Canticum Canticorum (Hieronymus)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Canticum Canticorum
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 28

HieStr.CanCan 28 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Canticum Canticorum [Cap. I.]


(PL 28 1285C)
[Cap. I.] Osculetur me osculo oris sui:
 quia meliora sunt ubera tua vino,
 fragrantia unguentis optimis.
Oleum effusum nomen tuum:
 ideo adolescentulae dilexerunt te.
Trahe me,
 post te curremus.
Introduxit me rex in cellaria sua:
 exsultabimus, et laetabimur in te:
Memores uberum tuorum super vinum:
 recti diligunt te.
Nigra sum, sed formosa, filiae Ierusalem,
 sicut tabernacula Cedar,
 sicut pelles Salomonis.
Nolite me considerare quod fusca sim,
 quia decoloravit me sol:
Filii matris meae pugnaverunt contra me,
 posuerunt me custodem in vineis:
 vineam meam non custodivi.
Indica mihi, quem diligit anima mea:
 ubi pascas, ubi cubes in meridie,
 ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum:
Si ignoras te, o pulchra inter mulieres,
 egredere, et abi post vestigia gregum,
 et pasce haedos tuos iuxta tabernacula pastorum. (1286C)
Equitatui meo in curribus Pharaonis
 assimilavi te, amica mea.
Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis:
 collum tuum sicut monilia.
Murenulas aureas faciemus tibi,
 vermiculatas argento.
Dum esset rex in accubitu suo,
 nardus mea dedit odorem suum:
Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi
 inter ubera mea commorabitur.
Botrus Cypri dilectus meus mihi,
 in vineis Engaddi.
Ecce tu pulchra es, amica mea,
 ecce tu pulchra es,
 oculi tui columbarum.
Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus.
Lectulus noster floridus:
Tigna domorum nostrarum cedrina,
 laquearia nostra cupressina.
[Cap. II.]
Ego flos campi,
 et lilium convallium.
Sicut lilium inter spinas,
 sic amica mea inter filias.
Sicut malus [Al. malum] inter ligna silvarum,
 sic dilectus meus inter filios. (1287A)
Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi:
 et fructus eius dulcis gutturi meo.
Introduxit me in cellam vinariam,
 ordinavit in me charitatem.
Fulcite me floribus,
 stipate me malis:
 quia amore langueo.
Laeva eius sub capite meo,
 et dextera illius amplexabitur me.
Adiuro vos, filiae Ierusalem,
 per capreas cervosque camporum:
 ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,
 quoadusque ipsa velit.
Vox dilecti mei,
 ecce iste venit saliens in montibus,
 transiliens colles:
Similis est dilectus meus capreae,
hinnuloque cervorum:
En ipse stat post parietem nostrum. (1287B)
 respiciens per fenestras,
  prospiciens per cancellos.
En dilectus meus loquitur mihi:
Surge, propera, amica mea, columba mea,
 formosa mea, et veni.
Iam enim hiems transiit,
 imber abit, et recessit.
Flores apparuerunt in terra.
 tempus putationis advenit:
Vox turturis audita est in terra nostra:
 ficus protulit grossos suos:
 vineae florentes dederunt odorem suum.
Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:
 columba mea in foraminibus petrae,
 in caverna maceriae.
Ostende mihi faciem tuam,
 sonet vox tua in auribus meis:
Vox enim tua dulcis,
 et facies tua decora. (1287C)
Capite nobis vulpes parvulas,
  quae demoliuntur vineas:
 nam vinea nostra floruit.
Dilectus meus mihi, et ego illi,
 qui pascitur inter lilia,
 donec aspiret dies, et inclinentur umbrae.
Revertere, similis esto, dilecte mi, capreae.
 aut hinnulo cervorum super montes Bether.
[Cap. III.]
In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea:
 quaesivi illum, et non inveni.
Surgam, et circuibo civitatem:
 per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea:
 quaesivi illum, et non inveni.
Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem:
Num quem dilexit anima mea, vidistis? (1287D)
Paululum cum pertransissem eos,
 inveni quem diligit anima mea:
Tenui eum, nec dimittam,
 donec introducam illum in domum matris meae,
  et in cubiculum genitricis meae.
Adiuro vos, filiae Ierusalem,
 per capreas cervosque camporum,
 ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,
 donec ipsa velit.
Quae est ista, quae ascendit per desertum,
 sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae, et thuris,
 et universi pulveris pigmentarii?
