quos infamis macula aspersit, id est [histriones] turpitudinibus subjecti [subjectae personae]; nec haeretici, sive pagani, aut (1039C)Judaei. Sed tamen ( Var. ) in causis propriis omnibus permittitur accusare, etiam illis quibus aliunde denegatur accusandi facultas. (Can. 3.) Quotiescunque clericis [ab accusatoribus] multa objiciuntur crimina, et unum [et unum ex his de quo prius egerit], quod primum accusatores proposuerint, probare non potuerint, ad caetera nullatenus [jam non] admittantur. Testes autem illi non recipiantur, qui ad accusationem admitti prohibentur [nec ad accusationem praecepti sunt]; nec ii quos accusator de domo sua ad testimonium adduxerit, neque ( Var. ) illi qui infra annos quatuordecim sunt.

Aera 3.

Accusatus vel accusator, si in eo loco ( Var. ) ubi causa agitatur, metuit aliquam vim [temerariae multitudinis], (1039D)locum sibi eligat proximum, quo non sit difficile testes producere; et ibi causa finiatur.

Aera 30.

Catholicus qui causam suam [ Add., sive justam sive injustam] ad judicium judicis [alterius fidei] non catholici provocat, excommunicetur.

(1040A)Aera 46.

Qui frequenter litigat, et ad accusandum [causandum] facilis est, ejus testimonium nemo absque grandi examinatione [examine] recipiat.

Aera 8.

Qui majoribus sceleribus irretitus est, vocem adversum majorem natu non habeat accusandi.

In epistola Silvestri papae.

Silvester papa in gremio synodi constitutus dixit: Presbyter adversus episcopum, diaconus adversus presbyterum, vel alii inferiores ordines adversus superiores non dent accusationem. ( Paululum var. ) Et non damnetur summus praesul nisi a 72 testibus; non damnetur presbyter nisi a 43 testibus; diaconus cardine constitutus urbis Romae non damnetur nisi in (1040B)36 testibus; subdiaconus vel alii minores ordines non damnentur, nisi in 7 testimonia.

Canon Chalcedonensis, aera 32.

Clericos aut laicos accusantes episcopos vel clericos, passim et sine probatione ad accusationem recipi non debere, nisi prius discutiatur existimationis opinio. Placuit, ut semper in accusatione clericorum fides et vita blasphemantium perscrutetur. Nam fideles omnes actus hominis debet praecedere, quia dubius in fide infidelis. Nec eis omnino est credendum qui aut veritatis fidem ignorant, aut non recte conversationis ducunt, quoniam tales facile et indifferenter lacerant et criminantur recte pieque viventes.

Aera 33.

(1040C)Ut nullus judex neque presbyterum, neque diaconum vel clericum, ac juniores ecclesiae sine conscientia pontificis per se distringat, aut damnare praesumat. Quod si fecerit, ab ecclesia cui irrogare injuriam dignoscitur, tandiu sit sequestratus, quandiu reatus sui temeritatem corrigat et emendet.

CAPUT XLI. DE CLERICIS USURARIIS, ET EBRIOSIS, ET FIDEJUSSORIBUS: CONTRA CONVIVIA, VEL CANTICA TURPIA, ET ALIA PLURA HIS SIMILIA. Canon Nicaenus, aera 19.

Et ne quis clericus usuras accipiat, aut frumenti vel vini ampliationem, [quod solet] in novo datum (1040D)sexcuplum vel duplum recipi. Quod si fecerit, tanquam turpis lucri reum abjiciendum.

Canon Arelatensis, aera 19,

Ministros [De ministris] qui fenerant, placuit juxta formam divinitus datam a communione abstineri.

(1041A)Canon Caesariensis, aera 9.

Nullus clericorum amplius recipiat, quam quod commendaverit, sive pecuniam sive quamlibet speciem.

Canon Sardicensis, aera 18.

Clerici fenerantes et qui centesimas exigunt vel usuras ex quolibet negotio, dejiciantur ex clero.

Canon Arelatensis, aera 14.

Si quis clericus pecuniam dederit ad usuram, aut conductor alienae rei fuerit [voluerit esse], aut turpis lucri gratia genus aliquod negotiationis exercuerit, et officio et communione privetur [depositus a communione alienus fiat].

Canon Agathensis, aera 39.

Clericum quem ebriosum fuisse constiterit, ut (1041B)ordo pandit [patitur], aut XXX dies a communione ( Var. edd. ) suspendatur, aut corporali subdatur supplicio.

Canon Laodicensis, aera 24.

Presbyteros, monachos, vel continentes non oportet ingredi tabernas.

Aera 52.

Non oportet sacerdotes vel clericos, ex collatis vel comessationibus convivia celebrare: hoc autem nec laicis potest congruere.

Canon Agathensis, aera 39.

Presbyteri vel [diacones vel subdiacones, vel deinceps] caeteri ministri, quibus licentia non est uxores habere, aliorum [alienorum] convivia nuptiarum evitent ( Quaed. add. in edd. ), ne auditus aut visus (1041C)sacris mysteriis deputatus polluatur turpium spectaculorum, atque verborum ambagibus [contagione].

Canon Caesariensis, aera 7.

Presbyteros saecularium nuptiarum conviviis interesse non debere: maxime cum competat secundis nuptiis peonitentiam tribuere.

Canon Africanorum aera 73.

Clericum scurrilem, et verbis turpibus jocularem, ab officio retrahendum.

Aera 74.

Clericum per creaturas jurantem acerrime jurgandum; si perseveraverit in judicio, excommunicandum.

Aera 75.

(1041D)Clericum inter epulas cantantem, supradicta sententia [supradictae sententiae severitate] coercendum.

(1042A)Aera 79

Clericus, quamvis verbo Dei eruditus ( Var. edd. ) artificio suo victum quaerat.

Aera 70.

Clericus haereticorum et schismaticorum convivia et sodalitates devitet.

CAPUT XLII. UT CLERICI NON NEGLIGANT OFFICIUM SUUM, ET NON SINT CONDUCTORES, ET CONTUMACES, ET A SAECULARIBUS ABSTINEANT. . . . . . . . .

Nulli liceat episcopo, vel clericorum, neque monachorum possessiones conducere, aut negotiis saecularibus se miscere. Propter pupillorum, si forte leges imponant, inexcusabilem curam, aut civitatis (1042B)episcopus ecclesiasticarum rerum sollicitudinem habere praecipiat, aut orphanorum et viduarum, quae sine ullo provisore sunt: et propter timorem Domini causa deposcat.

Canon Aurelianensis, aera 13.

Episcopus, presbyter, vel diaconus ad tutelae curam non implicentur.

Canon Africanus, aera 27.

Nullus clericorum, vel alia quaecunque persona alterius cujusque ecclesiae res aut petat, aut praesumat accipere. Quod si fecerit, tandiu habeatur communione suspensus quousque res restituantur suae ecclesiae.

Aera 11.

Clericus per plateas et andronas ( Var. edd. ), sine (1042C)certa necessitate sui officii non ambulet.

Aera 9.

Clericus victum et vestitum sibi artificiolo vel agricultura, absque officii sui duntaxat detrimento praeparet.

. . . . . . . . .

Clericus qui non pro emendo aliquid in nundinis vel in foro deambulat, ab officio degradetur.

Aera 25.

Clericus qui absque corpusculi inaequalitate vigiliis deest, stipendio privetur.

Aera 21.

Clericum in tentationibus ab officio suo declinantem, vel negligentius agentem ab officio removendum.

(1042D)Canon Carthaginensis, aera 71.

Clericum inter tentationes officio suo incubantem, gradibus sublimandum.

(1043A)Canon Agathensis, aera 8.

[Item placuit ut] Clericus, si relicto officio suo propter districtionem, ad saecularem [judicem] confugerit, et [is ad quem confugerit] ille solatium ei defensionis impenderit, cum eodem a communione Ecclesiae pellatur.

Canon Maticensis, aera 10.

Ut ordines ecclesiastici [presbyteri, diaconi, vel quolibet ordine clerici] ita episcopo suo devotione obedientiae subjaceant, ut non alibi dies feriatos, nisi in ejus obsequio, liceat tenere. Et qui hoc facere distulerit degradetur.

Aera 11.

Omnes clerici [Episcopi presbyteri, vel universi honoratiores clerici] qui sublimi sapientiae dignitate (1043B)sublimantur, actibus omnino renuntient saeculi, et sacro electi ministerio repudient carnale consortium.

CAPUT XLIII. UT NON HABITET CLERICUS CUM EXTRANEIS MULIERIBUS: ET DE RELICTA SACERDOTIS. Canon Nicaenus, aera 3

Ne quis episcoporum, vel caeterorum clericorum, cum mulieribus habitet ( Edd. var. et add. ) praeter matrem, vel si quae sunt hujuscemodi personae

Canon Africanorum, aera 27.

Clericus cum extraneis mulieribus non habitet.

Canon Arelatensis, aera 4.

Nullus episcopus, vel presbyter, aut diaconus, ad cellarii secretum intromittat feminam [puellam, vel (1043C)ingenuam vel ancillam].

Canon Agathensis, aera 11.

Feminas [ancillas vel libertas] a cellario, vel secreto ministerio, vel ab ea mansione in qua clericus manet, placuit removeri.

Canon Maticensis, aera 4.

Ut nulla mulier in cubiculum episcopi absque duobus presbyteris, aut certe diaconibus [diaconis], ingredi permittatur.

Canon Aurelianensis, aera 4

Statuimus ut ne quis antistitum clericorumque omnium licentiam habeat intra domum suam ullam mulierem habere, praeter eas quas superiores canones eloquuntur. Si quis clericorum suspectionem [suspicionem] adversam, obtrectationem de muliere (1043D)quacunque [fortassis] incurrerit: statim ( Quaed. in edd. add. ) eam abjiciat [si certe extranea et sui juris est]: et ita eam omnibus conditionibus studeat evitare, ut infamia quae excitata est abrogetur. Qui vero haec non vitaverit, pro inobedientia sua triennii excommunicatione mulctetur.

(1044A)In quibus commonitionibus metropolitanus a comprovincialibus, comprovinciales a metropolitano cum reliquis comprovincialibus distringantur.

Canon Epaunensis, aera 32.

Relictam presbyteri sive diaconi quicunque [Relicta, etc., si cuicunque] renupserit, [eatenus] cum eadem ab Ecclesia pellatur: donec a conjunctione illicita separentur.

Canon Aurelianensis, aera 9.

Presbyteri vel diaconi relicta, si se cuicunque conjunxerit, pari excommunicatione plectatur.

Canon Apostolorum, aera 6.

Ut episcopus, presbyter, vel diaconus, uxorem propriam nequaquam sub obtentu religionis abjiciat: et si rejecerit, excommunicetur; si perseveraverit, (1044B)dejiciatur.

CAPUT XLIV. DE EPISCOPIS, VEL REGULIS CLERICORUM, ET VESTIBUS EORUM, ETC. Canon Africanus, aera 1.

Ut episcopus non longe ab ecclesia hospitiolum habeat.

Aera 2.

Ut episcopus in ecclesia, in consessu presbyterorum sublimior sedeat: intra domum vero, collegam se presbyterorum esse cognoscat.

Aera 3.

Ut episcopus nullam rei familiaris curam ad se (1044C)revocet: sed ut lectioni et orationi, verbo Dei ( Var. edd. ) et praedicationi tantummodo vacet.

Aera 4.

Ut episcopus vilem supellectilem et mensam ( Var. edd. ) habeat, et victum pauperem: et dignitatis suae auctoritatem fidei [fide] et vitae meritis acquirat [quaerat].

Aera 5.

Ut episcopus gentilium libros non legat, haereticorum autem pro necessitate et tempore [ Al., temporis om. et].

Aera 6.

Ut episcopus tuitionem testamentorum non suscipiat.

Aera 7

(1044D)Ut episcopus gubernationem viduarum, et pupillorum, ac peregrinorum, non per se, sed per archipresbyterum vel archidiaconum agat.

Aera 8.

Ut episcopus ( Var. edd. ) nec provocatus pro rebus transitoriis litiget.

(1045A)Aera 12.

Ut episcopus quolibet loco sedens, stare presbyteros non patiatur.

Canon Nicaenus, aera 36.

Si episcopus, quod esse non debet, fuerit iracundus, et commotus adversus clericum suum, cito aut aspere eum de Ecclesia exterminare voluerit; habeat potestatem ille clericus, ut finitimos episcopos interpellet: ut causa ejus diligenter tractetur et negotium discutiatur: ut aut probetur, aut emendetur ejus sententia.

Canon Vasensis.. . . . . . . . . . . . . . . .

Si episcopus tantum alicujus scelera novit [alieni sceleris conscius], ( Add. et var. in edd. ) secretis correptionibus (1045B)eum corrigat. Quod si castigatus pertinacior fuerit, et se communioni [publicae] ingesserit; etiamsi episcopus in redarguendo illum quem reum judicat, probationibus deficiat: indemnatus licet, ab his qui nihil sciunt secedere ad tempus pro persona majoris auctoritatis jubeatur, illo, quandiu probare episcopus nihil potest, in communione omnium, praeterquam ejus qui eum reum judicat, permanente.

