Jump to content

Canticum Canticorum (Anselmus Laudunensis)

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Canticum Canticorum
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 113

Documenta Catholica Omnia pdf


Canticum Canticorum

Canticum Canticorum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 113.1166D

PRAEFATIO. 113.1125D|

Salomon filius David regis Israel juxta numerum vocabulorum suorum tria volumina edidit. Quorum primus est misle, quem Graeci παραβολάς, Latini proverbia nominant, eo quod in ipso sub comparativa similitudine figuras verborum et imagines veritatis ostendit: ipsam autem veritatem ad intelligendum 113.1126D| ingenio legentium reservavit. Secundum librum coheleth vocavit, qui Graece ἐκκλησιαστὴς vocatur, Latine concionator: eo quod conciones non solum spiritualiter ad unum, sicut in Proverbiis, sed ad universos generaliter dirigantur, docens, omnia quae in mundo cernimus, vana esse et brevia: et ob hoc minime appetenda. Tertium librum 113.1127A| sir hassirim praenotavit: qui in Latinam linguam vertitur in Cantica canticorum. Ubi per epithalamicum carmen conjunctionem Christi et Ecclesiae mystice canit. Dicitur autem Canticum canticorum, eo quod omnibus canticis praeferatur. Sicut in lege quaedam dicuntur sancta, quibus majora sunt sancta sanctorum. In his quidem tribus libris trium generum disciplinas composuit, quibus ad rerum scientiam pervenitur. In primis namque ethicam, id est moralem, post hoc physicam, quae qualitatem naturae comprehendit, ad ultimum theoricam, id est contemplativam. In Proverbiis enim moralia docens, per communem quemdam loquendi usum altiorem intelligentiam edidit, conservationemque mandatorum, et doctrinae coelestis institutionem succinctis 113.1127B| verbis, brevibus sententiis coaptat. Sunt autem Proverbia sub verbis aliis res alias explicantia, quae aliter quam dicuntur, intelliguntur: plus in virtute sententiarum, quam in sono verborum habent; quae Graeci παραβολὰς vocant. Ecclesiastes rerum naturas discutiens, cuncta in mundo vana et caduca esse deprehendit, rerumque omnium fragilitate conspecta, renuntiari mundo admonuit. In Canticis canticorum supergressus visibilia, atque contemplans ea quae sunt coelestia, vel divina, sub specie sponsi sponsaeque, Christi Ecclesiaeque unitatem declarat, atque animam ad amorem coelestium excitans, perveniendum ad consortium Dei provocat. Illud vero non est putandum, quod ab auditoribus nostris traditur, apud Hebraeos hanc fuisse conversationem, 113.1127C| ne cuiquam hunc librum legere permitterent, nisi viro jam perfectae scientiae et roboratae fidei in peritia: ne tam erudiret cognitio lubricas mentes, quam textus ad concupiscentias corporales converteret.

Salomon, id est pacificus, quia in regno ejus pax per quam futura pax Ecclesiae figurabatur, Idida, id est dilectus, et significat illum de quo dicitur: Speciosus forma prae filiis hominum: propterea benedixit te Deus in aeternum (Psal. XLIV). Ecclesiastes, id est concionator, et significat illum, qui rationabiliter erat allocuturus, et congregaturus Ecclesiam. Juxta numerum vocabulorum, tres fecit libros: Proverbia, in quo libro docet parvulos non tam aetate quam sapientia, de aequanimi conversatione in mundo, 113.1127D| scilicet qualiter licite possint uti temporalibus; Ecclesiasten, in quo instruit homines provectioris aetatis ad contemptum caducorum; Cantica canticorum, scilicet hoc opus, in quo virum consummatum docet de solo amore Dei, ut requiescat inter brachia sponsi. Unde et Canticum canticorum dicitur sua dignitate omnia alia excellens cantica. Per illa quippe vitantur vitia, cavetur hostis: per ista locupletamur virtutibus, Domino conjungimur. Simili ordine etiam philosophi institutiones suas ponunt. Primum ethicam docent, postea physicam, et quem in his profecisse vident, ad theoricam usque perducunt. Materia, sponsus et sponsa, id est caput et Ecclesia. Et modus, quali desiderio membra capiti 113.1128A| cohaereant, et ei placere contendant, et quae dona ab illo, vel in praesenti accipiant, vel in futuro exspectent, et quali affectione sponsus Ecclesiam diligat, eam laudans, et admonens, et confortans. Finis est dilectio Dei.

Quatuor mihi in hoc opere invenisse videor personas, sponsum et sodales ipsius, sponsam et adolescentulas cum ea. Alia a sponso, alia dicuntur a sponsa: nonnulla a juvenculis, quaedam a sodalibus sponsi. Congruum quippe est ut in initiis sit adolescentularum multitudo cum sponsa, juvenum turba cum sponso. Sponsum, Christum intellige, sponsam Ecclesiam sine macula et ruga. Angelos vero, et eos qui pervenerunt in virum perfectum, intellige amicos sponsi. Adolescentulae, sunt sponsarum incipientium 113.1128B| turbae, juxta modum quemdam salutem adeptae.

Ex hoc autem libro Gentiles sibi epithalamium vindicarunt, et istius generis carmen assumptum est. Si vis ascendere ad Canticum canticorum, necesse est de Aegypto egredi, ut post transitum maris Rubri, submersis inimicis, primum possis canere canticum: Cantemus Domino, gloriose enim, etc. (Exod. XV). Sed quia adhuc longe es a Cantico canticorum, perambula terram deserti spiritualiter, et consequenter Jordanis ad ripam constitutus, secundum canticum canas, Audite coeli quae loquor, etc. (Deut. XXXI). Et cum universa transieris, ad altiora conscende, ut possis anima decora cum sponso, et hoc canere Canticum canticorum.

Notandum quod sponsa semper in domo, vel in 113.1128C| lectulo, vel in aliquo interiori loco cum sponso manere concupiscit: quod mulieribus congruit. Ipse quod masculorum est, ad forinseca vinearum, vel ad hujusmodi opera amicam evocat: quia nimirum Ecclesia, si posset fieri in tranquillitate pacis Domino sobolem educare desiderat. At ipse in praesenti eam crebris persecutionibus exercet, quo mundior ad aeterna perveniat, ne si prospera contingant, incolatu praesentis saeculi vel exsilii delectata, minus ad coelestem suspiret patriam.

Synagoga congregatio, quod et lapidum: Ecclesia convocatio, quod rationabilium. Utraque autem haec portio justorum in eadem fide Christi et dilectione diversis temporibus, illa exspectando venturum, ista suscipiendo praesentem, consors effecta est. Omnes 113.1128D| animae motiones, universitatis conditor Deus creavit ad bonum: sed usu nostro saepe fit, ut res quae per naturam bonae sunt, dum male his abutimur, nos ad peccatum deducant. Unus ex animae motibus amor est, quo bene utimur si sapientiam amemus, et veritatem: Male autem si carnem aut sanguinem. Tu igitur ut spiritualis audi spiritualiter amatoria verba cantici cantari, et disce motum animae tuae et naturalis amoris incendium ad meliora transferre.

CAPUT PRIMUM.

VERS. 1.-- Osculetur me osculo oris sui. Vox praecedentium adventum Christi qui orant ad patrem sponsi, id est Christi. In mediis precibus exauditur, 113.1129A| et videns sponsum ad ipsum loquitur: Tangat me dulcedine praesentiae suae, quam a prophetis saepius promissam audivi, et velut osculum afferens, etiam mei oris attactum suscipiat; id est, interrogantem me de via salutis audiat, et utraque unum faciens, osculum pacis afferat. Osculari pro pacificari ponitur, ad similitudinem illorum qui propter discordiam a dominis suis recesserunt, sed redeuntes se invicem osculantur, et perfecte pacificantur, sic Synagoga genus humanum a Deo per peccatum remotum, optat reconciliari per incarnationem Filii. Quot praecepta ex ejus praedicatione cognoscit, quasi tot oris ejus oscula suscipit. Loquitur more amantis, quae prae fervore dilectionis ordinem loquendi non valet observare. Sicut enim in osculo duo corpora diversa 113.1129B| junguntur, sic in incarnatione Filii duae substantiae divinitatis et humanitatis penitus diversae inseparabili conjunctione uniuntur. Meliora sunt. Ubera sponsi Christi nominat, quod muliebre est, ut ipso carminis initio figurate se loqui manifestet. Ideo desidero osculum, quod est etiam redemptio mea; quia instructiones tuae, quae sunt lac et nutrimenta puerorum, sunt meliores aliis doctrinis, quae non fovent, sed occidunt simplices: sicut vinum enecat parvulos. Unguentorum odoribus opinio solet signari virtutum.

VERS. 2.-- Oleum effusum nomen tuum. Ideo etiam desidero osculum, quia nomen tuum est oleum, etc. Sponsus a patre ad sponsam venit unctus, ut et sponsam ungat. A chrisma Christus, id est, ab 113.1129C| unctione unctus; quod nomen per gratiam Spiritus sancti in baptismate funditur in cunctos fideles. Nondum possum teipsum amplecti, nomen tuum interea ex desiderio tui mecum pernoctabit. Nomen Jesu venit in mundum, et statim praedicatur. Oleum effusum, id est, in universa terra Christi nomen praedicatur; nunc Moysi nomen auditur in gentibus, quod prius Judaeae tantum claudebatur angustiis. Ideo adolescentulae dilexerunt te. Haec dicens, adolescentulas conspicit, quae dum prius loqueretur, non aderant, sed in precibus mediis ingreditur adolescentularum chorus et sponsae laudatur eloquiis. Universae Ecclesiae, quae unam catholicam Ecclesiam faciunt, adolescentulae sunt: non vetustae per culpam, 113.1129D| sed novellae per gratiam, non senio steriles, sed aetate mentis ad spiritualem congruae fecunditatem. Et quia oleo tuae gratiae omnes dolores criminum evacuasti, Ideo adolescentulae, etc.

VERS. 3.-- Trahe me post te. Respondent adolescentulae: Trahe me post te. Sponsa non post tergum sequitur, sed sponsi juncta lateri, famulae post eam ingrediuntur. Trahe me post te. Hucusque vox exspectantium incarnationem Salvatoris, et dona ipsius commendantium: hinc subinfertur vox illorum, qui post tempora incarnationis ad fidem venerunt. Illa ut veniret, et osculum offerret rogabat; haec non ad se ultra eum descendere taliter flagitat, sed ipsa potius ad coelos sequi desiderat: quod quia per se non posse fieri conspicit, ejus ducatum implorat, ad 113.1130A| quem venire desiderat. In odorem unguentorum. In consideratione miraculorum. Introduxit me rex, etc. Sponsa in penetrale sponsi ingressa revertitur ad juvenculas, et nuntiat illis: Introduxit me. Vel, per spem in aeternam beatitudinem induxit, pluraliter, pro omnimoda bonorum copia, quasi jam dulcedinem regni coelestis praelibavi, quae mihi in coelis parata sunt, ipso revelante cognovi: moxque ad eum conversa, qui sibi hoc revelat, gratias agit pro beneficiis. Quatuor sunt in domo: porta, ascensus, triclinium, cubiculum. Per portam, fidem: per ascensum, spem: per triclinium charitatem: per cubiculum, ipsam beatitudinem intelligimus. Exsultabimus et laetabimur. Quasi diceret: Non de perceptis muneribus ipsi nos extollimus, sed te: memores per 113.1130B| omnia quanta pietate austeritatem legis, gratia fidei evangelicae mitigare dignatus es: ideo non in nobis, sed in te exsultabimus, quia recti omnes diligunt te, et super omnia diligendum didicerunt. Rursus in penetrale sponsa ingressa, adolescentulae, dum illius praestolantur adventum, laete concinunt pro sponsae perfectione. Memores uberum. Et recti diligunt, ad sponsae commendationem refertur. Memores uberum, etc. Illa (quae major est) jam tuorum lacte uberum perfruitur. Nos quoque non quidem diligimus, sed diligemus. Deinde loquuntur ad sponsum, Recti diligunt te. Recti, omnes qui sunt recti corde super omnia te diligunt, nec recti sunt qui tuo amori aliquid praeponunt, a quo solo habent quidquid boni habent. Recti diligunt. Frustra se conditorem diligere 113.1130C| credunt, qui ejus monita contemnunt. Vere justi, nec actu, nec cogitatu, nec dicto Deum violant.

VERS. 4.-- Nigra sum. Postquam Ecclesia in cellaria est perducta, per cognitionem scilicet et per spem futurorum bonorum, postquam eum recto corde diligere, et in ejus gratia gaudere didicit, restat ostendere, quod pro amore illius et pro acquisitione bonorum, quae gustavit, certamen subeat, et quid afflictionis toleret. Nigra. Quasi dicat: promittitis vos mecum ituras, et potest vos tribulatio deterrere quam patior: sed ne afflictio, nec infamia vos deterreant, quia haec virtutum formositatem conferent, et post amorem restat patientia ad experimentum 113.1130D| amoris. Nigra. Rursus adolescentulis sponsa respondet, et agitur de manifesta tentatione. Nigra. Vilis quidem in oculis persequentium appareo, sed ante Deum veritatis confessione gloriosa refulgeo. Sicut tabernacula Cedar. Hic sicut ponitur non pro veritate, sed pro aestimatione insipientium, qui eam putant vitiorum, vel daemonum mansionem; sicut pelles Salomonis hic ponitur pro veritate. Cedar Ismaelis filius fuit, cujus manus contra omnes, et manus omnium contra eum, nullum inter homines habens locum, sed in tabernaculis pro nequitia, et ira semper habitans. Sic et justi pro meritis suis creduntur expelli et affligi, et quasi hostes omnium judicantur: unde dicitur, Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum (Matth. X). Sicut pedes. 113.1131A| Ecclesia in se carnalia mortificans desideria, et decorata virtutibus, vero pacifico dignum fit habitaculum. Ideo caro Dominici hominis vocatur pellis, quia sicut tentorium super aliquem tenditur ne a sole uratur, ita caro Christi in cruce extensa fuit nobis obumbratio vitiorum.

VERS. 5.-- Decoloravit me sol. Solis est urere et illuminare, sic verus sol exterius suos persecutionibus exurit, dando vires resistendi illuminat. Filii matris. Et quasi ad objectionem infirmorum dubitantium respondet: Ostendit unde primam persecutorum rabiem pertulerit, quae gravior apparet, per hoc quod a contribulibus. Filii, id est, apostoli destruxerunt sectam nostram. Paulus Ecclesiae persecutor filius fuit matris ejus secundum carnem et educationem: 113.1131B| et poenitentiam agens ad sororis signa conversus, praedicavit fidem quam ante destruebat. Posuerunt me. Una erat in Hierosolymis vinea Christi, scilicet primitiva Ecclesia, quae in die Pentecostes adventu sancti Spiritus est constituta, cujus eo tempore apostoli custodes fuerunt: sed facta persecutione dispersi sunt in regionibus Judaeae et Samariae praeter apostolos, et sic contigit ut plures essent vineae, id est in pluribus locis. Et dum persecutores Judaei volebant Ecclesiam perturbare, seminarium verbi spargebant latius nolentes, et unam persequendo, multas constitui fecerunt. Cum ergo dixisset se afflictam parricidiali odio Synagogae, mox subjicit, quantum per hanc afflictionem profecerit: addens ex persona illorum, quibus praedicandi cura commissa 113.1131C| est: Posuerunt me custodem in vineis. (GREG.) Vineae nostrae, actiones sunt, quas usu quotidiani laboris excolimus. Sed custodes in vineis positi, nostram vineam non custodimus: quia dum extraneis actionibus implicamur, ministerium actionis nostrae negligimus. Dum plures custodirem vineas, ut alios lucrifacerem, in quibusdam damna sustinui. Acerbitas persecutionis filiorum Synagogae fecit me vineam meam non custodire, quia, relicta evangelica doctrina, ad legalium observationum differentias cogebant.

