Jump to content

Capitula collecta ex fragmentis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitula collecta ex fragmentis
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 99

Capitula collecta ex fragmentis (Theodorus Cantuariensis), J. P. Migne

Hic praetermittuntur quae supra notata sunt ad Poenitentiale Theodori.

(0953D)CAP. VI.

Qui bis baptizati sunt ignorantes, non indigent poenitentia, nisi quod secundum canones non possunt ordinari, nisi pro magna necessitate. Qui vero non ignorant, quasi iterum Christum crucifixerunt, poeniteant septem annis, quarta feria, et sexta feria, et tribus quadragesimis.

(0954D)EX CAP. VII.

Qui operantur in die Dominico, Graeci prima vice arguunt, secunda tollunt aliquid, tertia vice tertiam partem de rebus, et vapulant, vel septem diebus poeniteant.

EX CAP. IX.

Ecclesiam licet ponere in alio loco si necesse sit, (0955A)et tunc debet iterum sacrificari, nec tantum sancta aqua aspergi.

CAP. XII.

Graeci omni Dominica die communicant, sive clerici sive laici, et qui tribus Dominicis non communicaverint, excommunicentur. Romani similiter communicant qui volunt, qui autem noluerint, non excommunicentur. Poenitentes vero secundum canones non debent communicare ante consummationem poenitentiae. Theodorus dicit: Nos vero per misericordiam post annum vel sex menses licentiam damus. Una poenitentia est viduae et puellae; majorem meruit, quae virum habet, si fornicationis crimen commiserit.

CAP. XIV

(0955B)Bigamus poeniteat primo anno, quarta feria et sexta feria; et in quadragesimis tribus abstineat se a carnibus, et separetur.

CAP. XVI.

In primo conjugio debet presbyter missam agere, et benedicere ambos: et postea abstineant se ab ecclesia triginta diebus; quibus peractis poeniteant 15 diebus, et vacent orationi, et postea communicent cum oblatione.

CAP. XVII.

Ingenuus cum ingenua conjungi debet.

CAP. XVIII

Si quis maritus votum Domino habet virginitatis adjungitur uxori, postea non dimittat uxorem, sed poeniteat tribus annis. Vota stulta frangenda sunt et (0955C)importabilia. Mulier non debet vovere sine licentia viri sui; sed si voverit, dimitti potest.

CAP. XXXI.

Animalia coitu hominibus commixta occidantur, et carnes canibus projiciantur; et ubi dubium est, non comedenda.

CAP. XXXII.

In uno altari duas facere missas conceditur: et ille qui prius manducare probatur, ad osculum non permittitur.

CAP. XXXIV.

Infantes monasterii quatuordecim annis carnem manducant.

(0955D)CAP. XXXV.

Confessio Deo soli, si necesse est, agi licet.

CAP. XL.

Qui cum sorore fornicatur, quatuordecim annis poeniteat.

(0956A)CAP. XLI.

Sacerdos tangendo mulierem coinquinatus, 40 diebus poeniteat.

EX CAP. XLIV.

Maritus non debet uxorem suam nudam videre.

CAP.

Qui acceperit sacrificium post cibum, septem diebus in judicio episcoporum.

CAP. LI.

Qui occiderit monachum vel clericum arma relinquat, et Domino serviat, vel septem annis poeniteat.

CAP. LII.

Qui episcopum vel presbyterum occiderit, regi dimittendus est ad judicium.

(0956B)CAP. LIII.

Si laicus alterum odii meditatione occiderit, si non vult arma relinquere, poeniteat septem annis sine carne; si per iram subitam, tribus annis: si autem casu vel eventu, uno anno.

CAP. LIV.

Pecunia ecclesiae furata, sive rapta, reddatur quadruplum; populari, dupliciter

CAP. LV.

Si quis fornicaverit cum virgine, uno anno poeniteat: Si cum maritata, tribus annis; unum integrum, duos alios 40 dies poeniteat.

CAP. LVII.

Mulier quae se fornicationis amore ad alteram conjunxerit, septem annis poeniteat. Sic et alia quae (0956C)semen viri sui miscens cibo, ut inde plus ejus amorem suscipiat.

CAP. LVIII.

Sacrata virgo fornicans, septem annis poeniteat.

