Jump to content

Capitula Trecensia

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Capitula Trecensia
saeculo XI
editio: incognita
fons: []
Incipiunt capitula canonicis instituta decretis

Hortamur vestram fraternitatem, ut per singulos menses simul conveniatis et de ministerio vestro, de custodia et cura commissi vobis populi, maxime erga pænitentes, alius alium sollicite consulendo ammoneat, perquirat et cum dei adiutorio corrigere studeat; memor unusquisque, quia pro his omnibus, quos regendos suscepit, eterno iudici reddet rationem.

Ut unusquisque presbiter aut quisque in clericali ordine constitutus suis terminis contentus existat nec alienis quicquam appetat.

III.

[recensere]

Ut nullus presbiter alterius parrochianum, nisi in itinere fuerit vel si contingat, ut ibi placitum habeatur, absque licentia sui presbiteri ad missam recipiat aut sollicitare presumat.

Ut scolam presbiteri pro posse habeant et libros emendatos, qui in æcclesia sufficiant ad peragendum divinum misterium.

Ut sacerdos missam solus nequaquam celebret; esse enim debent, qui ei circumstent, quas ille salutet et a quibus ei respondeatur.

Ut presbiteri vasa et vestimenta æcclesiastica pro pignore sine licentia proprii episcopi aut eius vicarii nullatenus dent et data cum timore et omni celeritate recipere festinent.

VII.

[recensere]

Ut sacrum crisma, quod est insigne christianæ salutis, caute competentibus vasculis reconditum a nemine, nisi tantum a sacerdotibus, contractetur et sub sigillo diligentissime custodiatur.

VIII.

[recensere]

Ut presbiteri secreta non inchœnt, antequam «Sanctus» finiatur, sed cum cæteris clericis et plebe cantent.

Ut nullus presbiter, nisi in æcclesia ab episcopo consecrata, ullo modo missam audeat celebrare.

Ut unusquisque presbiter æcclesia una, ubi ordinatus est, contentus sit nec in duabus aut in plurimis æcclesiis ministrare presumat.

Monemus etiam atque modis omnibus interdicimus, ut nullus presbiter infra parrochiam suam nisi ad propriam æcclesiam nocte in domo iuxta æcclesiam constituta iaceat aut tabernas causa manducandi vel bibendi ingrediatur atque propriam facultatem nusquam, nisi ad æcclesiam, conferat.

XII.

[recensere]

Ut sacros gradus unusquisque diligenter addiscat et subiectos sibi clericos studiose imbuat, quia deinceps a nobis nullus ad hos aliter promovebitur.

XIII.

[recensere]

Ut sacramentum altaris, quod vere corpus est et sanguis domini, et credere et predicare debetis et, quanta reverentia ac religione tractandum sit, summa intentione conspicere.

XIV.

[recensere]

Ut palla altaris, quæ dicitur corporalis, non per alium quempiam aut per feminam, quod maxime abhorrendum est, sed per diaconum vel per subdiaconum abluatur.

Ut infirmis eucharistiam non transmittatis nisi per presbiterum sive diaconum aut subdiaconum vel per aliquem sacris ordinibus mancipatum.

XVI.

[recensere]

Ut unctio olei infirmis iuxta apostoli preceptum tribuatur. Similiter et morientibus commendationem animæ æcclesiastico more impendite.

XVII.

[recensere]

Ut nullus presbiter infra sancta sanctorum, quæ vulgo absida nuncupantur, introitum in æcclesiam habeat.

XVIII.

[recensere]

Omnimodis autem precipimus, ut nullus presbiter subintroductas mulieres habeat in domo sua nec talem personam, unde suspicio mala oriatur.

XIX.

[recensere]

Ut nullus alium supplantet per aliquod ingenium occulte vel manifeste, ut per pretium aut per pecuniam, quod est symonicia heresis, alterius æcclesiam adquirat.