Jump to content

Capitula ad presbyteros parochiae suae

Checked
E Wikisource

Capitula ad presbyteros parochiae suae (Theodulfus Aurelianensis), J. P. Migne Capitula ad presbyteros parochiae suae (0191) THEODULFUS fratribus et compresbyteris nostris Aurelianensis parochiae sacerdotibus, in Domino salutem.

I. Quod subditarum plebium profectum curare debeant, et de dignitate sacerdotum. (0191B) Obsecro vos, fratres dilectissimi, ut erga subditarum plebium profectum et emendationem vigilantissima cura laboretis: quatenus illis viam salutis ostendentes, et eos verbis et exemplis instruentes, et vos de eorum profectu, et nos de vestro, Domino nostro Jesu Christo auxiliante, fructuosos illi manipulos reportemus. Obsecro etiam fraternitatem vestram, ut haec capitula, quae ad emendationem vitae breviter digessi, assidue legatis, et memoriae commendetis, et eorum sive sanctarum scripturarum lectione mores componatis, vitam emendetis, et cum subditis plebibus, opitulante Domino, ad regna (0192B)coelestia pergere certetis. Veraciter nosse debetis et semper meminisse, quia nos, quibus regendarum animarum cura commissa est, pro his qui nostra negligentia pereunt, rationem reddituri sumus: pro his vero quos verbis et exemplis lucrati fuerimus, praemium aeternae vitae percipiemus. Nobis enim a Domino dictum est, Vos estis sal terrae (Matth. V, 13). Quod si populus fidelis cibus est Dei, ejus cibi condimentum nos sumus. Scitote vestrum gradum nostro gradui secundum et pene conjunctum esse. Sicut enim episcopi Apostolorum in Ecclesia, ita nimirum presbyteri caeterorum discipulorum Domini vicem tenent; et illi tenent gradum summi pontificis Aaron, isti vero filiorum ejus. Unde oportet vos semper memores esse tantae dignitatis, memores (0193A)vestrae consecrationis, memores sacrae quam in manibus suscepistis unctionis, ut nec ab eadem dignitate degeneretis, nec vestram consecrationem irritam faciatis, nec manus sacro unguine delibutas peccando polluatis, sed cordis et corporis munditiam conservantes, plebibus exemplum bene vivendi praebentes, his quibus praeestis ducatum ad coelestia regna praebeatis.

II. Quod lectioni et orationi assidue vacandum sit. Oportet vos et assiduitatem habere legendi, et instantiam orandi, quia vita viri justi lectione instruitur, ornatur, et assiduitate lectionis munitur homo a peccato, juxta illum qui dicebat: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Psal. (0193B)CXVIII, 11). Haec sunt enim arma, lectio videlicet et oratio, quibus diabolus expugnatur: haec sunt instrumenta quibus aeterna beatitudo acquiritur: his armis vitia comprimuntur: his alimentis virtutes nutriuntur.

III. Quod lectioni succedere debeat operatio. Sed et si quando a lectione cessatur, debet manuum operatio subsequi, quia otiositas inimica est animae, et antiquus hostis, quem a lectione sive ab oratione vacantem invenerit, facile ad vitia rapit. Per usum namque lectionis discetis qualiter et vos vivatis, et alios doceatis: per usum orationis, et vobis et his quibus in charitate conjuncti estis prodesse valebitis; per manuum operationem et corporis (0193C)macerationem, et vitiis alimenta negabitis, et vestris necessitatibus subvenietis, et habebitis quod necessitatem patientibus porrigatis.

IV. Quo apparatu ad synodum venire debeant. Quando more solito ad synodum convenitis, vestimenta, et libros, et vasa sancta, cum quibus vestrum ministerium et injunctum officium peragitis, vobiscum deferte; nec non duos, aut tres clericos, cum quibus missarum solemnia celebratis, vobiscum adducite, ut probetur quam diligenter, quam studiose Dei servitium peragatis.

V. Quae cura esse debeat panis, vini, et aquae, in missis celebrandis. (0193D)Panes, quos Deo in sacrificium offertis, aut a vobis ipsis, aut a vestris pueris coram vobis, nitide ac studiose fiant, et diligenter observetur ut panis, et vinum, et aqua, sine quibus missae nequeunt celebrari, mundissime atque studiose tractentur, et nihil in his vile, nihil non probatum inveniatur, juxta illud quod ait Scriptura: Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite (II Par. XIX, 9).

VI. Ut feminae ad altare, dum missae celebrantur, non accedant. Feminae missam, sacerdote celebrante nequaquam ad altare accedant, sed locis suis stent, et ibi sacerdos earum oblationes Deo oblaturus accipiat. Memores enim esse debent feminae infirmitatis suae (0194A)at sexus imbecillitatis, et idcirco sancta quaelibet in ministerio Ecclesiae contingere pertimescant; quae etiam laici viri pertimescere debent, ne Ozae poenam subeant, qui dum arcam Domini extraordinarie contingere voluit, Domino percutiente interiit (II Reg. VI).

VII. Ut sacerdos missam solus non celebret. Sacerdos missam solus nequaquam celebret, quia sicut illa celebrari non potest sine salutatione sacerdotis, responsione plebis, admonitione sacerdotis, responsione nihilominus plebis, ita nimirum nequaquam ab uno debet celebrari. Esse enim debent qui ei circumstent, quos ille salutet, a quibus ei respondeatur, et ad memoriam illi reducendum est illud Dominicum: (0194B)Ubicunque fuerint duo veltres in nomine meo congregati, et ego in medio eorum (Matth. XVIII, 20).

VIII. Ut in ecclesiis praeter res sacras alia non recondantur. Videmus crebro in ecclesiis messes et fenum congeri, unde volumus et hoc penitus observetur, ut nihil in ecclesia praeter vestimenta ecclesiastica, et vasa sancta, et libros recondatur: Ne forte, si alia ibi quam oportet negotia exerceantur, a Domino audiamus: Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis eam speluncam latronum (Matth. XXI, 13).

