Jump to content

Capitula ecclesiastica ad Salz data (803-804)

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitula ecclesiastica ad Salz data (803-804)
803-804
editio: incognita
fons: []
Capitula ecclesiastica ad Salz data

Ut ecclesiæ Dei bene constructæ et restauratæ fiant, et episcopi unusquisque infra suam parrochiam exinde bonam habeat providentiam, tam de officio et luminaria quamque et de reliqua restauratione.

De decimis: ubi antiquitus fuerunt ecclesiæ baptismales et devotio facta fuit, iuxta quod episcopus ipsius parrochiæ ordinaverit omnimodis fiant donatæ. Et si per donationes regum aut ceterorum Deum timentium bonorum hominum ad episcopia sen monasteria aliquæ res delegatæ sunt et ex ipsis rebus antiquitus ad ipsas ecclesias priores decimæ datæ fuerint, ipsa antiqua donatio vel devotio firma et stabilis omnino permaneat, et ipsas res ubi delegatas esse videntur permaneant, tamen, ut supra diximus, decimas de ipsis rebus qui eas possidere videtur persolvat.

Quicumque voluerit in sua proprietate ecclesiam ædificare, una cum consensu et voluntate episcopi in cuius parrochia fuerit licentiam habeat; verumtamen omnino prævidendum est, ut aliæ ecclesiæ antiquiores propter hanc occassionem nullatenus suam iustitiam aut decimam perdant, sed semper ad antiquiores ecclesias persolvantur.

Ut unusquisque episcopus in sua parrochia secundum canonicam institutionem presbiteros ordinari faciat.

Ut nullus in monasterio puellarum vel ancillarum Dei intrare præsumat, nec presbiter nec diaconus nec subdiaconus vel clericus aut laicus, nisi tantummodo presbiter ad missam celebrandam tempore oportuno ingrediatur, salva necessitate monasterii secundum canonicam institutionem et iuxta quod episcopus ipsius parrochiæ ibidem ordinaverit; presbiter autem missa celebrata statim exeat.

Quicumque filiam suam aut neptam vel parentem Deo omnipotenti offerre voluerit, licentiam habeat; sin autem, domui infantes suos nutriat et non aliam infra monasteria mittere nutriendi gratia presumat, nisi quæ in ipso loco firmiter in Dei servitio perseverare voluerit, vel secundum instituta sanctorum patrum sen canonicam auctoritatem.

Omnino prohibemus, ut nullus masculum filium aut nepotem vel parentem suum in monasterio puellarum aut nutriendum commendare præsumat, nec quisquam illum suscipere audeat.

Ut nullus ex clericali ordine, sacerdotes videlicet aut alii clerici neque laicus, brunias aut arma infra monasteria puellarum commendare præsumat, nec quisquam recipere audeat, excepto si in elimosina datum fuerit.