Cap. I. — 1. Osculetur me osculo oris sui: quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis.
2. Oleum effusum nomen tuum: ideo adolescentulae dilexerunt te.
3. Trahe me: post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me Rex in cellaria sua. Exultabimus, et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.
4. Nigra sum, sed formosa, Filiae Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
5. Nolite considerare me quod fusca sim, quia decoloravit me Sol: filli matris meae pugnaverunt contra me, posuerunt me custodem in vineis; vineam meam non custodivi.
6. Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
7. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hoedos tuos juxta tabernacula pastorum.
8. Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, Amica mea.
9. Pulcrae sunt genae tuae sicut turturis, collum tuum sicut monilia.
10. Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
11. Dum esset Rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
12. Fasciculus myrrhae Dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur.
13. Botrus Cypri Dilectus meus mihi in vineis Hengaddi.
14. Ecce tu pulcra es, Amica mea, ecce tu pulcra es: oculi tui columbarum.
15. Ecce tu pulcher es, Dilecte mi, et decorus: lectulus noster floridus.
16. Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.