IX. Ut nemo deinceps, praeter paucos qui id meriti sint, in ecclesia sepeliatur. (0194C)Antiquus in his regionibus in ecclesia sepehendorum mortuorum usus fuit, et plerumque loca divino cultui mancipata, et ad offerendas Deo hostias praeparata coemeteria sive polyandria facta sunt. Unde volumus ut ab hac re deinceps abstineatur, et nemo in ecclesia sepeliatur, nisi forte talis sit persona sacerdotis, aut cujuslibet justi hominis, quae per vitae meritum talem vivendo suo corpori defuncto locum acquisivit. Corpora vero quae antiquitus in ecclesiis sepulta sunt nequaquam projiciantur, sed tumuli qui apparent profundius in terram mittantur, et pavimento desuper facto, nullo tumulorum vestigio apparente, ecclesiae reverentia conservetur. Ubi vero tanta est multitudo cadaverum, ut hoc facere difficile sit, locus ille pro coemeterio habeatur, (0194D)ablato inde altari et in eo loco constructo, ubi religiose et pure Deo sacrificium offerri valeat.

X. Ut vaniloquia et profanae actiones in ecclesia prohibeantur. Non debetis ad ecclesiam ob aliam causam convenire, nisi ad laudem Domini et ejus servitium faciendum. Disceptationes vero, et tumultus, et vaniloquia, et caeterae actiones ab eodem sancto loco penitus prohibendae sunt. Ubi enim Dei nomen invocatur, Deo sacrificium offertur, angelorum frequentia inesse non dubitatur, periculosum est tale aliquid dicere vel agere quod loco non convenit. Si enim Dominus illos de templo ejecit qui victimas (0195A)quae sibi offerrentur emebant vel vendebant, quanto magis illos iratus inde abjiciet qui mendaciis, vaniloquiis, risibus et hujuscemodi nugis locum divino cultui mancipatum foedant (Matth. XXI, 12)?

XI. Ut missae nisi in ecclesia non celebrentur. Missarum solemnia nequaquam alibi nisi in ecclesia celebranda sunt, non in quibuslibet domibus et in vilibus locis, sed in loco quem elegerit Dominus, juxta illud quod scriptum est: Vide ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris, sed in loco quem elegerit Dominus, ut ponat nomen suum ibi (Deut. XII, 13).

XII. Ut feminae cum presbytero non habitent. (0195B)Nulla femina cum presbytero in una domo habitet. Quamvis enim canones matrem, et sororem, et hujuscemodi personas, in quibus nulla sit suspicio, cum illo habitare concedant, hoc nos modis omnibus idcirco amputamus, quia in obsequio sive occasione illarum veniunt aliae feminae quae non sunt ei affinitate conjunctae, et eum ad peccandum illiciunt.

XIII. Ut presbyteri ab ebrietate et tabernis abstineant, nec temere cum quibuslibet conviventur Observandum vobis est, ut et vos ab ebrietate abstineatis, et ut plebes subditae abstineant praedicetis, et neque per tabernas eatis bibendo aut comedendo, neque domos aut vicos curiositate qualibet peragretis, (0195C)neque cum feminis aut cum quibuslibet impuris personis convivia exerceatis. Nisi forte paterfamilias quilibet vos ad domum suam invitaverit, et cum sua conjuge et prole velit vobiscum spiritali gaudio laetari, et verborum vestrorum refectionem accipere, et vobis refectionem carnalem charitatis officio exhibere; oportet enim, ut si quando quilibet fidelium carnalibus vos reficit epulis, a vobis reficiatur epulis spiritalibus.

XIV. Ne aliarum ecclesiarum fideles ad suam ecclesiam pertrahere nitantur. Nullus presbyter fidelibus sanctae Dei Ecclesiae de alterius presbyteri parochia persuadeat, ut ad suam ecclesiam concurrant relicta propria ecclesia, et (0195D)suas decimas sibi dent; sed unusquisque sua ecclesia et populo contentus, quod sibi non vult fieri alteri nequaquam faciat, juxta illud Evangelicum: Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, haec eadem facite illis (Matth. VII, 12). Quisquis autem contra haec constituta venerit, aut his monitis nostris reniti tentaverit, aut gradum se sciat amissurum, aut in carcere longo tempore detinendum.

XV. Ne alienos item clericos sollicitent. Hoc quoque modis omnibus prohibemus, ut nullus vestrum alterius clericum sollicitet aut recipiat, quia gravis de hac re in sacris canonibus sententia est.

XVI. De his qui alienas ecclesias muneribus ambiunt. Si quis presbyter inventus fuerit alicui clerico aut laico munera dare, aut dedisse, ut ecclesiam alterius presbyteri subripiat, sciat se pro hac rapina et saeva cupiditate, aut gradum amissurum, aut in carceris aerumna longo tempore poenitentiam agendo detinendum.

XVII. Ut parvulis aliarum parochiarum aegrotantibus baptismum non negent. Si parvulus aegrotans ad quemlibet presbyterum baptismi gratia de cujuslibet parochia allatus fuerit, ei baptismi sacramentum nullo modo negetur. Si quis hoc munus petenti concedere detrectaverit, et (0196B)ille parvulus absque baptismatis gratia mortuus fuerit, noverit se ille qui eum non baptizavit, pro ejus anima rationem redditurum.

XVIII. Ut vasa sacra in alios usus non detorqueant. Nullus presbyter seu laicus praesumat calicem, aut patenam, aut quaelibet vasa sacra et divino cultui mancipata, ad alios usus retorquere. Nam quicunque de calice sacrato aliud bibit praeter Christi sanguinem qui in sacramento accipitur, et patenam ad aliud officium habet quam ad altaris ministerium, deterrendus est exemplo Baltassar qui dum vasa Domini in usus communes assumpsit, vitam pariter cum regno amisit (Dan. V).