Canon Aurelianensis 2, aera 36.

Si episcopus ad clerum alterius Ecclesiae de facultatibus suae Ecclesiae donaverit, non valebit.

Canon Chalcedonensis, aera 23 [Can. 26].

Placuit, omnem Ecclesiam habentem episcopum, et oeconomum habere de suo clero dispensantem Ecclesiae (1045C)res secundum ordinationem sui episcopi, ut ne sine testimonio sit dispensatio Ecclesiae: Si episcopus haec neglexerit habere, subjacere eum divinis institutis.

Canon Romanorum, aera 3.

Paschae temporibus presbyteri et diaconi, per parochias dare remissionem ( Edd., male, repromissionem) peccatorum, et ministerium implere consuerunt. Etiam praesente episcopo in fontem descendere. Sed episcopi ( Edd. var., non recte ) nomini facti summa conceditur. Reliquis vero temporibus ( Add. et var. in edd. ), in necessitate aegritudinis licet presbytero per salutaris aquae gratiam dare indulgentiam peccatorum: cum et munus ipsi licet causa emundationis offerre. Diaconibus vero nulla licentia (1045D)invenitur concessa. Sed quod semel forte contigit usurpari, pro necessitate [per necessitatem] dicitur excusatum ( Var. edd. ), ne postea securitate sit commissum.

(1046A)In epistola Coelestini papae, aera 1.

Nulli sacerdotum suos liceat canones ignorare, nec quidquam facere quod Patrum possit regulis obviare. ( Add. in edd. )

Canon Agathensis, cap. 10.

Nullus clericorum, extranearum mulierum [extraneae mulieri] familiaritate jungatur pro [qualibet consolatione et] quacunque causa.

Canon Aurelianensis, cap. 13.

Servis ecclesiae et sacerdotum praedas et captivitates exercere non liceat. ( Add. et var. in edd. ) Sed justum est, ut eorum domini redemptionis praebeant suffragium.

Canon Laodicensis, aera 10.

Non est populis concedendum electionem facere (1046B)eorum qui altaris ministerio sunt applicandi. (Can. 15.) Non liceat praeter canonicos psaltes, qui in pulpitum ascendunt et de codice legunt, alium quemlibet psallere. (Can. 25.) Non oportet ministros panem dare, nec calicem benedicere.

Aera 21 [Can. 54].

Non oportet clericos spectaculis interesse: sed antequam themelici ingrediantur, surgere eos et abire.

Canon apostolorum, aera 24.

Clericus semetipsum abscidens omnino damnetur.

Aera 26.

Laicus semetipsum abscidens, annos III communione privetur.

(1046C). . . . . . . . . . . . . . . .

Clericis tantum, et lectoribus, atque cantoribus liceat habere uxores.

Canon 42.

Subdiaconi, lectores, vel cantores ebrietati servientes, aut desinant, aut communione priventur; similiter et laici.

Canon Carthaginensis, aera 2.

Lectores usque ad annos pubertatis legant. Deinceps autem, nisi aut custodita pudicitia, aut uxores duxerint, legere non sinantur. Clericorum autem nomen etiam lectores retinebunt.

Canon Laodicensis, aera 12.

Solis ministris altaris liceat ingredi ad altare, et ibidem communicare.

(1046D)Canon Arelatensis, aera 13.

Si clericum de quacunque ope [de quolibet corpore] venientem ( Quaedam add. in edd. ) aliquis publicis actionibus applicare praesumpserit, et a sacerdote (1047A)commonitus ( Var. edd. ) non emendaverit, cognoscat se pacem Ecclesiae non habere.

Canon Carthaginensis, aera 16.

[Placuit ut] Lectores, cum ad annos pubertatis pervenerint, cogantur aut uxores ducere, aut continentiam profiteri.

Canon Hipponensis, aera 9

Ut clerici de judicii sui cognitione ( Var. edd. ) non cogantur in publico dicere testimonium, nec ad testimonium dicendum ecclesiastici cujuslibet persona pulsetur.

Canon Lugdunensis, aera 19

Ad locum examinationis reorum nullus clericorum accedat neque intersit. Quod si adfuerit defraudatus honestiori stola, illis gregibus examinatorum (1047B)societur quos divinis praetulerit mysteriis.

Canon Agathensis, aera 55.

Omnes clerici qui ad operandum validi sunt [validiores sunt], artificiola et litteras discant.

Aera 58.

Ut diaconus, praesente presbytero, eucharistiam corporis Christi populo, si necessitas cogit, jussus eroget. Ut diaconus quolibet loco jubente presbytero sedeat.

Aera 60

Ut diaconus tempore tantum oblationis et lectionis alba utatur.

Aera 61.

Ut diaconus in conventu presbyterorum interrogatus loquatur.

(1047C)Canon Laodicensis, aera 25.

Quod non oporteat subdiaconos panem dare, vel calicem benedicere.

Aera 26.

Quod hi qui non sunt ab episcopo ordinati, exorcizare non possunt.

Canon Africanus, aera 25.

Clericus nec comam nutriat, nec barbam.

Aera 26.

Clericus professionem suam etiam habitu et incessu probet: et ideo nec ( Var. edd. ) vestium, nec calceamentorum decorem quaerat.

Canon Agathensis, aera 20.

Clerici qui comam nutriunt, inviti tondantur [ab archidiacono, etiamsi noluerint, inviti detondeantur] (1047D)Vestimenta, vel calceamenta, nisi quae ad ( Edd. om. ad) religionem deceant, eis habere non liceat.

Canon Maticensis, aera 5.

Ut nullus clericus sagum aut vestimenta saecularia, (1048A)nisi quae ad religionem deceant, induere praesumat. Quod si post hanc definitionem clericus, aut cum indecenti veste, aut cum armis inventus fuerit [a seniore ita coerceatur, ut], 30 dierum inclusione detentus, aqua tantum et modici panis edulio diebus singulis sustentetur.

Canon Laodicensis, aera 20.

Ut diaconus jussus a presbytero sedeat: similiter autem et diaconibus honor exhibeatur, et subsequentibus gradibus.

Aera 21.

Quod non oporteat subdiaconos, et reliquos infra ordines, Dominica vasa contingere.

Aera 22.

Quod non oporteat, nisi subdiaconos uti orario, (1048B)et ostium derelinquere.

Aera 23.

Quod non oporteat lectores, et cantores, orariis uti.

Canon Caesariensis, aera 14

Diaconi 7 esse debent, quamvis magna sit civitas, secundum regulam Actuum apostolorum.

Canon Nicaenus, aera 20.

Et ne diaconi presbyteris praeferantur, neque sedeant in consessu presbyterorum, aut illis praesentibus Eucharistiam dividant, sed [illis agentibus] solummodo ministrent. Si vero presbyter nullus sit in praesenti, tunc demum etiam ipsis licere. Aliter [dividere] vero agentes, abjici debent [jubent].

CAPUT XLV. DE VENATIONIBUS ET HOSPITALITATE. (1048C) Canon Maticensis, aera 13.

Volumus igitur episcopalem domum, quae ob hoc instituta est, ut sine personarum acceptione omnes in hospitalitate recipiat, canes non habeat; ne forte qui in eis miseriarum suarum levamen habere confidunt, infestorum canum morsibus lanientur ( Add. et var. ). Custodienda est igitur episcopalis habitatio hymnis, non latratibus; operibus bonis, non morsibus venenosis. Ubi igitur Dei est assiduitas cantilenae, monstrum est et dedecoris nota, canes ibi et accipitres habitare.

Canon Epaunensis, aera 7.

Episcopis, presbyteris, diaconibus, canes ad venandum et accipitres habere non liceat. Si [Quod si (1048D)quis talium personarum in hac fuerit voluntate detectus, si episcopus est] episcopus haec praesumpserit, tribus mensibus communione se suspendat; presbyter, duobus abstineat; uno, diaconus ab omni officio et communione cessabit.

CAPUT XLVI. UT PECCANTES FIDELES NON LICEAT PASSIM VERBERARI. (1049A) Canon apostolorum, aera 28.

Episcopum, presbyterum, diaconem, percutientes passim fideles aut infideles, et per hujusmodi . . . . volentes timeri, dejici ab officio praecipimus, quia nusquam hoc nobis Dominus docuit

CAPUT XLVII. DE PAROCHIIS ET ORATORIIS CONSTRUENDIS Canon Toletanus, aera 29.

Qui ecclesiam aedificaverit contra canonum statuta, et non eam ab episcopo legitime petierit consecrari, ( Mult. var. ) aut destruat, aut dotem, quam eidem ecclesiae fecerat, censeat ad episcopi ordinationem pertinere. Quod tale factum [et in praeteritum] et in (1049B)praesenti displicet, et in futuro prohibeatur; sed omnia ( Add. ) ad episcopi ordinationem [et potestatem] pertineant.

Aera 7 [Can. 20]

Ne episcopi vero paroechias affligant. ( Mult. var. ) Audiant scriptum: Forma estote gregi, neque dominantes in clero. Ideoque, excepto quod veterum institutiones a paroechiis jubent habere episcopos, alia [quae huc usque praesumpta sunt] omnia denegentur; hoc est, neque in angariis ( Var. ) presbyter aut diaconus fatigetur [fatigent indictionibus], ne videantur in Ecclesia Dei episcopi exactores potiusquam pontifices nominari. Hi vero clerici tam locales quam dioecesani, qui se ab episcopo gravari cognoverint, querelas suas ad metropolitanum deferant [deferre (1049C)non differant]. Qui metropolitanus ( Add. et var. ) hujusmodi praesumptionem coerceat.

Canon Toletanus, aera 4.

Si episcopus unam de paroechiis [de parochitanis ecclesiis] monasterium dedicare voluerit ( Add. et var. ), habeat licentiam: et res ( Mult. var. ) quas de Ecclesia ibidem pro stipendio monachorum monacharumve dederit, perpetuo ibi maneant: hoc est rationabiliter dare

Canon Aurasicorum, aera 8.

Si episcopus [in alienae civitatis territorio] in fundo ecclesiae suae, et in alterius episcopi parochia ecclesiam aedificare voluerit [disponit], non prohibeatur: ( Add. et var. ) dedicatione vero illi omnimodis (1049D)reservata episcopo, in cujus territorio ecclesia assurgit. Episcopus vero ( Var. ) qui aedificavit ipse, ibidem clericos suos ordinet; vel si ordinati jam sunt, ipse eos habeat. Omnis tamen ecclesiae ipsius gubernatio ad illum episcopum pertinebit, in cujus territorio sita est [ecclesia surrexit].

Canon Aurelianensis, aera 26.

Si quae paroechiae in potentum domibus constitutae sunt ( Mult. var. ), clerici qui ibidem sunt, secundum (1050A)qualitatem ordinis sui, ( Add. ) ab archidiacono civitatis coerceantur secundum ecclesiasticam disciplinam. Si vero de agendo officio ecclesiae a quibuslibet [ab agentibus potentum, vel ab ipsis rei dominis] in aliquo ( Add. et var. ) prohibeantur, auctores nequitiae usque ad emendationem communione priventur.

Canon Toletanus, aera 15.

Si servus fisci [Qui ex servis fiscalibus] ( Var. et add. ) ecclesiam aedificaverit, eamque [de sua paupertate] dotaverit, hoc procuret episcopus prece sua, auctoritate [regia] principis confirmari.

CAPUT XLVIII. DE NATALITIIS MARTYRUM. Canon Laodicensis, aera 22

(1050B)Non oportet in quadragesima martyrum natalitia celebrare: sed eorum in Sabbato et in Dominica tantum memoriam fieri.

CAPUT XLIX. DE FICTIS MARTYRIBUS ET LOCIS QUAE INANITER VENERANTUR. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Non concedendum coemeteria, vel quae martyria dicuntur haereticorum, nec orationis gratia intrare. Si qui fecerit, incommunicabilem factum in poeni tentiam usque ad aliquod tempus redigi: et si se errasse confessus fuerit, suscipi eum oportere.

Aera 16 [Can. 35].

Qui relinquit ecclesiam Dei, et vadit ad angulos (1050C)orare vel congregationes facere, quae omnia interdicta sunt, qui huic idololatriae vacat, anathema sit.

Aera 21 [Can. 34].

Non oportet Christianum, relictis martyribus abire ad falsos martyres: hi enim alieni a Deo sunt, et anathemate percellantur.

Aera 22.

Illi qui apostatant, et nunquam ad ecclesiam veniunt [repraesentant], nec poenitentiam quaerunt, et postea in infirmitate ( Var. ) petunt communionem, eis non dandam ante dignam poenitentiam.

Canon Epaunensis, aera 32.

Basilicas haereticorum ( Add. ) sanctis usibus applicari (1050D)despicimus; [sane] tamen quas illi per violentiam nostris tulerunt, possumus revocare.

