Quid presbiteris servandum sit.
[recensere]I.
[recensere]Ut presbiter omni dominico die ante missarum sollempnia aquam benedictam faciat, de qua populus aspergatur atque secum domum portent.
II.
[recensere]Ut habeat fontes vel lapideos vel ligneos, in quibus baptizet et ubi corporalem vel pallas altaris lavet.
III.
[recensere]Ut, quecumque in usu ministerii sint vetustiora, comburantur et cinis infra ecclesiam in loco ad hoc parato fundatur.
IV.
[recensere]Ut vinum cum aqua in sacrificio domini misceat.
V.
[recensere]Ut calicem non cornuum, quia caro est, neque eneum propter rubiginem habeat.
VI.
[recensere]Ut nullus presbiter in alterius parrœchia missam cantet absque eius voluntate.
VII.
[recensere]Ut plebem admoneat, ut in atrio æcclesiæ non cantent nec choros muliercule ducant.
VIII.
[recensere]Ut psalmum de fide sancte trinitatis «Quicumque vult» sciat et sensum intellegat et enuntiare sciat.
Quid plebi denuntiare debeant.
[recensere]IX.
[recensere]Ut plebibus denuntiet, ut in natali domini et pascha ac pentecoste communicent nisi pænitentes, quibus tamen viaticum non neget, et ut se corpore et corde ad suscipiendum corpus domini præparent.
XI.
[recensere]Ut ante oblationem presbiter moneat preces fundere pro diversis necessitatibus, pro regibus, rectoribus, pro pace, peste, pro infirmis, pro nuper defunctis, in quibus plebs „Pater noster”, sacerdos vero orationes convenientes dicat; postea celebretur oblatio.
XII.
[recensere]Ut parrœcchianis simbolum et orationem dominicam presbiter aut ipse insinuet aut aliis insinuandum iniungat; et cum ad confessionem quadragesimali tempore perveniunt, hæc sibi cantari faciat, nec ante alicui sanctam communionem tradat, nisi hæc ex corde pronuntiaverit.