Jump to content

Canti (Sole)/Il Cantico de’ Cantici di Salomone/VI

Unchecked
E Wikisource
Il Cantico de’ Cantici di Salomone
Capitolo VI
1896

Cap. VI. — 1. Quo abiit Dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? Quo declinavit Dilectus tuus? et quaeremus eum tecum.


     2. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatura, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.

     3. Ego Dilecto meo, et Dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.

     4. Pulcra es, amica mea, suavis, et decora sicut Jerusalem: terribilis ut castrorum acies ordinata.

     5. Averte oculos tuos a me, quia ipsi me a volare fecerunt. Capilii tui sicut grex caprarum, quae apparuerunt de Galahad.


     6. Dentes tui sicut grex ovium, quae ascenderunt de lavacro, omnes gemeillis foetibus, et sterilis non est in eis.

     7. Sicut cortex mali punici, sic genae tuae absque occultis tuis.

     8. Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae,
      et adolescentularum non est numerus.

     9. Una est columba mea, perfecta mea; una est matris suae, electa genitrici suae. Viderunt eam filiae;


    10. Quae est istat quae progreditur quasi aurora consurgens, pulcra ut luna, etecta ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?

    11. Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et iuspicerem si floruisset vinea, et germiuassent mala punica.

    12. Nescivi: anima mea conturbavi me propter quadrigas Haminadab.


    13. Revertere, revertere, Sulamithis; revertere, revertere, ut intueamur te!