Canticum fratris Solis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Altissime, omnipotens, bone domine,
tue sunt laudes, gloria, honor et omnis benedictio,
tibi soli referende sunt
et nullus homo dignus est te nominare.

Lauderis, domine deus meus, propter omnes creaturas tuas        5
et specialiter propter honorabilem fratrem nostrum Solem,
qui diescere facit et nos illuminat per lucem;
pulcher est et radians et magni splendoris
et tui, domine, symbolum prefert.


Laudetur dominus meus propter sororem Lunam et stellas,        10
quas in celo creavit claras et bellas.

Laudetur dominus meus propter fratrem Ventum,
aerem, nubem, serenitatem et propter omnia tempora,
per que omnibus creaturis ministrat alimentum.


Laudetur dominus meus propter sororem Aquam,        15
que est multum utilis, humilis, pretiosa et casta.

Laudetur dominus meus propter fratrem Ignem,
per quem noctem illuminat;
ille roseus est, rutilus, invictus et acer.


Laudetur dominus meus propter nostram matrem Terram,        20
que nos sustentat et alit
et producit varios fructus
et varicolores flores et herbas.

Lauderis, mi domine, propter illos, qui pro tuo amore offensas dimittunt
et patienter sustinent tribulationem et infirmitatem.        25
beati illi, qui in pace sustinuerunt,
quia a te, altissime, coronabuntur.

Lauderis, mi domine, propter sororem nostram Mortem,
quam nullus vivens potest evadere.
Ve illis, qui moriuntur in peccato mortali!        30
Beati illi, qui in hora mortis sue inveniunt se
conformes tue sanctissime voluntati,
mors enim secunda non poterit eis nocere.

Laudate et benedicite dominum meum, gratificamini
et servite illi, omnes creature, cum magna humilitate!        35