XIX. Ad quas scholas mittere consanguineos suos possint, si velint. (0196C) Si quis ex presbyteris voluerit nepotem suum, aut aliquem consanguineum, ad scholam mittere, in ecclesia Sanctae Crucis, aut in monasterio Sancti Aniani, aut Sancti Benedicti, aut Sancti Lifardi, aut in caeteris de his coenobiis quae nobis ad regendum concessa sunt, ei licentiam id faciendi concedimus.

XX. Ut scholas ipsi habeant in quibus fidelium parvulos gratis erudiant. Presbyteri per villas et vicos scholas habeant, et si quilibet fidelium suos parvulos ad discendas litteras eis commendare vult, eos suscipere et docere (0196D)non renuant, sed cum summa charitate eos doceant, attendentes illud quod scriptum est: Qui autem docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII, 3). Cum ergo eos docent, nihil ab eis pretii pro hac re exigant, nec aliquid ab eis accipiant, excepto quod eis parentes charitatis studio sua voluntate obtulerint.

XXI. Vitae Christianae compendiosa institutio. Cum ergo omnium sanctarum Scripturarum paginae instrumentis bonorum operum refertae sint, et per sanctarum Scripturarum campos possint inveniri (0197A)arma quibus vitia comprimantur et virtutes nutriantur, libuit nobis huic nostro capitulari inserere sententiam cujusdam Patris de instrumentis bonorum operum, in qua magna brevitate quid agi quidve vitari debeat, continetur. In primis Dominum Deum tuum diligere ex toto corde, tota anima, tota virtute, deinde proximum tanquam teipsum. Deinde non occidere, non adulterare, non facere furtum, non concupiscere, non falsum testimonium dicere, honorare omnes homines, et quod sibi quis fieri non vult, alii ne faciat. Abnegare semetipsum sibi, ut sequatur Christum. Corpus castigare, delicias non amplecti, jejunium amare, pauperes recreare, nudum vestire, infirmum visitare, mortuum sepelire, in tribulatione subvenire, dolentem consolari. (0197B)A saeculi actibus se facere alienum. Nihil amori Christi praeponere, iram non perficere, iracundiae tempus non reservare, dolum in corde non tenere, pacem falsam non dare, charitatem non derelinquere. Non jurare, ne forte perjures. Veritatem ex corde et ore proferre, malum pro malo non reddere, injuriam non facere, sed et factam patienter sufferre. Inimicos diligere, maledicentes non maledicere sed magis benedicere. Persecutionem pro justitia sustinere. Non esse superbum, non vinolentum, non multum edacem, non somnolentum, non pigrum, non murmurosum, non detractorem. Spem suam Deo committere. Bonum aliquid in se cum viderit, Deo applicet, non sibi: malum vero semper a se factum sciat, et sibi reputet. Diem judicii timere, (0197C)gehennam expavescere, vitam aeternam omni concupiscentia spiritali desiderare, mortem quotidie ante oculos suspectam habere. Actus vitae suae omni hora custodire. In omni loco Deum se respicere pro certo scire. Cogitationes malas cordi suo advenientes mox ad Christum allidere, et seniori spiritali patefacere. Os suum a malo vel pravo eloquio custodire, multum loqui non amare, verba vana aut risui apta non loqui, risum multum aut excussum non amare. Lectiones sanctas libenter audire, orationi frequenter incumbere, mala sua praeterita cum lacrymis vel gemitu quotidie in oratione Deo confiteri. De ipsis malis de caetero emendare, desideria carnis non perficere. Voluntatem propriam odisse, praeceptis sacerdotis et praeceptoris in omnibus obedire, etiam (0197D)si ipse aliter, quod absit, agat, memores illius Dominici praecepti: Quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite (Matth. XXIII, 3). Non velle dici sanctum antequam sit, sed prius esse quod verius dicatur. Praecepta Dei factis quotidie adimplere, castitatem amare, nullum odisse, zelum et invidiam non habere, contentionem non amare, elationem fugere, et seniores venerari, juniores diligere. In Christi amore pro inimicis orare. Cum discordantibus ante solis occasum in pacem redire, et de Dei misericordia nunquam desperare. Ecce haec sunt instrumenta artis spiritalis, quae cum fuerint a nobis die noctuque incessabiliter adimpleta, et in die judicii reconsignata, illa merces nobis a Domino (0198A)recompensabitur, quam ipse promisit: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum (Isai. LXIV, 4; I Cor. II, 9).

XXII Ut omnes fideles orationem Dominicam et symbolum discant Commonendi sunt fideles ut generaliter omnes, a minimo usque ad maximum, orationem Dominicam et symbolum discant; et dicendum eis, quod in his duabus sententiis omne fidei Christianae fundamentum incumbit, et nisi quis has duas sententias et memoriter tenuerit, et ex toto corde crediderit, et in oratione saepissime frequentaverit, catholicus esse non poterit. Constitutum namque est ut nullus (0198B)chrismetur, neque baptizetur, neque a lavacro fontis illius suscipiatur, neque coram episcopo ad confirmandum quemlibet teneat, nisi symbolum et orationem Dominicam memoriter tenuerit, exceptis his quos ad loquendum aetas minime perduxit

XXIII. Ut omnes bis saltem quotidie, mane et vesperi, Deum orent Dicendum illis ut singulis diebus qui amplius non potest, saltem duabus vicibus oret, mane scilicet et vespere, dicens symbolum, vel orationem Dominicam, vel: Qui plasmasti me, miserere mei, vel etiam: Deus, propitius esto mihi peccatori, et Deo gratias pro quotidianae vitae commeatibus, et quia se ad imaginem suam creare dignatus sit, et a pecudibus (0198C)segregare. His actis et solo Deo creatore suo adorato, sanctos invocet, ut pro se intercedere ad majestatem divinam dignentur. Haec faciant quibus basilicae locus prope est, in basilica: qui vero in itinere, aut pro qualibet occasione in silvis aut in agris est, ubicunque eum ipsa hora matutina vel vespertina invenerit, sic faciat, sciens Deum ubique praesentem esse, dicente Psalmista: In omni loco dominationis ejus (Psal. CII, 22); et, Si ascendero in coelum, tu ibi es (Psal. CXXXVIII, 8), etc.

