Jump to content

Capitula Eporediensia

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Capitula Eporediensia
saeculo IX
editio: incognita
fons: []
Capitula Eporediensia

Cap. I.

[recensere]

Hortor et ammoneo vos, tam archipresbiteros quam etiam et vestros subiectos, ut, in quantum valetis, deo auxiliante a malis operibus vos corrigatis, ut in melius proficiatis.

Officium divinum sedulo et intente exercere curate, psalmos vero, cantum et conpotum ac libros congruentes ministerio divino sic discite incorrupte et emendate et alios discere facite, sicut vestro ministerio congruit, ut honor sit dei et vobis maneat merces et nos inde non molestiam vobis, sed gratias referre valeamus.

Cap. II.

[recensere]

Conversationem vestram seu clericorum vestrorum ita custodite et observate, sicut frequenter a nobis audistis, ut ad ecclesias vestras omni nocte conveniatis et horas canonicas tam vespertinales quam etiam nocturnales seu etiam diurnales deo decantare valeatis, insuper et missarum solempnia cælebrare simul valeatis; præcipue tamen in sabbato noctis dominicæ hoc vobis adimplere præcipio.

Cap. III.

[recensere]

Luminaria vero ecclesiarum nostrarum ita præparate seu reliquas honestates tam in vestimentis quam et in reliquo cultu ecclesiastico, sicut dignum est et ut melius valetis, ut, quando illud alia vice investigavero, non vobis verecundia crescat, sed laus et honor vobis referatur.

Cap. IV.

[recensere]

Hospitalitatem studete exercere, et tam de laboratione fructuum quam et de decimis populi alimenta tribuite pauperibus, ut hoc sit exemplum in populo et vobis merces apud deum in futuro.

Cap. V.

[recensere]

Prædicatio vestra post correctionem morum vestrorum ita luceat in populo, sicut condecet ministerio vestro, ut sitis lumen accensum, ardentes per bonam operationem et lucentes per exemplum bonum, et tunc nullus se poterit excusare a vestra ammonitione.

Cap. VI.

[recensere]

Fidem ergo sanctæ trinitatis inprimis, ut dignum est, populo vestro prædicate et vos inde pleniter instruite, quia sine fide inpossibile est deo placere. Predicate deum trinum et unum, trinum in personis et unum in natura; personæ enim patris et filii et spiritus sancti tres sunt, sed una est natura deitatis; et ipse unus deus creditur, adoratur et colitur. Prædicate patrem ingenitum semper esse et a nullo extitisse. Prædicate filium genitum a patre esse et numquam de eo defuisse, sed semper esse patrem, semper esse cum eo equalem filium. Prædicate spiritum sanctum procedere de patre et filio æqualem per omnia, unum deum esse non ingenitum nec genitum, ne duo patres vel duo filii dicerentur. Prædicate filium dei genitum a patre ante sæcula et mundi originem seu cunctarum creaturarum natum de Maria virgine prope finem sæculi; et sicut de patre sine matre, ita de matre sine patre genitus est.

Prædicate eundem filium dei in duabus et ex duabus esse vel constare naturis, divina scilicet et humana; in divina inpassibilem et invisibilem et cunctarum creaturarum creatorem, in humana passibilem, conpræhensibilem et mortalem, in utraque natura nostrum verum deum per omnia salvatorem et redemptorem, unum verum et proprium filium dei, dominum nostrum Iesum Christum, qui descendit ad inferna, inde iustos abstrahens potestatem diaboli destruxit, et in vera carne, in qua passus est, a mortuis resurgens ipsam eandemque carnem super omnes cælos et cunctam creaturam ad dexteram patris reportans ibique in gloria dei sedens ab omnibus angelis ipse deus et dominus noster adoratur.

Predicate eundem filium dei dominum nostrum Iesum Christum in ipsa carne venire ad iuditium iudicare tunc vivos et mortuos et reddere unicuique secundum opera sua. Impii quidem tunc eum videbunt, sicut passus est pro eis, et gloriam illius minime videbunt, iusti autem videbunt eum in maiestate et gloria refulgentem.