Canon Hipponiensis, aera 82.

Altaria, quae per agros et vineas [vias] tanquam memoriae martyrum conduntur [constituuntur], ( Add. ) ab episcopis, qui locis eisdem praesunt, [si fieri potes] evertantur. Si autem hoc propter motus populares non sinitur, plebs tamen admoneatur, ne illa frequentent loca. ( Add. ) Et omnino nulla memoria martyrum (1051A)[probabiliter] acceptetur; nisi ubi corpus aut aliquae reliquiae sunt, ( Var. ) ibi auctore hoc alicujus habitationis vel passionis fidelissima origine tradatur. Nam quae per somnia et per inanes quasi revelationes hominum constituuntur altaria, haec omni modo prohibentur [reprobentur].

CAPUT L. DE SORTIBUS ET AUGURIIS. Canon Arelatensis, aera 24.

Qui faculas accendunt, aut arbores aut saxa vel fontes venerantur, si hoc ( Var. ) episcopus loci illius eruere neglexerit, sacrilegii reum se esse cognoscat. Dominus autem ordinator rei ipsius, si admonitus emendare noluerit, communione privetur.

Canon Africanorum, aera 74.

(1051B)Auguriis, vel incantationibus servientem, a conventu ecclesiae separandum.

Canon Agathensis, aera 40 [Can. 42].

Si quis sortes, quas sanctorum vocant, ( Var. ) habuerit, vel divinationis scientiam profiteatur, aut quarumcunque scripturarum inspectione futura promittat: quicunque [clericus vel laicus detectus fuerit] haec consulere vel docere praesumpserit, ab ecclesia habeatur extraneus.

Canon Aurelianensis, aera 26.

Si quis divinationes vel auguria crediderit observanda, vel sortes, quas mentiuntur fuisse sanctorum, ( Add. ) cum his qui eis crediderint ab Ecclesiae communione (1051C)pellatur.

Canon Ancyritanus, aera 24.

Qui auguria vel auspicia, aut divinationes quaslibet observant, aut domos suas lustrant, confessi quinquennio poenitentiam agant.

CAPUT LI. DE CLERICIS, MONACHIS VEL ABBATIBUS. . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Qui semel in clero deputati sunt, aut monachorum vitam expetierunt, statuimus ut neque ad militiam neque ad aliquam dignitatem venire praesumant mundanam: aut haec tentantes et non agentes poenitentiam, quominus redeant ad hoc quod propter Dominum primitus elegerunt, anathematizentur.

(1051D)Canon Aurelianensis, aera 9.

Hi qui suscepta poenitentia religione suae professionis obliti ad saecularia relabuntur, a communione et omnium catholicorum convivio separentur [placuit, etc., suspendi]. ( Var. ) Si vero post interdictum cum eo quis praesumpserit manducare, et ipse communione privetur.

Aera 15.

Abbates pro humilitate religionis in episcoporum (1052A)potestate consistant. Et si quid contra [extra] regulam fecerint, ab episcopis corripiantur, qui semel in anno, in locum ubi episcopus elegerit, accepta vocatione conveniant. Monachi autem abbatibus omni se obedientia et devotione subjiciant. Quod si quis per contumaciam exstiterit non devotus, aut per aliqua loca evagari, aut peculiare habere praesumpserit, omnia quae acquisierit abbatibus auferantur, secundum regulam monasterio profutura. Ipsi autem qui fuerint pervagati, ubicunque inventi fuerint, cum auxilio episcopi tanquam fugaces sub custodia revocentur. Et reum se ille abbas futurum esse cognoscat, qui [in] hujusmodi personas non regulari animadversione distrinxerit, vel qui monachum susceperit alienum.

(1052B)Canon Chalcedonensis, aera 4.

Monachos vero per unamquamque provinciam aut civitatem subjectos esse episcopo: et quietem diligere; et intentos esse tantummodo jejunio et orationi; permanentes in locis, in quibus renuntiaverunt saeculo; nec ecclesiasticis neque saecularibus negotiis communicare, vel in aliquo esse molestos, propria monasteria deserentes: nisi forte eis praecipiatur propter opus necessarium ab episcopo civitatis. Nullum vero monasterio servum obtentu monachi propter sui domini conscientiam recipi. Trans gredientem vero hanc definitionem nostram excommunicatum esse decrevimus, ne nomen Domini blasphemetur. Verumtamen episcopum convenit competenter monasteriorum providentiam gerere.

(1052C)Canon Agathensis, aera 19 [Can. 27].

Monasterium vero novum, nisi episcopo permittente [aut probante] incipere aut fundare nemo praesumat. Monachi autem vagantes ad officium clericatus, nisi eis testimonium abbas suus dederit, neque in civitatibus, neque in parochiis ordinentur. Monachum vero, nisi abbatis sui permissu [aut voluntate], ad alterum monasterium migrantem nullus abbas suscipere aut retinere praesumat: sed ubicunque fuerit, abbati suo auctoritate canonum revocetur. Si necesse fuerit ad officium clericatus [clericum de monachis ordinari], cum consensu et voluntate abbatis monachum praesumat episcopus. (Can. 28.) Monasteria puellarum, longius a monasteriis monachorum collocentur propter insidias diaboli, vel obtrectationes (1052D)[oblocutiones] hominum.

Aera 38.

Servandum quoque de monachis, ne eis per [ad] solitarias cellulas liceat a congregatione discedere; nisi forte probatis post emeritos labores, aut infirmitatis necessitate, asperior ab abbatibus regula remittatur. ( Add. et var. ) Tamen intra eadem septa monasterii, sub abbatis potestate separatas habere cellulas permittantur.

(1053A)Canon Aurelianensis, aera 18.

Monacho uti orario, [in monasterio] vel ciangas habere non liceat.

Canon Arelatensis, aera 2.

Ut monasteria et monachorum disciplina ad eum pertineant episcopum in cujus sunt territorio constituta.

Canon Chalcedonensis, aera 24.

Quae semel dedicata sunt monasteria consilio episcoporum, maneant perpetuo monasteria: et res quae ad ea pertinent loca monasteriis reservare oportet, nec posse ultra fieri saecularia habitacula. Qui vero hoc fieri permiserint, canonum sententiis subjacebunt.

Canon Augustodunensis, aera 1.

(1053B)Abbatibus, vel monachis peculiares res habere non liceat; et monachi ab abbate victum et vestitum consuetum accipiant.

Aera 8.

Ut monachi abbati suo, vel proposito sint obedientes.

Aera 6.

Ut in civitatibus errari non inveniantur, ( Var. ) nisi casu pro humilitate mittantur: et tunc cum litteris abbatis sui ad archidiaconum dirigantur.

Aera 5 [Can. 10].

Ut compatres nullus monachorum audeat habere; nec familiaritatem extranearum mulierum. Et qui inventus fuerit, severius corrigatur.

Aera 10.

(1053C)Ut mulieribus in monasterium virorum nullatenus liceat ingredi. Statuimus, ut nullus monachum alterius absque permissu abbatis sui praesumat retinere; sed cum inventus fuerit vagans, ad cellam propriam revocetur, ibi juxta culpam meriti coercendus.

Aera 15.

De abbatibus vero, vel monachis, ita observare convenit ut quidquid canonicus ordo, et regula sancti Benedicti edocet, custodire [et implere et] in omnibus debeant. Si enim haec omnia legitime fuerint ( Var. ) custodita ab abbatibus vel monachis in monasteriis omnibus, et numerus monachorum Deo propitio augebitur, et mundus omnis per eorum orationes assiduas omnibus malis carebit contagiis. Si quis autem haec, quae a nobis propitio Deo instituta (1053D)sunt, tentaverit aliqua transgressione cassare, si abbas est, annis tribus communio ei suspendatur; si praepositus, annis duobus; si monachus, aut verberetur, aut communione, et mensae participatione tribus annis privetur.

Canon Agathensis, aera 36 [Can. 38].

Monachis [clericis], sine commendatitiis litteris episcopi, vel abbatis sui licentia non pateat evagandi. (1054A)( Add. et var. ) Quod si verborum increpationibus non emendaverint, verberibus coerceantur.

In epistola Siricii papae.

Monachos quoque, quos morum gravitas et vita sancta [et vitae ac fidei institutio sancta] commendat, clericorum officiis aggregari et optamus et volumus; ita ut ( Var. ) si qui intra tricesimum aetatis annum sunt, per gradus singulos crescenti tempore promoveantur ordinibus singulis: et sic ad diaconatus vel presbyteri ordines [insignia] maturi [maturae aetatis consecratione] perveniant, ne saltu ad episcopatus culmen ascendant, nisi ( Var. ) singulis gradibus et ordo et tempora fuerint custodita.

In epistola Innocentii papae, aera 11.

(1054B)Monachi ( Add. et var. ) ad clericatus ordinem pervenientes, non debent a priori proposito deviare: et quod diu servaverunt, in meliori gradu positi amittere non debent. Qui ante baptismum corruptus fuit, si post baptismum nubat, [ Add. et var. ] nullo modo potest ad clericatum admitti.

In synodo Nicaena.

Si quis in monasterio nutritus usque ad summum studium, et postmodum discesserit, nisi revertatur, desertoris discrimine damnetur. Si quis susceperit monachum alienum, ambo excommunicandi sunt. Puer usque ad 12 annos sit in potestate patris. Tunc et deinceps potest semetipsum monachum facere. (Cap. 13.) Infans pro infante potest dari in monasterio, quamvis alium vovisset: tamen melius (1054C)est votum implere, ne reus in voto inveniaris. Et quod semel egressum est de labiis tuis observa, sicut promisisti Domino Deo tuo.

CAPUT LII. DE DEO SACRATIS PUELLIS, ET MONASTERIIS EARUM. Canon Africanus, aera 38.

Vir qui religiosis feminis praeponendus est, ab episcopo loci probetur.

Canon Aurelianensis, aera 6.

Ut episcopus curam gerat de puellarum monasteriis [quae in sua civitate constituta sunt]: nec abbatissae aliquid liceat contra regulam facere.

Canon Agathensis, aera 9 [Can. 19].

Sanctimoniales quamvis vita probatae [quamlibet vita eorum et mores probati sint] ante annum aetatis (1054D)suae XL non velentur.

Canon Epaunensis, aera 20.

[Episcopo, presbytero, et diacono vel caeteris clericis.] Viris ad feminas, horis praeteritis, id est, meridianis vel vespertinis, prohibemus accessum. Quae tamen, si causa fuerit, ut ab episcopo videantur, cum testimonio presbyterorum et clericorum videantur.

(1055A)Aera 35. [Can 38]

Monasteria puellarum nonnisi probatae vitae, aetatisque provectae ad quascunque earum necessitates [vel ministrationes] permittantur intrare. Ad faciendas vero missas, qui ingressi fuerint, exacto ministerio statim exeant festinanter. Alias autem, nec clericus nec monachus juvenis, [ullum] ad puellarum congregationes habeat accessum, nisi aut [paterna] materna, aut germana necessitudo probetur admittere.

Canon Maticensis, aera 2

Ut nullus ( Quaedam add. ) clericus neque laicus, in monasteriis puellarum, nisi probatae vitae et aetatis provectae, ( Var. ) pro quacunque utilitate vel reparatione, habitare aut secretas collocutiones habere (1055B)praesumat: nec intra salutatorium aut in oratorio intrare permittantur.

Aera 11 [Can. 12].

Decrevimus, ut si quae puella voluntarie aut rogantibus [parentibus] suis religionem professa, vel benedictionem fuerit consecuta, et postea ad conjugium vel illecebras saeculi ( Add. ) transierit, usque in exitu cum eo ( Var. ) cui se miscuit communione privetur. Quod si poenitentia ducti se sequestraverint, quandiu episcopo visum fuerit, communione [a communionis gratia] suspendantur; et si aegritudinis periculum ( Add. et var. ) incurrerint, viaticum eis non negetur.

Canon Chalcedonensis, aera 16.

Virgo quae se Deo consecravit; si nuptialia jura contraxerit, excommunicetur.

(1055C)Canon Aurelianensis, aera 18.

Tam puellae, quam viduae, quae in domibus propriis commutatis vestibus convertuntur, cum his qui conjugio copulantur usque ad sequestrationem et poenitentiam ecclesiae communione priventur.

Aera 19.

Si quis virgini consecratae. [vel devotae, id est religionem professae] seu in proposito sub devotione viventium inferre praesumpserit, usque ad extremum [exitum] communione pellatur. Si rapta cum raptore [habitare] consenserit, ( Var. ) similiter excommunicetur. Quae forma et de poenitentibus ac viduis in proposito manentibus [sub districtione ecclesiastica] servetur. Quod si quis sacerdos [sciens] hujusmodi personis communicaverit, annum integrum (1055D)pacem Ecclesiae non habeat.

Canon Ancyritanus, aera 19.