XXIV. De observantia diei Dominici. Diei vero Dominici, quia in eo Deus lucem condidit, in eo manna in eremo pluit, in eo Redemptor humani generis sponte pro salute nostra a mortuis (0198D)resurrexit, in eo Spiritum sanctum super discipulos infudit, tanta esse debet observantia, ut praeter orationes, et missarum solemnia, et ea quae ad vescendum pertinent, nihil aliud fiat. Nam et si necessitas fuerit navigandi, sive itinerandi, licentia datur, ita duntaxat, ut horum occasione missa et orationes non praetermittantur. Conveniendum est sabbato die cum luminaribus cuilibet Christiano ad ecclesiam, conveniendum est ad vigilias sive ad matutinum officium. Concurrendum est etiam cum oblationibus ad missarum solemnia. Et dum ad ecclesiam convenitur. nulla causa dici debet vel audiri, nulla jurgia sunt habenda: sed tantummodo Deo vacandum est, in celebratione videlicet sacrorum officiorum, et exhibitione (0199A)eleemosynarum, et in Dei laudibus cum amicis, proximis et peregrinis spiritaliter epulandum.

XXV. Ut hospitalitatem omnes diligant et gratis exhibeant. Admonendi sunt ut hospitalitatem diligant, et nulli hospitium praebere detrectent, et si cui forte hospitium praestiterint, nullam ab eo mercedem accipiant, nisi forte ille, qui a te recipitur, sponte sua aliquid det. Dicendumque illis qualiter multi per hospitalitatis officium Deo placuerunt, dicente Apostolo, Per hanc enim placuerunt quidam Deo, angelis hospitio susceptis (Hebr. XIII, 2). Et iterum, Hospitales sine murmuratione. (I Petr. IV, 9). Et ipse Dominus ad judicium dicturus est, Hospes eram, et collegistis me (Matth. XXV, 35). Sciant sane quicunque hospitalitatem (0199B)amant, Christum se in hospitibus recipere. Nam ille modus hospitalitatis non solum inhumanus, sed etiam crudelis est, quo nunquam hospes in domum ante recipitur, nisi prius dandi hospitii merces compensetur, et quod Dominus agere jussit pro perceptione regni coelestis, pro acquisitione terrenarum rerum agatur.

XXVI. Ut a perjurii crimine fideles caveant. Praedicandum est etiam ut perjurium fideles caveant, et ab hoc summopere abstineant, scientes hoc grande scelus esse, et in lege, et prophetis, sive Evangelio (Matth. V, 33) prohibitum. Audivimus enim quosdam parvipendere hoc scelus, et levem quodammodo perjuris poenitentiae modum imponere. Qui (0199C)nosse debent, talem de perjurio, qualem et de adulterio, de fornicatione, de homicidio, et de caeteris criminalibus vitiis, poenitentiam imponendam. Si quis vero perpetrato perjurio, aut quolibet criminali peccato, timens poenitentiae longam aerumnam, ad confessionem venire noluerit, ab ecclesia repellendus est, sive a communione et consortio fidelium, ut nullus cum eo comedat, neque bibat, neque oret, neque in suam eum domum recipiat.

XXVII. Ut a falso testimonio fideles abstineant. Dicendum est eis ut a falso etiam testimonio abstineant, scientes et hoc gravissimum scelus esse, et ab ipso Domino in monte Sinai prohibitum, dicente (0199D)eodem Domino, Non falsum testimonium dixeris (Exod. XX, 15); sive, Testis falsus non erit impunitus (Prov. XIX, 5). Sciat se etiam, quisquis hoc perpetraverit, aut tali poenitentia purgandum, ut superius dictum est de perjurio, aut tali damnatione et excommunicatione damnandum, sicut superius insertum est. Dicendumque illis est quod summa, non dicam stultitia, sed nequitia est, pro cupiditate argenti et auri, aut vestimentorum, aut cujuslibet rei, aut quod creberrime contingere solet, propter ebrietatem, in tam grande scelus corruere, ut aut septem annis in arcta aerumna sit, aut ab ecclesia sit repulsus, dicente Domino, Quid prodest homini si lucretur totum mundum, et aniame suae detrimentum faciat (0200A)(Matth. XVI, 26)? quippe cum aliis videatur pius existere, sibimet crudelis existat.

XXVIII. Ut presbyteri ad docendas plebes sint parati. Hortamur vos paratos esse ad docendas plebes. Qui Scripturas scit, praedicet Scripturas: qui vero nescit, saltem hoc, quod notissimum est, plebibus dicat: Ut declinent a malo, et faciant bonum (Psal. XXXIII, 15); inquirant pacem, et sequantur eam, quia oculi Domini super justos, et aures ejus ad preces eorum, etc. Nullus ergo se excusare poterit, quod non habeat linguam, unde possit aliquem aedificare. Mox enim, ut quemlibet errantem viderit, prout potest et valet, aut arguendo, aut obsecrando, aut increpando, ab errore retrahat, et ad peragendum (0200B)bonum opus hortetur. Cum vero, Domino opitulante, ad synodum in unum convenerimus, sciat nobis unusquisque dicere, quantum Domino adjuvante laboraverit, aut quem fructum acquisierit. Et si quis forte nostro indiget adjutorio, nos cum charitate admoneat, et nos cum charitate nihilominus ei pro viribus adjutorium ferre non differemus.

