Domno beatissimo atque apostolicae sedis honore suscipiendo in Christo fratri Nitigisio episcopo vel universo concilio Lucensis ecclesiae Martinus episcopus.
Sancti canones qui in partibus Orientis ab antiquis patribus constituti sunt Graeco prius sermone conscripti sunt, postea autem succedenti tempore in Latina lingua translati sunt. Et quia difficile est ut simplicius aliquid ex alia lingua transferatur in alteram, simulque et illud accidit, ut in tantis temporibus scriptores aut non intellegentes aut dormitantes multa praetermittant, et propterea in ipsos canones aliqua apud simpliciores videantur obscura, ideo visum est ut cum omni diligentia et ea quae per translatores obscurius dicta sunt et ea quae per scriptores sunt immutata, simplicius et emendatius restaurarem, hoc simul observans, ut illa quae ad episcopos vel universum pertinent clerum una parte conscripti sint, similiter et quae ad laicos pertinent simul sint adunata, ut de quo capitulo aliquis scire voluerit possit celerius invenire.
I. De electione episcopi.
Non liceat populo electionem facere eorum qui ad sacerdotium provocantur, sed iudicium sit episcoporum, ut ipsi eum qui ordinandus est probent, si in sermone et fide et in spituali vita edoctus est.
II. De ordinando episcopo.
Episcopum oportet maxime quidem ab omni concilio constitui; sed si hoc aut pro necessitate aut pro longinquitate itineris difficile fuerit, ex omnibus tres colligantur et omnium praesentium vel absentium subscriptiones teneantur, et sic postea ordinatio fiat. Huius autem rei potestas in omni provincia ad metropolitanum pertineat episcopum.
III. De evacuanda ordinatione quae absente metropolitano fuerit facta.
Non debet ordinari episcopus absque consilio et praesentia metropolitani episcopi. Adesse autem oportet omnes qui sunt in provincia sacerdotes, quos per suam debet epistolam convocare. Et si quidem omnes concurrerint, melius; si autem hoc difficile fuerit, pluriores oportet occurrere. Qui autem non venerit praesentiam sui per suas epistolas faciat, et sic omnium facto consensu ordinationem episcopi fieri oportet. Si autem aliter praeter quod a nobis terminatum est fuerit factum, talem ordinationem nihil praevalere decernimus. Si autem secundum canones ordinatio episcopi fuerit facta et aliquis contra suam malitiam in aliquo contradixerit, plurimorum consensus obtineat.
IV. De primatu metropolitani.
Per singulas provincias oportet episcopum cognoscere primatum metropolitani episcopi et ipsum curam suscipere, nihil autem agere reliquos episcopos praeter eum, secundum quod antiquitus a patribus nostris constitutum continetur in canone, propter quod et metropolitanus episcopus nihil sibi praesumptive adsumat absque consilio ceterorum.
V. De eo qui per ambitionem de inferiori civitate ad maiorem transire vult.
Si quis in parte alicuius fuerit ambitior inventus, sive episcopus sive presbyter sive diaconus, de inferiori civitate non transeat ad maiorem. Quod si quis contra haec magni concilii constituta importunus exstiterit, omnimodo evacuetur huiusmodi factum, et suae iterum restauretur ecclesiae, cuius episcopus aut presbyter aut diaconus prius fuerat constitutus.
VI. De non mutanda parochia.
Episcopum a propria parochia non liceat transire in aliam neque sua sponte introire neque invitatus neque ab episcopo coactus, sed permaneat in loco in quo a Deo est ordinatus, et in eam quam sortivit ecclesiam secundum antiquum canonem constitutum.
VII. De praesumptione alienae dioecesis.
Si quis episcopus non per scripta metropolitani episcopi aut qui cum eo sunt rogatus de alia provincia in aliam venerit, sed praesumptive inruens ad ordinationem et constitutionem clericorum qui ad illum non pertinent importunus existat, vacua sint et inania omnia quae ab eo fuerint constituta. Ipse autem digna increpatione excommunicetur et abominetur a sancto concilio.
VIII. De non constituendo episcopo successore.
Episcopum non liceat ante finem vitae alium in loco suo constituere successorem. Si quis autem hoc usurpare temptaverit, talis constitutio inrita erit. Non ergo aliter fieri oportet nisi cum concilio et iudicatu episcoporum qui post exitum praecessoris potestatem habent ordinare quem dignum elegerint.