Prædicate sanctam ecclesiam catholicam per baptismum et pœnitentiam habere remissionem peccatorum et post hanc vitam temporalem habere vitam æternam.

Prædicate resurrectionem carnis nostræ et in ipso corpore cum anima et carne, cum qua modo vivimus et movemur, in ipso recipere bonum sive malum quæcumque egimus.

Cap. VII.

[recensere]

Accessum cunctarum fœminarum ita a vestris cubiculis expellite, ut a nobis frequenter audistis et increpationes nostras vidistis vel etiam aliqui propterea flagella sustinuistis. Et estote mundi et casti, quia deus mundos desiderat habere ministros, nullam occasionem dantes vel malum exemplum propter inlicitam conversationem vestram populo, ut possit murmurare contra vos.

Cap. VIII.

[recensere]

Legimus divinis scripturis et per præceptum dominorum imperatorum nostrorum iussum est diem dominicum ita observare, ut nullum opus servile in eo faciamus, id est nec vineam colendo nec campos arando nec hortos fodiendo nec lutum palando nec messes metendo aut fœnum seccando, sepem vel murum faciendo nec in silvis sterpando vel arbores cedendo, in petris vel in domibus vel in ortis laborando. Non ad placita conveniant nec venationes exerceant et nulla carraria opera faciant nec hostilia. Et ad mercatum et nuptias non vadant, quæ tamen nuptiæ prohibende sunt, ne in vigilia noctis dominicæ vel in ipsa die dominica fiant. Fœmine autem ipsam diem dominicam similiter observent, nulla textilia opera faciant, non vestitos capulent nec suant nec lanam carpant nec linum baptant nec vestimenta in publico lavent nec vervices tondant; sed honeste ad ecclesiam veniant viri et fœmine et missarum sollempnia audiant et ab hora vespertina in sabbato usque in noctem dominicæ diei nullum opus facientes laudes deo et orationes debitas reddant.

Cap. IX.

[recensere]

Dignum est etiam, ut post observationem diei dominici has festivitates sanctorum cum omni honore cælebremus, ut eorum memoriam digne recolentes præcibus illorum eorum consortes effici mereamur; et sicut diem dominicam, ita easdem festivitates veneremur: Primo omnium nativitatem domini, sancti Stephani, sancti Iohannis evangeliste, innocentum, in octabas domini, epiphaniam et octabas epiphaniæ, purificationem sanctæ Mariæ, pascha domini cum tota ebdomada, tres dies in letania maiore ante ascensam domini, ascensionem quoque domini, pentecosten, sancti Iohannis baptistæ, sancti Petri et Pauli unum diem, adsumptionem sanctæ Mariæ, sancti Martini et sancti Andreæ; et illas festivitates sanctorum martyrum vel confessorum seu virginum cum omni honore observare decernimus, quorum sancta corpora in nostra requiescunt parrochia. In his etiam festivitatibus omnis pœnitens, si ad ecclesiam venerit et missam audierit, remissiones habere debet.

Cap. X.

[recensere]

Per parrochias vestras nullas inlicitas alias observationes et incantationes nec auguria vel aliqua maleficia, ad arbores vel ad fontes inania vota solvere permittatis nec alias festivitates sanctorum, quæ præceptæ non sunt, vel iniussas letanias sive, ut diximus, omnes superfluas observationes facere permitatis, sed prædicate eos, ut diligentes deum et semetipsos observent præcepta dei, quæ eos ducant ad vitam æternam, et dimittant mala opera, quæ mergunt homines cum diabolo in infernum.

Cap. XI.

[recensere]

Ut omnes archipresbiteri seu eorum subiecti sacerdotes duabus vicibus per ebdomadam circumeant parrochiam suam, sicut ipsi eandem parrochiam distributam habere inter se voluerint, et ubicumque infirmum invenerint in dubitatione mortis positum, consolationem ei faciant et pœnitentiam donent et reconcilient eum dantes ei corpus et sanguinem domini et unguant eum oleo facientes crucem in pectore et inter scapulas vel sub humeros eius et dicant super eum orationes, que in libro sacramentorum continentur.