XXIX. Quonam orandi modo fideles uti debeant. Admonere debetis fideles, ut assiduitatem et studium habeant orandi. Ipse autem orandi modus talis esse debet, ut primum dicto symbolo, quasi fidei suae recensito fundamento, dicat quisquis est tribus vicibus: Qui plasmasti me, miserere mei, et tribus vicibus: Deus, propitius esto mihi peccatori, et compleat (0200C)orationem Dominicam. Si ergo locus aut tempus exegerit, deprecetur sanctos apostolos et martyres, ut pro eo intercedant. Et armata fronte signo crucis, elevatis cum corde et manibus et oculis, Deo gratias agat. Si vero tempus ad haec omnia peragenda minus sufficiens fuerit, sufficiat tantum: Qui plasmasti me, miserere mei; et, Deus, propitius esto mihi peccatori, et oratio Dominica tantum cum gemitu et contritione cordis.

XXX. De confessione peccatorum Deo quotidie facienda. Omni etenim die Deo in oratione nostra, aut semel, aut bis, aut quanto amplius possumus, confiteri debemus peccata nostra, dicente Propheta, Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non (0200D)abscondi. Dixi, Confitebor adversus me injustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI, 5). Facta etenim confessione cum gemitu et lacrymis Domino in oratione, recitandus est psalmus quinquagesimus, sive vigesimus quartus, sive trigesimus primus, atque alii ad rem pertinentes, et sic complenda est oratio. Quia confessio quam sacerdotibus facimus, hoc etiam nobis adminiculum affert, quia accepto ab eis salutari consilio, saluberrimis poenitentiae observationibus, sive mutuis orationibus, peccatorum maculas diluimus. Confessio vero, quam soli Deo facimus, in hoc juvat quia quanto nos memores sumus peccatorum nostrorum, tanto horum Dominus obliviscitur: et e contrario, quanto (0201A)nos horum obliviscimur, tanto Dominus reminiscitur, dicente Propheta, Et peccatorum tuorum non memorabor (Jerem. XXXI, 34). Tu autem memor esto quod David propheta se fecisse testatur, cum dicit, Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper (Psal. L, 4).

XXXI. Qui ad confessionem veniunt omnia confiteri, et de omnibus examinari debent. Confessiones dandae sunt de omnibus peccatis quae sive in opere, sive in cogitatione perpetrantur. Octo sunt principalia vitia, sine quibus vix ullus inveniri potest. Est enim gastrimargia, hoc est ventris ingluvies, secundo fornicatio, tertio acedia sive tristitia, (0201B)quarto avaritia, quinto vana gloria, sexto invidia, septimo ira, octavo superbia. Quando ergo quis ad confessionem venit, diligenter debet inquiri quomodo aut qua occasione peccatum perpetraverit quod peregisse se confitetur, et juxta modum facti debet ei poenitentia indicari. Debet ei persuaderi ut et de perversis cogitationibus faciat confessionem. Debet ei etiam injungi ut de octo principalibus vitiis faciat suam confessionem, et nominatim ei debet sacerdos unumquodque vitium dicere, et suam de eo confessionem accipere.

XXXII. Quod unusquisque opera misericordiae quae in alios exercet, in seipso spiritaliter agere debeat. Esurientes satiandi sunt, sitientes potandi, nudi (0201C)operiendi, infirmi et qui in carcere sunt visitandi, et hospites colligendi, dicente Domino, Esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere, etc. (Matth. XXV, 35). Nam haec omnia, et in se quisque debet spiritaliter agere, et in aliis corporaliter adimplere, quia pene nihil prosunt haec omnia ad vitam aeternam compensandam, si luxuriose, superbe, invide, et, ne singula replicem, si vitiose et inordinate quis vivat, et a caeteris bonis operibus vacet. Qui ergo videt se Christum non habere, qui dixit, Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Joan. VI, 41), et charitatem, quae est pastus animae, non habet, esurit quidem: sed si per bona opera Christo adjungit se, et charitatis dulcedine replet, esurientem omnino se pavit. Qui doctrina Spiritus sancti et (0201D)Scripturarum sanctarum fluentis caret, sitiens est; sed si se fluentis verbi Dei irriget, et mentem suam spiritalis poculi dulcedine ebriet, iste se sitientem potat. Qui videt se justitia, sive caeteris bonorum operum exhibitionibus nudatum, et induit se justitia, sive caeteris virtutibus, nudum se procul dubio vestit. Si in lecto vitiorum suorum jacet, et morbo iniquitatis suae laborat, et funibus peccatorum suorum constrictus est, et vitiorum suorum obsitus pariete in tenebris iniquitatis suae, est infirmus quidem; sed si de luto vitiorum per confessionem egreditur, et per poenitentiae lamenta vinculis peccatorum absolvitur, et ad lucem bonorum operum egreditur, infirmum et in carcere positum se procul dubio visitat. (0202A)Si in hujus vitae via videt se laborare, et vitiorum procella quasi quadam aeris intemperie inquietari, et receptaculum bonorum operum non habere, sciat se in itinere positum hospitio egere: at si se ad virtutum domum deducat, et sese in earum tutamine recipiat, hospitem quidem suscipit. Quae omnia cum sibi spiritaliter exhibet, Christum in se, cujus ipse membrum est, pascit, potat, vestit, visitat ac suscipit.

