Jump to content

Capitula II (Ghærbaldus Leodiensis)

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitula II
saeculo VIII/IX
editio: incognita
fons: []
Capitula II

Primitus ergo, quæ christianæ legi adversa sunt, ea proponimus, scilicet qui orationem dominicam et symbolum fidei christianitatis memoriter non tenent neque didicere volunt, eos notate et ad præsentiam nostram veniant seu maiores seu minores sive nobiles sive ignobiles, omnes generaliter ante nos veniant et dicant orationem dominicam et symbolum apostolorum, ut catholicæ fidei plenitudo continetur, quia impossibile est, sine fide placere deo.

Ut suam fidem unusquisque opere sequatur.

III.

[recensere]

Ut, si patrini vel matrinæ, qui infantes de fonte suscipiunt sive masculos sive feminas, si ipsum symbolum et orationem dominicam sciunt, et filios et filias suas spiritales, quos et quas de fonte susceperunt, pleniter instructos habeant de fide, de qua pro eis fideiussores exstiterint.

Si omnes secundum legem domini sive nobiles sive ignobiles uxores legitime sortitas habent, non uxores ab aliis dimissas, non deo sacratas nonnanes, non raptas et contra parentum voluntatem habentes, non parentum neque propinquitatis alicui affinitate coniunctas id est primum non matris incestor, non sororis, non materteræ id est matris sororis, non amitæ id est sororis patris, non privignæ id est filiastram, non fratris uxorem, non avunculi uxorem, non nepotis uxorem, non quis patris uxorem concubito illicito violet, non consobrinam id est de fratre et sorore natam aut de duobus fratribus vel de duabus sororibus, non sobrinam id est in tertiam generationem vel de una in tertiam de alia in quartam vel ambabus in quartam generationem, una lex id est sive de viro sive de femina in istis generationibus coniunctis, sive aliquam feminam, quam suus consobrinus aut sobrinus in secundam aut in tertiam aut in quartam generationem accipit id est aut in tertium articulum vel in quartum sibi de una parte in tertiam et de alia in quartam pertinentes fuerunt. Post obitum defuncti propinquus eius uxorem illius accipere non potest.

Ut inquiratur ab omnibus in parrochia nostra constitutis, si dies dominicus secundum suam venerationem veneratur et colitur, ut nullus homo opus servile in die isto sancto faciat. Quod si fecerit, ante nos veniat et in præsentia nostra rationem deducat, si sua præsumptiositate aut cupiditate alicuius rei acquirendum hoc opus servile fecit aut sui domini iussione.

Si festivitates sanctorum, quæ prædicantur ab episcopo et a presbyteris, quas colere debent et feriatos habere, si custodiantur an non, et quis eas festivitates in contemptu habet et ad missam venire despicit et operatur in illis diebus.

VII.

[recensere]

Si legitima ieiunia per quattuor tempora celebrantur ab omnibus et ieiunant.

VIII.

[recensere]

Si indictum ieiunium propter aliquam necessitatem denuntiatum quis infrangere ausus fuerit et non secundum quod ei denuntiatum fuit a presbytero ecclesiæ vel a comite et decanis, ut hoc sciamus et ante nos venire faciant.

Ut, quisquis decimas pleniter non dedit de sua conlaboratione, ut exinde ante nos rationes deducat sive nobiles sive servientes, et unusquisque sive episcopus sive abbas sive comes sive vassus dominicus sive qui proprietatem habet suam, omnis illorum familia ante nos habeatur in locis, ubi per epistolam nostram vobis denuntiamus, si ita possibile fuerit.

Ut inquirantur sortilegi et aruspices et qui menses et tempora observent et qui somnia observant et ista filacteria circa collum portant, nescimus quibus verbis scriptis, et veneficas id est mulieres, quæ potiones aliquas donant, ut partus excutiant, et aliquas divinationes faciunt per hoc, ut a maritis suis maiorem amorem habeant. Omnes maleficos, de qualibuscumque causis blasphemantur, ante nos adducere faciatis, ut causæ eorum ante nos discutiantur.

De homicidis et periuris id est, qui homicidium egerunt et de periuriis reprobati sunt et pænitentiam non egerunt neque agunt, ut ipsi ante nos veniant et, si confessi fuerint, quod pænitentiam exinde accepissent a presbyteris, dicant, qualem pænitentiam agant et qui presbyteri fuerint, qui eos diiudicassent de furtis aut de periuriis aut de homicidiis, in quibus peccaverunt.

XII.

[recensere]

Si alicubi in nostra parrochia talis locus est aut ad fontes aut ad arbores aut ad petras, si aliqui stulti ibi vota faciunt aut observent pro aliqua sanitate aut devotione aliqua, ut illos nobis notos faciatis et, si alia loca sunt infra nostram parrochiam, nobis innotescere faciatis et iterum cultores et vota oblationum.

XIII.

[recensere]

Ut si presbyteri aliqui infra nostram parrochiam recepti sunt, non a nobis ordinati neque ab antecessoribus nostris, si aliquis eos receptos habet ad suam basilicam, ante nos eos venire faciat, quicumque eos habuerit.

XIV.

[recensere]

De presbyteris, qui infra nostram parrochiam constituti sunt, qualiter se habent, si infra suum officium se continent secundum canonicam auctoritatem et admonitionem nostram aut non, vel quale testimonium inter vos habent id est in populo aut bonam famam aut malam. Et si bona est fama, denuntietur et sciatur ab omnibus, et si mala est fama, depublicetur ab omnibus non per invidiam neque per alicuius malam persuasionem, sed ex veritate proferendum.

Aditionendum est, ut inquiratur, quod dici nefas est, eos, qui incontinentes et per maximam libidinem se circumferentes etiam cum quadrupedibus miscuntur. Si aliquis homo talem hominem habuerit aut pastorem aut qualiscumque sit, qui in hoc crimine inventus vel conprobatus fuerit, ante nos adducatur.

XVI.

[recensere]

De his, qui commatres suas habent ad coniugium fonte vel de sacro chrismate ab episcopo consignatum id est confirmatione, si publice eas habent aut si adulteratur; similiter de filiolas, quisquis eas de fonte suscepit et cum ea adulteravit vel ad manum episcopi eam tenuerit et postea in coniugium eam accepit aut adulteravit.

XVII.

[recensere]

Si quis vir filiastrum suum aut filiastram ad manum episcopi tenuit id est ad confirmationem, ubi septiformis gratia sancti spiritus datur, et postea in tale coniugium aut adulterium se miscuerit, ante nos illum venire faciatis.

Et quia dicitis, quia multa erga religionem christianitatis apud pagenses vestros geruntur, in quantum recordare potuimus, in his capitulis commemoravimus, modo quia domino deo auxiliante et domini nostri imperatoris licentia præsentem me ostendo ad omnia emendanda et in his causis, quæ in præfatis capitulis denuntiantur, et in ceteris, in quibus ante me proferuntur.