Migne Patrologia Latina Tomus 138
Capitula II
Capitula II (Ludovicus II Germaniae), J. P. Migne cc_id: cps_2.LuIiGe.CapIi, cc_idno: 9718 c
Capitula II
138.0761A| De judicio autem judicis ideo tam frequenter rememoramus, quia omnino consuetudinem judicandi injuste judicibus auferre volumus. Sed tantum secundum scripturam judicent, ut nullatenus audeant secundum arbitrium suum judicare; sed discant 138.0762A| pleniter legem scriptam. De quo autem non est scripta, hoc nostro consilio offeratur.
- 2.
De conjunctionibus quae secundum canones aut aedictum copulatae esse non possunt, placuit nobis ut separentur ab invicem.