Canti (Sole)/Il Cantico de’ Cantici di Salomone/V

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Il Cantico de’ Cantici di Salomone
Capitolo V
1896

Cap. V. 1. Veniat Dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Veni in hortum meum, soror mea sponsa, messui myrrham meam cum aromatibus meis; comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo. Comedite, amici, et bibite, et inebriamini carissimi!

    2. Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox Dilecti mei pulsantis: Aperi mihi, soror me a, amica mea, columba mea, immaculata mea; quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.


     3. Expoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?

     4. Dilectus meus misit manum suam per foramen: et venter meus intremuit ad tactum ejus.

     5. Surrexi ut aperirem Dilecto meo: manus meae stillaverunt myrrham; et digiti mei pieni myrrha probatissima.

     6. Pessulum ostii mei aperui Dilecto meo: at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta


     7. Invenerunt me custodes, qui circumeunt civitatem: percusserunt me, et vulneraverunt me: tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.

     8. Adjuro, vos, Filiae Jerusalem, si inveneritis Dilectum meum, ut nuntietis ei, quia amore langueo.

     9. Qualis est Dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? qualis est Dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos?


     4. Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus.

     5. Caput ejus aurum optimum; comae ejus sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus.

     6. Oculi ejus sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident juxta fluenta pienissima.

     7. Genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis: labia ejus lilia distillantia myrrham primam.

     8. Manus illius tornatiles, aureae, plenae hyacinthis: venter ejus eburneus, distinctus sapphiris.


     15. Crura illius columnae marmoreae, quae fu ridatae sunt super bases aureas. Species ejus ut Libani, electus ut cedri.
    
     16. Guttur illius suavissimum; et totus desiderabilis. Talis est Dilectus meus; et ipse est amicus meus Filiae Jerusalem.