VERS. 6.-- Indica mihi, etc. Vox incipientis Ecclesiae de gentibus ad sponsam, quia multi pseudoprophetae exeunt in mundum, dicentes: Ecce hic Christus, ecce illic; exorat ut possit discernere, in 113.1131D| quorum professione et opere possit inveniri. Indica mihi, pastorem meum, quem tota anima diligo, et in quibus requiem et pascua habeat, ne aestu turbata tentationum, per sodalium, id est haereticorum conventicula eam quaerere incipiam. Vel, in voce praedicatorum ad sponsum, ut discernere possint quibus vitae verba ministrare debeant. Deinde conspicit sponsum, qui conspectus abscessit. Et frequenter hoc facit in toto carmine, quod expertus in se probavit, saepe habitus sponsus, saepe elabitur, donec vere tenebitur. In meridie, etc. Id est in splendore majestatis tuae, quod perfectis convenit, non mane, vel vespere. Vel, meridie, id est in exustione tribulationum, quam immittit diabolus dolens mundum sibi 113.1132A| subripi. Solet rerum qualitas ex tempore notari. Abraham meridie angelos suscepit. Joseph meridie cum fratribus epulatur. Sodalium tuorum. Haeretici sodales dicuntur, quia nominis ejus et confessionis mysteria circumferunt.

VERS. 7.-- Si ignoras. Quia sponsa dum auxilia praesentiae Dei requireret in tribulationibus, ex persona infirmantium subjunxerat, Ne vagari incipiam: statim eamdem trepidationem illius sponsus imploratus benigna increpatione redarguit, secundum illud Evangelii, Modicae fidei (Matth. XIV), quasi dicat, tu times in tribulatione a me deleri, et in fervore denigratam te conquereris: sed ego per tribulationes te pulchriorem efficere constitui. Quod si forte hoc ignoras, nec reminisceris quod nemo coronatur, 113.1132B| nisi qui legitime certaverit, egredere a meo consortio. (GREG., lib. XVI Moral, c. 21.) Semetipsam cognoscit, quando animo inter peccatores posita, ad auctoris sui imaginem se conditam meminit et juxta perceptae similitudinis ordinem incedit; quod si non cognoscit, egreditur a secreto cordis in exteriores concupiscentias, et ad latam viam ducta, sequitur exempla populorum. Dominus objurgans Ecclesiam paventem, admonet datae sibi gratiae adversus hostium insidias. Haedos tuos. Quia non juxta mandatorum meorum regulam, sed juxta tuos errores instituuntur. Juxta, in vestigiis pastorum novissima fies, non inter oves, sed haedos. Vel juxta, id est ut sis similis veris pastoribus, quia hypocritae sequi bonos videntur viros.

113.1132C| VERS. 8.-- Equitatui. Sicut priorem populum de Aegyptiaca servitute liberavi, sic te de persequentium manibus liberabo, elidens Pharaonem, si te sponsam meam cognoveris, liberans a servitute diaboli, in fonte baptismatis passione rubricati, submerso ibidem auctore peccati. Equitatui meo. Quia Dominus non vult Ecclesiam ignorare seipsam, sed diligenter attendere quid donorum acceperit, quid pati debeat, consequenter post comminationem blanditur ei, quasi dicat: Si vis intelligere quomodo te scire debeas, intellige cui te comparaverim, et tunc cognosces te talem per beneficia mea tibi collata, quae turbari non debeas. Equitatui. Eques, sponsus, dicente propheta: Et salus ejus equitatio (Habac III). Quantum ergo differt meus equitatus ab 113.1132D| equis Pharaonis, tantum melior es omnibus aliis filiabus. Sicut ille populus supervenientibus curribus Pharaonis perterritus est, sed coelesti protectione salvatus, et per aquas submersis hostibus in terram promissionis introductus est: sic unda mortis, quae cunctis occursura est mortalibus, pravos rapit in interitum, piis reserat iter ad salutem, et caetera omnia, quae ibi corporaliter, hic complentur spiritualiter. Dubitantem benigne increpat, et ne desperet in sequenti fideli amore viriliter confortat, ubi Pharaonis curribus comparat. In curribus Pharaonis. Id est in tempore curruum. Et nota superbiam: Pharao, elidens vel dissipans interpretatur. Nec oportet ut vagari incipias, cum me consolatorem 113.1133A| habeas, et praelatos quibus innitaris, per quos subsistas.

VERS. 9.-- Pulchrae. Quoniam ostensum est quomodo Dominus Ecclesiam inter adversa protegat, restat ostendi quantum amorem ipsius Domini inter adversa servet Ecclesia. Unde sequitur, Pulchrae sunt genae. Tanta te verecundiae salutaris virtute decoravi, ut castitatem promissae mihi fidei nulla pravorum doctorum doctrina vel suggestione corrumpas, a quibus timebas in errorem deduci. Pulchritudo mulieris in genis dicitur esse quamplurima. Allegorice. In genis notatur signum pudoris, sicut in praedicatoribus mos recte vivendi. Ecclesia, etsi sponsi sui morte viduata, tanta tamen ejus memoria tenetur, ut nullatenus externorum possit recipere consortium: 113.1133B| et pro suis et aliorum peccatis gemit. In collo, doctores, in monilibus opera illorum: quia ea quae verbo docent, operantur. Quae sit hujus sobrietatis custodiendae gratia subdendo, demonstrat. Collum tuum sicut monilia. Per collum namque cibos trajicimus in corpus reficiendum, et verba proferimus, quibus secreta cordis proximis declaramus, id est, doctores qui et verbis instruunt, et cibum salutis in commissa sibi membra transfundunt. Qui monilibus comparantur, qui pulchri sunt moribus, et pectora virginum verbis et exemplis claudunt, ne adulter inserat manum.

VERS. 10.-- Murenulas. Alia translatio. Similitudines auri fabrefaciemus tibi cum distinctionibus argenti, quoadusque rex in accubitu suo est. Quod est, 113.1133C| aurum, id est, faciem meam in praesenti vita non poteris videre, sed similitudinem claritatis coelestis, per illuminationem Scripturarum, videbis per speculum in aenigmate, donec omnibus appareat, quod nunc latet in Deitate. Murenulas. Pulchre describit sponsus ejus pulchritudinem: post haec fit ei sponsus in recubitu. Interim, eo dormiente, ejus socii, id est, angeli consolantur eam; non habemus aurum, sed similitudinem auri fieri faciemus tibi, donec surgat cum stigmatibus argenti. Murenulae. Quaecunque bonae institutiones, quasi ornamenta aurium. In murenulis Scriptura sancta, quae auro spiritualium sensuum fulget interius, et argento coelestis eloquii splendet exterius; per doctorum aedificationem fit custodia sobrietatis, et per divinae Scripturae 113.1133D| meditationem. Auro divinae sapientiae et argento divini eloquii intus et exterius renitentes. Faciemus. Ego et mei opifices, quos plurimos ad eroganda semina verbi constitui.

VERS. 11.-- Dum esset. Acceptis Ecclesia tantis a conditore suo muneribus et promissis, qua haec devotione operum susceperit, manifestat, dicens: Dum esset rex, quod est, cum Dei Filius in carne apparuit, Ecclesia per ipsum mysterium incarnationis in virtutum coelestium fervorem excrevit. Vel, cum esset in humiliatione crucis humanum genus per crucem redemptum, exercitatio bonorum operum odorem suavitatis aspersit. Christo rege in beatitudine coelestis secreti quiescente, sanctorum virtus 113.1134A| in Ecclesia magna nobis gratiam suavitatis ministrat, qui quo eum, quem appetunt, non vident, tanto ardentius per desiderium flagrant. Vel, dum esset cum patre, nardus, id est dilectio, qua prior dilexit nos, dedit odorem, quia per dilectionem propter nos assumpsit carnem. Mirandus ordo verborum. Accubante rege nardus mea dedit odorem suum, dum propter nimiam charitatem, qua dilexit nos, filius factus est mulieris. Nardus, quae dicitur expellere tumores, fugare frigus et afferre calorem; cui assimilatur homo Dominicus, qui carnem assumendo se humiliavit, et se humiliando omnem tumorem superbiae abstulit, frigus infidelitatis removit, et fervorem charitatis intulit. Herba etiam haec, quanto plus atteritur, tanto majorem reddit odorem, sic Christus.

113.1134B| VERS. 12.-- Fasciculus. Mors dilecti mei, quam pro mea salute subiit, semper in mea memoria commorabitur. Item fasciculo myrrhae comparatur, dum propter nos crucis injurias toleravit. Myrrha arbor est Arabiae, altitudinis quinque cubitorum, similis spicae quam acanthum dicunt, cujus gutta viridis atque amara, unde nomen accepit myrrha. Gutta ejus sponte manans, pretiosior est, corticis vulnere vilior, quae medendis infirmitatibus est salubris: unde, et myrrhatum vinum a militibus accepit. Ubera mea. Castarum ubera non franguntur; sed meretricum, laxis pellibus irrugantur. Unde Ezechiel: In Aegypto fractae sunt mammae tuae (Ezech. XXIII).

VERS. 13.-- Botrus cypri dilectus. Botrus cypri 113.1134C| cum resurrexit: In vineis Engaddi est, cum fidelibus spiritualia dona distribuit. Arbores balsami, quae in Engaddi crescunt, quia in modum vinearum excoluntur, vineas appellat. Sponsus Christus igitur est in vineis Engaddi, quia in carne veniens Spiritu sancto plenus, credentibus ejusdem sancti Spiritus dona largitur per chrismatis unctionem, in cujus confectione oleum et balsamum commiscentur. Engaddi fons haedi propter charismata, quae post resurrectionem largitus est in baptismo suis participibus. Engaddi, id est oculus meae tentationis, et tentatio est vita hominis super terram. Quia morti Mediatoris mox resurrectionis gloria successit, recte subditur, Botrus, qui fuit fasciculus myrrhae in amaritudine passionis, in dulcedine resurrectionis exstitit 113.1134D| botrus cypri. Quod myrrha enim tristificat, vinum laetificat.

VERS. 14.-- Ecce tu pulchra. Hactenus Ecclesia, quae dilectionis pignora a sponso receperit, testatur, cui ipse mox remunerationis vice respondet: Ecce tu pulchra; quasi, ex hoc quod me diligis, pulchra efficieris. Amica mea. Alia translatio: Proxima mea; hoc est, in hoc quod proxima es speciosa es, et postquam coeperis esse speciosa, sine additamento pulchra es. Oculi tui. Alia laus sponsae speciosae, ut et nos laboremus speciosi fieri. Oculi tui columbarum, simpliciter Deum intueris quia nihil aliud nisi ipsum quaeris. Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam (Matth. V), non habet oculos columbae; 113.1135A| sed qui habet, castis intuetur oculis, et legem et Evangelium spiritualiter intelligit. In cujus columbae specie Spiritus sanctus apparuit. Ideoque et spiritualis intelligentia, et omnia spiritualia dona nomine columbae designantur. Columba felle caret, rostro non laedit, in cavernis petrarum nidificat, alienos pullos nutrit, juxta fluenta manet, meliora grana eligit, gemitum pro cantu reddit, gregatim volat, alis se defendit, visum recuperat. Ita sancti juxta fluenta doctrinae sedentes meliores sententias eligunt, homines a Christo alienos nutriunt Deo, si quas bonas sententias in haereticis inveniunt, non pervertunt, ira irrationabili carent, in fide plagarum Christi refugium habent, gemunt pro peccatis.

VERS. 15.-- Ecce tu pulcher es, dilecte mi et decorus. 113.1135B| Audiens sponsa se per dilectionem sponsi meruisse, ut ab ipso sponso laudaretur, sponso vicem in laudibus tribuit: non quod ei, quod non habet, suo praeconio largiatur, sed intelligens decorem ejus, per quem et ipsa decora facta est, ait: Ecce tu pulcher es, etc. Lectulus noster floridus. Aliquando Ecclesia quasi in lectulo cum sponso quiescit, tempore scilicet pacis, ubi Dei pulchritudinem liquidius aspicit, et prolem fidelium flore fidei redolentem, ex aqua et Spiritu sancto gignit. Aliquando cum sponso insurgente tentatione in acie consistit. Vel, lectulus, pusilli fideles, qui Deo sunt quies et magistris suis, per hoc, saltem, quod peccare mortaliter nolunt, qui florent initiis bonorum operum, per quod dant spem fructus, id est majorum operum. Quietam in 113.1135C| sponso vitam agere volens quales domus sint, in quibus eum suscipere velit insinuat. Pax Ecclesiae, virtutibus floret et spirituali prole multiplicatur.

VERS. 16.-- Tigna domorum nostrarum cedrina. Domus variae per mundum de gentibus Ecclesiae; Tigna, quae ad munitionem domus solent fieri, praedicatores, quorum verbo et exemplo structura Ecclesiae, ne corruat, continetur. Laquearia, quae ad decorem domus solent fieri, simpliciores famuli Christi, qui tignis adhaerent et sustentantur, qui non doctrina, sed virtutibus ornant. Cypressina. Cypressus Graece dicitur, quod caput ejus a rotunditate in acumen erigitur: unde et κῶνος turben dicitur, id est alta rotunditas, hinc et fructus cum conus dicitur: unde, Coniferae cypressi.

CAPUT II. 113.1135D|

VERS. 1.-- Ego flos. Quia praesentis temporis statu labor magis quam requies convenit: recte sponsam otio delectatam ad laborum exercitia provocat. Quasi diceret: Tu quidem volens pulchritudinem tuam mihi commendabilem reddere, delectaris in quiete secretis florere virtutibus: sed scias quod ego alterius modi pulchritudinem requiro in praesenti, quia sum flos virtutum, a quo omnis fructus campi egreditur; quia odorem meum toti mundo innotescere cupio, quod non potest impleri, nisi intermissa quiete, qua delectaris, ad officium praedicationis accingaris. Et lilium convallium magis quam montium, quia claritatem meae humanitatis, vel splendorem 113.1136A| aeternae lucis, vel Deitatis magis revelo humilibus et paratis ad patiendum. Quasi: Memento quod qui de virgine nasci potui, qui Deus sum, humiliter in mundo apparui, hominibus me socium esse exhibui, humiliter usque ad mortem veni. Ideo desiste quietis securitatem quaerere, unde subdit, Sicut lilium. Sicut campus floribus ornatur, ita mundus mea notitia et fide decoratur.

VERS. 2.-- Sicut lilium. Laudato se, laudat sponsam, ita: Sicut lilium non potest spinis comparari, inter quas saepe exoritur: eodem modo proxima mea super omnes filias lilium est. Sicut lilium. Tu requiem quaeris et laudes lectuli: sed scito quia candidior tribulationum aculeis efficieris, et major est fructus praedicationis quam quietis. Sic amica mea. (GREG.) 113.1136B| In Ecclesia nec mali sine bonis, nec boni sine malis esse possunt: bonus non fuit, qui malos tolerare non potuit. Adversarum haeresum dogmatibus ejus integritas tanquam spinis pungitur, ut contra hostes suos vigilans exerceatur, donec eminens, tanquam lilium, in capite sponsi sui, candore ipso decoretur.

VERS. 3.-- Sicut malus, etc. Sponsa laudata et exemplo sponsi ad patiendum admonita, reciproca laude sponsum attollit, quod inter bonorum opera [singulariter] similiter sanctus emineat, et se passuram promittit quod patitur, eo praesidente, qui est refrigerium et refectio. Sicut malus. Unguentorum odor, quamvis suaviter redolet, non est tamen ad edendum suave. Malum autem optimi saporis et odoris tale est, ut fauces dulcore delectet, et spiritum 113.1136C| mulceat odoratus. Sub umbra. Ideo dilectum omnibus propono, quia in sola pietatis ejus protectione, cujus desiderio ardebam, refrigerium tribulationum me invenisse conspicio, et suavissimum donorum ejus fructum sentio, quo me perpetuo reficiendam confido. Desideraverat autem sub umbra auctoris respirare, cum se sole persecutionem fuscatam querebatur, cum Dei auxilium implorans clamabat: Indica mihi quem diligit anima mea: ubi pascas, ubi cubes in meridie; cum non solum pressurarum taedio fatigata, sed recordatione pulchritudinis et decoris ejus illecta dicebat: Lectulus noster floridus; cujus desiderii se compotem factam ostendit, dicens: Sub umbra. Et notandum quod superius tigna cedrina et laquearia cypressina praedicabat, non tamen horum 113.1136D| sibi protectionem sufficere memorabat; sed solam vitae arborem, in cujus umbra quiesceret, et fructu reficeretur quaerebat, quia sancti exemplis, doctrina, et intercessione, suffragia ferunt: soli tamen Salvatori dicere habemus, Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt (Psal. XXXV). Sedi et fructus, etc. Non dicit sedeo, sed sedi. Hujusmodi profectus sunt Ecclesiarum, ut in exordio desideret quispiam in virtutum umbra consedere ut ad eum veniat corpus ejus, ex quo umbra nascitur: ideo et nativitas Jesu ab umbra coepit, et in veritate finitur. Sicut dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I). Sic postea ad meliora fit transitus.