Quod quidem virginitatem pollicitam praevaricantes inter digamos qui secundas nuptias transierunt habitare debebunt. Virgines autem puellas, quae tanquam sorores cum viris habitare volunt, ab eorum consortio prohibemus.

(1056A)Canon Carthaginensis, aera 68.

Ad reatum episcopi vel presbyteri pertinebit qui paroechiae praeest, si sustentandi [sustentandae vitae praesentis] victus causa, adolescentiores viduae vel sanctimoniales clericorum familiaritati subjiciantur.

Canon Aurasicorum, aera 26.

Viduitatis servandae professione ( Add. et var. ) coram episcopo in secretario habita, ab episcopo veste viduali induta, velut professionis desertricem merito damnandam.

Canon Aurelianensis IV, aera 16 [Can. 19].

Puellae quae sua propria voluntate monasterium expetunt, seu a parentibus ibidem offeruntur, anno uno in ipsa qua intraverunt veste permaneant. In his vero monasteriis, ubi non perpetuo tenentur inclusae, (1056B)triennio ( Add. ) permaneant.

Canon Carthaginensis, aera 3.

Virgines sacrae cum parentum custodia privantur, episcopi vel presbyteri [ubi episcopus absens est] providentiae gravioribus feminis commendentur, ut simul habitantes invicem se custodiant.

Canon Romanorum, aera 1

Puella nec dum velata, ( Var. ) sed tamen si proposuerit sic manere, si nupserit, hae furtivae nuptiae appellantur ( Add. ) His poenitentiae agendae tempus constituendum est.

Canon Arelatensis, aera 26.

Puella quae se vovit Deo, ( Add. ) si post XV [viginti et quinque] annos aetatis ad nuptias transierit, cum ipso cui se alligaverit, communione privetur.

(1056C)In epistola Symmachi papae.

Viduas, ( Var. ) quae religioso proposito diuturna observatione permanserint, ad nuptias transire non patimur. Similiter virgines nubere prohibemus, quamvis annis plurimis in monasteriis [aetatem] peregisse constiterit.

Canon Lugdunensis, aera 12.

Puellae quae convenientia [conniventia] parentum se voluntarie in monasterio dedicaverint, ( Quaed. add. ) et se postea ex ipso monasterio ( Add. et var. ) subtraxerint, quousque ibidem se restituant, communione priventur; viaticum tamen illis non negetur.

Canon Epaunensis, aera 16 [Can. 21]

Viduarum consecrationem, quas diaconas vocant, (1056D)penitus abrogamus. Solam eis poenitentiae benedictionem, si converti cupiunt, imponendam.

CAPUT LIII. DE RAPTIS. Canon Chalcedonensis, aera 27.

Decrevit sancta synodus, ut qui rapiunt mulieres, (1057A)si clerici sunt, decidant gradu proprio; si vero laici, anathematizentur.

Canon Ancyritanus, aera 12.

Desponsatas puellas et ab aliis raptas, placuit erui, et his reddi a quibus fuerant desponsatae: etiamsi eas contigerit a raptoribus florem pudoris amisisse.

n epistola Siricii papae, aera 4.

Desponsatam ne alius accipiat, ( Add. et var. ) modis omnibus inhibemus, quia nec benedici possunt, et instar sacrilegii est conjunctio sine benedictione sacerdotali.

Canon Aurelianensis, aera 11.

Si ad ecclesiam raptor cum rapta confugerit, etiamsi feminam ipsam violentiam pertulisse contigerit, (1057B)statim liberetur de potestate raptoris: et raptor, mortis vel poenarum impunitate concessa, ad serviendi conditionem subjectus, aut redimendi se [liberam] habeat potestatem. Si vero ( Var. ) rapta patrem habet, ei [potestati patris] excusata reddatur.

Aera 23.

Mancipia quae sub specie conjugii ad ecclesiam [ecclesiae septa] confugerint, a dominis accepta fide excusationis, sub reparationis [separationis] promissione reddantur ( Mult. add. et var. ) libertate dominorum, si eos postea voluerint sociare.

CAPUT LIV. DE INCESTIS, ADULTERIS, VEL QUI UXORES SUAS DIMITTUNT. Canon Aurelianensis, aera 11.

(1057C)Qui conjuges suas in adulterio deprehendunt, et non prohibentur nubere, quantum potest consilium eis detur, ne alias uxores viventibus illis accipiant licet adulteris.

In epistola Innocentii papae, aera 6.

Qui, uxore vivente ( Var. ) quamvis dissociata aliam duxerit, moechatur, et adulter est, iste communione privetur cum ea quam accepit: similiter parentes eorum, qui talibus consenserunt.

Canon Agathensis, aera 17.

Si mulier viro derelicto discedere voluerit nuptias condemnando, anathema sit.

(1058A)Canon Neocaesariensis, aera 2.

Mulier si duobus fratribus nupserit, abjiciatur usque ad mortem. Verumtamen ad exitum si promiserit, quod facta incolumis hujus conjunctionis vinculum solvat, fructum poenitentiae consequatur. Quod si defecerit mulier in talibus nuptiis, difficilis erit poenitentia in vita permanenti.

Canon Agathensis, aera 19 [Can. 25]

Qui conjugale consortium, ( Quaed. add. ) nullas causas discidii probabiliter proponentes, dimiserunt, ut illicita vel aliena appetant; si antequam apud episcopos provinciae discidii causas dixerint, et uxores antequam in judicio damnentur abjecerint, a communione sanctae Ecclesiae et a sancto populo excludantur.

(1058B)Canon Aurelianensis, aera 12.

Si quis relictam fratris sororem, uxoris privignam, id est, filiastram, consobrinam, sobrinamve relictam, id est patrui atque avunculi carnali contagione maculaverit, apostolicae institutionis sententia feriatur: et quandiu in tanto versatur scelere, Christiano coetu et communione sanctae privetur Ecclesiae.

Canon Epaunensis, aera 16.

Incestis conjunctionibus nihil prorsus veniae reservari, nisi eas ( Var. ) adulterii separatione sanaverint. ( Quaed. add. ) Si quis relictam fratris quae pene prius soror exstiterat, carnaliter [carnali conjunctione] violaverit: si quis fratris ( Var. ) germanam, si quis germanam uxoris, si quis novercam, si quis consobrinam, si quis relictam avunculi aut patrui, vel (1058C)privignam, vel concubitu polluerit. ( Add. ) Sane quibus conjunctio illicita interdicitur, habebunt [ineundi] melioris conjugii libertatem. Si quis de propria cognatione, vel, quam cognatus habuit, duxerit uxorem, anathema sit.

Item Gregorius in libro Pastorum.

Incestum committit, qui se consanguineae suae, vel quam consanguineus habuit, infra affinitatis lineam conjungit. Nullus enim fidelium usque ad affinitatis lineam, id est, usque in septimam progeniem consanguineam suam ducat uxorem, vel eam quae aliquo modo incesti macula polluatur. Nam incesti (1059A)quandiu in scelere manent, non fidelium Christianorum, sed tantum aut gentilium, aut cathecumenorum, vel energumenorum locum teneant. Et si a nefandissimo scelere se segregare, atque ad publicam poenitentiam redire noluerint, inter eos habeantur qui spiritu periclitantur immundo; vel etiam inter eos, de quibus ipsa veritas dicit: Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.

Canon Ancyritanus, aera 6.

Qui cum pecudibus coitu misti sunt, aut more pecudum incesta cum consanguineis commiserunt, aut cum masculis concubuerunt qui ante 20 annos aetatis suae tale crimen admiserint, 15 annis in poenitentia exactis, orationi tantum incipiant participare. Post haec quinquennio in communione simplici (1059B)perdurantes, post 20 annos cum oblatione ad communionem suscipiantur. Discutiatur et vita eorum, qualis fuit in poenitentia, et ita hanc humanitatem consequantur. Qui vero perseverantius hoc crimine abusi sunt, 20 annis poenitentiam solam suscipiant. Qui vero post 20 annorum aetatem, vel etiam uxores habentes in hoc crimen inciderint, 31 annis poenitentia acta ad communionem tantum admittantur: in qua communione quinquennio perdurantes, plenam communionem cum oblatione recipiant. Quod si et uxores habentes, et post 50 annos aetatis in hoc prolapsi sunt crimen, ad exitum tantum communicent. Hos, qui sicut muta vixerunt animalia, qui et se et alios hujusmodi peccato contaminaverunt, inter eos orare debent, qui tempestate jactantur, qui a nobis (1059C)energumeni intelliguntur.

Aera 19.

Qui adulterium commiserint, 7 annos oportet perfectionem consequi secundum pristinos gradus.

Aera 20.

Mulieres quae fornicantur, et partus suos necant, vel conceptos excutiunt, usque ad exitum ab Ecclesia removeantur secundum pristinos gradus. Humanius autem nunc definimus, ut 10 annis poenitentia eis tribuatur.

Aera 24.

Si quis sponsam habens, sorori ejus intulerit vitium, et postea uxorem duxerit eam quam desponsaverat, et illa quae vitium pertulerit laqueo se peremerit: (1059D)omnes qui facti hujus consilii sunt 10 annis in poenitentia redigantur.

Canon Aurelianensis, aera 2.

Si quae mulieres fuerint in adulterio cum clericis deprehensae, clericis districtione adhibita etiam et mulieribus, et a civitatibus ipsae mulieres expellantur.

(1060A)In epistola Leonis papae ad Rusticum, aera 10 [c. 6].

Ancillam oportet a toro abjicere, et uxorem ingenuam [certae ingenuitatis] accipere. Hoc non duplicatio conjugii est, sed profectus honestatis.

Ibid. cap. 2.

Si pater aut mater proprium a filium sacro baptismo susceperit, hi omnino a conjugio separentur.

Ibid. cap. 3.

Si quis vir aut mulier filiastrum aut filiastram a sacro fonte exceperit, aut ad confirmationem tenuerit: tales omnimodo a conjugio disjungi.

Ibid. cap. 4.

Si quis in captivitatem ductus ancillam ibidem acceperit uxorem, et postmodum ad proprium reversus ingenuam ducat: et iterum in praedicto loco ubi (1060B)ancillam habuit ducatur, et invenerit ipsam ancillam alium virum habentem: huic licebit alii se conjungere mulieri, defuncta tamen illa ingenua, quam postea acceperat.

Ibid. cap. 6.

Si ex conjugio unusquilibet graviter infirmetur, ut non possit ab illo debitum persolvi, ob hoc nunquam licebit eos dividi.

In epistola Innocentii papae ad Exuperium episcopum Tolosanum, cap. 6.

Qui interveniente repudio etiam pro adulterio dimissa alii se copulaverit, eos in utraque parte adulteros esse manifestum est secundum illud: Qui dimiserit uxorem suam, et duxerit aliam, moechatur. Similiter, qui dimissam duxerit, moechatur: et ideo tales (1060C)omnes communione privandos.

Ibid. cap. 10.

Si unus ex conjugio filium aut filiam alterius de sacro fonte susceperit, aut ad chrisma tenuerit, vel ad Christianitatis mysterium: ambo et uxor et vir compatres existunt parentibus infantis, quia vir et mulier caro una effecti sunt.

In epistola Siricii papae ad Genesium episcopum cap. 12.

Si sanus vir leprosam duxerit uxorem, aut postmodum ei supervenerit lepra, separentur, ne concepti filii lepra maculentur. Fas namque est, ut mundus ad mundam jungatur.

In epistola Leonis papae. ad Nicetium episcopum, cap. 1.

(1060D)Cum per bellicam cladem dividantur conjugia, ( Mult. var. ) et mulieres quae remanserint viris suis destitutae, aut interemptos putent, aut nunquam reversuros: et [sollicitudine] solitudine cogente ad aliquod conjugium transierunt: et illi qui putabantur perisse, revertantur; ( Add. ) tunc remotis malis quae hostilitas intulit, unicuique quod legitime habuit (1061A)reformetur (Cap. 2.) Nec tamen culpabilis judicetur ille, [et tanquam alieni juris pervasor] qui personam ejus mariti, qui jam non esse aestimabitur, assumpsit. Si vero aliquae mulieres malunt cum viris hic cohaerere, quam ad legitimum redire conjugium, merito sunt damnandae; ita ut communione priventur, quia ipsae ostenduntur, non pro necessitate, sed pro incontinentia sua hoc fecisse, et non eis placuisse, quod haec remissio potuit expiare. Redeant ergo ad suum rectum voluntaria redintegratione conjugium absque ullo opprobrio: quia sicut hae mulieres quae reverti ad viros suos nolunt, impiae sunt habendae, ita illae quae in affectum ex Deo initum redeunt, merito laudabiles judicandae.

In epistola Innocentii papae.

(1061B)Sicut mulieres, si convictae fuerint adulterasse, judicio sacerdotali communione privantur: similiter et viri, si detecti fuerint adulterium commisisse, omnimodis a communione submovendos esse decernimus.

