I.
[recensere]Inprimis, si fidem rectam sibi intellegat pleniter et alios docere possit.
II.
[recensere]Similiter de oratione dominica et simbolo.
III.
[recensere]Post hæc, si eorum psalmos sciant et interpretari possint, quia, si hæc non sciunt, eorum debitum persolvere non possunt, hoc est primam, III., VI., IX., vesperam, completam, nocturnam, matutinam.
IV.
[recensere]Post autem, ut missam intellegere sciant, tam ipsum canonem quam et alias orationes, quæ ad ipsam missam pertineant.
V.
[recensere]Simili modo evangelia et lectiones sive omelias ad populum predicandum.
VI.
[recensere]Similiter signaculum sive omnis baptismatis offitium et memoriter teneant et disponere sciant.
VII.
[recensere]Similiter et pænitentialem sive et compotum, canonem, unde iam non semel ammonuimus.
VIII.
[recensere]Et, quando oblationes super ipsum altare sanctum offerunt, quid dicit, quando illas oblationes ponunt super ipso altare.
IX.
[recensere]Et capitularem, quam de baptismi offitio vel venientium ad fidem eis dedi, ipsum intellegant et memoriter teneant.
X.
[recensere]Similiter de ministris ecclesiæ, quid significant et unde originem acciperunt, hæc sunt patriarcha, archiepiscopus, metropolis, episcopus sive clericus – unde apellatus est clericus – de minoribus gradibus, sicut est presbiter, diaconus, subdiaconus, lector, acolitus, exorcista, hostiarius.
Ista omnia volumus ab eis requirere, et archipresbiteri nostri assiduæ ista omnia ab eis requirant.
XI.
[recensere]Et quando missam celebrent, discipulum habeant, qui responsum eis dare possit.