En lectulum Salomonis
 sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel:
Omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi:
 uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. (1288A)
Ferculum fecit sibi rex Salomon
 de lignis Libani:
Columnas eius fecit argenteas,
 reclinatorium aureum,
 ascensum purpureum:
Media charitate constravit
  propter filias Ierusalem:
Egredimini, et videte, filiae Sion, regem Salomonem
 in diademate, quo coronavit illum mater sua
 in die desponsationis illius,
 et in die laetitiae cordis eius.
[Cap. IV.]
Quam pulchra es, amica mea,
 quam pulchra es!
Oculi tui columbarum,
 absque eo quod intrinsecus latet.
Capilli tui sicut greges caprarum,
 quae ascenderunt de monte Galaad.
Dentes tui sicut greges tonsarum,
 quae ascenderunt de lavacro:
Omnes gemellis fetibus,
 et sterilis non est inter eas.
Sicut vitta coccinea, labia tua:
 et eloquium tuum, dulce.
Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae,
 absque eo quod intrinsecus latet. (1288B)
Sicut turris David collum tuum,
  quae aedificata est cum propugnaculis:
Mille clypei pendent ex ea,
 omnis armatura fortium.
Duo ubera tua, sicut duo hinnuli capreae gemelli,
 qui pascuntur in liliis,
 donec aspiret dies, et inclinentur umbrae.
Vadam ad montem myrrhae,
 et ad collem thuris.
Tota pulchra es, amica mea,
 et macula non est in te.
Veni de Libano, sponsa,
 veni de Libano, veni:
Coronaberis de capite Amana,
 de vertice Sanir et Hermon,
 de cubilibus leonum, de montibus Pardorum.
Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa,
 vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum,
 et in uno crine colli tui.
Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa! (1288C)
  pulchriora sunt ubera tua vino.
 et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
Favus distillans labia tua, sponsa,
 mel et lac sub lingua tua:
 et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.
Hortus conclusus, soror mea sponsa,
 hortus conclusus, fons signatus.
Emissiones tuae paradisus
 malorum punicorum cum pomorum fructibus.
Cypri cum nardo, nardus et crocus,
 fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani,
 myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis.
Fons hortorum: puteus aquarum viventium,
 quae fluunt impetu de Libano.
Surge, Aquilo, et veni, Auster,
 perfla hortum meum, et fluant aromata illius.
[Cap. V.]
Veniat dilectus meus in hortum suum,
 et comedat fructum pomorum suorum. (1288D)
Veni in hortum meum, soror mea sponsa,
 messui myrrham meam cum aromatibus meis;
Comedi favum cum melle meo,
 bibi vinum meum de lacte meo:
Comedite, amici, et bibite,
 et inebriamini, charissimi.
Ego dormio,
 et cor meum vigilat:
Vox dilecti mei pulsantis:
Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea:
Quia caput meum plenum est rore,
 et cincinni mei guttis noctium.
Exspoliavi me tunica mea,
 quomodo induar illa?
Lavi pedes meos,
 quomodo inquinabo illos?
Dilectus meus misit manum suam per oramen,
 et venter meus intremuit ad tactum eius. (1289A)
Surrexi, ut aperirem dilecto meo;
  manus meae stillaverunt myrrham,
 et digiti mei pleni myrrha probatissima.
Pessulum ostii mei aperui dilecto meo:
 at ille declinaverat, atque transierat.
Anima mea liquefacta est, ut locutus est:
 quaesivi, et non inveni illum:
 vocavi, et non respondit mihi.
Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem:
 percusserunt me, et vulneraverunt me:
 tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.
Adiuro vos, filiae Ierusalem,
 si inveneritis dilectum meum,
 ut nuntietis ei quia amore langueo.
Qualis est dilectus tuus ex dilecto,
 o pulcherrima mulierum?
Qualis est dilectus tuus ex dilecto,
 quia sic adiurasti nos?
Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. (1289B)
Caput eius aurum optimum:
  Comae eius sicut elatae palmarum,
 nigrae quasi corvus.
Oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae,
 et resident iuxta fluenta plenissima.
Genae illius sicut areolae aromatum
 consitae a pigmentariis.
Labia illius lilia
 distillantia myrrham primam.
Manus illius tornatiles aureae,
 plenae hyacinthis.
Venter eius eburneus,
 distinctus sapphiris.
Crura illius columnae marmoreae,
 quae fundatae sunt super bases aureas.
Species eius ut Libani,
 electus ut cedri. (1289C)
Guttur illius suavissimum,
 et totus desiderabilis:
Talis est dilectus meus,
 et ipse est amicus meus, filiae Ierusalem.
Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum?
 quo declinavit dilectus tuus: et quaeremus eum tecum?
[Cap. VI.]
Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum,
 ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
Pulchra es, amica mea, suavis, et decora sicut Ierusalem:
 terribilis ut castrorum acies ordinata.
