Jump to content

Capitula II (Guilebertus Catalaunensis)

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitula II (Guilebertus Catalaunensis)
saeculo IX
editio: incognita
fons: []
De interdictis

Ut non alterius ecclesiæ ordinatus in nostra parrochia ministrare sine formata audeat.

Ut, qui proprium titulum non habet, preter illos, qui in monasteriis conversantur, in nostra parrochia vel extra sine licentia ministrare non præsumat; nec amplius quam unam ecclesiam habeat, nisi subiecta fuerit suæ ecclesiæ.

III.

[recensere]

Ut in capellis, que sine dote et sine parrochia sunt, nullus licentiam ministrandi habeat.

Ut nullus convivium occasione accepta pro mortuis adire presumat.

Ut nullus in domo sua pro aliqua occasione feminam teneat p … eam, quæ ecclesiæ deservierit, iuxta æcclesiam collocare studeat, sed longe ab ecclesia ei domum provideat; et non per se, sed per ministros subsidia necessaria prebeat.

Ut vel absque ullo clerico nullus esse presumat neque missam solus cantet, quia admirandum est, qualiter possit dicere «Dominus vobiscum,» «Sursum corda» et cetera. Neque missam ullo modo celebrare presumat absque perceptione corporis et sanguinis domini. Quisquis hoc fecerit, consideret, qualiter possit dicere: «Sacramenta, que sumsimus, Domine,» et cetera.

VII.

[recensere]

Ut nullus presbiter infra unam …m extra ecclesiam dere…, nisi acciderit aliquod inevitabile periculum.

VIII.

[recensere]

Ut unusquisque sab … … se un… vice aut per se aut per cumpresbiteros s … faciat ad populum.

Ut unusquisque in ospitalitate hilarem se prebeat et tabernas omnimodo refugiat.

Ut pro … … non consecrata possit.

Ut non plus quam ad … extra ecclesiam suam … aliquis ….

XII.

[recensere]

Ut nullus presbiter … procurator sit alicuius ….