CAPUT LV. DE REVERTENTIBUS AD SAECULA POST DEPOSITUM MILITIAE CINGULUM: ET DE HIS QUI POST BAPTISMUM ADMINISTRAVERUNT. Canon Nicaenus, aera 18.

Si qui, post depositum militiae cingulum, ad proprium vomitum revertuntur, ut pecunias ad usuram darent et abirent rursus ad militiam, 10 annis sint inter poenitentes, post primum triennium quo fuerunt inter audientes. Hoc praecipue observetur, ut animus (1061C)eorum et fructus poenitentia observetur. Et quicunque in lacrymis et operibus bonis perseverantes, et bonum opus cum veritate demonstrant; cum post tempus statutum orationi coeperint communicare, licet episcopum humanius aliquid circa eos agere. Si qui vero indifferenter habuerint lapsum suum, et sufficere sibi quod ecclesiam intraverunt arbitrantur, isti omnia tempora statuta complebunt.

Epistola Innocentii papae ad Exuperium episcopum [Cap. 3].

Qui post baptismum administraverunt, et tormenta exercuerunt, aut etiam capitalem sententiam protulerunt; de his nihil legimus a majoribus definitum. Meminerunt enim a Deo potestates has fuisse concessas, et propter vindictam noxiorum gladium (1061D)fuisse permissum et Dei ministrum vindicem in hujusmodi natum. De his ita ut hactenus servatum est sic habemus, ne aut disciplinam evertere, aut contra auctoritatem Domini venire videamur. Ipsis autem in ratione reddenda gesta sua omnia servabuntur. (Cap. 5.) Hoc etiam sciscitare voluisti, ( Add. ) ut si liceat a principibus (1062A)post baptismum poscere mortem [vel sanguinem] alicujus de reatu. Quam rem principes nunquam sine cogitatione [cognitione] concedunt, sed ad judices crimina ipsa semper remittunt, ut causa cognita ( Var. ) judicetur. Quae cum [quaesitori] secure fuerit delegata, aut absolutio aut damnatio pro negotii qualitate proferatur: et dum legum in improbos exercetur auctoritas, erit distortor [dictator] immunis.

CAPUT LVI. DE FALSARIIS, ET PERJURIS, ET HOMICIDIS: ET DE CAPTIVITATE ET DISCORDIA. Canon Aurelianensis, aera 15.

Qui falso accusant fratres suos, [placuit, etc.] usque ad exitum non communicent.

Canon Maticensis aera 17.

(1062B)Si quis alios ad falsum testimonium vel perjurium ( Var. ) attraxerit, vel [quacunque corruptione] sollicitaverit, ipse quidem neque ad exitum communicet: et illi ( Add et var. ) qui eum secuti sunt, ab omni sunt testimonio prohibendi, et infamia notabuntur

Canon Agathensis, aera 36. [Can. 37].

Homicidas et falsos testes communione privandos usque ad poenitentiam et satisfactionem.

Canon Lugdunensis, aera 3.

Si quis hominem in captivitatem duxerit, aut transmiserit, usquequo eum in loco suo revocaverit, communione privetur.

Canon Ancyritanus, aera 21.

Si quis voluntarie homicidium fecerit, submittat (1062C)se ad poenitentiam, et ad exitum tantum communicet.

Aera 22.

Qui vero casu homicidium fecerit, post 7 annorum poenitentiam communicet secundum gradus constitutos. Haec vero humanior definitio, quinquennii temporis spatio continetur.

Canon Epaunensis, aera 24 [Can. 24]

Si quis servum proprium sine conscientia judicis occiderit, biennii temporis excommunicatione plectatur [effusionem sanguinis expiabit].

Canon Arelatensis aera 53.

Si quis famulorum, [cujuslibet conditionis aut generis] quasi ad exacerbandam domini districtionem, se [diabolico repletus furore] percusserit, ( Add. et (1062D)var. ) nequidquam ad dominum sceleris alieni perti nebit injuria.

In epistola papae Leonis.

Captivi, qui immolatitiis cibis fuerint polluti, ( var. et add. ) poenitentiae satisfactione purgentur; quae non tam temporis longitudine, quam cordis contritione (1063A)pensanda est, sive hoc fames extorserit, sive terror ( Add. ).

Canon Africanorum, aera 47.

Dissidentes episcopos, si non timor Dei, synodus reconciliet.

Aera 48

Discordantes clericos, episcopus vel ratione, vel potestate ad concordiam trahat inobedientes: synodus per audaciam [audientiam] damnet.

Aera 49.

Oblationes dissidentium fratrum, neque in sacrario neque in gazophilacio recipiantur.

Canon Arelatensis, aera 80.

Hi qui publicis inter se odiis exardescunt, ab ecclesia removeantur [ab ecclesiasticis conventibus (1063B)removendi], donec ad pacem redeant [recurrant].

Canon Agathensis, aera 30.

Quicunque odio, aut longinqua inter se lite dissenserint ( Add. ), a sacerdotibus arguantur. ( Add. et var. ) Et si emendare noluerint. communione pellantur.

Canon Carthaginensis, aera 79.

Eorum dona, qui pauperes opprimunt, a sacerdotibus refutanda.

CAPUT LVII. DE EXPOSITIS. Canon Aurelianensis, aera 31.

Si expositus ante ecclesiam cujuscunque fuerit miseratione collectus, contestationis ponat epistolam. Et si is qui collectus est, intra decem dies quaesitus (1063C)agnitusque non fuerit, securus habeat qui collegit. Si vero post praedictum tempus aliquis calumniator exstiterit, ut homicida judicetur.

CAPUT LVIII. DE LIBERTIS. Canon Toletanus, aera 7.

Liberti, qui ex mancipiis ecclesiae ab episcopo facti sunt, ( Add. et var. ) in libertate permaneant; et tamen a patrocinio Ecclesiae [tam ipsi, quam ab eis progeniti] non recedant. Ab aliis quoque liberti traditi ecclesiis, vel commendati, patrocinio episcopali regantur ( Add. ).

Canon Agathenensis, aera 27 [Can. 29].

Libertos legitime factos [Si necessitas exegerit] (1063D)Ecclesia tueatur. Quod [Quos] si quis ante audientiam eos [aut] pervadere, aut exspoliare praesumpserit, ab ecclesia repellatur.

Canon Aurasicorum, aera 6.

In ecclesia manumissos, vel per testamentum ecclesiae commendatos, si quis in servitutem vel obsequium, vel ad colonariam conditionem imprimere tentaverit, animadversione ecclesiastica coerceatur.

(1064A)Canon Epaunensis, aera 8.

Mancipia monachis data ab abbate non liceat manumitti. Injustum putamus, ut monachis ruralia opera [quotidianum rurale opus] facientibus, servi eorum libertatis otio potiantur.

Canon Agathensis, aera 6 [Can. 7].

Quos de servis ecclesiae ( Var. et add. ) episcopus libertati dederit, a successoribus placuit custodiri cum hoc quod eis manumissor in libertate contulerit. Quod tamen jubemus 20 solidorum [numerum et] modum in terris, vel vineis, vel hospitiolo tenere, non amplius; ( Add. et var. ) quia minusculas res aut ecclesiae minus utiles, peregrinis vel clericis, salvo jure ecclesiae, in usum praestari permittimus.

Canon Aurelianensis II, aera 32.

(1064B)Cineres ( Var. et add. ) vero servi, seu et posteritas eorum in loco, in quo auctor eorum depositus, in ea quae constituta est a defunctis studio sacerdotis conditione permaneant. Ille [Cui praecepto si quis saecularium humanae cupiditatis impulsu] vero qui hoc crediderit obviandum, ( Var. ) usque ad veram emendationem ab ecclesia suspendatur.

Canon Aurelianensis IV, aera 6.

Quicunque liberti facti sunt, ( Var. et add. ) si a quocunque pulsati fuerint, ab ecclesia defendantur praeter eas culpas, quibus leges collatam servis revocare jusserunt libertatem.

Canon Arelatensis, aera 34.

Si quis in ecclesia manumissum crediderit ingraticulum [ingrati titulo] revocandum, non aliter (1064C)liceat, nisi eum gestis apud acta municipum reum esse.

Canon Lugdunensis, aera 7.

Quicunque contra libertos Ecclesiae commendatos actionem habet, non audeat magistratui eos tradere, sed in episcopi judicio, quae sunt veritatis audiantur: quia justum est, ut contra calumniatorum versutias defendantur, qui immortalis ecclesiae patrocinium concupiscunt: et qui hoc, quod a nobis decretum est, praevaricare tentaverit, irreparabili damnationis suae sententia feriatur.

DE HIS QUI AD ECCLESIAM CONFUGIUNT.

Canon Aurelianensis, aera 1.

Homicidae, adulteri, fures, si ad ecclesiam confugerint, ( Var. ) juxta priores canones et quod lex Romana (1064D)constituit observetur, ut ab ecclesiae atriis vel domo episcopi non trahantur; sed in evangelia [nec aliter consignari, nisi ad evangelia] datis sacramentis, de morte, de debilitate et de omni poenarum genere sint securi: ita ut cui reus fuerit criminosus, de satisfactione conveniat. Quod si sacramenta sua quis violaverit [quis convictus fuerit violasse, reus perjurii], ( Add. et var. ) ab omni Christianorum (1065A)convivio et communione separetur. Quod si reus de ecclesia fugerit, ab ecclesiae clericis non quaeratur.

Aera 3.

Si vero pro servo sacramento ( Mult. var. ) a Domino dato de impunitate, exire noluerit, liceat eum a Domino occupari.

Canon Epaunensis, aera 39.

Si servus reatu atrociae [atrociore] culpabilis ad ecclesiam confugerit, a corporalibus tantum suppliciis excusatur. De capillis vero, vel quocunque opere a domino placuit juramentum non exigi.

Canon Aurelianensis, aera 39.

Eos qui ad ecclesiam confugerint, tradi non oportere: sed loci ( Var. ) reverentia et intercessione defendi. (1065B)Si quis autem mancipia clericorum pro suis mancipiis ad ecclesiam confugientibus crediderit occupanda, [per omnes ecclesias] districtissima damnatione fertatur.

CAPUT LIX. DE JUDAEIS. Canon Laodicensis, aera 39.

Hi qui Christiani facti sunt ex Judaeis, si postmodum inventi sunt judaizare, vel sabbatizare, anathema sint a Christo.

Canon Maticensis, aera 16.

Ne Judaei Christianis [populis] judices deputentur, aut telonarii; ( Add. et var. ) ne Christiani, quod absit, eis videantur esse subjecti.

(1065C)Aera 15.

Nullus Christianus Judaeorum conviviis participet [participare praesumat]. Quod ( Var. et add. ) si fecerit, ab omni Christianorum consortio separetur [se noverit compescendum], quisquis eorum impietatibus fuerit inquinatus.

Aera 16.

Nullus Christianus Judaeo ( Quaedam praeced. ) deserviat, sed datis pro quolibet bono mancipio 12 solidis, quicunque voluerit Christianus ( Var. ) ipsum licentiam habeat redimendi, sive ad ingenuitatem, seu ad servitium: quia nefas est, ut quos Christus suo sanguine [sanguinis sui effusione] redemit, persecutorum vinculis teneantur [maneant] irretiti. Quod si huic acquiescere Judaeus noluerit, liceat (1065D)mancipium ipsum ad Christianos reverti, et ubicunque voluerit habitare.

Canon Agathensis, aera 40.

Omnes deinceps Christiani [clerici sive laici] Judaeorum convivia evitent, quia cum ( Var. ) illi Christianis cibis [communibus] non utantur, indignum est atque sacrilegum eorum cibos a Christianis sumi; (1066A)cum ea quae Apostolo permittente nos sumimus, ab illis judicentur indigna [immunda].

Aera 34.

Judaei [quorum perfidia frequenter ad vomitum redit] si ad legem catholicam venire voluerint, septem [octo] mensibus inter catechumenos ( Var. ) sint. Et si puram fidem confiteri noscuntur, baptismatis gratiam mereantur. Quod si periculosam infirmitatem intra praescriptum tempus incurrerint, baptizentur.

Canon Aurelianensis, aera 30.

Judaei a Coena [a die Coenae] Domini usque ad secundam sabbati in Pascha [hoc est ipso quatriduo], procedere inter Christianos non audeant, ( Var. et add. ) nec qualicunque occasione faciente.

(1066B)Canon Maticensis, aera 14.

Judaei a Coena Domini usque ad secundam sabbati in Pascha [primum Pascha], ( Add. ) per plateas, et foros deambulandi licentia denegetur: et ut reverentiam cunctis [sacerdotibus Domini, vel] clericis impendant. ( Add. et var. ) Sin aliud, a judicibus locorum, prout persona fuerit, distringatur.

CAPUT LX. DE CLERICIS QUI CARNE ABSTINENT Canon Ancyritanus, aera 13.

Hi qui in clero sunt, si a carnibus abstinent, placuit eas quidem contingere: et ita, si voluerint, continere. Quod si tantum eas abominantur, ut nec olera, quae cum eis coquuntur, existiment comedenda, tanquam non consentientes regulae, ab ordine (1066C)cessare debebunt.