XXXIII. De officio filiorum erga parentes, et parentum erga filios. Admonendi sunt fideles sanctae Dei Ecclesiae ut filios suos et filias suas doceant parentibus obedientiam exhibere, dicente Domino, Fili, honorifica patrem (0202B)tuum (Eccli. VII, 29); nam et ipsi parentes erga filios suos ac filias suas modeste debent agere, dicente Apostolo: Et vos, parentes, nolite ad iracundiam provocare filios vestros (Ephes. VI, 4). Nam et hoc dicendum est eis ut si illi genitali affectu parcere velint injuriis filiorum, non has impune Dominus sinit, nisi forte digna poenitentia exhibeatur, et quia levius est filiis parentum quaelibet flagella suscipere quam Dei iram incurrere.

XXXIV. Vera charitas quaenam sit. Admonendus est populus quod haec sit vera charitas quae Deum diligit plusquam se, et proximum tanquam se, et quae nihil vult alii facere nisi quod (0202C)sibi vult fieri; et plura quae recensere longum est. Nam et quicunque in potu et cibo, et dandis atque accipiendis rebus, charitatem tantum putant, non mediocriter errant, dicente Apostolo, Regnum Dei non est cibus et potus (Rom. XIV, 17). Nam et ipsa quando cum charitate faciunt, bona sunt, et inter virtutes computanda.

XXXV. Quid cavere mercatores debeant qui negotiantur. Admonendi sunt qui negotiis ac mercationibus rerum invigilant, ut non plus terrena lucra quam vitam cupiant sempiternam. Nam qui plus de rebus terrenis quam de animae suae salute cogitat, valde a via veritatis aberrat, et juxta quemdam sapientem, in vita (0202D)sua perdidit intima sua. Sequendus est enim in hac parte, sicut et in caeteris, apostolicus sermo, qui ait, Et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio proximum suum (I Thes. IV, 6); vindex est enim Deus de his omnibus. Sicut enim ab his qui labori agrorum et caeteris laboribus victum atque vestitum et necessaria usibus humanis acquirere inhiantes stant, decimae et eleemosynae dandae sunt: ita his quoque qui pro necessitatibus suis negotiis insistunt, faciendum est. Unicuique enim homini Deus dedit artem qua pascatur, et unusquisque de arte sua, de qua corporis necessaria subsidia habet, animae quoque, quod magis necessarium est, subsidium administrare debet.

XXXVI. Quid curandum sit ante Quadragesimam, et quod septem modis peccata dimittantur. (0203A) Hebdomada una ante initium Quadragesimae confessionis sacerdotibus dandae sunt, poenitentia accipienda, discordantes reconciliandi, et omnia jurgia sedanda, et dimittere debent debita invicem de cordibus suis, ut liberius dicant, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et sic ingredientes in beatae Quadragesimae tempus mundis et purificatis mentibus ad sanctum Pascha accedant, et per poenitentiam se renovent, quae est secundus baptismus. Sicut enim baptismus peccata, ita poenitentia purgat. Et quia post baptismum peccator denuo non potest baptizari, (0203B)hoc medicamentum a Domino poenitentiae datum est, ut per eam vice baptismi peccata post baptismum diluantur. Septem enim modis peccata dimitti Scripturae sanctae demonstrant. Primo, in baptismate, qui propter remissionem peccatorum datus est. Secundo, per martyrium, juxta illud quod ait Psalmista, Beatus cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 2). Quia juxta ejusdem David sententiam, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Ibid., v. 1). Remittuntur peccata per baptismum, teguntur per poenitentiam, non imputantur per martyrium. Tertio, per eleemosynam, juxta Danielem, qui profano Nabuchodonosor regi ait, Peccata tua eleemosynis redime in misericordiis pauperum (Dan. IV, 24); et illud, Ignem (0203C)ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33). Et Dominus in Evangelio, Verumtamen date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Quarto, si remittat quis peccanti in se peccata sua, juxta illud, Dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobis (Marc. XI, 25); et illud, Sic et Pater vester dimittet vobis peccata vostra, si remiseritis unicuique de cordibus vestris (ibid.). Quinto, si per praedicationem suam quis et per bonorum exercitium alios ab errore suo convertat, juxta illud quod ait Apostolus, Quoniam si converti fecerit quis peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum (Jacob. V, 19). Sexto per charitatem, juxta illud, Charitas Dei cooperit multitudinem peccatorum (0203D)per Jesum Christum Dominum nostrum (I Petr. IV, 8). Septimo, per poenitentiam, juxta illud quod ait David, Conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina (Psal. XXXI, 4).

XXXVII. Quod jejunium Quadragesimae summa cura observandum sit. Ipsa autem Quadragesima cum summa observatione custodiri debet, ut jejunium in ea, praeter dies Dominicos, qui abstinentiae subtracti sunt, nullatenus resolvatur, quia ipsi dies decimae sunt anni nostri, quos cum omni religione et sanctitate transigere (0204A)debemus. Nulla in his occasio sit resolvendi jejunii, quia alio tempore solet jejunium charitatis causa dissolvi, isto vero nullatenus debet. Quia in alio jejunare in voluntate et arbitrio cujuslibet positum est, in hoc vero non jejunare, praeceptum Dei transcendere est. Et in alio tempore jejunare, praemium abstinenti acquirere est: in hoc vero, praeter infirmos ac parvulos, quisquis non jejunaverit, poenam sibi acquirit, quia eosdem dies Dominus, et per Moysem, et per Eliam, et per semetipsum sacro jejunio consecravit.

XXXVIII. Quod cum jejunio eleemosyna jungenda sit. Diebus vero jejunii eleemosyna facienda est, et cibum vel potum, quo quisque uti debuit si non jejunaret, (0204B)pauperibus eroget, quia jejunare et cibos prandii ad coenam reservare, non mercedis, sed ciborum est incrementum.