113.1137A| Dulcis. Quia in eo intelligit anima causam vitae, dum et corporaliter percipit.

VERS. 4.-- Introduxit me. Haec refectio quantae dulcedinis, quantae sit virtutis, ostenditur, cum subdit, Introduxit me. Id est, spe futurae gloriae adeo laetificavit, ut jam saeculi non sentiam labores. Introduxit. (AMBR.) Quam cito guttur meum dulcedinem gratiae ejus attigit, ita me recreatam spiritu et ab amore terrenorum in superna translatam sentio, ac si in cellam vinariam introducta, novi sim meri odore et poculo refecta. Typice per vinum gratia Spiritus sancti notatur; Cella vinaria est Ecclesia, in cujus unitate tantum dari solet et accipi Spiritus sanctus; quam Ecclesiam de toto orbe collectam, Deus in unam sibi domum fabricavit, quam Spiritus 113.1137B| sanctus suis charismatibus consecravit. Quae fabrica, quia in charitatis maximae fundamento ipso operante consistit, recte subditur: Ordinavit in me charitatem. Multorum charitas inordinata est, quod in primo est, ponunt tertium, vel quartum. Primo, Deus diligendus est; secundo, parentes; inde filii, post domestici, qui etiam, si boni sunt, malis filiis praeponendi sunt. Secundum hoc in Evangelio ad cujuscunque dilectionem, proprium ponit. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et proximum tuum sicut teipsum (Marc. XII). Inimicos non ex tota virtute, non sicut teipsum, sed simpliciter: sufficit enim quod diligimus, et non odio habemus. Vel, ipse prior dilexit me, et diligendo, ut eum amare nossem, donavit. Vel, ordinavit, id est, 113.1137C| ordinata charitate, mea singula membra, id est, electos omnes, sibi copulavit; eminentiora ampliori affectu complectitur. Quantum charitas mentem quam perfecte absorbuerit ab amore infirmorum sustollat ostendit, cum subditur:

VERS. 5.-- Fulcite. Jam supradictis confortata, ita in amorem Dei ardet, ut prae nimio amore vel poenis illatis languor carnis immineat. Vel, fulcite, id est, vos alii, vel perfectiores, vel incipientes bene operando, sitis mihi recreatio, ut in bonis operibus vestris quiescam, quae adhuc non possum quiescere contemplando vultum Dei. Ideo fulcite, ut et praesens et futurum subsidium habeatis, sicut ego in languore meo habeo. Quanto se ad amorem sponsi accendit, tanto ab amore temporalium languescit: unde subdit: 113.1137D| Langueo.

VERS. 6.-- Laeva ejus. Noli aliunde capiti requiem quaerere; si enim laevam ejus habueris, omnia tibi, quae mea sunt tribuentur. Laeva ejus sub capite meo. Cum corda fidelium in hac vita, per sacramentorum participationem, per pignus Spiritus, per Scripturarum solatia confortantur: quae et ad subsidium peregrinationis dat Deus: dextera amplexabitur, cum post hanc vitam coelestia praemia accipiemus. Laeva (id est, praesens vita, et temporalia Dei dona), dum per spem mentem roborat, est sub capite ad consolationem data: et dextera, id est aeterna vita amplexabitur, sicut protegens, quando per remunerationem 113.1138A| nos glorificabit. Quasi: Temporalia Dei beneficia (quo a mundi cupiditatibus et perturbationibus aliquantulum quiescere queam) adjuvant in hoc loco peregrinationis, et aeternorum promissio amplius delectat.

VERS. 7.-- Adjuro. Primitiva Ecclesia ad gentes conversa, et quasi in persona eorum hucusque locuta, cum ex amore interiori corporis defectum jam patiatur; monet sponsus novellam Ecclesiam, ne peccando inquietet eam. Quam amabilis sit Deo hujus Ecclesiae et cujuslibet fidelis animae pausatio, ex responsione sponsi declaratur. Per capreas. Id est, si velitis esse comparabiles capreis, vel cervis in virtutum altitudine et pretiosioribus cibis, et in agnitione, quae medela sit congrua vestris vulneribus, si vulnera habetis. Capreae et cervi, munda animalia, 113.1138B| venenorum inimica, ruminantia, opera spiritualium virtutum figurant, contra virulenti hostis insidias. Cervi tempore amoris discedentes a patria, alter clunibus alterius capite imposito se sustentant, ordinatim incedentes, primus fert, ultimus tantum fertur, primo fatigato, ultimus succedit, canibus insequentibus per dumeta cornibus dorso impositis illaesi evadunt. Caligantibus oculis serpentem comedunt, et hausto fonte visum recuperant, et deponunt superflua. Sic sancti amore Dei renuntiant terrenis: alter alterius onera supportant, minus enim onerati peccatis allevant oneratos, condonando, pro eis orando; robur datum per Spiritum sanctum menti suae supponunt, dum urgentur ab impiis, et sic 113.1138C| transeunt illaesi; diabolum comedunt, id est, annihilant in se, et potato fonte, id est, Christo, visum interiorem recuperant, et pellem ponunt, id est, immunes fiunt a peccatis. Ne suscitetis. (GREG.) Si subditi aliquid peccant, propter quod doctores a quiete surgere cogantur, non tantum poenam illius peccati incurrunt, sed etiam puniuntur pro inquietatione doctorum, quia qui doctores coelestibus intentos inquietare praesumit, etiam virtutes quas habere se credebat, perdit. Ad juramentum sponsi, sponsa libenter suscipit, et audiens determinationem istam appositam, scilicet donec ipsa velit, animadvertit sibi latenter praecipi, ut ipsa sponte surgere velit, promittit ergo se surrecturam et proponit talem sponsum, pro quo velit, et tempus congruum. 113.1138D| Postquam enim apostoli in primitiva Ecclesia gentium positi, in tantam perfectionem se et alios induxerant, ut jam contemplationi vacarent, iterum intelligit sibi impositam necessitatem discurrendi per totum mundum et construendi novas Ecclesias.

VERS. 8.-- Vox dilecti mei. Hac est quam audivi adjurantem filias Jerusalem ne me suscitarent: gaudeo consolatoriam ejus vocem audiens, cum ejus faciem nondum video; tamen sublevato ad coelum animo, aliquam suavitatem futurae beatitudinis praegusto, etiam in hoc praesenti. Saliens in montibus. Salit in montibus, et quasi pedes ponit, quo signo ibi fuisse dignoscitur, quia eum per passionem et vitae conversationem imitatur. Saltum fecit de coelo 113.1139A| in uterum, de utero in praesepe, de praesepi in crucem, de cruce in sepulcrum, de sepulcro rediit in coelum. Ipse est qui elevatus est super omnes montes et colles, id est, sanctorum tam majorum quam minorum altitudines. Transiliens colles. In collibus non apparent signa pedum, sed umbram supervolantis susceperunt: quia etsi non ut illi majores, tamen aliquatenus imitantur et ab eo visitantur, Montes et colles sunt, qui generalem Ecclesiae conversationem quasi floridam camporum planitiem, singulari mentis puritate transcendunt, et ab infimis recedentes vicinius superna contemplantur. In quibus salit, quia corda sublimium crebra visitatione illustrat; et non manet, sed salit et transilit: quia haec dulcedo contemplationis brevis est et rara, 113.1139B| propter gravedinem carnis, quia terrena inhabitatio aggravat sensum multa cogitantem.

VERS. 9.-- Similis. Quia acute videt, et in altis montium habitat, velociter saltat. Unde et rarius a nobis videtur: semper ascendit a nativitate usque ad sinum patris. Similis. Et quamvis divinitate sua ita omnes transcendat, tamen factus est homo, pro me natus est de gentili et patriarcharum semine. In assumptione carnis et humanitate comparatur capreae; in varietate virtutum et miraculorum hinnulo. Cervus flatu narium serpentem de cavernis extrahit, et superata pernicie veneni pabulo delectatur. Quoniam istis versiculis speculativae vitae sublimitas est expressa, restat activae vitae, quae omni Ecclesiae communis est, perfectionem ostendere. Unde sequitur. 113.1139C| En ipse stat, etc. Post parietem. Paries, qui ab ejus aspectu nos seducit, mortalitatis conditio est, quam peccando meruimus, qui ita conditi sumus, ut si non peccaremus, omnes electi divinum lumen indefessi cerneremus: ad quod intuendum perpauci perfectiores, cum labore, fide purificati nunc pertingunt: sed in hoc pariete misericordia Dei fenestras et cancellos unde nos prospicere fecit, quia mentibus, quanquam oppressit, gratiam suae cognitionis aperuit, et crebra nos suae inspirationis luce respicit. Per cujus inspirationis prospectum, quia hoc maxime Deus agit, ut nos a temporalibus ad promerenda coelestia provocet, recte subjungitur: En dilectus meus loquitur mihi, qui supra monuit filias Jerusalem ad custodiam meae quietis: me ad 113.1139D| colendas vineas mittit ostendens opportunitatem. Post parietem. Moraliter si feceris aedificationem tuam, Deus veniet post parietem tuum, prospiciens per fenestras, id est, per quinque sensus sollicite contuetur; ubi enim non prospicit sponsus, mors ascendit: unde Jeremias: Ecce mors ascendit per fenestras nostras (Jer. IX); per retia. Omnia retibus diaboli plena sunt, quibus capereris, nisi quia sponsus subjecit se retibus mundi qui eminenter, et conscindens viam faceret, ut dicas: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium (Psal. CXXIII). Per fenestras. Sicut sol intrans per fenestras illuminat domum, ita Christus exemplo et admonitione apostolorum nos illuminavit. Sicut per cancellos, 113.1140A| id est, per parva foramina parva lux intrat, sic obscura cognitio per prophetas.

VERS. 10.-- Surge propera. Id est, interrumpe contemplationem, et labora in acquisitionem aliorum; vel surge ab amore terrenorum. Surge, omnia tempus habent; qui modo adjurabat filias Jerusalem, ne inquietarent dilectam: ecce eam ad laborem invitat. Surge propera. (GREG.) Cum jam de corruptionis corpore educitur, ei imber transiit, quia praesentis vitae torpor abscessit, et ad contemplandum Deum in substantia educitur, nec jam verborum guttae sunt necessariae, ut pluvia praedicationis debeat infundi. Nam quod minus audire potuit amplius videbit. Tunc enim apparent flores in terra, quando de aeterna beatitudinis vita quaedam suavitatis primordia 113.1140B| praegustare anima coeperit quae jam in floribus odoratur exiens, quae postquam egressa fuerit, in fructu uberius habebit. Tempus amputationis advenit. Nostra amputatio tunc evenit, quando infructuosam ac noxiam corruptionem carnis deserimus, ut ad fructum animae pervenire valeamus, qui fructus nobis est uberrimus. In amputatione quippe sarmenta sterilia rescinduntur, ut ea quae valent, uberius fructum ferant. Ideo surge, quia ego patiens pro te fluctus sedavi.

Veni. Ad impendendam etiam curam salutis proximis per studium sedulae praedicationis, ut cum magno comitatu ad nuptias merearis recipi. Quasi: credis te venturam, si vacaveris contemplationi: sed venies melius per laborem hujusmodi. Oportet 113.1140C| ut praedices, quia cum jam scientia est in te, est etiam in illis, ad quos te mitto, opportunitas recipiendi.

VERS. 11.-- Imber abiit. Ego a mortuis resurgens, tempestate compressa tranquillitatem reddidi. Modo facilius est praedicare, cum quidam jam conversi sint, quam prius, cum nullus adhuc crediderat.

VERS. 12.-- Flores. Quasi: Istos, qui jam credunt, et jam bona operantur, potes dare in exemplum aliis: istos potes proponere aliis in exemplum qui jam patiuntur falcem vitia resecantem. Pro quiete tua non debes dimittere praedicationem, quia Christus, qui in magna quiete erat cum Patre, quietem quodammodo pro praedicatione intermisit. Tempus putationis. Jam inutilibus vanae religionis 113.1140D| amputatis sarmentis, futuro fidei fructu praeparantur corda hominum, jam et vitia amputantur, quia venit tempus remissionis peccatorum. Vox turturis audita est. Spiritus sanctus, quando de occultioribus loquitur sacramentis, et quae multi non capiunt, turturis appellatione signatur. Unde et Moysi apparet et uni: quando de humilibus quae ad omnes usque perveniunt, per columbam assumitur, unde et circa Jordanem astantibus multis non in turture apparuit, sed in columba. Vox turturis, vox apostolorum, vel quorumlibet praedicatorum, qui suo cantu abscessum hiemis et veris adventum nuntiant, qui pro cantu humilem gemitum reddunt, qui pudicitiae amatores sunt, qui semper in jugis montium, vel in verticibus 113.1141A| arborum morantur, et conversationem fugiunt hominum, dum in mundo corpore positi, conversationem habent in coelis, incolatus sui et patriae sibi promissae memores.

VERS. 13.-- Ficus. Grossos vocat primitivas et immaturas ficus, quae non sunt habiles esui, quae etiam si concussae fuerint, leni tactu cadunt: ergo sonante turture, id est, praedicantibus apostolis, Synagoga protulit grossos, id est, immaturam legalis observantiae intelligentiam abjecit. Vel ita: Synagoga procreavit apostolos, qui dulcem cibum suis credentibus ministrarent. Et quia proferente Synagoga apostolos, totius orbis fides salusque secuta est, recte subditur. Vineae florentes. Per floritionem initia multiplicium Ecclesiarum, de ea quae Jerosolymis primo 113.1141B| plantata est, de cujus flore succus expressus poculi genus conficit, saluti et voluptati accommodum, quod laetificat cor hominis.

VERS. 14.-- In foraminibus. In vulneribus Christi Ecclesia sedet et nidificat: cum in passione Domini spem suae salutis ponit, et per hoc ab insidiis accipitris, id est, diaboli se tutandam confidit, et in eodem alios gignit. In foraminibus. In fide, vel in capacitate, in qua fideles locati ab hostibus sunt tuti. Maceries est congeries lapidum, sine caemento in unum compactorum, sic apostoli eadem fide et eisdem sacramentis sunt uniti. Ostende mihi. Necdum habebat fiduciam, ut revelata facie gloriam Dei contemplaretur; sed quia jam ornata est, dicitur: Ostende mihi faciem tuam; sonet vox tua in auribus 113.1141C| meis. Ostenditur Domino facies, recte operando: ostenditur sonus vocis, salubriter praedicando. Ne erubescas praedicare crucem Christi, quamvis stultitia videatur incredulis, quam praedicaverunt Christi apostoli, qui sunt maceries et munimentum Ecclesiae. Vel, maceries sunt prophetae et patriarchae, in quibus apostoli habent refugium. Quod intus pulchritudinis habes, et in secreto quietis didicisti, in publica actione ad utilitatem aliorum demonstra: nam mihi qui intima prospicio, tunc faciem tuam ostendi aestimo, cum utilitati proximorum bonam actionem ostendi considero.

Auribus meis. Non alienis, id est, meae dilectioni, non alicui terreno, et opus et vocem expende. Vox enim tua. Non aliena, sed ea, quam in die desponsationis 113.1141D| te mihi servire promisisti.

VERS. 15.-- Capite nobis. Quoniam non sufficit nobis vitam nostram aliis in exemplum proponere, et bonam praedicationem facere, nisi etiam errantes corrigamus, et infirmos ab insidiis aliorum defendamus, recte dicitur capite non vobis, sed nobis; in hoc mihi enim servitis, in hoc vos remunerabo. Vulpes in foveis abduntur, et cum apparuerint, nunquam directis itineribus currunt, sic haeretici. Nam vinea nostra. Pulchre, cum supra vineas plurali numero, hic singulariter vinea, quia multae vineae per fidem et charitatem unam: et ideo sunt expellendi, qui eam volunt per haereses scindere.