CAPUT LXI. DE HAERETICIS ET GENTILIBUS Canon Nicaenus, aera 21.

Ut Paulianistae, et qui sunt Photiniani, rebaptizentur.

Aera 22.

Sed diaconissas, quoniam quidem manus impositionem non accipiunt, etiam ipsas inter laicas esse debere.

Canon Arelatensis, aera 9.

Si ad ecclesiam aliquis de haeresibus venerit, interrogent eum symbolum; et si perviderint eum in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum baptizatum, (1066D)manus ei tantum imponatur, et accipiat Spiritum sanctum. Quod si [interrogatus] non responderit hanc Trinitatem, baptizetur.

Canon Africanorum, aera 16.

Ut episcopus nullum prohibeat ingredi ( Edd. om. in) in ecclesiam, et audire verbum Dei, sive gentilem, sive haereticum, sive Judaeum, usque ad missas catechumenorum.

(1067A)Aera 82.

Cum haereticis neque orandum, neque psallendum est.

Canon Arelatensis, aera 11.

Puellae ( Var. ) fideles quae se gentilibus jungunt, placuit ut aliquanto tempore a communione separentur.

Canon Militianus, aera 5.

Si quis mulieri, si quis Judaicae pravitati conjugali societate conjungitur, a Christiano coetu et communione separetur.

Canon Gangensis, aera 14.

Si qua mulier ad hoc virili veste utitur, ut virilem habitum immutet, anathema sit.

Aera 15.

Si quis dereliquerit proprios filios, ut virilem (1067B)habitum immutet, anathema cit.

Aera 16.

Si qui filii parentes, maxime fideles despexerint, aut occasione religionis non eis debitum honorem reddiderint, anathema sit.

Aera 17.

Mulier, quae quasi religionem cogitans, comam sibi amputaverit, anathema sit.

Canon Laodicensis, aera 17.

Nullum Christianum lavacra cum mulieribus habere communia, quia est et apud gentiles reprehensio.

Aera 31.

Non oportet mulieres ingredi ad altare.

CAPUT LXII. DE CATECHUMENIS. (1067C) Aera 18.

Ad baptisterium catechumeni nunquam frequentent.

Canon Aurasicorum, aera 19 [can. 20].

A fidelium benedictione, etiam inter domesticas orationes, in quantum cavere est [caveri potest], segregandi informandique sunt, ut se revocent: et ( Desunt ista ) si grandes sunt liberi, benedicendi sunt, ( Var. ) semoti offerantur.

Canon Carthaginensis, aera 24.

Baptismum percipiant neophyti, et aliquandiu a lautioribus epulis et spectaculis liberi [ Edd. om. liberi], et a conjugibus abstineant.

CAPUT LXIII. DE CONJURATIONIBUS. (1067D) Canon Chalcedonensis, aera 18.

Si clerici vel monachi reperti fuerint conjurantes aut conspirantes aut insidias ponentes episcopis, aut clericis, de gradu proprio abjiciantur.

(1068A)Canon Aurelianensis, aera 21.

Si qui clericorum ( Add. et var. in edd. ) rebelles inter se sacramenta dederint, aut chartulam conscripserint; cum hoc ad synodum ventum fuerit, juxta ordinem et personarum qualitatem vindicetur [a pontificibus qui tunc in unum collecti fuerint].

CAPUT LXIV. DE ENERGUMENIS. Canon Africanorum, aera 62.

Omni die exorcistae energumenis manus imponant.

Aera 63.

Pavimenta domorum Dei energumeni scopis mundent [verrant].

Aera 64.

Energumenis in domo Dei assistentibus [assidentibus], (1068B)victus quotidianus per exorcistas opportuno tempore ministretur.

Canon Aurasicorum, aera 13.

Energumeni baptizati, si [de purgatione sua curant et] sollicitudini clericorum se tradunt, monitisque obtemperant, omnimodis communicent, ( Add. et var. in edd. ) vel muniendi ab incursu daemonum vel purgandi.

Aera 14.

Energumenis et catechumenis, in quantum opportunitas permiserit [vel necessitas exegerit], de baptismo consulendum.

Aera 19 [can. 18].

Placuit, ( Var. et add. ) ut Evangelia catechumenis legantur.

CAPUT LXV. DE CHRISMATE. (1068C) Canon Africanorum, aera 87.

Presbyteri qui per dioeceses sunt [ecclesias regunt], non a quibuslibet episcopis, sed a suis; nec per viciniorem [juniorem] clericum, sed aut per seipsum, aut per illum qui sacrarium tenet, ante Paschae solemnitatem chrisma petant.

CAPUT LXVI. DE EXSEQUIIS MORTUORUM ET SEPULCRIS: ET NE PALLAE SUPER CORPORA PONANTUR. Canon Toletanus, aera 21.

Religiosorum corpora ( Add. et var. in edd. ) cum psalmis tantummodo, et psallentium vocibus ad sepulcra deferri. Nam funebre carmen [quod vulgo (1068D)defunctis cantari solet], vel pectora ( Var. ) caedere omnino prohibemus.

Canon Arvernensis, aera 4.

Observandum de palliis [ne pallis], vel ministeriis divinis, ne defunctorum corpora obvolvantur.

(1069A)Aera 8.

Ne ad nuptiarum ornatum ministeria divina praestentur ( Add. in edd. ).

Canon Maticensis, aera 18.

Comperimus, necdum ( Var. edd. ) marcidis mortuorum corporibus, sepulcra reserari, vel ( Add. et var. ) alia corpora superponi. Ideoque statuimus ut nullus deinceps hoc agere praesumat.

CAPUT LXVII. DE LECTIONE AD MENSAM. Canon Toletanus, aera 7.

Quia solent crebro in mensis otiosae fabulae interponi, ( Var. et add. in edd. ) ideo statuimus ut in omni sacerdotali vel religiosorum convivio hoc lectio sancta [Scripturarum divinarum] prohibeat.

CAPUT LXVIII. DE LAPSIS ET POENITENTIBUS. (1069B) Ut sacerdos poenitentiam implorantibus, absque personarum acceptione poenitentiam [poenitentiae leges] injungat: et ut negligentiores poenitentes tardius recipiantur.

Cap. 19.

Ei qui poenitentiam in infirmitate petit, dum [si casu] ad eum sacerdos invitatus venit, si [oppressus infirmitate] obmutuerit, aut in phrenesim versus fuerit, dent testimonium qui eum audierunt, et accipiat poenitentiam. Et si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem, et infundatur in os [ori] ejus eucharistia. Si supervixerit, admoneatur a supradictis testibus, petitioni suae satisfactum; (1069C)et subdatur statuto poenitentiae tempori [legibus], quandiu sacerdos qui poenitentiam dederit, probaverit.

Cap. 20.

Poenitentes qui in infirmitate eucharistiae viaticum acceperunt, non se credant absolutos, si supervixerint, sine manus impositione.

Aera 21.

Poenitentes, qui ante legitimam poenitentiam excedunt [attente leges poenitentiae exsequuntur], si casu [in itinere vel in mari] ibi moriantur ubi eis sacerdos ( Var. edd. ) subvenire non potuit, memoria eorum orationibus et oblationibus commendetur.

Canon Hipponiensis, aera 42.

(1069D)Secundum differentiam peccatorum, episcopi arbitrio poenitentiae tempora decernantur. Et ut presbyter sine consultu episcopi [inconsulto episcopo] non reconciliet poenitentem, nisi absentia [absente episcopo, et] pro necessitate cogente. Cujuscunque crimen vulgatissimum est, ad publicam poenitentiam (1070A)agendam ante apsidam [absidem] manus ei imponatur, ne Ecclesia commoveatur ( Var. edd. ).

In decretali Innocentii papae, aera 6.

Poenitentibus, sive ex gravibus, sive ex levioribus peccatis, si nulla intervenit aegritudo, quinta feria ante pascha eis remittendum Romanae Ecclesiae consuetudo demonstrat. Caeterum de pondere [aestimando] delictorum, sacerdotis est judicare, ut attendat ad confessionem poenitentis, et ad fletum [atque lacrymas] corrigentis; et tunc dimittat, cum viderit congruam satisfactionem. Si vero in aegritudinem ( Var. et add. in edd. ) incurrerit, [ante tempus Paschae] erit relaxandum, ne [de saeculo] absque communione discedat. Chrismatis ( Var. ) unctio poenitentibus infundi non potest, quia genus est sacramentorum. (1070B)Nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi?

Canon Nicaenus, cap. 13.

Morituris et desiderantibus non negetur eucharistia, ea tamen conditione ut, si supervixerint, non communicent ante statutum tempus poenitentiae, vel probationem episcopi.

Canon Aurasicorum, aera 3.

Qui recedunt de corpore, ( Var. ) post poenitentiam acceptam, placuit sine reconciliatoria manus impositione communicari: quod morientis sufficit consolationi. Si vero supervixerint, stent in ordine ( Var. et add. in edd. ) poenitentiae, ut legitimam communionem cum reconciliatoria manus impositione percipiant.

(1070C)Aera 4.

Poenitentiam desiderantibus etiam [ Edd. om. etiam] clericis non negandam.

Canon Arelatensis, aera 12.

Si hi, qui in poenitentia positi, vita excesserint, placuit nullum absque communione dimitti [communione vacuum debere dimitti]; sed pro eo quod honoravit poenitentiam, oblatio illius suscipiatur.

In epistola Innocentii papae, cap. 15.

Poenitentes, tempore quo poenitentiam petunt, impositionem manuum et cilicium super caput a sacerdote [sicut ubique constitutum est] consequantur. Et si aut comas non deposuerint, aut vestem non mutaverint, [abjiciantur: et nisi digne poenituerint] non (1070D)recipiantur. Juvenibus autem poenitentia non facile committatur propter aetatis fragilitatem. Viaticum tamen in morte [positis] omnibus tribuatur.

Canon Epaunensis, aera 23.

( Add. et var. in edd. ) Qui post acceptam poenitentiam rursus ad saecularia relabuntur communicare (1071A)non poterunt, nisi professione firmata [nisi professioni quam illicite praetermiserat, reformetur].

Aera 35 [can. 36].

Nullus sine remedio ac spe vitae ab Ecclesia repellatur; ( Var. ) quia nulli si poenituerit, aut correxerit, ad veniam redeundi aditus obstruitur. Quod si ( Add. et var. ) periculo mortis constituto, tempora poenitentiae relaxentur, et accepto viatico convalescat, statuta tempora poenitentiae observentur.

Statuta Ecclesiae antiqua, cap. 65.

Omni tempore jejunii, manus poenitentibus a sacerdotibus imponatur.

Ibid., cap. 68.

Poenitentes etiam dies remissionis genua flectant.

Canon Carthaginensis, aera 28.

(1071B)Si presbyter vel diaconus ( Add. et var. in edd. ) degradentur, non eis manus tanquam poenitentibus [vel tanquam fidelibus laicis] imponatur.

Canon Arelatensis, aera 22.

Poenitens [quaecunque] mulier, ( Var. ) sive defuncto viro alii nupserit, vel [suspecta, vel] interdicta familiaritate cum extraneo vixerit, ab ecclesiae liminibus arceatur: similiter ( Add. et var. ) de viris observetur.

Cap. 23.

Poenitentiam conjugatis non nisi ex consensu dandam.

Canon Aurelianensis, aera 23.

Ut ne quis benedictionem poenitentiae juvenibus [personis] vel conjugatis; nisi ex consensu [partium], (1071C)et aetate jam plena dare audeat.

Canon Aurasicorum, aera 11.

Subito obmutescens [prout status ejus est] baptizari aut poenitentiam accipere potest, ( Add. et var. in edd. ) si voluntatis praeteritae testimonia adfuerint.

Aera 12.

Amentibus quaecunque pietatis sunt conferenda.

Decreta poenitentiae in epistola Leonis papae.

( Add. et var. in edd. ) Poenitentia quae a fidelibus postulatur, ne de singulorum peccatorum genere in libello scripta professio publice recitetur, cum reatus conscientiarum sufficiat solis sacerdotibus indicari confessione secreta. Quamvis enim plenitudo fidei videatur esse laudabilis, quae propter Domini timorem apud homines erubescere non (1071D)veretur, tamen quia non omnium hujusmodi sunt peccata, ut ea, qui poenitentiam poscunt, non timeant publicare, removeatur [tam] improbabilis consuetudo: ne multi a poenitentiae remediis arceantur, dum aut erubescunt aut metuunt inimicis suis sua facta reserari, quibus possunt legum constitutionibus percelli. Sufficit enim illa confessio quae primum Deo offertur, et [ Al., tunc; al., tum] etiam (1072A)sacerdoti, qui pro delictis confitentium et [ Ead. om confitentium et] poenitentium precator accedat. Tunc enim demum ad poenitentiam plures poterunt provocari, si populi auribus non publicetur conscientia confitentis.