XXXIX. Quod jejunium ante vespertinum officium solvi non debeat. Solent plures, qui se jejunare putant, mox ut signum audiunt ad nonam, manducare, qui nullatenus jejunare credendi sunt, si ante manducaverint quam vespertinum celebretur officium. Concurrendum est enim ad Missas, et auditis missarum solemnibus, sive vespertinis officiis, largitis eleemosynis, ad cibum accedendum est. Si vero aliquis necessitate constrictus fuerit ut ad missam convenire non valeat, aestimata vespertina hora, completa oratione (0204C)sua, jejunium absolvere debet.

XL. A quibusnam abstinendum sit cum jejunatur. Abstinentia vero in his diebus omnium deliciarum esse debet, et sobrie, et caste vivendum. Qui vero ovis, caseo, piscibus et vino abstinere potest, magnae virtutis est: qui autem his, aut infirmitate interveniente, aut quolibet opere, abstinere non potest, utatur. Tantum ut jejunium usque ad vesperum solemniter celebret: et vinum non ad ebrietatem, sed ad refectionem corporis sui sumat. A caseo vero, lacte, butyro et ovis abstinere, et non jejunare, dementissimum est, et omni ratione semotum. Vini enim ebrietas et luxuria prohibita sunt, (0204D)non lac et ova. Non ait Apostolus: Nolite comedere lac et ova, sed, Nolite inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. V, 28).

XLI. Quibus diebus in Quadragesima communicare debeant fideles, et de paschalis hebdomadae celebritate. Singulis diebus Dominicis in Quadragesima, praeter hos qui excommunicati sunt, sacramenta corporis et sanguinis Christi sumenda sunt, et in Coena Domini et in Parasceve, in vigilia Paschae, et in die Resurrectionis Domini penitus ab omnibus communicandum, et ipsi dies paschalis hebdomadae omnes aequali religione colendi sunt.

XLII. Quod jejuniorum diebus cessare debeant lites et contentiones. (0205A) In his jejuniorum diebus nullae lites, nullae contentiones esse debent, sed in Dei laudibus et in opere necessario persistendum. Arguit enim eos qui contentiones et lites Quadragesimae tempore exercent, et qui debita a debitoribus exigunt, Dominus per prophetam dicens: Ecce in die jejunii vestri inveniuntur voluntates vestrae, et omnes debitores vestros repetitis. Ecce ad lites, et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie (Isa. LVIII, 3).

XLIII. Quod diebus jejuniorum abstinendum sit a conjugibus. Abstinendum est enim in his sacratissimis diebus (0205B)a conjugibus, et caste et pie vivendum, ut sanctificato corde et corpore isti sancti dies transigantur, et sic perveniatur ad diem sanctum Paschae, quia pene nihil valet jejunium quod conjugali opere poluitur, et quod orationes, vigiliae et eleemosynae non commendant.

XLIV. De sacra communione, quo modo, et quam frequenter usurpanda sit. Admonendus est populus ut ad sacrosanctum sacramentum corporis et sanguinis Domini nequaquam indifferenter accedat, nec ab hoc nimium abstineat: sed cum omni diligentia eligat tempus, quando aliquandiu ab opere conjugali abstineat, et vitiis se (0205C)purget, virtutibus exornet, eleemosynis et orationibus insistat, et sic ad tantum sacramentum accedat. Quia sicut periculosum est impurum quemque ad tantum sacramentum accedere, ita etiam periculosum est ab hoc prolixo tempore abstinere. Salva ratione eorum, qui excommunicati, non quando eis libet, sed certis temporibus communicant, et religiosis quibuscunque sancte viventibus, qui pene omni die id faciunt.

XLV. Ut diebus Dominicis populus per missas peculiares a publicis non abstrahatur. Ut Missae, quae per dies Dominicos peculiares a sacerdotibus fiunt, non ita in publico fiant, ut per eas populus a publicis missarum solemnibus, quae (0205D)hora tertia canonice fiunt, abstrahatur: quia pessimus usus est apud quosdam, qui in diebus Dominicis, sive in quibuslibet festivitatibus, mox ubi missam celebrari, etiamsi pro defunctis sit, audierint, abscedunt, ut per totum diem a primo mane ebrietati et comessationi potius quam Deo deserviant

XLVI. Ut omnes ad matrem ecclesiam missarum solemnia et praedicatorem audituri conveniant, neque ante peractum officium cibum capiant. (0206A) Admonendus est populus ut ante publicum peractum officium ad cibum non accedat, et omnes ad sanctam matrem ecclesiam missarum solemnia et praedicationem audituri conveniant, et sacerdotes per oratoria nequaquam missas nisi tam caute ante secundam horam celebrent, ut populus a publicis solemnitatibus non abstrahatur. Sed sive sacerdotes, qui in circuitu urbis, aut in eadem urbe sunt, sive populus, ut praediximus, in unum ad publicam missarum celebrationem conveniant, exceptis Deo sacratis feminis, quibus mos est ad publicum non (0206B)egredi, sed claustris monasterii contineri.