VERS. 16.-- Dilectus meus mihi. Tali affatui dilecti, 113.1142A| mox amica columbini cordis simplicitate respondet, et injuncto officio se obedituram promittit; quasi dicat, non solum hortatur, sed etiam adjuvat. Dilectus meus mihi. Sincero amore mihi copulatur, et ego illi. Vel, dilectus talem exhortationem mihi facit, et ego illi faciem et vocem ostendo. Vel, dilectus meus mihi, non alteri cuilibet, scilicet, gratiam praestabit et fructum rependet; et ego ei, non alteri cuiquam, non in alia turba hominum, sed integra obedientia et devotione conglutinabor. Cunctis his sensibus apte convenit quod sequitur: Qui pascitur inter lilia. Pascitur in nobis, quia corpus illius sumus et membra de membro; pascit nos ipse, qui caput est. Pascitur inter lilia, cum fideles, qui sunt membra ejus, exemplis priorum fidelium in supernorum amore 113.1142B| perficiuntur. Lilia. Adustis membris mederi solent: sic sancti, si forte vident corda proximorum aduri flamma vitiorum, refrigerium consolationis et exhortationis adhibent. Quia haec Domini pastio, quae in sanctorum ejus profectibus agitur, usque ad finem saeculi pertingit. Nam ubi ad visionem pervenerint, in quo ultra proficiunt non habebunt, recte subditur: Donec aspiret dies.

VERS. 17.-- Revertere, similis. In excelsis mentibus vestigia pone, et ab illis aliquando etiam condescendendo inferioribus appare, qui in valle sunt. Revertere, similis. Et quia ad ecclesias constituendas, et excolendas, et ad versutias vulpecularum abigendas provocas, et ut faciem meam tibi ostenderem, cum tuam faciem adhuc clare non videam, et per me 113.1142C| non sufficiam, obsecro, illustra perfectius cor meum et corda illorum quibus praedicatura sum.

CAPUT III.

VERS. 1, 2.-- In lectulo. Orantibus praedicatoribus de Judaea, ecce gentilitas Spiritu divino afflata ad agnitionem suae salutis advenit, et inventam firmo amore tenet. Unde sequitur: Vox ejus plene intrantis. In lectulo. (GREG.) Moraliter lectulum sibi sancta anima in nocte facit, dum omnes mundi perturbationes fugiens, secretum, in quo requiescit, comparat. In hoc lecto dilectum quaerit: quia dum a sollicitudinibus vacat, in ejus inquisitione quomodo ad illum perveniat requiescit: sed dum in mundo vivit, tenebras mundi a se perfecte non excutit 113.1142D| et quanto gravius patitur, eo frequentius quaerit, et ferventius eum, quo invento tenebras amplius non patiatur. Sed quia in hoc mundo non invenit, ideo subditur: Quaesivi eum, et non inveni. Quia vero maximo desiderio aestuat, et quidquid tenet, ei non sufficit, donec delictum inveniat: ideo perseverantiam inquisitionis subjungit, Surgam, et circuibo civitatem. In lectulo. Ex quo Adam peccavit, coepit homo in terrenis quiescere, et tamen duce ratione quasi per somnium veram beatitudinem intelligens, ipsam in terrenis putabat consistere. (HIERON.) Moraliter. In lectulo anima Deum quaerit, quando in suo otio quidem appetit Deum videre, et ad eum de carcere carnis exire desiderat, sed non conceditur: 113.1143A| et abscondit se sponsus, ut non inventus, ardentius quaeratur. Et non inveni. (GREG.) Quia mihi gentilitati non angelus, non propheta, non quilibet doctor in dubiis lumen divinae cognitionis ostendit, ideo non inveni, quod ubi comperi, quod in lecto non posset inveniri, proposui in animo meo de lecto carnalium voluptatum exsurgere, et ad laborem salutiferae inquisitionis accingi, et terra et mari publice et privatim universorum, quos sapientes audirem, magisteria adire. Vici, sunt spirituales viri, qui dum ad coelestia gradiuntur, angustam viam tenent. Plateae, id est, saeculares, qui multas voluptates sequuntur, et alta via incedunt. Omnes ergo circumit, quia omnes sanctos, qui sunt vel fuerunt, mente conspicit et imitatur: etiam in saecularibus 113.1143B| aliquando invenit, quod valeat ad inquisitionem sponsi: sed postquam laborem geminatum inquisitionis ostendit, iterum difficultatem inventionis subdit: Quaesivi, et non inveni: sed dum quaerit et non invenit, ipsa et quaeritur et invenitur: Unde dicitur: Invenerunt me vigiles. Quaesivi. Plurimo labore mundo peragrato, sapientium verbis discussis, nil certum de via veritatis addiscere potui.

VERS. 3.-- Invenerunt me. Cum sic inquirerem, Dominus hanc instantiam inquisitionis videns, tandem se manifestare dignatus est et cui inspiraverat, ut quaereret, quaerenti donavit ut inveniret.

Num quem diligit. (GREG.) Illis volentibus docere, ista flagrans nimio amore prior alloquitur, Num quem diligit. Ecclesia interrogat vigiles, cum praedicationem 113.1143C| intente suscipit, et in ea bonorum operum exhibitione fructificat.

VERS. 4.-- Cum pertransissem. (ID.) eos transit, quia in ipsis videt formam ejus, quem quaerit; et tamen transit, quia Deum, qui est ultra, incipit imitari et intueri. Transit Petrus vigiles, dum contemnit prophetas, et Domino prophetarum dicit: Tu es Christus, Filius Dei vivi (Matth. XVI). Donec introducam illum, etc. Donec in fine mundi Synagogam, per quam auditum fide suscepi, et mysterium regenerationis ad fidem ejus revocare satagam. Ecclesia gentilis in fine revocabit Synagogam, quae prius vocaverat illam per apostolos.

VERS. 5.-- Adjuro vos. Christus audiens se per hos introducendum, adjurat ne ei parent impedimentum. 113.1143D| Adjuro vos. Ideo repetitur hic versiculus in cantico amoris, ut non minorem se Dominus Ecclesiae de gentibus, quam de Judaeis collectae curam habere: sed aequalem pro utriusque pace sollicitudinem gerere designet. Non minus enim haec regina austri capitur amore sponsi, quam prima amica de Judaeis. Cervosque. Cervi est in senectute serpentem comedere, et pro siti a veneno concepta, ad fontem properare, et inde potando juvenescere, cadentibus pilis et cornibus: quod cuique fideli competit per lavationem baptismi.

VERS. 6.-- Quae est ista. Ulterius agit de Ecclesia de gentibus conversa, quomodo apostolis fundamento accepto, deinde per successus temporum et graduum 113.1144A| promotiones sit multiplicata. Quae est ista? Judaei conversi, videntes etiam gentes converti et in amorem sponsi pariter recipi; non ex invidia, sed quasi admirantes, et de societate fratrum congaudentes, inquirunt si salus sit promissa gentibus: quod multum fuerat dubium. Quae ascendit. Eodem tempore, et dormit, cum a carnalibus desideriis se alienat Ecclesiae, et bonis operibus ad visionem sui conditoris appropiat. Per desertum. Id est per medium gentium, quae nulla erant virtutum fruge fecundae, quas nullus propheta, vel angelus ad cultum Dei instituerat, vel: Per desertum sicut virgula fumi, quia a mundi illecebris separata, coelestibus praeceptis est dedita. Fumus eodem tempore partim oritur, partim, qui prius ortus fuerat, solet in sublimioribus 113.1144B| disparere: sic Ecclesia, in quibusdam suis membris semper gignitur nova, in quibusdam, qui prius nati fuerunt, semper colligitur ad coelestia. Fumus ex igne natus ad alta conscendens paulatim se humanis subtrahit aspectibus: sic Ecclesia igne sancti solius Spiritus in amorem Dei accensa ascendere non desinit, donec a terrenis abstracta ad invisibilia coeli rapiatur. Ex aromatibus. Nota quod aromata commemorans, primo myrrham, deinde thus, et postea universi pulveris pigmentarii ponit, quia prius est mortificare concupiscentiam carnis, postea offere Deo placabilia vota cordis, et sic cum humilitate crescere in omni virtutum genere. Pigmenta. In pulverem redacta valent ad confectionem: sic virtutes cum non extollunt animum, sed quasi in 113.1144C| pulverem, reputatione agentis, rediguntur, ad perfectionem perducunt. Pigmentarius, vel homo qui operam dat virtutibus: vel Deus, qui virtutes largitur.

VERS. 7.-- En lectulum. Priori amice miranti respondet gentilitas determinans, quo ascendat, quia scilicet ad lectulum, et per quid ascendat, quia scilicet media fercula sunt charitate constrata, et probat se in eamdem sponsi dilectionem accessisse, in qua prior est: quia similiter habet nuptialem apparatum, et praedicatores habet, quos Deus ad nos non misisset, nisi eos praeelegisset. En lectulum. Lectulus veri pacifici, aeterna beatitudo, in qua rex cum sanctis quiescit, ad quem Ecclesia per desertum partim quotidie pervenit, tandem perfecte perveniet. Vel etiam lectulus Dei est in praesenti quieta conversatio 113.1144D| sanctorum. Utrumque lectum ambiunt fortissimi: quia et praesentem quietem, et pacem Ecclesiae praedicatores contra incursus tuentur, et internam patriae coelestis quietem quique perfectiores fixa intentione speculantur. Israel. Id est vir videns Deum, quo nomine juste vocantur omnes, qui ad divinae visionis gaudia tendunt. Inter quos fortissimi sunt, qui vel coelestis dono speculationis sublimantur, vel praedicationis ministerium suscipiunt.

VERS. 8.-- Omnes tenentes gladios. Qui indesinenter habent verbum Dei in promptu, et ad resecanda superflua et in se et in subditis, et ad repellendos hostes et conculcandos. Omnes tenentes gladios. Verbum Dei tenent, et periti sunt qualiter 113.1145A| utantur illo, tam alios quam se quantum ad vitia expugnando. Ad bella doctissimi. Quia tot millibus annorum contra diabolum in carnis fragilitate pugnaverunt, ex assiduo usu docti sunt. Propter timores. Ne insidiae tentatoris; si eos securos inermesque repererint sternant: et ne eis expugnatis lectulus quem custodire debuerunt, foedetur, scilicet, ne praesens pax Ecclesiae violetur, et sic futura beatitudo amittatur.

VERS. 9.-- Ferculum. Non solum per hoc, quod et in praesenti in lectulo Salomonis quiesco, et ad futurum lectulum festino, et fortissimos custodes habeo, apparet quod salus sit promissa gentibus: sed etiam per hoc, quod de nobis fecit quoddam ferculum, id est quod de loco ad locum ferret sui 113.1145B| verbi dispensatores, vel in quibus ipse per mundum feratur. Vel ita: Pacificus, ad cujus lectulum propero, ita munivit me: et hoc fecit per ferculum, id est per apostolos, per quos, sicut in cathedra fertur, quos ad meam salutem vel nostram misit.

VERS. 10.-- Reclinatorium aureum. Id est, sui speculatores plenos divina sapientia, vel reclinatorium facit in ferculo, cum spem perpetuae quietis fidelibus promittit. Aureum, quia requiem suae visionis gloria coruscam praeparat. Ascensum purpureum. Ascensus sunt illi, per quos aliquis potest scandere primum ad virtutes, postea ad sancta sanctorum: qui sunt purpurei, id est ad martyrium prompti. Vel, ipsae virtutes, sunt ascensus, quae sunt vera purpura: quibus decorantur animae fideles. Vel, ipse Christus 113.1145C| ascensus, per quem et in Ecclesiam et in coelum intratur. Purpureus, quia lavit nos in sanguine suo: et nullus ingreditur Ecclesiam, nisi sacramentis Dominicae passionis imbutus. Media charitate constravit. Vel charitate, qua pro nobis passus est. Media, id est, Ecclesiae corda, instar strati paravit, ubi fideles animae molliter quiescant: quia totam eam intrinsecus supernorum amore replevit: unde addit: Propter filias Jerusalem. Propter animas coelestium desiderio aestuantes quia quanto magis nos dilexit, tanto magis ad patiendum pro eo nos accendit. Media (GREG.) Ecce consolatio. Qui non potest sanguinem pro Domino fundere, diligat proximum propter filias Jerusalem, quia non sunt dicendi filii, id est firmi, sed filiae, quae per charitatem a Dei aedificio 113.1145D| non alienae sunt.

VERS. 11.-- Egredimini et videte, etc. Pulchro ordine post enarrata regis dona, ipsam quoque speciem et ornatum ejus praedicare incipit, et ad videndum eum invitat. Et attendendus est ordo, et successus hujus Ecclesiae, quae de Judaeorum primitiis instituta, praelatis, judicibus, aliisque gradibus illam primam, jam post apostolos tepidam admonet, ut successoribus et contribulibus eorum a quibus praedicata fuit, vicem mater reddat. In diademate. Quasi latentem in humanitate, qua vicit diabolum: et caro fuit causa hujus victoriae nisi Deus carne obumbraretur, diabolus eum non aggrederetur. In diademate, id est, in illa spinea corona, qua coronavit 113.1146A| eum Judaea sua. Qui coronavit eum. Qua humanitate honestavit eum mater: in hoc quod virgo est, non deturpans ut aliae mulieres, sorde originalis peccati: et mittit nos ad historiam. Quasi: Credite nativitatem, passionem, resurrectionem. Haec descriptio pro Ecclesiae multiplicitate extenditur. Desponsationis illius. Si illius referimus ad matrem, dicimus in tempore annuntiationis: si ad fidelium, resurrectionis, quae praecipua laetitia fuit, quia tunc solutum est genus humanum.

CAPUT IV.

VERS. 1.-- Quam pulchra es. Cum sponsa de gentibus conversa jam tantae sit perfectionis, ut Judaeis versa vice praedicet et sponsum laudet: ipsa quoque dignam 113.1146B| laudis recompensationem a sponso recipit. Haec descriptio pro Ecclesiae multiplicitate extenditur. Pulchra actione, quia sicut virgula fumi per desertum ascendit, pulchra praedicatione, quia ad suum consortium proximas attrahit. Oculi. Id est, sensus tui contemplatione spiritualium rerum sunt excellentes et reverendi. Per partes intendit laudare. Absque. Magna est gloria aperti operis, sed longe incomparabiliter aeterna retributio, quae videri non potest.

Capilli tui. Ut facilius cuncta liquescant, breviter singula percurramus. Capilli, sunt spontanei pauperes. Genae, summi praelati. Dentes vero genarum, alii inferiores praelati. Labia, sermocinatores. Capilli tui. Si in oculis acumen spiritualium sensuum accipitur, in capillis potest notari pluralitas cogitationum, 113.1146C| quae omnes ad unum finem coelestis boni tendunt. Unde capreis aequantur, quae animalia munda sunt, et ardua rupium quaerunt gratia pastus. Quae ascenderunt. Unam de naturis capreae ponit, ut sic de aliis intelligatur, et illam magis virtutem praedicat qua auditores magis indigere perspicit. Quae ascenderunt. De illo, qui est testimonium se imitantibus, sicut ipse promisit: Qui me confessus fuerit coram hominibus, etc. (Luc. XII.)

VERS. 2.-- Dentes tui sicut greges tonsarum. Sicut in capillis, fragiliores Ecclesiae populi, qui numerositatem praestant, signantur: sic in dentibus fortiores quique et ad regendam Ecclesiam apti, qui firmitate praevalent. De lavacro, omnes. Omnium est, baptismo purificari: perfectorum est, et maxime 113.1146D| eorum, quibus cura ovium est commissa, renuntiare omnibus quae possident. Gemellis fetibus. Id est consimilibus fetibus, quia tales alios reddunt quales ipsi sunt. Vel, duplices fetus, opera geminae charitatis, ut fideles conversi de utroque populo. Vel, fides et opus. Et sterilis non est. Nec illi inter steriles deputantur, qui abluti statim ex hac vita rapiuntur. Habuerunt enim sobolem fidei quam vel ipsi pro se, vel alii pro ipsis confessi sunt. Habuerunt etiam votum bonae operationis, quod inter oves Christi, si exspectati fuissent, socialiter exercerent, unde dicitur: Consummatus in brevi explevit tempora multa (Sap. IV).