Averte oculos tuos a me,
 quia ipsi me avolare fecerunt.
Capilli tui sicut grex caprarum,
 quae apparuerunt de Galaad. (1289D)
Dentes tui sicut grex ovium,
 quae ascenderunt de lavacro:
Omnes gemellis fetibus,
 et sterilis non est in eis.
Sicut cortex mali punici genae tuae
 absque occultis tuis.
Sexaginta sunt reginae,
 et octoginta concubinae,
 et adolescentularum non est numerus.
Una est columba mea, perfecta mea,
 una est matris suae, electa genitrici suae.
Viderunt eam filiae,
 et beatissimam praedicaverunt:
Reginae et concubinae,
 et laudaverunt eam. (1290A)
Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens,
 pulchra ut luna, electa ut sol,
 terribilis ut castrorum acies ordinata?
Descendi ad hortum nucum,
 ut viderem poma convallis,
 et inspicerem si floruisset vinea,
 et germinassent mala punica.
Nescivi: anima mea conturbavit me
 propter quadrigas Aminadab.
Revertere, revertere, Sulamitis:
 revertere, revertere, ut intueamur te.
[Cap. VII.]
Quid videbis in Sulamite,
 nisi choros castrorum?
Quam pulchri sunt gressus tui
 in calceamentis, filia principis!
Iuncturae femorum tuorum, sicut monilia,
 quae fabricata sunt manu artificis.
Umbilicus tuus crater tornatilis:
 numquam indigens poculis. (1290B)
Venter tuus sicut acervus tritici,
 vallatus liliis.
Duo ubera tua,
 sicut duo hinnuli gemelli capreae.
Collum tuum
 sicut turris eburnea.
Oculi tui sicut piscinea in Esebon,
 quae sunt in porta filiae multitudinis.
Nasus tuus sicut turris Libani,
 quae respicit contra Damascum.
Caput tuum ut Carmelus:
 et comae capitis tui, sicut purpura regis vincta canalibus.
Quam pulchra es, et quam decora,
 charissima in deliciis!
Statura tua assimilata est palmae,
 et ubera tua botris. (1290C)
Dixi: Ascendam in palmam,
 et apprehendam fructus eius:
Et erunt ubera tua sicut botri vineae:
 et odor oris tui sicut malorum.
Guttur tuum sicut vinum optimum,
 dignum dilecto meo ad potandum,
 labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
Ego dilecto meo,
 et ad me conversio eius.
Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum,
 commoremur in villis.
Mane surgamus ad vineas,
 videamus si floruit vinea,
 si flores fructus parturiunt,
 si floruerunt mala punica:
 ibi dabo tibi ubera mea.
Mandragorae dederunt odorem in portis nostris:
 omnia poma nova et vetera, dilecte mi,
 servavi tibi. (1290D)
[Cap. VIII.]
Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae,
  ut inveniam te foris, et deosculer te,
 et iam me nemo despiciat?
Apprehendam te,
 et ducam in domum matris meae:
Ibi me docebis,
 et dabo tibi poculum ex vino condito,
 et mustum malorum granatorum meorum.
Laeva eius sub capite meo,
 et dextera illius amplexabitur me.
Adiuro vos, filiae Ierusalem,
 ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,
 donec ipsa velit. (1291A)
Quae est ista, quae ascendit de deserto,
  deliciis affluens, innixa super dilectum suum?
Sub arbore malo suscitavi te:
 ibi corrupta est mater tua,
 ibi violata est genitrix tua:
Pone me ut signaculum super cor tuum;
 ut signaculum super brachium tuum:
Quia fortis est ut mors dilectio,
 dura sicut infernus aemulatio:
Lampades eius,
 lampades ignis atque flammarum.
Aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem,
 nec flumina obruent illam:
Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione,
 quasi nihil despicient eum. (1292A)
Soror nostra parva,
 et ubera non habet:
Quid faciemus sorori nostrae
  in die quando alloquenda est?
Si murus est,
 aedificemus super eum propugnacula argentea:
Si ostium est,
 compingamus illud tabulis cedrinis.
Ego murus: et ubera mea sicut turris,
 ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens.
Vinea fuit pacifico,
 in ea, quae habet populos:
Tradidit eam custodibus:
 vir affert pro fructu eius mille argenteos.
Vinea mea coram me est.
Mille tui pacifici,
 et ducenti his qui custodiunt fructus eius.
Quae habitas in hortis, amici auscultant:
 fac me audire vocem tuam.
Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae
 hinnuloque cervorum super montes aromatum.
Explicit Canticum Canticorum.