Dilectissimi fratres, sanctissimi consacerdotes, et nostri ministerii adjutores, obsecro vos supplici animo in praesentia Domini nostri Jesu Christi et sanctorum ejus, ut digni Deo in omni religione charitatis et castitatis deserviatis, et sitis populo Dei doctores et ductores in omni exemplo bono, ut populus Dei utrumque et per vestram sanctam conversationem et devotam praedicationem erudiatur in laudem et in gloriam sancti nominis Domini nostri Jesu Christi, et in salutem sempiternam animarum vestrarum. Conversamini coram Deo et coram omni populo in castitate corporis vestri et humilitate animae vestrae, et sanctam charitatem ad omnes, nihil facientes unde sacerdotium sanctitatis vestrae (0206C)reprehensibile fiat, nec aliquid in vestra reperiatur vita quod juste a quolibet detrahi possit. Sint mores vestri sine cupiditate mala, sine avaritia, sine comessatione et ebrietate, sicut decet sanctos Dei sacerdotes, qui populo Dei praeesse debent et gubernare ecclesias Christi. Discite fidem catholicam, praedicate diligentissime, et eam populo praedicate, unusquisque in ecclesia vestra, et facite officia vestra in Dei omnipotentis honore statutis temporibus, ut Deus omnipotens honorificetur, et nomen ejus sanctum ab omnibus laudetur, qui vos vident honorifice facere sacerdotium vestrum, et servitium omnipotentis Dei. Digne praedicate populo, ut confessionem faciant peccatorum suorum et poenitentiam accipiant qualiter a Deo remissionem habere non (0206D)possunt delictorum suorum, nisi puram faciant confessionem et poenitentiam justam, et abstineant se a peccatis quae ante fecerunt, quia haec est vera poenitentia et certissima indulgentia, ut iterum eadem non faciat homo delicta pro quibus veniam poposcit. Abstineant se a fornicatione; et qui feminas (0207A)habent, legitime temporibus statutis eis utantur, et honorifice habeant feminas suas, et sic fidem castitatis conservent uxoribus, sicut velint quod uxores suae illis custodiant. Filios vel filias quas habent, erudiant illos in timore Dei et in sanctitate sua, ut non sint fures, nec latrones, nec fornicatores, nec alias quaslibet immunditias faciant in corpore suo ad implendam libidinem: ut sint obedientes parentibus suis in omni bono, ut digni sint benedictionem accipere a Domino; et praedicate omnibus veritatem amare, benignos esse ad pauperes, peregrinosque et miseros, de substantia quam illis dederit Deus, non solum aliena non excipiant, sed etiam sua benigne tribuant. Si velint benedictionem Dei habere, non falsum testimonium dicant, ne perjuria faciant, quia (0207B)falsos testes et perversos Deus damnat in aeternum; et admonete eos ut faciant fideliter quaecunque dominis suis debeant facere in omni labore et opere quod injunctum sit eis; ut saepius ad ecclesias veniant, maxime festivis diebus, ad orationem, ad audiendum verbum Dei, et non otiosis verbis ibi maneant in orationem: puram et sanctam habeant humilitatem inter se, et patientiam et charitatem, quae est totius boni caput et firmamentum. Praedicate eis quod est unus Deus omnipotens creator coeli et terrae, qui in Filio suo Domino nostro Jesu Christo mundum redemit, regnumque coelorum omnibus fidelibus aperuit, in quo judicaturus est mundum. Praedicate illis de futuro judicio, de poenis impiorum perpetuis, confessionem et poenitentiam facere (0207C)de peccatis suis, vel eadem dimittere peccata. Nominate illa peccata quae beatus Paulus doctor gentium enumeravit, dicens: An nescitis quoniam iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare, quoniam neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque perjuri, neque rapaces, regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9); qui vero haec vel his similia agunt, si confiteri et poenitentiam agere negligunt, aeternis tormentis et flammis cum diabolo condemnabuntur: qui vero regnum Dei intrare cupiunt, faciant justitiam, misericordiam, veritatem, benignitatem, obedientiam, necnon et eleemosynam prout habent facultatem: jejunia quoque et orationes (0207D)exerceant, habentes charitatem Dei omnipotentis, et bonum facientes omni homini, prout possint. Vivant in castitate et pietate, in humilitate, et obedientia, et fide bona, et confidant in Dei misericordia, (0208A)ut indulgeat illis omnia delicta sua, et aeterna gaudia illis perdonare cum sanctis suis dignetur. Haec, sanctissimi sacerdotes Christi, ad aeternam vitam cum sanctis episcopis et apostolis convocati praedicate populo, et vosmetipsos dignos facite in omni religione et castitate in conspectu omnipotentis Dei, quatenus concedat vobis cum multiplici laboris vestri fructu aeternae beatitudinis gloriam recipere. Omnipotens Deus vos proficere faciat in opere bono, dilectissimi fratres.

ADDITIO AD CAPITULARE THEODULFI. Duo posteriora capitula rediguntur in unum in codice Suessionico, auctiora editis, quae talia sunt

Sancitum ut missae quae per dies Dominicos peculiares a sacerdotibus fiunt, ne ita in publico fiant ut (0208B)populus eas audire queat, et praeterea a publicis missarum solemniis, quae hora tertia canonice fiant se abstrahat; nam pessimum usum quidam in hoc habent, quando in diebus Dominicis, sive in aliis solemnibus diebus missas, licet pro defunctis, sive alias quascunque, quae familiariter a sacerdotibus fiunt, audire respiciant, et a primo mane per totum diem ebrietatibus, et commessationibus atque vaniloquiis potius quam Deo deserviunt. Propterea providendum est ut omnes ad publicam sanctam matrem ecclesiam, ad missarum solemnia et praedicationem audituri conveniant. Simul et hoc statutum est ut in civitate in qua episcopus constitutus est omnes presbyteri et populi, tam civitatis quam et suburbani, revestiti in ipsa missa usque ad benedictionem (0208C)episcopi et communionem devota mente stare debent, et postea si voluerint, cum licentia ad suos titulos benedictione et communione percepta revertantur. Et hoc summopere cavendum est sacerdotibus, ut per oratoria neque per suburbana monasteria, vel ecclesias suburbanas, missas nequaquam nisi tam caute ante secundam horam, foribusque reseratis, celebrare praesumant, ut populus a publicis solemnitatibus tali occasione accepta, a missa sive a praedicatione episcopi se minime subtrahere possit, sed omnes tam sacerdotes suburbani, quam et in urbe constituti, et populus cunctus, ut praediximus, una cum illis ad publicam missarum celebrationem conveniant, et nulli extra parvulos et infirmos, licet missam auditam habeant, tam in civitatibus (0208D)quam et in parochiis edere et bibere praesumant ante publicum peractum officium. Si quis haec statuta transgredi tentaverit, canonico judicio usque ad satisfactionem subdatur.