VERS. 3.-- Sicut vitta. Praedicatores vitta dicuntur, 113.1147A| quia fluxas cogitationes in cordibus hominum suis praedicationibus restringunt, ne diffluant et cordis oculos premant. Coccinea. Quia Dominici sanguinis, quo redempta est Ecclesia, pretium praedicare non cessat: vel quia praedicatio sancta charitatis ardore flammescit. Labia tua. Dentes qui terunt: labia quae trita aperiunt. Eloquium tuum dulce. Dum, quae dicunt faciunt suas praedicationes hominibus quasi sapidas escas apponunt. Sicut fragmen mali punici, ita genae. In colore exterius puniceo, voluntas martyrii: in albis granis (quae cortice fracto videntur), candor virtutum: qui augetur, dum caro colliditur: candor etiam, cum impleta passione miraculis nitent. In genis verecundia, in malo punico passio Christi. Habet ergo ruborem Ecclesia in genis, 113.1147B| cum sacramentum Dominicae passionis fatetur verbis, et ostendit candorem cum pulsata pressuris, castitatem puri cordis probat, et factis, quid gratiae salutaris crux habeat, pandit. Absque eo. Licet sint magna, quae exterius apparent: majora tamen in occulto retinent, quae divini oculi soli vident. Latet. Confessionem vivificae crucis possunt omnes in Ecclesia audire, pressuras Ecclesiae videre, vel etiam miracula quae ipsi Ecclesiae sunt divinitus collata, possunt infideles cum fidelibus intueri: ipsa autem sola anima novit quanto teneatur amore vitae invisibilis, quanto amore erga Deum et proximum flammescat.

VERS. 4.-- Sicut turris David. Turris est expugnabilis praedicatorum constantia, quae ad defendenda 113.1147C| fidei aedificia, et ad repellenda hostium tela, forti manu Dei, et desiderabili rege constructa est cum propugnaculis: id est, cum divinarum Scripturarum notitia, quando aperit sensum, ut intelligant Scripturas, et dictis praecedentium suam confirmant praedicationem, propugnacula etiam, miraculorum dona, quibus praedicatio astruitur. Nam sanatis morbis corporalibus, ad salutem animae facilius pervenitur. Collum tuum. Collum extendimus, quando longius prospicimus: Sic praedicatores, collum, propter hostium de longe speculationem: Turris, propter fortitudinem et propter excelsam coelestium gaudiorum contemplationem. Vel, collum, quia cibos in corpus demittunt, vel quia corpus capiti jungunt: unde, Dominus dat panes, discipuli autem turbis apponunt. 113.1147D| Propter aliud praedicatores, oculi; propter aliud, dentes: propter aliud, genae: propter aliud collum vocantur. Propugnacula sunt in divinis Scripturis infringibiles sententiae, in quibus tuti sunt, qui de longe ab incursantibus se defendunt. Mille clypei. Clypeus, ista firmissima ratio est, qua freti sponte contra haereticos prodeunt, et se muniunt, dum illos percutiunt. Omnis armatura. Id est, omnis instructio, vel operationis, vel doctrinae coelestis, per quam sancti non solum evadunt, sed etiam acies superant malignorum: dum quosdam et ab errore vel vitiis retrahunt: quae omnia a praelatis dependent, quia ab eis resistendi exemplum et vincendi accipimus.

113.1148A| VERS. 5.-- Duo ubera. Multis figuris eadem Ecclesiae mysteria repetuntur; sed repetita novi semper aliquid afferunt, et per ipsam novitatem animos audientium amplius delectant. Duo igitur ubera, praedicatores de duobus populis, qui oculi dicuntur quia occulta proficiunt. Dentes, quia improbos corrigunt, et in corpus Ecclesiae trajiciunt: Collum, quia vitalem flatum, aeterna gaudia praedicando, ministrant, et cibos doctrinae. Ubera, quia lac parvulis in Christo infundunt, qui sunt hinnuli capreae, quia acute, quae sunt agenda, discernunt, veloci cursu operationis de valle lacrymarum avolant. Gemelli, quia eamdem fidem, eadem sacramenta praedicant: qui ne lac quod erogant in eis deficiat, pascuntur floribus Scripturarum et exemplis sanctorum 113.1148B| ea semper recolendo. Duo hinnuli Duo populi, qui per humilitatem parvos se et peccatores intelligunt, sed charitate currentes, omnia obstacula mundi transeunt, et saltibus contemplationis ad superna conscendunt. Qui pascuntur. Quia in his refectionem habent, qui florent virtutibus et splendent, dum ipsum Deum, quem desiderant, adhuc de vicino videre non possunt.

VERS. 6.-- Donec aspiret dies illa. Postquam, nec docendi ultra nec discendi tempus erit, sed consummatis omnibus hujus mundi tenebris, omnes fulgebunt sicut sol. Vadam ad montem. Et quia Ecclesia per singula talis est. Vadam, id est, addam gratiam, tam inferioribus quam majoribus. Vadam. Quia novos populos quotidie congregabo. Et quia 113.1148C| sermo est ad Ecclesiam de gentibus, potest non incongrue videri promissa vocatio Synagogae, quae in fine mundi est futura: seu vocatio quarumcunque gentium. Unde mox de amplissima pulchritudine unius ejusdemque Ecclesiae, quae vel de Judaeis vel quibuscunque gentibus per totum orbem est congreganda, subditur, Tota pulchra es.

VERS. 7.-- Tota pulchra es. Non solum in electioribus membris, quae enumeravi, sed etiam in illis qui pusilli et fragiles videntur.

VERS. 8.-- Veni de Libano. (GREG.) Et quia vado ad te, tu debes venire ad me, cogitatione, locutione, opere. Vel, primus gradus est in carne pro bono opere: secundus in absolutione carnis ad percipiendam beatitudinem in anima: tertius recepto 113.1148D| corpore quando in resurrectione duplices recipient stolas. Veni fide, veni opere, veni alios adducendo: vel ter veni propter fidem Trinitatis. Libanus mons Phoenicis, Hebraïce interpretatur candidatio, Graece thus: unde supra, Vadam ad montem myrrhae et ad collem thuris. Dum praedicatores convertunt tales ad salutem, crescit corona de principibus victis certamine eorum. Veni. Quasi: ne timeas, ne sola venias: quia multos tibi addam. De capite Amana. Amana mons est Ciliciae, Sanir et Hermon montes Judaeae, in quibus leones habitant, per quos daemones notantur, qui contra nos saeviunt: et quia illi convertuntur, quorum corda fuerunt cubilia leonum, dum vicissim eorum confessione Dominus creditur, 113.1149A| quasi de leonum cubilibus coronantur, de quibus leo pellitur. Per Amana habemus illos, quos ipse, et per quos alios diabolus per magni studii vigilantiam decipit et conterit. Per Sanir, eos ad quos ignorantia talis deceptionis volat. Per Hermon, tales qui quasi in natura prompti sunt ad nequitiam, non quod diabolus designat. Per cubile leonum, illos quibus, et per quos aliis persecutoria dominatur saevitia. Per pardos haereticos, quorum distinctis dolis decipit, de quorum singulorum principalibus Deus suis victoriae confert coronam. De cubilibus leonum. Leones, propter superbiam, vel violentiam. Pardi propter crudelitatem vel variationem malignarum artium. Montium nomine superba infidelium corda designantur.

113.1149B| VERS. 9.-- Vulnerasti cor. Ideo debes venire, et de acquisitione aliorum laborare, quia diligo te. Vel, ideo dabo tibi coronam de hominibus illis, quia praeparasti mihi in te locum dilectionis. Omnis tua pulchritudo mihi placet, sed maxime placet unitas catholica, quam et in praelatis et in subditis video.

VERS. 10.-- Quam pulchrae, etc. Supra sponsa in dilecto ubera laudabat, hic dilectus ubera commendat: in quo notatur unitas Christi et Ecclesiae, quia sunt duo, ut ait Apostolus, in carne una: ideo simili laude alter alterum laudat. Doctrina est Christi, quia data est Ecclesiae, quia ministrat. Et merito amo te, quia doctrina tua, quae continetur in superioribus uberibus, est pulchra ad consolationem infirmorum et sustentationem parvulorum. Mammae, 113.1149C| dilectio Dei et proximi: per quas mens sancta sensus suos nutrit, dum Deo charitate conglutinatur, et proximis, quod potest, impendit. Quas mammas quantum sponsus diligat, in repetitione laudis manifestat dicens: Pulchriora sunt ubera, etc. Odor. Id est suavissima fama fidei dispersae per totum orbem, latior est quam lex patrum, quae in sola Judaea coangustaretur. Super omnia aromata. Id est, super omnia bona opera, quae faciunt improbi, quae etsi aliquando hominibus placent, tamen Deo nunquam, quia ex charitate non procedunt. Vel, super institutiones Veteris Testamenti, quae fuerunt figura horum.

VERS. 11.-- Favus distillans. Superius per labia, doctores, hic per labia ipsa vox doctorum. Unde et melli congrue comparantur. Favus, mel in cera. 113.1149D| Mel in cera est spiritualis eloquiorum sensus divinorum in littera distillans, quia pene singulae sententiae multos habent sensus. Vel aliter: In favo mel latet, cera videtur: labia ergo favus vocantur, quia dum in carnis fragilitate sapientia magna habetur, quasi mel in cera absconditur. Mel et lac sub lingua. (GREG.) Tanta est spiritualis dulcedo in verbis, quanta corporalis est in melle et lacte: et hoc sub lingua, id est, non cuilibet patens, sed tantum bonis. Qui peccantem aspere corripit et inter aspera dulcedinis quiddam admiscet, habet mel, non in lingua, sed sub lingua. Odor vestimentorum. Id est fama bonorum operum, quibus vestiuntur, ne nudi inveniantur, et quibus turpitudo praecedentium 113.1150A| delictorum operitur, est sicut thus, quia in omnibus operibus suis orat, cum bene operatur, cum intentione perveniendi ad Deum, unde: Sine intermissione orate (I Thess. V). Supra nomine unguentorum, infusio sancti Spiritus ostenditur, quibus corda fidelium illustrantur et ad spirituale certamen praeparantur: Vocabulo vestimentorum, facta justorum notantur, quae foris sunt. Unde et pulchra distinctione, quae per homines fiunt opera, thuri comparantur; quae vero divina largitione fiunt dona, modum comparationis excedunt. Consulte postquam singula Ecclesiae membra Dominus sigillatim praedicavit, etiam unguenta quibus tota esset delibuta, digna laude commendat. Nulla sunt quippe membra, vel magna vel parva quae non hujus unctionis spiritualis 113.1150B| sint infusione consecrata. Laudavit et vestimenta, id est opera justitiae, quia et hic omne corpus ejus ornatur. Nemo quippe in ea vitam meretur, nisi operibus justis indutus, quae vel ipse fecit, vel si infans erat, alii pro eo fecerunt, et in illo.

VERS. 12.-- Hortus. Assimilaverat eam mulieri pro perfectione, pro speciositate, pro singulorum dispositione graduum, pro decentis unitatis compositione. Sed quia parum videtur amanti singulas partes sponsae singulis rebus pretiosis coaequare, totum pariter plurimis et maximis speciebus comparat. Comparat igitur horto, pro copiosis operum fructibus in quo fieri quatuor contingit: in primis fons baptismi, sine quo nullus sequitur fructus; deinde unguenta, id est dona Spiritus sancti, qui sunt prima fomenta, 113.1150C| ut etiam arbores crescant et fructus ferant, scilicet illa in cordibus rudium adhuc et tenerorum proposita, quando deliberant per Spiritum sanctum, quia mundo renuntiabunt et adversa sustinebunt, et similia; postea arbores, illi eisdem, vel alii jam crescentes, jam florentes; tandem fructus maturi, quorum operum perfectione jam reficitur Christus. Sed hic non ordinat, secundum quod alterum sequitur post alterum, sed a digniori incipit, ut istius sponsae commendatio sit captabilior illi alii sponsae, cui istam intendit commendare. Duos hortos ponit, in quo status duo contemplativorum et activorum signantur, quorum uterque conclusus; quia ab adversario colligi non possunt, vel fructu privari. Multi inter fideles conversantur in quibus hostis 113.1150D| habet locum, sed hi in horto fructifero non sunt computandi, sed ut palea ejiciendi. Fons signatus. Quia Ecclesia, quae fontis nomine designatur, primum parva in Judaea, postea dilatata est per orbem terrarum, recte subditur. Emissiones tuae: quia illa parva Ecclesia de Judaeis adjuta fonte paradisum emisit ex se. Ecclesia fons, quia doctrina salutari redundat, unde proximos irrigat. Signatus, quia spiritualis sensus indignis absconditur, nulla incursatione turbatur.

VERS. 13.-- Emissiones. Id est fructus horti, scilicet opera quae post plantationem et irrigationem baptismi prodeunt, sunt mihi mala punica, id est matura refectio, ita me delectans ut paradisus. Cypri. 113.1151A| Id est directi, et in altum crescentes, in humanitate graciles et attenuati, quorum operibus juncta charitate inungitur princeps. Cyprus divinam gratiam, nardus Dominicam passionem, crocus charitatem exprimit. Cyprus est in Aegypto aromatica arbor, semine candido et odorifero, quod coquitur in oleo et exprimitur, inde unguentum regale (quod cyprus dicitur) paratur. Sic in tenebris hujus mundi divinae gratiae benedictio in pinguedine charitatis suscipitur et flammis tentationum probatur, quibus sociatur nardus herba humilis, id est fides Dominicae passionis et imitatio. Conjungitur ergo cyprus nardo, cum divina gratia confortat nos compati Christo. Item nardus croco jungitur: cum in charitate Christi mortem libenter accipimus. Nardus est redolens et 113.1151B| calens, et significat charitatem. Crocus est aurei coloris et significat divina sapientia imbutos.

VERS. 14.-- Fistula et cinnamomum. Fistula quae et casia, arbor aromatica, sed parva: est autem robusti corticis et purpurei, quae ad curandas viscerum molestias valet, quae pro sui brevitate a quibusdam inter herbas odoriferas reputatur, quae humiles spiritu significat, quae Dominicae passionis memores, ad patiendum pro Domino sunt parati. Cinnamomum est brevis arbor, sed odorifera et dulcis, cinerei coloris ad medicinae usum fistulae duplo praestans. Et significat illos qui se infirmos reputant, quorum humilitas apud Deum dulcedinem habet et laudem. Et bene post fistulam purpuream ponitur cinnamomum cinerei coloris; quia per recordationem Dominicae passionis 113.1151C| oritur nobis despectus nostrae virtutis. Fistula et cinnamomum in horto cum lignis Libani prodeunt: quia in Ecclesia, qui humiles et patientes sunt, cum illis, qui Ecclesiam praedicando vel virtutes faciendo muniunt, palmam retributionis exspectant. Cum universis lignis. Sicut fistula et cinnamomum, humiles sanctorum cogitationes: sic et ligna Libani, quae alta et robusta sunt, demonstrant sublimes sanctorum actiones et orationes. Myrrha imputribile reddit corpus, et significat illos qui amaritudine et patientia corpus suum reddunt securum a motibus carnalibus et ab omni adversa parte. Aloe non tantam vim habet, quantam myrrha, sed tamen valet contra putredinem. Primis. Id est, cum charismatibus virtutum excellentioribus. Et pulchra conjunctio 113.1151D| herbarum et arborum cum unguentis: quia dum carnem a lascivia refrenamus, consequens est ut majora dona spiritus suscipiamus. In horto Domini concluso, inter alia nascitur.

VERS. 15.-- Fons hortorum. Qui de primitiva Ecclesia processit in mundum doctrina coelestis, quae plures ecclesias, scilicet hortos procrearet. De quo fonte bene subinfertur: Puteus aquarum viventium, quia eadem doctrina Ecclesiae, et fons hortorum est, quia spirituales fructus gignit, in his quos instruit: et puteus est propter occulta mysteria quae solis sanctis per revelationem sancti Spiritus panduntur. Aquarum viventium, propter divina eloquia, quae de invisibilibus divinae gratiae thesauris procedunt, 113.1152A| atque in vitam aeternam ducunt. De Libano, id est, de ipsa Ecclesia, quae et candida est per munditiam fidei, et alta per virtutum gratiam.