In epistola Innocentii papae.

Qui post baptismum omni tempore incontinentiae voluptati dediti, extremo [fine] vitae suae poenitentiam simul et reconciliationem [communionis] exposcunt. ( Add. et var. in edd. ) Consuetudo prior tenuit, ut concederetur [eis] poenitentia, sed communio negaretur. Nam cum illius temporis [illis temporibus] creberrimae persecutiones essent, ( Var. ) nec communionis facultas homines de reconciliatione securos revocaverit a lapsu, merito negata communione, est (1072B)concessa poenitentia, ne totum penitus negaretur: et duriorem remissionem fecit temporis ratio. Sed postquam Dominus noster pacem Ecclesiis reddidit, [jam terrore depulso] communionem dari abeuntibus placuit, et [et propter Domini misericordiam] quasi viaticum profecturis. ( Add ) Tribuetur ergo cum poenitentia extrema communio, ut homines hujusmodi in supremis suis, permittente [poenitentes, miserante] Salvatore nostro, a perpetuo exitio vindicentur.

Canon Toletanus, cap 8.

Sacerdos cuicunque poenitentiam tribuit, id observet ( Mult. add. et var. in edd. ) ut prius eum tondeat: aut si mulier est, vestem mutet, ne ad lamentanda rursus post poenitentiam relabatur.

In epistola Leonis papae, cap. 8.

(1072C)( Var. et add. in edd. ) Qui jam deficientes poenitentiam accipiunt, et ante communionem moriuntur, horum causa Dei judicio reservanda est. Nos autem, quibus non communicamus vivis, communicare mortuis non possumus.

Ibid., cap. 10.

( Mult. add. et var. in edd. ) Poenitentiam professis non licet in foro litigare. Si tamen habent quod negligere non debent, ecclesiasticum judicium, non forense, debent expetere.

Ibid., cap. 11.

( Var.) Poenitens, sive post poenitentiam negotiator. --Qualitas lucri aut excusat negotiantem, aut arguit, quia est honestus quaestus, et turpis: verumtamen poenitenti utilius est dispendia pati quam periculis (1072D)negotiationis obstringi, quia difficile est inter vendentes et ementes [ementis vendentisque commercium] non intervenire peccatum.

Ibid., cap. 13.

Qui ( Add. et var. in edd. ) ob poenitentiam timens lapsum incontinentiae juvenilis, copulam uxoris praeelegerit, [ne crimen fornicationis incurreret] videtur rem fecisse venialem, si praeter conjugem nullam (1073A)[aliam] omnino cognoverit. In quo tamen non regulam constituimus, sed quod sit tolerabilius aestimamus, quia nihil ei aliud congruit, qui poenitentiam gessit, quam castitatis perseverantia [castitas perseverans et mentis et corporis]

Ibid., cap. 19.

Hi qui a gentibus capti sunt, si convivio solo gentilium escis immolatitiis usi sunt, possunt jejuniis et manus impositione purgari ( Add. et var. ) et communicare. Si autem idola adoraverunt, aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos, nisi per poenitentiam [publicam] non admitti.

In libro sancti Pomerii.

(1073B)De his qui occulte peccant et poenitentiam occulte agunt. --Hi vero qui in aliquo gradu constituti sunt, et occulte crimen admittunt, ( Mult. add. et var. ) facilius sibi Dominum placabunt, qui non humano judicio convicti crimen agnoscunt: qui aut propriis illud confessionibus produnt, aut nescientibus aliis quales ipsi in occultis suis sint, in se voluntariae excommunicationis sententiam ferunt: et ab altari cui ministrabant, non animo, sed officio separati, vitam suam quasi mortuam plangunt; certi quod, reconciliato sibi Deo, efficacis poenitentiae fructibus, non solum amissa recipient, sed etiam cives supernae civitatis effecti, ad gaudia sempiterna pervenient.

In concilio Coelestini papae, cap. . . . .

(1073C)Agnovimus ( Var. in edd. ) quosdam poenitentiam morientibus denegare, nec illorum desideriis annui, qui obitus sui tempore hoc animae suae cupiunt remedio subvenire. ( Var. ) Horrendum, fateor, nec debere tantae impietatis aliquem reperiri, ut de Dei pietate, quod absit [ Edd. om. quod absit], desperet: quasi non possit ad se quovis tempore concurrenti succurrere, et periclitantem sub onere peccatorum hominem pondere, quo se ille expediri desiderat, liberare. Quid hoc, rogo, aliud est quam morienti mortem addere, ejusque animam sua crudelitate, ne absoluta esse possit, occidere? cum Deus ad subveniendum paratissimus ( Var. ) invitat ad poenitentiam, et sic promittit peccatori: In quacunque die peccator conversus fuerit, [peccata ejus] non imputabuntur ei. (1073D)Et, Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat. Salutem ergo homini adimit quisquis mortis tempore [speratam] poenitentiam denegavit: et desperavit de clementia Dei, qui eum ad subveniendum morienti sufficere, vel [in momento] posse non credidit. Perdidisset latro praemium in cruce ad Christi dexteram pendens, si illum unius horae poenitentia (1074A)non juvisset. Cum esset in poena, poenituit: et per unius sermonis promissionem, habitaculum paradisi, Deo promittente, promeruit. Vera ergo ad Dominum conversio in ultimis positorum, mente potius est aestimanda, quam tempore, Propheta hoc attestante [taliter asserente]: Cum conversus fueris, et ingemueris, [tunc] salvus eris. Cum ergo Dominus sit cordis inspector, quovis tempore non est deneganda poenitentia poenitenti [postulanti], cum illi se obliget [ille se obliquet] Judici, cui occulta omnia noverit revelari.

CAPUT LXIX. DE HIS QUI CONTRA CANONES FACIUNT. Canon Chalcedonensis, aera 1.

(1074B)Regulas sanctorum Patrum per singula nunc usque concilia constitutas, proprium robur obtinere decrevimus.

Aera 10.

Qui ausi fuerint post definitionem magnae et universalis hujus synodi, quidquam ex his quae sunt prohibita perpetrare, a proprio gradu recedant.

Canon Epaunensis, aera 40.

Quocirca haec quae superna inspiratione communi sensu [consensu] placuerunt, si quis sanctorum antistitum qui statuta praesentia subscriptionibus propriis firmaverunt, nec non et quos eorum Deus esse voluerit successores, relicta integritate observationis excesserit, reum se divinitatis pariter et fraternitatis (1074C)judicio futurum esse cognoscat

Canon Aurelianensis, aera 26.

Qui circa haec quae Deo inspirante statuta sunt, relicta observationis integritate, custodire [et implere] neglexerit, ( Var. ) reum se divino judicio esse cognoscat: quia canones suos nec ignorare cuiquam [quemquam] nec dissimulare permittitur.

Canon Maticensis, aera 4.

Omnes [autem] qui definitiones nostras per inobedientiam evacuare contendunt, anathemate percellantur.

Aera 5.

Si quis autem contumax nostris statutis saluberrimis fuerit, a membris Ecclesiae omni tempore separetur.

(1074D)Canon Lugdunensis, aera 50.

Haec vero quae a nobis inspiratione divina definita sunt [tractata vel finita sunt], quisquis excesserit, ( Add. et var. ) reum se divinitatis examini quasi divinorum transgressor mandatorum, reum se concilio fraternitatis futurum esse cognoscat.

CAPUT LXX. DE EPISCOPIS QUI CANONES SUPRADICTOS SUBTERFIRMAVERUNT . I. Ecclesiasticae regulae sanctorum apostolorum: (1075A)prolatae per Clementem papam, quae in Graecis exemplaribus in ordine primae ponuntur. II. Canones Nicaeni episcoporum CCCXVIII. III. Canones Chalcedonenses episcoporum CCXXX. IV. Canones Ancyritani, quibus consenserunt Osius episcopus, et alii XII cum caeteris episcopis. V. Canones Sardienses episcoporum XX: Osius, Gaudentius, Januarius, Ethius, etc. VI. Canones Antiocheni episcoporum XXII: Eusebius Palaestinus, Theodotus, etc. VII. Canones Laodicenses episcoporum XXII: Theodosius, (1075B)Nicetas, Anatolius, etc. VIII. Canones Neocaesarienses episcoporum XVII: Basilius, Gregorius, Lupus, Justus, etc. IX. Canones Aurasicorum episcoporum XVI: Hilarius, Eucherius, etc. X. Canones Arelatenses episcoporum CC: Silvester papa, Marinus Arelatensis, Reticius Aeduorum vocatus Lugdunensis, temporibus Constantini, Volusiano et Aniano consulibus.--Item canones Arelatenses episcoporum XIX: Caesarius Arelatensis, Cyprianus.--Item canones Arelatenses in Vasensi vico episcoporum XI: Caesarius, Cyprianus, Prosper, Eucherius. XI. Canones Epaunenses episcoporum XXIV: Avitus, Viventiolus, etc.(1075C) XII.Canones Africanorum episcoporum XXIV. XIII. (1076A)Canones Arelatenses episcoporum XIX: Sabaudus Arelatensis, etc.

XIV. Canones Agathenses episcoporum XXXIV: Caesarius, Sophronius, etc. XV. Canones Aurelianenses episcoporum XXI: Aurelianus, Agrestarum, etc.--Item Aurelianenses episcoporum XXI: Melanius, Lupus, etc.--Item Aurelianenses episcoporum XXV: Albinus Andegavensis, Lupus Lugdunensis. XVI. Canones Arvernenses episcoporum XX: Honoratus, Gallus, etc. XVII. Canones Maticenses episcoporum LXIII: Priscus Lugdunensis, Siagrius Aeduorum, Sulpitius Bituricensis, Eusebius Maticensis, etc. XVIII. Canones Lugdunenses episcoporum XIII: (1076B)Nicetius Lugdunensis, Siagrius Aeduorum.--Item canones Lugdunenses episcoporum XX: Priscus Lugdunensis, Siagrius Aeduorum. XIX. Consensio et confirmatio Leodegarii episcopi Augustodunensis. CAPUT LXXI. CANONES SANCTI GREGORII PAPAE, CAP. XII 1. Qualiter episcopus cum suis clericis debet conversari. 2. De clericorum stipendiis, qui uxores ducunt. 3. De communi vita vel eleemosynis. 4. De missa celebranda. 5. De furtis ecclesiae. 6. De conjugio cum propinquis mixto. 7. De ordinationibus faciendis.(1076C) 8.De episcopis Galliarum ac Britannorum. 9. (1077A)De baptismo, et periclitantibus, et partu earum.

10. De enixa muliere, aut menstruata. 11. De coitu cum propria uxore. 12. De illusione quae in somnis accidit. RESCRIPTA BEATI GREGORII PAPAE AD AUGUSTINUM, QUEM PRO SE IN SAXONIAM AD PRAEDICANDUM MISIT.

Beati Pauli ad Timotheum testantur Epistolae, in quibus eum erudire studuit, qualiter eum in domo Dei conversari oportuisset [debuisset]. Mos est autem sedis apostolicae, ordinatis episcopis praecepta tradere, ut ex omni stipendio quod accidit quatuor debeant fieri portiones: una videlicet episcopo et familiae, propter hospitalitatem [et susceptionem]; alia clero; tertia pauperibus: quarta ecclesiis reparandis. (1077B)Sed tua fraternitas monasterii regulis erudita seorsum vivere non debet a clericis suis in Ecclesia Anglorum, quae auctore Deo nuper ad fidem perducta est: hanc debet conversationem instituere, quae in initio nascentis Ecclesiae fuit patribus nostris, in quibus nullus, ( Var. in edd. ) quae possidebat eorum aliquid suum esse dicebat, sed erant eis omnia communia.

2. De clericorum stipendiis, qui uxores ducunt.

Si qui vero sunt, qui intra [extra] sacros ordines constituti se continere non possunt, sortiri uxores debent, et stipendia sua exterius accipere, quia scriptum est: Dividebatur singulis, prout cuique opus erat. De eorum quoque stipendio [cogitandum atque] providendum est, et sub Ecclesiae regula sunt tenendi, ut bonis moribus vivant et canendis psalmis invigilent, (1077C)et ab omnibus illicitis cor et linguam et corpus Deo auctore conservent. ( Add. in edd. )

3. De communi vita, vel eleemosynis.

Jam deficientibus portionibus [de faciendis portionibus], de exhibenda hospitalitate et adimplenda misericordia, nobis quid erit loquendum? Omne quod superest, in causis [necessitatibus] piis ac religiosis erogandum est, Domino et magistro omnium dicente: Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt.

4. (Var. in edd.) De missa celebranda.

