Canti (Sole)/Il Cantico de’ Cantici di Salomone/IV

E Wikisource
Il Cantico de’ Cantici di Salomone
Capitolo IV
1896

Cap. IV. — 1. Quam pulcra es, Amica mea, quam pulcra es! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum, quae ascenderunt de monte Galaad.

     2. Dentes tui sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lavacro, omnes gemellis foetibus, et sterilis non est inter eas.

     3. Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae, absque eo quod intrinsecus latet.


     4. Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.

     5. Duo ubera tua, sicut duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis.

     6. Donec aspiret dies et inclinentur umbrae, vadam ad montem myrrhae, et ad collem thuris.

     7. Tota pulcra es, Amica mea, et macula non est in te!

     8. Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni; coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.

   
     9. Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.

    10. Quam pulcrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa! Pulcriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.

    11. Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua, et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.


    12. Hortus conclusus, soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus.

    13. Emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus. Cypri cum nardo,

    14. Nardus et crocus, fìstula et cinnamomum cum universis lignis Libani, myrrha et aloë cum omnibus primis unguentis.

    15. Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano.

    16. Surge, Aquilo, et veni, Auster, perflua hortum meum, et fluant aromata illius.