VERS. 16.-- Surge. Et cum talis sit hortus, surge, id est, discede vel impugna. Surge. Horto consito et irrigato, restabat ut omnibus firmiter et ordinate compositis, nequaquam adversariis illius, tentandi negaretur accessus, sed potius monstraretur, quia quo amplius flagellantur, eo amplius interna fluctuum illius suavitas panditur. In aquilone, mundi adversa; in austro, blandimenta intellige, quia gemina expugnatione probatur Ecclesia. Surge, permittentis est, non imperantis. Perfla. Alter vexando, alter recreando. Perfla, id est, infer tribulationem, vel persequendo, ut Ecclesia in utroque pulsata et probata 113.1152B| mirum odorem constantiae suae et abundantioris virtutis ubique diffundat, et in fine mundi positos inenarrabili fragrantia suae suavitatis satiabit.

VERS. 1.-- Veniat dilectus. Qui promisit se futurum mecum usque ad consummationem saeculi, modo cum magis indigeo majori gratia, me visitet. Veniat dilectus. Audiens Ecclesia se tentationibus probandam, provisioni dilecti non contradicit: sed ne superetur, auxilium illius quaerit, qui non patitur nos tentari supra id quod possumus. (I Cor. X.) Vel, potest ex voce perfectorum sic intelligi. Veniat dilectus. Quasi: Sicut eum semper diligimus, ei et servire curamus: sic ipse in tentationibus non sinat 113.1152C| nos usque ad defectum concuti, sed jam reddet nobis mercedem piae devotionis. Veni in hortum. Sponsus desiderio Ecclesiae respondens, eadem quae petebantur, se jam fecisse testatur: unde extranei multum in amorem ipsius possunt accendi. Veni, errantes corrigendo, infirmos sublevando, bona agentes confirmando, maturos mecum in requie collocando. Messui. Quadam falce mortis ab hac vita praecidi, et in cellaria beatitudinis perduxi. Comedi favum. Per favum, qui in Scripturis dulcedinem spiritualis intelligentiae quaerunt, et aliis dilucidant; per mel, qui epulas divini verbi sibi appositas libenter gustant, et his insatiabiliter vesci desiderant; per vinum, fortes coelestium praedicatores; per lac, infirmi adhuc auditores, qui licet diversis studiorum modis 113.1152D| discrepent, una tamen supernae retributionis spe communes, supernus arbiter approbat. Comedite, amici. Non solum ipse piis electorum actibus delectatur: sed etiam hortatur fideles ad congaudendum super tali convivio, ut amplius inter se mutuam dilectionis curam exhibeant, et minores quod in majoribus viderint, memoriter imitari satagant. Inebriamini, charissimi. (GREG.) Post potum gaudii, ipsas virtutes bonorum retractando, torporem mentis discutite, et ad amorem aeternorum accensi, temporales poenas non sentiatis; sicut ebrius, qui obliviscitur omnium temporalium; comedit, nec satiatur: qui epulas Scripturarum didicit, justorum exempla novit, nec tamen vitam correxit; bibit, et non inebriatur, 113.1153A| qui praecepta vitae laetabundus audit, sed ad implenda piger remanet.

VERS. 2.-- Ego dormio. Ecclesia gentilium multipliciter commendata ne secura praedicationem dimittat, et soli contemplationi intendat, injungitur ei de aliorum confirmatione. Et hic agit de illa successione Ecclesiae, quae est in hoc praesenti saeculo, ab illo scilicet tempore, quo plenitudo gentium intraverat usque ad finem mundi, quando Judaei intrabunt; et hic non, videtur mitti ad omnimodos infideles, sed potius ad eos exhortandos, qui sunt tepidi in Ecclesia, et dicit itaque ipsa Ecclesia: Ego dormio. Aperi mihi, soror mea, etc. Surge ab otio et quiete contemplationis, et aperi corda, ut remotis vitiorum obstaculis lucem veritatis perspicue admittant. 113.1153B| De sanguine meo, soror mea; accessu meo, proxima mea; de spiritu meo, columba mea; de sermone meo quam plenius ex otio didicisti, perfecta mea. Caput meum. Id est fides mea, et amor mei in cordibus eorum excaecatis amore terrenorum refrixit, et quasi prorsus defecit. Cincinni mei. Id est amor proximorum, qui sunt mei capilli capiti adhaerentes: sunt pleni guttis noctium, id est, patiuntur grave frigus persecutionis tenebrosorum, id est eorum qui et erga me sunt infideles, et proximos persequuntur; et causa horum corrigendorum oportet te dulcedinem contemplationis (interpolare) interponere.

VERS. 3.-- Exspoliavi me. Ecclesia non inobediens de injuncto officio, sed metuens in assumenda fratrum cura, ne corruat in peccata, sine quibus non 113.1153C| transigitur haec vita, respondet: Exspoliavi me. Quomodo fieri potest ut de culmine contemplationis egrediens, rursus mundi sordibus polluar, quia recepta sollicitudine temporalium subsidiorum, quamlibet eximius doctor, difficile vitat peccatum. (GREG.) Qui ad sollicitudinem regendarum animarum se accingit, restat ut quibus aeterna praedicat, ad providenda quoque eis temporalium necessitatum subsidia invigilet.

VERS. 4.-- Dilectus meus. Ecclesia timente casum, quia Dominus amorem erga se nostrum, in proximorum maximo amore vult cognosci, apte subditur: Dilectus meus, quasi: Pertimesco quidem saeculi conversationem; sed intelligo, quod charitas operit multitudinem peccatorum; et confido in dilecti mei auxilio, a quo jam sunt compuncta corda eorum. 113.1153D| Manum suam. Operantem compunctionem, vel, ad memoriam nostram reduxit operationem, quam operatus est in nobis, quia nullius egens, de sinu patris egrediens, in terra pro nobis conversari voluit. Manum suam mittit, cum virtute sua animum per subtilem intellectum pulsat. Et venter. Potest per ventrem intelligi mollities et fragilitas illorum qui praedicationis officium suscipiunt, quia se minus idoneos recognoscunt, et timent. Venter. Id est molles et fluxa pars inter nos; vel, ventris nomine cor designatur, qui sicut cibi in ventre, ita cogitationes in corde excoquuntur. Cor contremiscit, si facere recusat pro proximis, quod Deus fecit pro inimicis. Et venter intremiscit, quia infirmitas gaudens 113.1154A| de coelesti intellectu in sua exsultatione turbatur, et timet ne perdat, quod tenere nescit.

VERS. 5.-- Surrexi, ut aperirem. Surrexi a dormitione ad laborem; quia necesse est ut qui veritatem praedicare disponit, prius ad agenda ea quae praedicat assurgat, ne aliis praedicans ipse reprobus efficiatur; cui subjuncta verba conveniunt, Manus meae distillaverunt, etc. Et digiti mei pleni sunt myrrha. Digiti, id est discretio, ut solo contuitu supernae retributionis, non pro humano commodo ostendantur operari. Sicut enim in manu sunt discreti digiti: sic in operibus oportet discretionem adhiberi, alioquin non valent.

VERS. 6.-- Pessulum ostii. Causam peccati, id est incredulitatem, et quamlibet aliam: quia ut pessulum, 113.1154B| ostium; sic causa detinet peccatum, qua remota removetur, et sublato peccato patet via Christo. Dixerat, quia dilectus manu missa per foramen se tetigerit ac tremore concusserit: cujus tactu vehementer inflammata, cupit jam non per angustiam foraminis ejus manu contingi, sed patefacta cordis janua felicissimo ejus amplexu perfrui, id est suavitate divinae illustrationis, quam raptim senserat, plenius satiari, sed quia nulli electorum in hac vita conceditur perfecta visio aeternorum, quae in alia vita reservatur, subditur recte: At ille declinaverat. Anima mea, etc. Ecce jam tertius gradus: primitiva fuit ex Judaeis conversa; per quam, et postquam haec gentilis, de qua hactenus actum est; quae Gentilis ut diximus, hanc tertiam instituit, de qua modo 113.1154C| exsequitur: quae usque ad novissimam intrationem reliquiarum Israel durabit successu praelatorum et subditorum. Transi quidem, sed tamen locutus est mihi mandata sua relinquens, ut patienter eum exspectarem: et postquam locutus est, Anima mea liquefacta est. Quaesivi et non inveni illum: vocavi, etc. Vox ejusdem Ecclesiae, quae aperuit, secundum illos quos aperuit: quae prius erat venter vel vox ipsorum.

VERS. 7.-- Tulerunt pallium. (GREG.) Pallium tollunt praedicatores, quando, si quid pompae saecularis residuum erat, ab anima auferunt, vel, si quod peccatum per ignorantiam inerat, detegunt.

VERS. 8.-- Adjuro vos, filiae Jerusalem, si inveneritis, etc. Adolescentulae jam ad aliquam cognitionem 113.1154D| promotae, ad famulos Dei, quos angelicam in terris vitam agere credunt, devote veniunt et eos exorant, ut in tempore suae orationis Domino se commendent. Vos filiae Jerusalem supernorum spirituum, qui jam cum Deo regnant. Vel, per filias Jerusalem possumus accipere etiam inferiores in Ecclesia, quos etiam admonent superiores, ut secum quaerant: quia quod a pluribus quaeritur, quandoque citius reperitur, et, ut ubique charitas dilectionis ostendatur.

VERS. 9.-- Qualis est dilectus. Haec sponsa recolens intima conscientiae, expavescit, et pigritiam suam accusans ex humilitate ad laborem festinat, dicens: Obsecro, quia sic adjurasti nos fervore divinae 113.1155A| charitatis, quam habes, me quoque fac ardere, et salutari admonitione in ejus amore me confirmes. Apta et praeconia virtutum ac potentiae ejus congrua laude decantans, denuo interrogatur, in qualium mentibus ejus soleant vestigia reperiri.

VERS. 10.-- Dilectus meus candidus et rubicundus. Condigna quaerentibus a parte sponsae responsio. Dilectus meus. Primo, mundus et sanctus venit in mundum, postmodum passione cruentus exivit de mundo. Per candidum, amorem Divinitatis; per rubicundum, carnem passam accipe, ut Deum et hominem notet, et in utroque electus. Electus ex millibus. Quia unus Mediator de omni numero angelorum, vel hominum acceptus; unde dicitur: Hic est Filius meus dilectus, etc. (Matth. III.) Quia non est 113.1155B| inventus alius, neque in coelo, neque in terra qui acciperet librum (Apoc. V).

VERS. 11.-- Caput ejus aurum optimum. Alia translatio: Crines ejus abietes. Abies, Graece ἐλατη vocatur. Ude hic elate, non Latinum, sed Graecum videtur. Vel caput, id est Divinitas, quia caput Christi Deus (Cor. II). Comae ejus, id est, cogitationes ejus sanctae et rectae, et tamen stultis despicabiles. Nigrae quasi corvus. Despicabiles mundo, quasi illa clamosa et improba avis. Vel, quasi corvus, ut nulli sacramenta Ecclesiae committant, donec sibi, vel matri similari videant, vel, quia cum pulchri sunt, se fuisse nigros intelligunt ex natura sua.

VERS. 12.-- Oculi ejus sicut columbae. (GREG.) Solent columbae juxta fluenta aquarum residere, ut 113.1155C| volantium avium in aqua umbram videant, et sic ungues vitent: sic sancti in Scripturis fraudes daemonum prospiciunt, et ex deceptione, quam attendunt, quasi ex umbra hostem cognoscunt, et fugiunt, quae fluenta plenissima dicuntur, quia de quibuscunque in Scriptura consilium quaeritur, per illam ad plenum invenitur. Potest in rivulis, veteris legis eruditio; in fluentis, evangelica perfectio intelligi: quia praedicatores et nova et vetera proferunt. Oculi ejus. Id est, dona sancti Spiritus, quae ipse dat, quae amatores suos, non in coeno more porcorum volvi permittunt, sed in similitudine aquarum claros et perspicuos reddunt, nil tenebrosum habentes. Unde et rivulis et mundis aquis, non stagnis turbulentis comparantur, quia Deum vident, et divinorum charismatum 113.1155D| luce replentur. Quae charismata, quia sola gratia dantur, subditur: Quae lacte sunt lotae. Quia sicut mater sola naturali dilectione lac filiis ministrat, sic Deus sola gratia dona charismatum filiis donat. Quae resident juxta fluenta plenissima aquarum: quia quanto de Deo clarius vident, tanto magis ad altiora cognoscenda intendunt.

VERS. 13.-- Genae. Id est, modestia et pietas Salvatoris, quae in illo singulariter refulsit. Sicut areolae. Quemadmodum ordinatae sunt areolae ab hominibus exspectantibus odoris suavitatem et aspectus gratiam, ita Mediator in carne apparens, doctrinae modestia et dulcedine delectabat praesentes, attrahebat absentes: consite a pigmentariis; hoc est, 113.1156A| apostolis et prophetis, qui concordi voce, non solum ejus sermones, sed etiam mores sacris paginis descripsere, in futura ejus arcana incarnatione, ex modestia Lazarum flevit, sicut agnus obmutuit, et talia. Labia ejus lilia distillantia myrrham. Verba doctrinae ejus lilia quae claritatem regni coelestis promittunt, gravia patientibus, primam myrrham, quia contemptum voluptatum praedicant.

VERS. 14.-- Manus illius. Id est, opera Christi: quae enim verbo docuit, opere complevit, ut de doctrina sua mirantes, operibus confirmaret. Tornatiles, quia in promptu habet facere quod vult, sicut tornatura caeteris est promptior artibus: et quia in se omnem justitiae regulam tenet, unde dicitur: Oportet in me impleri omnem justitiam (Matth. III). Aureae, 113.1156B| plenae hiacynthis. Quia virtutes quas in homine gessit, divinitatis gratia perfecit: quae nos ad spem et ad amorem coelestium excitant. Hiacynthus enim aerei coloris est. Venter ejus eburneus, id est, fragilitas humanitatis: eburneus pro decore castitatis, quia ab omni peccato immunis. Distinctus, scilicet, non totus eburneus, nec totus sapphirinus. Sapphirus sublimitatem coelestium significat. Distinctus ergo, quia partim humana fragilitas esurie, tentatione, fatigatione, morte, partim divina celsitudo, miraculis, resurrectione et ascensione intelligitur. Sapphirus habet speciem sereni coeli.

VERS. 15.-- Crura illius columnae, id est, itinera passionis, incarnationis, quae columnae dicuntur propter rectitudinem et firmitatem, quia quidquid 113.1156C| per eum gestum est, ante tempora a Deo dispositum est. Fundatae super bases. Id est super prophetas, quia talis apparuit, qualis praedictus ab illis in divina dispositione legentibus. Vel bases ipsa dispositio Dei, quae ordinavit. Species ejus ut Libani. Quid per singula ipsius Redemptoris membra laudo, totum brevi comprehendam: quomodo Libanus altitudine et amplitudine est insignis; ita Dominus inter omnes qui de terra orti sunt, antecellit. Et sicut ille mons nobilium ferax est arborum, ita ille omnes sanctos in se radicatos extollit et conservat; et sicut cedrus pulchritudine, fortitudine, sublimitate, odore, omne decus silvarum antecedit: sic dilectus speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV), quia ipse non accepit ad mensuram, et de plenitudine ejus omnes 113.1156D| accepimus (Joan. ).

VERS. 16.-- Guttur illius suavissimum, etc. Id est, internus sapor et dulcedo verborum Christi, quam pauci gustant: qui autem gustant, amplius esuriunt, Aliter: Sicut per guttur ad labia vitalis flatus, ut loqui valeant, procedit, sic in labiis Domini verba quae dicebat. In gutture vero potest occulta dispositio bonitatis ejus intelligi, qua factum est, ut nobis foras loqueretur. Totus, id est Deus et homo; desideralibis, non solum secundum divinitatem, sed etiam secundum humanitatem ab ipso initio conceptionis, usque ad triumphum passionis, resurrectionis, ascensionis. Talis est dilectus. Quasi: Et necesse est si amas eum, et vis ab eo amari, ut eum intelligas talem, et 113.1157A| tali affectione ei cohaereas. Filiae Jerusalem. Pro decore carminis variantur personae colloquentium: sed eadem Christi Ecclesia notatur et nomine sponsae, et nomine filiarum. Cum ad patriam coelestem suspirat, filia: cum nihil nisi Deum curat audire vel loqui, sponsa dicitur.

