Ammonere vos cupimus, fratres et filii mei, ut ista pauca capitula, quæ hic scripta sunt, intentius audiatis.
I.
[recensere]Inprimis, ut sacerdos dei de divina scriptura doctus sit et fidem trinitatis recte credat et alios doceat et suum offitium bene possit implere.
II.
[recensere]Ut totum psalterium memoriter teneat.
III.
[recensere]Ut signaculum et babtisterium memoriter teneat.
IV.
[recensere]Ut de canonibus doctus sit et suum pœnitentiale bene sciat.
V.
[recensere]Ut cantum et compotum scire debeat.
VI.
[recensere]Ut nullus sacerdos feminam secum habitare permittat excepto matre et sorore et amita.
VII.
[recensere]Ut nullus presbiter seculares curas exigat.
VIII.
[recensere]Ut nullus presbiter usuras accipiat.
IX.
[recensere]Ut nullus presbiter in tabernas ingrediatur.
X.
[recensere]Ut nullus avaritiam sectetur; non sit superbus, non ebriosus, non vinolentus, non somnolentus.
XI.
[recensere]Quod non liceat in cæna domini ieiunium solvere.
XII.
[recensere]Ut nullus babtizare præsumat nisi in pascha et pentecosten excepto infirmo.
XIII.
[recensere]Ut nullus presbiter, non diaconus, non clericus chrisma alicui dare præsumat pro aliqua necessitate, quia, si hoc fecerit, honorem perdat.
XIV.
[recensere]Ut nullus presbiter ad sinodum contempnat venire.