Jump to content

Capitula I (Ghærbaldus Leodiensis)

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitula I
saeculo VIII/IX
editio: incognita
fons: []
Capitula I

Hæc sunt capitula ex divinarum scripturarum scriptis, quæ electi sacerdotes custodienda atque adimplenda censuerunt.

Ut unusquisque sacerdos ecclesiam suam cum omni diligentia ædificet et reliquias sanctorum cum summo studio vigiliarum noctis et divinis officiis conservet.

Ut omnes sacerdotes horis competentibus diei et noctis suarum sonant et ecclesiarum signa et sacra tunc deo celebrant officia et populos erudiant, quomodo aut quibus deus adorandus est horis.

III.

[recensere]

Ut omnibus festis et diebus dominicis unusquisque sacerdos evangelium Christi populo prædicat.

Ut unusquisque sacerdos cunctos sibi pertinentes erudiat, ut sciant, qualiter decimas totius facultatis ecclesiis divinis debite offerant.

Ut ipsi sacerdotes populi suscipiant decimas et nomina eorum, quicumque dederint, scripta habeant et secundum auctoritatem canonicam coram testibus dividant et ad ornamentum ecclesiæ primam eligant partem, secundam autem ad usum pauperum atque peregrinorum per eorum manus misericorditer cum omni humilitate dispensant, tertiam vero partem sibimetipsis solis sacerdotes reservant.

Ut unusquisque sacerdos orationem dominicam et symbolum populo sibi commisso curiose insinuet ac totius religionis studium et christianitatis cultum eorum mentibus ostendant.

VII.

[recensere]

Ut cuncti sacerdotes precibus assiduis pro vita et imperio domni imperatoris et filiorum ac filiarum salute orent.

VIII.

[recensere]

Ut unusquisque sacerdos cotidianis assistat orationibus pro pontifice, cuius gubernatur regimine.

Ut nullus sacerdos in domibus vel in aliis locis nisi in ecclesiis dedicatis celebrare missas audeat.

Ut a cunctis sacerdotibus ius et tempus baptismatis temporibus congruis secundum canonicam institutionem cautissime observetur.

Ut omnes sacerdotes quibuscumque horis omnibus indigentibus baptismum infirmitatis causa diligentissime tribuant.

XII.

[recensere]

Ut nullus presbyter sacrum officium sive baptismatis sacramentum aut aliquid donorum spiritalium pro aliquo pretio vendere præsumat, ne vendentes et ementes in templo columbas imitentur; ut pro his, quæ adepti sunt gratia divina, non pretia concupiscant terrena, sed solam regni cælestis gloriam promereantur accipere.

XIII.

[recensere]

Ut nullus presbyter a sede propria sanctæ ecclesiæ, sub cuius titulo ordinatus fuit, admonitionis causa ad alienam pergat ecclesiam, sed in eadem devotus usque ad vitæ permaneat exitum.

XIV.

[recensere]

Ut nullus ex sacerdotum numero ebrietatis vitium nutriet nec alios cogat per suam iussionem inebriari.

Ut nullus sacerdos extranearum mulierum habeat familiaritatem nec in sua domo, in qua ipse habitat, nullam mulierem umquam permittat habitare.

XVI.

[recensere]

Nulli sacerdotum liceat fideiussorem esse neque derelicta propria lege ad sæcularia iudicia accedere præsumat.

XVII.

[recensere]

Ut, qui possessionem ecclesiæ vel parrochiam per triginta annos sine alicuius interpellatione tenuerit, iure perpetuo possideat. Si vero inde crebro repetitum fuerit, fiat diligens inquisitio et si eum, qui repetit, iuste quærere patuerit adhibitis veracibus et nobilibus testibus, quod repetit, confirmando vindicet.

XVIII.

[recensere]

Nemo ex sacerdotum numero arma pugnantium umquam portat nec litem contra proximum ullam excitat.

XIX.

[recensere]

Ut nullus presbyter edendi aut bibendi causa ingrediatur in tabernis.

Ut nullus sacerdos quicquam cum iuramento iuret, sed simpliciter cum puritate et veritate omnia dicat.

XXI.

[recensere]

Ut cuncti sacerdotes omnibus illis confitentibus eorum crimina dignam pænitentiam cum summa vigilantia ipsis iudicant et omnibus infirmis ante exitum vitæ viaticum et communionem corporis Christi misericorditer tribuant.

XXII.

[recensere]

Ut secundum diffinitionem sanctorum patrum, si quis infirmatur, a sacerdotibus oleo sanctificato cum orationibus diligenter unguatur.