VERS. 17.-- Quo abiit dilectus. Audita qualitate dilecti, de qua quaesierant filiae Jerusalem, addunt aliam quaestionem: quia enumeratis tot laudibus, quis audiens non concupiscat? et hoc in unitate sanctae Ecclesiae inquiri oportet, in qualium corde potissimum, et in quo genere conversationis Dominus soleat inveniri. Quo abiit, non relinquendo eos in quibus erat, sed ubi alios associet, et post alios etiam alios invitet, et sic abire, et declinare dicitur, 113.1157B| ad modum candelae, quae cum accensa sit, multas alias circumquaque accendit, ipsa tamen nihil patiens detrimenti. Quo abiit. (GREG.) Sciendum, quod Deus, qui ubique est, in loco est, sed localis non est. Locale dicitur, quod circumscribitur secundum partes loci supra et infra, ante et retro, dextera et sinistra. Cum vero angeli et humanae animae loco circumscribi non possunt, longe minus illa incomprehensibilis substantia. Major vero cognitio, quae in praesenti de Deo haberi potest, et secundum ejus sola opera: quia quod altius est, in carne possumus mirificentiam operum Dei subtiliter attendere. Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum. Licet Deus communi modo omnibus rebus insit, praesentia, potentia, substantia, tamen familiari 113.1157C| modo dicitur inesse, id est, per gratiam, illis, quibus opera sua videntur mirabiliora, qui licet plenam Dei notitiam non habeant, tamen mirificentiam operum Dei acutius considerant.

CAPUT VI.

VERS. 1.-- Dilectus meus. Descendit irrigans fonte baptismi, de alto veniens in humili positos visitavit. Ut nos sursum ascenderemus, Dominus in montem descendit, Moyses in montem ascendit. Cum dixisset. Descendit in hortum, addit qualiter sit idem hortus constitutus, qua fruge fecundus, cum dicit, ad areolam aromatum. Hortus Ecclesia: hortus quaelibet fidelis anima. Areola est mens fidelis, quae disciplina rectae fidei edocta, quasi aequis lateribus 113.1157D| hinc inde est composita: et quasi solerti fossorio creberrime reversata, et a superfluis graminibus expurgata. Respondet piis sanctorum desideriis ac fructuosis operibus eum delectari, ac perfectos quosque castimoniae virtutibus ad aeterna gaudia colligere. Lilia colligit, dum ad perfectorum meritorum candorem pervenientes, de statu ubi erant prius, educit et ad coelestia regna perducit.

VERS. 2.-- Ego dilecto meo. Hunc versiculum apponit exaggerando stimulum immensae charitatis, quae interius exardescit. Quasi: In me descendit, in me potes habere formam ejus, quem quaeritis. Ego nepoti meo et nepos meus mihi, qui pascit inter lilia.

113.1158A| VERS. 3.-- Pulchra es, amica mea. Hactenus vox Ecclesiae Dominum suum laudantis et quaerentis: qui quoniam a suis amatoribus non longe est, sequitur quid quaesitus respondeat: et declarat se illis loquentibus adfuisse, et quid loquerentur audisse; devotionemque erga se remunerat digna illorum laudatione. Terribilis, ut castrorum acies ordinata. Quia per unitatem charitatis compacta, nullum locum aperit per malum discordiae hostibus, id est, haereticis vel immundis spiritibus. Castra Romanorum terribilia erant, quia totum mundum premebant: sed non erant suavia, quia veram pacem non habebant. In Ecclesia nec terror suavitatem, nec suavitas terrorem aufert: quae in terra coelestem vitam agit, et barbaros diversarum nationum animos 113.1158B| ad suum ritum trahere satagit. Quae tamen quia necdum faciem dilecti, quam maxime quaerit, cernere meretur: hic subsequenter audit:

VERS. 4.-- Averte oculos tuos a me. Quasi: Oculos columbinos tibi dedi, quibus semitas justitiae discerneres: sed tamen in tempore tuae peregrinationis ne quaeras me perfecte cognoscere. Non enim videbit me homo et vivet (Exod. XXXIII). Ne quaeras in via praemium, quod tibi in patria reservatur. Quia ipsi me. Non a desiderio cognoscendi desistas, sed de cognoscendi facultate ne praesumas: unde dicitur, Magnitudinis ejus non est finis (Psal. CXLIV). Avolare fecerunt. (RAB.) Quo intensius me agnoscere quaeris, eo intensius me incomprehensibilem esse intelligis, et non est tua culpa, si me non cognoscis: 113.1158C| sed est infirmitas humanae conditionis. Capilli tui sicut grex caprarum, etc. Hi versiculi supra positi, et expositi, sed non pigeat nos iterando exponere quod auctorem non piguit scribendo iterare, ut novi aliquid addatur. Ne Ecclesia graviter ferret quod a cognitione dilecti suspenditur, sequitur descriptio, qua assimilatur illi primitivae Ecclesiae Jerusalem, de qua non dubitatur, quin amica Dei fuerit. Omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis. Consimilibus fetibus quia tales alios reddunt, quales ipsi sunt. Vel duplices fetus, opera geminae charitatis, vel, fi deles de utroque populo conversi: vel, fides et opus.

VERS. 6.-- Sicut cortex mali punici, sic genae 113.1158D| tuae, etc. (GREG.) Cum multi mira agunt, ventura prophetant, mundum perfecte relinquunt, coelestibus desideriis arden: sicut cortex mali punici sanctae comparantur Ecclesiae. Sed haec omnia nihil sunt ad comparationem rei de qua scribitur: Quod oculus non vidit nec auris audivi, etc. (Isa. LXIV.) Unde convenienter subdit: Absque occultis tuis, quasi dicat, magna quidem sunt, quae in te non latent, sed valde ineffabilia quae latent.

VERS. 7.-- Sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae, etc. Reginae et concubinae pariter ad thronum regis accedunt, pariter generant, sed non utraeque diadema regni habent. Reginae sunt, quae intuitu regni coelestis doctrinae inserviunt; concubinae, quae amore temporalium Christum annuntiant. Ideo 113.1159A| illae sexaginta, quia sola dilectione praeceptorum Dei perfectionem operum habent, quod per multiplicationem duodenarii per quinarium potest intelligi: vel quia quinque corporeos sensus ad regulam apostolicae doctrinae temperant. Octogenarius autem cum in malo accipitur, temporalium curas et implicamenta designat: quia et saeculi cursus quatuor circumagitur temporibus, et mundus ipse quatuor climatibus oriente, occidente, aquilone et austro dirimitur, vel ex quatuor elementis compositus.

VERS. 8.-- Una est columba mea, perfecta mea. Quamvis multae et diversae personae, tamen fides una est in eis, unum baptista, unus Deus, unum opus; non alia ante legem, alia sub lege, alia sub gratia: sed in una pace, uno timore constituta. Mater 113.1159B| nostra regeneratrix gratia est, quae elegit simplices, et electos custodit et sublevat. Vel mater superna Jerusalem, quia omne donum optimum desursum descendit (Jac. I), quae superna Jerusalem hoc solum de humana conversatione approbat, quod in unitate suae fidei et dilectionis Deo servire desiderat. Viderunt. Magna laus catholicae unitatis, quam et gratia mater, quae genuit, in perpetuum eligit; et filiae, quas ipsa per Spiritum genuit et nutrit, mox viderunt, id est castitatem vitae ejus didicerunt. Praedicaverunt. Sive illi, qui vere sunt participes regni; sive etiam illi, qui nomine tenus adhaerent, et si spes eorum sit in terrenis, laude dignam fatentur.

VERS. 9.-- Quae est ista. Ecclesia gentium ita firmiter 113.1159C| instituta, et usquequaque multiplicitate sui diffusa et producta per gradus et successiones suas usque ad novissima tempora, illis novissimis temporibus jam intuens Synagoga, tam bene operatam, operantemque ipsam sanctam Ecclesiam, tam diffusam, tot sapientissimos sine schismate sequi unam fidem: praeterea vivorum et mortuorum miracula, et multa alia Christianae fidei argumenta; jam conjuncta, poenitens, et compuncta, dicit admirative, Quae est ista, etc. Quasi aurora consurgens. Tunc Ecclesia fit aurora, cum mortalitatis atque ignorantiae tenebras funditus amittit. In judicio ergo adhuc aurora, sed in regno dies erit, ubi plenum visum veri solis habebit. Pulchra ut luna. In nocte vitae praesentis, ubi variantur status temporalium, comparatur 113.1159D| lunae: quia nunc clara mundo, nunc despecta; nunc virtutum candore plena, nunc pravorum dehonestata vitiis. In futura beatitudine, ubi idem status erit, sicut sol fulgebunt justi. Terribilis ut castrorum acies ordinata. Habent tales praelatos sibi ordinatos, qui probabilibus sententiis fidem nostram evacuant, et terrorem nobis incutiunt. Quo perfectius ordinem in se virtutum collocat, eo terribilior est Ecclesia aeris potestatibus, vel quaeque fidelis anima.

VERS. 10.-- Descendi in hortum nucum, etc. Judaea admirante agones Ecclesiae, et inquirente; ipse sponsus perhibet testimonium Ecclesiae. Vel, dicantur esse verba Ecclesiae, quae annuit Synagogae se laudanti, et continuo insinuat, quae sit sibi causa apparatus 113.1160A| militaris, respondens ex voce doctorum, ducum videlicet suae spiritualis militiae.

VERS. 11.-- Nescivi, anima mea. Dum sic spon sus, vel ipsa Ecclesia, labores suos evangelicos Synagogae miranti praedicat: illa salubri poenitudine compuncta, profitetur se causa profanae caecitatis diutius aberrasse. Conturbavit me. Propter evangelicam Ecclesiae praedicationem, per quatuor mundi partes velociter discurrentem, et quatuor rotis fidei innitentem: unde et a quatuor personis scriptum fuit; sed illi quatuor equi eodem spiritu ad bellum unum currum trahunt.

VERS. 12.-- Revertere. Synagoga confitente suam tarditatem, Ecclesia consolando et exhortando respondet: quater dicit revertere, quia Judaei ubicunque 113.1160B| modo in quatuor mundi partibus dispersi, in fine sunt convertendi. Vel, revertere corpore, revertere animo ab errore, ut declines a malo. Iterum revertere corpore, revertere animo, ut facias bonum, et ne velis esse turbata. Non sufficit reverti voluntate, nisi reversio ostendatur Ecclesiae. Ut intueamur te, Ut speciem castitatis cognoscamus, et copulante adinvicem nos Christi amore, unam domum fidei ambae in ipso angulari lapide construamus.

CAPUT VII.

VERS. 1.-- Quid videbis in Sulamite. Dum Ecclesia monet Synagogam, ipse Redemptor annuens hortamentis illius, se effectum daturum promittit. Elias enim et Enoch in illis convertendis non laborarent, 113.1160C| nisi divinis Scripturis et apostolicis testimoniis certitudinem conversionis eorum haberent. Quid videbis. Quasi diceret: Doles de incredulitate Synagogae; sed scias in proximo convertendam, ut in ea jam non appareat infidelitas, sed opera spiritualium agonum, et virtutum. Quam pulchri sunt gressus. In praemissis descriptionibus est descensus a superioribus ad inferiora, et superiorum tantum fit commendatio membrorum. In hac commendantur etiam inferiora, et ab inferioribus ascenditur ad superiora; ut ostendatur, quod illa Ecclesia in novissimo, ex illis ante reprobis convocata, habebit tamen membra superioribus non imparia; in qua fit mentio gressuum, quia non in otio futura, sed ad certamen processura, 113.1160D| primam pulchritudinem ex certamine ostenditur habitura. Quam pulchri sunt. Primo operum constantiam et mortificationem voluptatum in ea laudat: Quam pulchri sunt. Haec dicens ad laudem ipsius Ecclesiae conjunctae ex dulcedine se convertit, ut Judaei facilius convertantur, et Ecclesia de illis convertendis plus laboret. Juncturae femorum. Recte post gressus calceatos, junctura femorum laudatur: quia per ministerium praedicantium perficit unanimis conjunctio credentium populorum. Monilia. Mundissima, cum jam non dissentiant hi ab illis, sed in omnibus conveniant: et operum attestatione clarescant. Quae fabricata sunt. Quae conjunctio, arte inscrutabilis consilii ordinata est: quis enim novit quare Deus usque ad illud tempus Judaeos 113.1161A| excaecaverit. Quae fabricata sunt manu. Id est, ineffabili largitate firmata conditoris.

Umbilicus tuus. Illi etiam inter molles, qui gignunt, etsi mundo licite haerent, tamen bene annuntiant.

VERS. 2.-- Umbilicus. Id est, infirmitas nostrae mortalitatis fit crater, quando infirmitatem nostram in nobis experti, ut alii per nos recognoscant, laboramus, vel aliquando eleemosynas damus. Tornatilis, id est rotundus et perfectus: qui enim ob id dat potum sitienti, vel calicem divini verbi porrigit erranti, ut a Deo remuneratore vel terrenam sapientiam exspectet: hujus crater non est torno factus, quia opus misericordiae, quod fecit, non causa suae fragilitatis erigendae ad Deum fecit, sed terrenam mercedem 113.1161B| requirit. Venter tuus. Venter noster acervus est tritici, cum memores nostrae fragilitatis, fructus bonorum operum, quibus perpetuo reficiamur, in praesenti vita nobis praeparamus. Venter tuus. Quamvis sit inferior gradus, tamen triticea refectio erit Deo, quia in imo multi, in superiori pauci, non tamen dicimus in imo, id est, in peccato. Acervus. In imo latior, in summo angustior crescit. Sic et in nostris actionibus, quae quanto altioris sunt meriti, tanto pauciores sui operarios inveniunt. In inferioribus plures sunt operarii. Multi de possessionibus eleemosynas tribuunt, pauci sunt qui possessiones relinquunt. Possunt in acervo tritici eleemosynae, quas pauperibus erogamus, intelligi, et bene post craterem membra sponsae acervo tritici comparantur, ut 113.1161C| et potum et panem pauperibus dare signetur, quod et de corporali et spirituali refectione aeque potest accipi. In apertis est doctrina poculum, in mysteriis est panis. Vallatus liliis. Cum omnia bona, quae agimus, gratia videndae aeternae claritatis gerimus. Et per hoc insidianti inimico aditum nostri cordis circumquaque obstruimus.

VERS. 3.-- Duo ubera. Quia doctores rudium non sua praedicant, sed ex eloquiis utriusque Testamenti sumunt quae ab uno auctore sunt edita: ut ipse unus pastor ex duobus gregibus ovium unum ovile impleat; qui capreae comparantur, quia mundum est animal, visu et cursu insigne, et findens ungulam, quod ad discretionem boni et mali pertinet; et ruminat, quod post discretionem est faciendum; gemelli 113.1161D| propter unam concordiam.

VERS. 4.-- Collum tuum. Id est, illi per quos vox exit, et esca in corpus trajicitur, qui sunt turris, quia et exemplo vitae muniunt alias, et decorant. In ebore enim candor notatur. Oculi tui. Qui arcana inspiciunt, ut possint in aperto proloqui, qui fluenta doctrinae auditoribus non cessant, sicut in civitate Hesebon piscinae semper aquis abundantes, copiose populo in introitu ipsius civitatis aquam ministrant. Et bene dicuntur aquae esse in porta civitatis, quia nemo potest Ecclesiam ingredi, nisi prius aspersus aqua doctrinae et baptismi. Unde in introitu templi Salomonis erat mare aeneum, ubi sacerdotes intraturi lavabant manus et pedes. Piscinae. Continentes 113.1162A| multas aquas sapientiae et doctrinae, ad potandum eos qui erunt in cingulo moeroris, persequente Antichristo, quae piscinae sunt in illa plenaria introitione utriusque multiplicitatis, quae erit filia multitudinis. Nasus. Cautissimi discretores boni et mali, sicut et per nares odor vel fetor discernitur, quos nulla fallit hypocrisis, et eminentissimum tenent locum. Sicut turris Libani. In monte idcirco ad speculandum ponitur, ut hostes, qui veniunt, longe videantur: sic praedicatoris vita semper in alto debet firma permanere, ut incursus malignorum longe prospiciat, ut culpam, priusquam veniat, deprehendat. Contra Damascum. Damascus metropolis Syriae, quae multa mala intulit Israeli, et etiam captivavit: per hanc omnis multitudo daemonum, vel nequam hominum 113.1162B| signatur.

