1.
[recensere]Volumus atque iubemus, ut comites nostri propter venationem et alia ioca placita sua non dimittant nec ea minuta faciant, sed ad exemplum quod nos cum illis placitare solemus, sic et illi cum suis subiectis placitent et iustitias faciant. Et de singulis capitulis quæ eis præcepimus per semetipsos considerare studeant, ut nihil prætermittatur ab eis quæ vel infra patriam vel foras patriam in hoste faciendum iniungimus.
2.
[recensere]Si partibus Hispaniæ sive Avariæ solatium ferre fuerit necesse præbendi, tunc de Saxonibus quinque sextum præparare faciant; et si partibus Beheim fuerit necesse solatium ferre, duo tercium præparent; si vero circa Surabis patria defendenda necessitas fuerit, tunc omnes generaliter veniant.
3.
[recensere]De Frisionibus volumus, ut comites et vassalli nostri, qui beneficia habere videntur, et caballarii omnes generaliter ad placitum nostrum veniant bene præparati; reliqui vero pauperiores sex septimum præparare faciant, et sic ad condictum placitum bene præparati hostiliter veniant.
4.
[recensere]Volumus itaque atque præcipimus, ut missi nostri per singulos pagos prævidere studeant omnia beneficia quæ nostri et aliorum homines habere videntur, quomodo restaurata sint post annunciationem nostram sive destructa. Primum de æcclesiis, quomodo structæ aut destructæ sint in tectis, in maceriis sive parietibus sive in pavimentis necnon in pictura etiam et in luminariis sive officiis. Similiter et alia beneficia, casas cum omnibus appenditiis earum et laboratu sive adquisitu; vel etiam quid unusquisque, postquam hoc facere prohibuimus, in suum alodem ex ipso beneficio duxit vel quid ibidem exinde operatus est. Qualiter autem sit, hoc unusquisque vicarius singulis comitatibus in suo ministerio simul cum nostris missis prævideat, et sicut ipse hoc coniurare valeat, totum sicut invenerit in brevem mittat, et ipsos breves nobis deferant. Et omnes hii qui in ipsa beneficia habent, una cum nostris missis veniant, ut scire possimus qui sint, aut qui suum beneficium habeat condrictum aut distructum. Similiter et illorum alodes prævideant, utrum melius sint constructi ipsi alodi aut illud beneficium; quia auditum habemus, quod aliqui homines illorum beneficia habent deserta et alodes eorum restauratos.