Jump to content

Capitula Sangallensia

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Capitula Sangallensia
saeculo IX
editio: incognita
fons: []
Capitula Sangallensia

Isti sunt capitula.

Ut decani primum semetipsos sollicitudine instruant, qualiter ceteris documento et exemplis prodesse valeant.

Et ipsi tempore constituto ad sinodum venientes nobis referre usque quaque faciant, quomodo unusquisque collegarum suorum in sacro ministerio decertet, videlicet in discendo plebe unde prosit et in augmentando ornamentis ecclesiæ famam vel qualem optineat.

III.

[recensere]

Quod si forte aliquis claudicans quoquo modo exstiterit — scilicet si ebrietati deditus, si contubernio feminarum assuetus, si prodigus, si moribus incomptus et domu sua turpiter versans segnisque ab officio, si nondenis vel mercatis sedulus absque necessitatis causa discurrendo vel in aliquo, unde reprehensibilis digne videri possit, quod minime decet — volumus, ut secundum domini preceptum semel, bis terque a decano ammoneatur; et si se corrigere nequaquam voluerit, antequam fama eius nequitiæ inolescat, decanus auribus innotescere studeat nostris.

Ut nullus presbyter audeat decimam college sui, quaque si ad suam pertinet ecclesiam, recipere, priusquam res ipsa coram nobis ac missis nostris definiatur. Quod si fecerit, sciat se canonica auctoritate cœrcendum.

Ut nemo presbyterorum, sicut sepe inibitum est, de uno manso iuxta sinodale et imperiale decretum et duobus mancipiis censum alicui persolvat. Si vero deinceps quis transgressor huiuscemodi interdicti exstiterit, noscat se canonice feriendum fore.

Preterea volumus, quod quarta pars decime, que iuxta censuram canonicam peragrando parrochiam nostram nobis debetur — si contigerit aliquando nos posse non peragrare, eam in ornatu quolibet quisque ecclesiæ suæ conferat et nobis aut missis nostris ostendat.

VII.

[recensere]

Monemus etiam, ut sacris vestibus et libris ad divinum peragendum officium, sicut iam sepe iniunctum est, unusquisque plenius se quam actenus emendare satagat, quatenus tempore sinodali cum his omnibus, quæ in hoc capitulo continentur, ornatus occurrat, videlicet cum alba, casula, stola, manipulo et zona, calice et patena, missali, martyrologio et conputo necnon et libello predicationis, quoniam sine his fungi sacro officio pleniter nequaquam posse videtur.

VIII.

[recensere]

Ut nomina pænitentum eorumque scelera unusquisque in scedula describat et iugiter previdere satagat, qualiter peniteant, quatenus testis tempore reconciliacionis esse valeat.

Ut unusquisque presbyterorum nomina canonicorum ceterorumque fidelium nostrorum, tam viventium quam et mortuorum, necnon et illorum parrochie defunctorum atque viventium in diptitiis scripta super altare habeat.

Ut nullus presbyter alterius parrochiam adiens presumat in ea sine licentia — si adsumus, nostra, sin autem, archidiaconi nostri — quampiam ecclesiam suscipere neque vel quisquam nostrorum clericum alterius parrochie sine consultu nostro aut archidiaconi audeat recipere. Quod si fecerit, volumus, ut decanus statim nobis innotescat.

Volumus, ut unusquisque, qui duas vel tres habet ecclesias, in unaquaque alternatim diebus dominicis in nocte maneat ac vespertinale et matutinale officium decenter peragat.