The seven great hymns of the mediaeval church/The Alleluiatic Sequence/Gottschalk

E Wikisource
(Redirectum de Cantemus cuncti)
Jump to navigation Jump to search


Fairytale left blue.png The Alleluiatic Sequence The Alleluiatic Sequence (Neale) Fairytale right blue.png
CANTEMUS CUNCTI.
GODESCALCUS.


CANTEMUS cuncti melodum nunc Alleluia.
II. In laudibus æterni regis hæc plebs resultet Alleluia.
III. Hoc denique cœlestes chori cantent in altum Alleluia.
IV. Hoc beatorum per prata paradisiaca psallat concentus Alleluia.
V. Quin et astrorum micantia luminaria jubilent altum Alleluia.
VI. Nubium cursus, ventorum volatus, fulgurum coruscatio et tonitruum sonitus dulce consonent simul Alleluia.
VII. Fluctus et undæ, imber et procellæ, tempestas et serenitas, cauma, gelu, nix, prunæ, saltus, nemora pangant Alleluia.
VIII. Hinc variæ volucres creatorem laudibus concinite cum Alleluia.
IX. Ast illic respondeant voces altæ diversarum bestiarum Alleluia.
X. Istinc montium celsi vertices sonent Alleluia.
XI. Hinc vallium profunditates saltent Alleluia.
XII. To quoque maris jubilans abysse dic Alleluia.
XIII. Nec non terrarum molis immensitates: Alleluia.
XIV. Nunc omne genus humanum laudans exultet: Alleluia.
XV. Et creatori grates frequentans consonet: Alleluia.
XVI. Hoc denique nomen audire jugiter delectatur: Alleluia.
XVII. Hoc etiam carmen cœleste comprobat ipse Christus: Alleluia.
XVIII. Nunc vos socii cantate lætantes: Alleluia.
XIX. Et vos pueruli respondete semper Alleluia.
XX. Nunc omnes canite simul Alleluia domino, Alleluia Christo pneumatique Alleluia.
XXI. Laus Trinitati æternæ in babtismo domini quæ clarificatur: Hinc canamus: Alleluia.
Fairytale left blue.png The Alleluiatic Sequence The Alleluiatic Sequence (Neale) Fairytale right blue.png