CAP. LIX.

Qui homicidium vel furtum commiserit, et non composuit illis quibus nocuit, quando confessus fuerit episcopis vel presbytero peccata sua, debet illis aut propria reddere, vel componere; si vero non habuerit substantiam unde componere potest, vel nescierit quibus nocuit, poenitentia plus augetur.

CAP. LX.

Qui cibum immolatum comederit, deinde confessus fuerit, sacerdos consideret personam, in qua aetate contigit; et ita auctoritas sacerdotalis circa (0956D)infirmum moderetur.

CAP. LXI.

Mulier quae sobolem necaverit, septem annis poeniteat.

CAP. LXII.

Laicus si de monasterio monachorum furtim discesserit, (0957A)aut intret monasterium Domino servire, aut humanum subeat.

CAP. LXV.

Qui per jussionem domini sui occiderit hominem, dies 40 jejunet.

CAP. LXVI.

Ante natalem Domini nostri Jesu Christi, Graeci sera et Latini nona hora missas celebrant.

CAP. LXX.

Qui pecuniam in praedam duxerit, tertiam partem eroget, et 40 dies jejunet.

CAP. LXXIII.

Qui dimiserit uxorem suam alteri conjungens, septem annis poeniteat.

CAP. LXXV

(0957B)Patri et filio matrem et filiam licet in matrimonio habere.

CAP. LXXVII.

Mulier sponte perdens partum suum, si ante 40 dies conceptionis, annum unum poeniteat, si vero post, tres annos poeniteat.

EX CAP. LXXX.

Similiter quae ab ipsis supradictis consecratur, aqua exorcizata aspergantur, et aliqua collectione confirmentur.

CAP. LXXXVIII.

Presbyter si viam ambulaverit, et occurrens mulier rogans eum filium suum infirmum baptizari, ipse pro itineris sui festinatione neglexerit; quicunque (0957C)etiam praesumpserit in provincia sua propria, aut aliena, vel ubicunque inventa fuerit qui commendatum sibi infirmum non vult baptizare, et sic sine baptismo morietur, deponatur. Similiter autem si hominem occiderit, aut fornicationem fecerit, deponatur.

CAP. XCI.

Qui duxerit viduam in uxorem sibi vel post baptismum, sive ante baptismum, non potest esse presbyter.

CAP. XCII.

Non communicet vir cum uxore sua adultera, similiter et uxor cum adultero viro non ineat pacem communicationis.

(0958A)CAP. XCIV.

Si quis episcopus vel presbyter fracta oblatione non communicaverit, dicat rationabilem causam; sin aliud, deponatur.

CAP. XCV.

Omnes fideles qui ingrediuntur ecclesiam ac sanctam oblationem non praesumunt, nec percipiunt sacrificium, cum convenit privari communione.

CAP. XCVI.

Episcopus non exeat ad aliam parochiam, et suam relinquat; nisi episcopus multorum judicio et maxime supplicatione perficiat.

CAP. XCVII.

Eunuchus si per insidias hominum factus est, vel si in persecutione ejus amputata sunt virilia, vel (0958B)si ita factus est natus, et est dignus, efficiatur episcopus. Si quis amputaverit sibimetipsis virilia, omnino non potest esse clericus. Si quis post gradum amputaverit virilia, omnino damnetur. Si quis semetipsum absciderit, tribus annis communione privetur.

CAP. XCIX.

Nullus per pecuniam obtineat gradum: sin vero, et ipse, et ordinator ejus omnibus modis a communione projicientur.

CAP. CI.

Qui carnes immundas manducaverint, et olera quae cum carne coquuntur, cessare oportet a ministerio.

CAP. CVI.

Episcopus, presbyter, diaconus confiteri debet (0958C)peccatum suum. Confessio Deo soli, si necesse est agi licet.

CAP. CVII.

Daemonium sustinenti licet petras et olera habere sine incantatione.

CAP. CVIII.

Perjures tribus annis poeniteant. Sodomitae septem annis; molles uno anno.

CAP. CXIV.

Stando orandum pro reverentia Dei.

EX CAP. ULTIMO.

Basilius judicavit pueris licentiam nubere ante sexdecim annos, si abstinere non potuerint, quamvis monachi fuissent.

(no appa