VERS. 5.-- Caput tuum. Mens tua, quia regit totum corpus cogitationum, est alta, ut mons per conversationem vitae, et talis mons, qui habet scientiam circumcisionis, non in ablatione carnis, sed superfluitatum cordis. Cochleae maris ferro circumcisae, lacrymas purpurei coloris emittunt, quibus collectis tinctura purpurei coloris conficitur. Canales, qui purpuram regis suspiciunt, sunt praecordia fidelium. Lana quae intingitur, ut indumentum regis efficiatur, est humilitas in patiendo, quae juncta est canalibus, quando constanti corde virtus humilitatis, et continua Dominici cruoris memoria ad tolerantiam animatur. Semper purpuram veri regis, id est passionem, in memoria habentes, et ad imitandum 113.1162C| parati, ut cum Christo resuscitentur.

VERS. 7.-- Statuta tua. Quia Ecclesia in certamine praesentis vitae gaudia futurae vitae praegustat, subditur: Assimilata est palmae. Haec est rectitudo bonae operationis, quae ad terrena despicit incurvari, totam se ad coelestia erigit, et in certamine posita tendit ad bravium, quo finito agone, victrix donanda est palma. In inferioribus aspera est, sed desuper pulchra est, et fructum gerit. Sic Ecclesia in terra asperos tolerat labores, sed sperat in coelo se accepturam praemium. Palma conservat folia: sic Ecclesia, variante saeculi statu, eadem tenet fidei sacramenta. Ubera. Id est, magistri, qui pro capacitate audientium suam temperant doctrinam, et unumquemque ad sublimia ab ubertate domus Dei 113.1162D| inebriant (Psal. XXXV), et corda exhilarant.

VERS. 8.-- Dixi: Ascendam. Quasi diceret: Et quod tales habet doctores, tam discrete praedicantes, non est tui meriti, sed donum meum, quia ascendi in palmam, id est, dedi Ecclesiae augmentum virtutum, donec ad perfectum veniat, et apprehendam fructus ejus; id est, ita confortabo et multiplicabo virtutes in eis, ut nullo modo possint decidere, donec ad maturitatem perveniant, et per hoc ubera tua erunt sicut botrus cypri, quia illi, qui parva norunt, si benivole nuntiant interdum potiore sapientia debriabuntur. Dixi. Quasi, insistendum est ad conversionem Judaeorum, quia tam pulchra conjunctio est secutura, et quia pro eis maxime passus sum, 113.1163A| quia eos salvandos provideram. Fructus ejus. Fructus Crucis, potest dici resurrectio, et ascensio, adventus Spiritus sancti, et salus mundi: et per haec doctores sunt debriati et confortati. Et odor oris. Odor malis, guttur vino comparatur: quia mala, ex novitate, vinum ex vetustate laudem consequitur. Sicut vinum malo praestat, ita praestat praesens allocutio Ecclesiae ipsi famae quam de illa potest audientium sermo disseminare. Odor in gutture, vox praesentis doctrinae. In odore fama absentis designatur: et ideo vino illa propter fragantiam virtutum, haec malis ob suavitatem absentis famae comparatur.

VERS. 9.-- Dignum dilecto meo. Verbum, quod in ore meo dilectus posuit, tantae est sublimitatis, 113.1163B| quod non per alium quam per ipsum sponsum mundo debuit praedicari: quia non est alius inventus, qui solveret librum, et ab illo susceperunt alii, Christus quasi potavit, quia, docente divinitate, cito in perfectione scientiae profecit, et libenter passionem sustinuit, membra non eodem modo. Dum sponsus laudat guttur sponsae, illa intelligens in gutture verbum, per quod salus datur mundo, designari: ex magno amore verbum dispensare volens, rapit verba ab ore sponsi, ille vino optimo eam comparavit, haec subjecit, Dignum dilecto meo. Ad ruminandum. Non ita facile ad potandum, quod ille prius orans aliis porrexerit, sed cum labore et studio meditandum.

VERS. 10.-- Ego dilecto. Totum studium meae 113.1163C| servitutis et devotionis ad ipsum refero, et in praesenti vita, ne laborando deficiam, me adjuvat: et in fine secum ad gaudia recipiet. Ego prius exsul a Deo, ab omni errore ad Deum conversa sum, ut civis et domestica, et ipse prius humano generi iratus ad me est conversus, naturam meae mortalitatis indutus.

VERS. 11.-- Veni, dilecte. Qui assumptam pro me humanitatem in coelo locasti, per praesentiam divinae gratiae visita me: ut in agrum mundi semen verbi tui possim spargere, et villas cohabitationis in unam fidem constituere. Veni. Ecclesia videns quod nec ad bene operandum, vel egrediendum per se sufficit, nec in bono persistere, vel auditores quantum profecerint discernere, implorat auxilium. In agro, Christiani; 113.1163D| in villis, pagani; in vineis, Ecclesiae; in floribus, fides; in fructibus, virtutes; in malis Punicis, martyrium designatur. In his singulis sponsa dilecti sui praesentiam quaerit.

VERS. 12.-- Mane surgamus. Quia nox infidelitatis transiit, et lux fidei apparet, procedens ex matutina resurrectione Christi: ab ipso mane resurrectionis laboremus, in inspirando, et ego praedicando. Videamus. Ut ego, qui paedagogus sum parvulorum, possim discernere eos, qui acquisiti sunt, quomodo se habeant, quantum proficiant: ut qualiter nutriendi sint, intelligam. Non est intuendum, si vineae florent, sed si flores ad partum fructum convalescant; quia mirum non est, si quis 113.1164A| bona inchoet, sed valde mirabile est, si intentione recta in bono opere perseveret. Ibi dabo tibi ubera. Id est ubi ad videndas vineas, et mala si floreant, venerimus in tuum obsequium: et facta et dicta meorum praedicatorum exhibebo ad similitudinem sedulae nutricis.

VERS. 13.-- Mandragorae. Merito invocat sponsum ad auxilium praedicationis, ubi praedicatores praecipuis flagrant virtutibus. Portae, apostoli et eorum successores. Mandragorae, id est virtutes illorum, quae sunt aptae medicamentis: quae contra sollicitudines mundi adducunt quietem, quae nauseam verbi Dei excludunt, quae vitia ab hominibus sine dolore excidi faciunt, quae proferunt mala, id est Ecclesias, suaviter redolentia in confessoribus, similia malis 113.1164B| Punicis in martyribus: dederunt odorem, quia exemplis majorum minores confirmantur. Servavi tibi. Vel servavi, id est intellexi omnia praecepta et testimonia, vel promissiones utriusque Testamenti a te esse datas, vel, omnia poma, id est justos utriusque Testamenti per te solum incarnatum justificatos cognovi.

CAPUT VIII.

VERS. 1.-- Quis mihi. Introducitur Judaea jam inspirata et edocta, et summo desiderio Deum investigat. Foris. Intus erat dilectus, dum in principio erat Verbum: foris, dum Verbum caro factum est (Joan. I). Deosculer te, etc. Id est facie ad faciem videam, et ore ad os loquar.

VERS. 2.-- Ibi me docebis. Tu augebis gratiam in 113.1164C| me, et ego non ingrata augebo servitium.

VERS. 3.-- Laeva. Id est mysterium incarnationis, et dona quae dat in praesenti, erit sub capite: quia per ea sustentata in praesenti contra perturbationes mundanas quiescit, et quodammodo cum eo dormit; et dextera: id est futura bona, id est plena ipsius visio, amplexabitur me, id est, ita undique circumdabit, ut nullus turbo miseriae possit intervenire.

VERS. 4.-- Adjuro vos. Audiens sponsus illam ultimam Ecclesiam, et in praesenti velle dormire, et quandoque requiescere; et videns multos gigni ab Ecclesia, qui alios perturbant; admonet illos, ut a perturbationibus desistant. Donec ipsa velit. Donec, completis divinae servitutis obsequiis, ipsa ad communem redire curam humanae fragilitatis necessitatibus 113.1164D| admonita consentiat.

VERS. 5.-- Quae est ista? Judaea in tantam sponsi agniti charitatem exardescente, gentilis admirando et congratulando dicit: Quae est ista? Sub arbore. Gentilibus admirantibus respondet, ille, qui est pax nostra, qui fecit utraque unum: et admonet meminisse gratiae, per quam ipsa erepta est, et aliorum congaudere saluti. Suscitavi. Quod fuit effectus magnae benignitatis, quia in illa arbore interius excaecata fuit mater tua, ex quo dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII).

VERS. 6.-- Pone me. Ponimus Christum ut signaculum super cor, cum ea quae dixit, ita discimus, quasi divinae veraciter sint verba sapientiae. Solemus signum 113.1165A| aliquod digito, vel brachio alligatum circumferre, quo admoneamur illius rei, cujus frequentiorem habere volumus memoriam. Ponimus, ut signum, super brachium, cum ea quae fecit ita audire et sequi studemus, quasi verae sint exempla virtutis. Quia fortis est ut mors dilectio. Post corruptionem matris, apte subjungit de dilectione, ut non ex meritis ostendatur data Ecclesiae. Ut mors. Sicut mors separat animam a corpore, sic amor Dei a temporalium amore. Dura sicut infernus, etc. Quia nullis hostium tentamentis a nostrae salutis cura revocari potuit: sicut infernus nullis miserorum cruciatibus mitigatur, nec a severitate suae sententiae mutatur. Quanto austerior comparatio, eo acrior zelantis nos Domini commendatur affectus. Lampades ejus. Id 113.1165B| est corda fidelium, in quibus dilectio continetur, ut in vase, sunt ignis: quia intrinsecus fervent Dei et proximi dilectione. Sunt etiam flamma, quia exterius lucent operibus justitiae. Hae lampades non exstinguuntur in adventu sponsi.

VERS. 7.-- Aquae multae, etc. Quia domus, quae supra petram charitatis fundata est, irruentibus fluminibus non potest cadere. Flumina. Tentationum, quae vel visibiliter vel invisibiliter tentant corda fidelium. Si dederit. Quia ubi abundat amor aeternorum, mox vilescit possessio labentium, recte subditur, Si dederit homo. Apostoli, et alii sancti, omnibus dimissis, nihil visi sunt sibi perdidisse, dummodo vera bona possent habere, unde Paulus: Omnia detrimenta arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam 113.1165C| (Philip. III).

VERS. 8.-- Soror nostra, etc. O vos ministri et commilitones mei, nova est haec Ecclesia et tenera ad novam dilectionem retinendam. Soror nostra parva. Ecclesia, antequam crescat per incrementa virtutum, infirmis auditoribus non potest praebere ubera praedicationis; adulta dicitur, quando verbo Dei copulata, sancto repleta Spiritu, per praedicationis ministerium in filiorum conceptione foedatur, quos exhortando parturit, convertendo parit. Quid faciemus sorori, etc. Ac si aperte dicat: Parva quidem numero est Ecclesia gentium, et necdum ad subeundum verbi ministerium sufficit. Quid ergo tibi videtur, o Synagoga, erga curam ejus, sororis videlicet nostrae, esse faciendum tempore illo, quo 113.1165D| illam per apostolos meos, apostolorumque successores alloqui coepero? Utrum quasi parvulae adhuc, parva illi secretorum coelestium arcana committamus, an jam majorem eam per augmenta reddamus, quatenus bene proficiens, perfectiorum possit capax esse virtutum? Cui tacenti, et quid ipse velit potius auscultanti, continuo quid fieri deceat aperit, ita subjiciens:

VERS. 9.-- Si murus est, etc. Si inventus fuerit aliquis, qui ab incursionibus errantium possit alios defendere, armis nequitiae fortiter resistendo, vel naturae ingenio munitus, vel philosophica scientia imbutus: divinis Scripturis eum informemus. Si ostium. Si quis est non adeo imbutus ad repellenda 113.1166A| haereticorum sophismata, sed tamen simplicitate fidei, intrare volentibus in atria patriae coelestis, potens pandere rectam viam praedicando, et parvulos imbuendo: proponamus ei immarcessibilia priorum virorum exempla, quibus suum melius impleat officium.

VERS. 10.-- Ego murus. Jam loquitur communiter de tota Ecclesia ex apostolorum fundamento incepta, quia extunc fuerunt ubera in Ecclesia, usque ad novissima tempora. Ego murus. Audiens Ecclesia haec consilia, vel promissa sui Redemptoris, jam non alter alterum exspectat, sed quisque pro se respondet voce devota. Ex quo. Haec omnia non a me habere potui, sed ex quo mihi donum suae pacis, per verbum suae reconciliationis largitus est. Quasi pacem 113.1166B| reperiens. Bene dico pacem reperiens, quia in ea pace, quam dixi, fuit pacifico Christo vinea instituta: quae olim a lege et prophetis est praenuntiata. Quae pax non unam tantum gentem Judaeorum continet, sed habet multos populos de toto mundo collectos, non aliquibus hominum meritis, sed sola pace, quam inter Deum et hominem facere venit: cujus vineae, quia Domino cura est, et quia utile est hominibus, ut ejus participes fiant, recte subditur:

VERS. 11.-- Tradidit eam custodibus. Sequitur vox ipsius pacifici, quae ostendit, quantam curam habeat de hac vinea, et quid sua relinquentibus in aeternum conservet, et quid singularis praemii doctoribus ejus disponat.

VERS. 12.-- Mille tui pacifici. Pretium perfectum 113.1166C| quidquid habet. Per mille, perfectio; per argentum, omne mundanum accipitur: quod quidem aliquando parvum est in te, sed magnum devotione. Mille, etc. Eadem perfectio quae per mille significatur, etiam per centum notatur, quia uterque numerus perfectus, et idem valet ducenti, quam si diceret duo millia. Mille, etc. Idem est argentei et pacifici: quia pecunia pro Deo erogata, pacem inter Deum et hominem conciliat.

VERS. 13.-- Quae habitas in hortis. Ecclesia, vel quaelibet fidelis anima, in hortis habitat; quae jam viriditate spei et bonorum operum est repleta. Sicca quippe est spes hujus mundi, quia omnia, quae hic amantur, cum festinatione arescunt: Quae ergo in hortis habitat, oportet ut sponsum vocem suam audire 113.1166D| faciat, id est in tantum bona praedicationis emittat in quantum ille delectatur, quem desiderat; quia amici auscultant, videlicet omnes electi, qui ut ad coelestem patriam reviviscant, verba vitae audire desiderant. Quae habitas. Et quandoquidem unicuique apud me reservatur pro meritis praemium, et duplex retributio doctoribus: ergo dum adest tempus merendi, dum differtur dies nuptialis, quantum valet unusquisque, in cultura hujus vineae persistat. Amici. Id est angeli, quos adjutores tibi dedi; et spiritus justorum, qui jam cum Deo sunt, et pro fratribus orant. Fac me audire. Exigo a te ut habites, nullo tumultu discessura; postea etiam exigo ut vocem tuam me audire facias.

113.1167A| VERS. 14.-- Fuge, dilecte. Annuens Ecclesia, respondet: Quandiu vis, abesto: differ praesentiam tuam; ego spe longanimi quidquid praeceperis, patiar vel faciam. Fuge, dilecte. Non optando loquitur, quis enim oportet eum, quem diligit, fugere? sed memor suae conditionis, illius voluntati consentit. Fuge, dilecte. Quasi: Tu quidem, qui ex carne comprehensibilis factus es, ex divinitate tua intelligentiam nostri sensus excede, et in teipso nobis incomprehensibilis permane. Hoc clamat Ecclesia Domino 113.1168A| spiritu prophetico, postquam mortem et resurrectionem Domini ascensionemque descripsit. Fugere nos dicitur, quando id quod reminisci volumus, non occurrit: quando id quod volumus, memoria non tenemus. Assimilare. Ita fuge, ut creberrime per gratiam compunctionis fidelium cordibus appareas; qui sunt montes aromatum, quia despectis omnibus cupiditatibus, et purgatis vitiis, amore coelestium tenentur, et virtutum odore fragrant, et bonus odor Christi sunt.