( Add. interr. ) Noverit fraternitas tua Romanae Ecclesiae consuetudinem, in qua ( Var. ) nutritus es. Sed mihi placet, ut sive in Romana, sive in Galliarum, (1077D)sive in qualibet Ecclesia aliquid invenisti quod plus (1078A)omnipotenti Deo possit placere, sollicite eligas, et in Anglorum Ecclesia, quae adhuc in fide nova est, institutione praecipua, quae de multis ecclesiis colligere potuisti, infundas. Non enim pro locis res, sed pro bonis [ Edd. om. bonis] rebus loca [nobis] amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque ecclesiis ( Var. ) tua fraternitas quae pia, quae religiosa, quae recta sunt eligat. Et haec quasi in fasciculo collecta, apud Anglorum mentes in consuetudinem ponat.

5. (Var. et add. in edd. passim.) De furtis ecclesiae.

Ex persona furis pensare oportet qualiter valeat corrigi. Sunt enim quidam qui, habentes subsidia, furtum perpetrant; et sunt alii qui ex inopia perpetrant [delinquunt]. Unde necesse est quosdam damnis, quosdam vero verbis, et alios levius, alios vero districtius (1078B)corrigi. Et cum paululum districtius agitur, ex charitate, non ex furore agendum est: quia ipsi hoc praestatur qui corrigitur, ne gehenna ignibus tradatur. Sic enim nos fidelibus disciplinam tenere debemus, sicut boni patres carnalibus filiis solent, quos et pro culpis verberibus feriunt; et tamen ipsos quos doloribus affligunt habere haeredes quaerunt: et quae possident illis servant quos insequi videntur. Haec ergo charitas in mente tenenda est, ita ut mens extra rationis regulam omnino nihil faciat. Quomodo autem furtum reddi debeat? absit ut Ecclesia cum auctomento recipiat quod de terrenis rebus videtur amisisse et lucra de vanis [damnis] quaerere.

6. (Var.) De conjugio cum propinquis mixto.

Et quidem quaedam lex Romanorum [In Romana (1078C)republica] permittit, ut sive fratris, et sororis, seu duorum germanorum, vel duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus, ex tali conjugio sobolem non posse succrescere. Unde necesse est, etiam tertia vel quarta generatione fideles licenter conjungere. Nam secunda quam praediximus hac se [a se] omnimodo debet abstinere. Cum noverca autem misceri, grave est facinus, quia [et in lege] scriptum est: Turpitudinem patris tui non revelabis (Var. et add. ) Et qui turpitudinem novercae revelat, turpitudinem patris revelat, cum qua una caro dudum fuit. ( Add. et Var. ) Cognata vero per conjunctionem fratris tui soror tua facta est. Si vero in Anglorum gente, ( Var. ) dum esset in infidelitate, aliqui huic nefando conjugio fuerunt admixti, admonendi (1078D)sunt, ut se abstineant et poeniteant: ( Add. ) non tamen (1079A)pro hac re, quam ignoranter ante baptismum commiserunt, communione priventur.

7. De ordinationibus faciendis.

( Quaed. praecedunt. ) Episcopi non longo intervallo inter se disjungantur, ut ad ordinandum episcopum tres aut quatuor convenire possint: ( Mult. add. et var. ) quia aliter fieri non oportet. Nam in ipsis rebus spiritalibus, ut sapienter et mature disponantur, exemplum trahere a rebus etiam carnalibus possumus. Certe enim dum conjugia [in mundo] celebrantur, conjugati quique vocantur ut qui in via jam conjugii praecesserunt in subsequentibus quoque gaudio misceantur. Cur non ergo nobiscum in hac spiritali ordinatione, qua per sacrum mysterium homo Deo conjungitur, tales conveniant, qui in profectum (1079B)episcopi [in profectu ordinati] gaudeant, vel pro ejus custodia omnipotenti Deo preces pariter Deo fundant?

9. De baptismo, et periclitantibus, et partu earum.

Mulier praegnans ( Var. ) potest baptizari, cum non sit ante omnipotentis Dei oculos culpa aliqua fecunditas [carnis]. Nam cum primo parentes nostri deliquissent in paradiso, immortalitatem quam acceperant, recto Dei judicio perdiderunt. Quia itaque idem omnipotens Deus humanum genus in culpa sua funditus exstinguere noluit, et immortalitatem homini per peccatum [pro peccato] suum abstulit, et ( Var. ) benignitatem suae pietatis fecunditate sobolis eis reservavit. Quod ergo ( Mult. var. ) non naturae (1079C)humanae, sed omnipotentis Dei dono reservatum est, qua ratione poterit sacri baptismatis gratia prohiberi? In illo quippe mysterio, in quo omnis culpa funditus exstinguitur, valde stultum est, si donum gratiae contradici posse videatur. Cum vero enixa fuerit, post quot debeat dies mulier ecclesiam intrare, Veteris Testamenti praeceptum est [praeceptione didicisti], ut pro masculo 33 diebus, pro femina autem 66 diebus debeat abstinere. ( Var. ) Sed haec in mysterio accipiuntur. Nam si hora eadem qua genuerit, (1080A)gratias actura intret ecclesiam, nullo peccati pondere gravatur. Voluptas enim carnis, non dolor in culpa est. ( Add. ) Si enim enixam mulierem prohibemus ecclesiam intrare, ipsam ei poenam suam in culpa deputamus. Baptizari autem vel enixam mulierem, vel hoc quod genuerit, si mortis [sine mora] periculo urgetur, vel ipsa hora eadem qua gignit, vel hoc quod gignitur, eadem hora qua natum est, nullo modo prohibetur: quia sancti mysterii gratia sicut viventibus atque discernentibus cum magna discretione providenda est, ita his quibus mors imminet, sine ulla dilatione proferenda, ne dum adhuc tempus ad praebendum mysterium redemptionis quaeritur, interveniente paululum mora [morte male ] inveniri non valeat qui redimatur.

(1080B)10. (Var.) De enixa muliere, aut menstruata.

Ad mulierem enixam [ad ejus vero concubitum] vir suus accedere non debet, quoadusque proles quae gignitur, ablactetur. Prava autem in conjugatorum moribus consuetudo surrexit. ut mulieres infantes suos aliis mulieribus ( Var. et add. ) ad nutriendum tradant. Quod ex sola causa incontinentiae videtur inventum, quia dum se continere nolunt, despiciunt lactare quos gignunt. Hae itaque quae filios suos ex prava consuetudine aliis ad nutriendum tradunt, nisi purgationis tempus transierit, viris suis non debent admisceri: quia et sine partus causa, cum insuetis [consuetis] menstruis detinentur, viris suis misceri prohibentur; ita ut morte lex sacra feriat, si quis vir (1080C)ad menstruatam [mulierem] accedat. Quae tamen mulier, dum ( Var. ) consuetudinem menstruam patitur, prohiberi ecclesiam intrare non debet: quia ei naturae superfluitas in culpam non valet reputari. Et per hoc quod invita patitur, justum non est ut ingressu ecclesiae privetur. Novimus namque quod mulier quae sanguinis fluxum patiebatur, post tergum Domini humiliter veniens vestimenti ejus fimbriam tetigit, atque ab ea statim sua infirmitas recessit. Si ergo in fluxu sanguinis posita, laudabiliter potuit (1081A)Domini vestimentum tangere, cur quae menstruam sanguinis patitur, ei non liceat Domini ecclesiam intrare? Sanctae autem communionis mysterium in eisdem diebus percipere prohiberi non debet. Si vero illa ex magna veneratione percipere non praesumit, laudanda est: si vero percepit, non judicanda. Bonarum mentium est, et ibi aliquo modo culpas suas agnoscere, ubi culpa non est: quia saepe sine culpa agitur, quod venit ex culpa. Unde etiam cum esurimus, sine culpa comedimus, quibus ex culpa primi hominis factum est, ut esuriamus. Menstrua enim consuetudo mulieribus non aliqua culpa est, videlicet qui naturaliter accidit. Sed tamen quod natura ipsa ita vitiata est, ut etiam sine voluptatis studio videatur esse polluta, ex culpa venit vitium (1081B)[ex culpae venit vitio], in quo seipsam qualis per judicium facta sit humana natura cognoscat: et homo qui culpam sponte perpetravit, reatum culpae portet invitus. Sicut in Testamento Veteri exteriora opera observantur, ita in Testamento Novo non tam quod exterius agitur, quam id quod exterius cogitatur, sollicita intentione attenditur, ut subtili sententia perpendatur [puniuntur].

EX CAPITE LXXV. IN EPISTOLA HIERONYMI. De eo quod ait Apostolus: Unius uxoris virum.

Nunquam, fili Oceane, fore putabam, indulgentiam principis calumniam sustinere reorum. Consurgit (1081C)mihi Cainiana [Caina] haeresis, et emortua vipera contritum caput levat dicendo esse aliqua quae Christus purgare non possit. Cartarius, Hispaniae episcopus, unam antequam baptizaretur, alteram post baptismum priore mortua duxit uxorem: et arbitraris eum contra Apostolum fecisse? Sustinui Romae a viro eloquentissimo cornutum, ut dicitur, syllogismum, qui interrogavit me: Uxorem ducere est peccatum? Ego simpliciter respondi: Non est peccatum. Et ille dixit: In baptismo mala opera dimittuntur, non bona. Ergo quae non dimittuntur, reservantur. Et ego inquio: Baptismus ex toto novum hominem facit? Resp. ex toto interrogavi: Nihil ergo veteris hominis in baptismate reservatur: non potest novo imputari, quod in veteri quondam fuit? Obmutuit. (1081D)Sed cum loqui nesciret, tacere non potuit: coepit sudare, pallescere, tremere labia; erupit aliquando, et ait: Non legisti unius uxoris virum debere fieri sacerdotem, et rem non tempora definiri? Dixi ego: Baptizatus episcopus eligitur in episcopatum. Quaeritur enim quid sit, non quid fuit. Quia igitur non (1082A)fuit quod dimitteretur, ideo non est dimissum in baptismate; et quia peccatum non fuit, in peccatum reputabitur? Omnia scorta, parricidium, et incestum fonte purgantur: uxoris inhaerebunt maculae, et lupanaria thalamis praeferentur. Audiant hoc ethnici, catechumeni et non honesta jungant matrimonia: sed Scottorum, et Atticorum ritu promiscuas uxores, et communes liberos habeant: imo caveant qualecunque vocabulum conjugis, ne postquam in Christum crediderint, noceat eis quod uxores et non concubinas et meretrices habuerint. Imputabitur infelicitas conjugis mortuae, et libido meretricia coronabitur; et si matrimonio copulasses, non posses aliquando clericus ordinari. Illi benedictioni Domini servientes, Crescite, et multiplicamini, et quod licebat, verecundo (1082B)pudore celarunt: tu quod non licebat, impudenter gessisti. Illis scriptum est, Honorabiles nuptiae: tibi legitur, Fornicatores et adulteros perdet Dominus. Omnia haec in baptismo condonata sunt crimina, dicente Apostolo: Haec quidem fuistis, sed abluti estis. Sed quaero quomodo tuae sordes lotae sunt, et meae munditiae sordidatae. Si sordes fuissent, lotae utique essent. Si vero sordes non sunt, quomodo pro sordibus imputantur? Quae est ista tergiversatio, et acumen omni pistillo retusius? Quia quod non est peccatum, peccatum est quod non dimittat Dominus; quia non habuit quod dimitteret: et idcirco manet quod dimissum non fuit. Sed de hoc quod dicit, unius uxoris virum; prima Christi Ecclesia quae ab Apostolo docebatur, ex Israel fuit, cui consuetudo erat (1082C)ex lege et exemplo patriarcharum ipsis quoque sacerdotibus in multis uxoribus liberos spargere. Praecepit ergo, ne eamdem licentiam Ecclesiae sibi vindicent sacerdotes, sed ut singulis uno tempore habeant Quaeram et aliud: Si quis ante baptismum habuerit concubinam, et illa mortua baptizatus uxorem duxerit, utrum clericus fieri debeat? Respondebis posse fieri, quia concubinam habuit, non uxorem. Ergo [conjugales tabulae et] dotalia jura ab Apostolo, non coitus condemnatur. Unde cum unius uxoris virum dicit, unius mulieris possit intelligi coitus. Non ad tabulas dotales oportet ferre Scripturas sanctas, sed ita ut sunt intelligere: nec evacuare baptismum Salvatoris, in quo omnia peccata merguntur. Et si omnia peccata merguntur, quomodo una uxor supernatat? (1082D)Beati quorum remissae sunt iniquitates. Arbitror quod possimus et nos huic aliquid cantico jungere: Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum. Mirari satis nequeo, quae hominum tanta sit caecitas, de uxoribus ante baptismum disputare, et rem in baptismo mortuam, imo cum Christo vivificatam (1083A)ad calumniam trahere: cum omnia alia tam evidentissima Apostoli praecepta, quae de vita sacerdotum narrat, nemo custodiat. Qui dixit, unius uxoris virum, ipse mandavit eum esse irreprehensibilem, et caetera quae sequuntur: et ad omnia claudimus oculos, et (1084A)solas videmus uxores. Itaque cum quis nobis opposuerit uxorem ante baptismum, nos ab eo requiramus omnia quae post baptismum praecepta sunt. Praetereunt quod non licet, et objiciunt quod concessum est.