IX. De inruptione vacantis ecclesiae.
Si quis episcopus vacans in ecclesiam non habentem episcopum subripiens populos sine concilio integri ordinis inruerit, etiamsi populus quem seduxit desideret illum, alienum eum ab ecclesia esse oportet. Integrum autem et perfectum concilium dicimus illud in quo praesens metropolitanus episcopus fuerit.
X. De episcopo per necessitatem vacante.
Si quis episcopus ordinatus pro contentione populi aut pro aliqua alia ratione et non pro sua culpa in parochia quae ei fuerit data non ierit, hunc oportet honorem sacerdotii tantummodo contingere et de rebus ecclesiae in qua convenit nihil sibi praesumat. Sustineat autem quid de eo sanctum concilium iudicare voluerit.
XI. De contemptore episcopo.
Si quis episcopus ab episcopo ordinatus noluerit agere sacerdotium neque consenserit in sibi commissa ecclesia ambulare, istum talem excommunicare oportet. Quod si coactus consenserit, sanctum concilium quod placet de eodem terminet.
XII. De seditioso episcopo.
Si quis episcopus ordinatus fuerit et non vult ipsam parochiam suscipere in qua nominatus est, sed alibi vult ordinari et vim facit et seditiones concitat contra eos qui illum ordinaverunt, hunc ab honore oportet removeri. Si autem in pristino honore presbyterii vult stare, non vetetur ut gradum quem habuit retineat. Quod si reluctatus fuerit, etiam de honore presbyterii ab ordinatore proprio deponatur.
XIII. De dissensione iudicii.
Si quis episcopus in aliquibus accusationibus iudicatur et viderit ipsos episcopos qui in provincia sunt inter se in iudicio discrepare, ut alii videantur eum qui iudicatur iustificare, alii condemnare, pro definitione huius dissensionis hoc placuit sancto concilio, ut de vicina provincia alter metropolitanus convocetur episcopus, ut per eum confirmetur quod secundum rectum placuerit canonem.
XIV. De praesumptione episcopi in rebus ecclesiae.
Si quis episcopus nulla ecclesiasticae rationis necessitate compulsus inscio clero aut ubi forte non est presbyter de rebus ecclesiasticis aliquid praesumpserit vendere, res ipsas ecclesiae propriae cuius sunt restaurare cogatur, et in iudicio episcoporum deiciatur auditus et tamquam furti aut latrocinii reus a suo privetur honore.
XV. De rebus ecclesiasticis gubernandis.
Quae sunt ecclesiae debent ecclesiae conservari cum omni diligentia et bona conscientia et fide Dei qui omnia videt et iudicat. Gubernari ergo oportet cum iudicio et potestate episcopi, cui etiam omnis populus et congregatio commissa est animarum. Manifesta autem debent esse quae ad ecclesiam pertinent, in conscientia eorum qui circa episcopos sunt presbyteri et diaconi, ut hi omnes sciant quae sunt ecclesiae propria, ut si episcopo contigerit transitus, nihil eos latere possit ex his quae ad ecclesiam pertinent, ut nullo modo possint minui et perire. Neque res propriae episcopi debent importunitatem pro rebus ecclesiae pati. Dignum re vera et iustum est apud Deum et homines ut ea quae episcopi propria sunt cui voluerit derelinquat, et neque ecclesiam perpeti damnum neque episcopum pro rebus ecclesiae condemnari aut post eius obitum in causas quae ad eum non pertinent aut in maledictum incedere.
XVI. De rebus ecclesiae dispensandis.
Episcopus habeat potestatem in rebus ecclesiae ut dispenset necessitatem habentibus cum omni reverentia et timore Dei. Participare eum oportet quae necessaria sunt. Si tamen ipse aut qui cum eo sunt fratres indiguerint aliquid, ut necessitatem nullomodo patiantur secundum sanctum Apostolum dicentem: Victu et tegumento, his contenti sumus. Si autem res ecclesiasticas episcopus in suas voluntates usurpare voluerit et lucra ecclesiae vel fructus agrorum non cum presbyterorum vel diaconorum consilio intaminaverit, aut fratribus vel filiis vel quibuscumque propinquis suis dederit potestatem, ut per eos latenter res laedantur ecclesiae, hunc oportet obnoxium esse concilio. Similiter id, si episcopus vel qui cum eo sunt presbyteri aut diacones accusentur, qui ea quae ex reditu vel ex quolibet actu ecclesiae veniunt in suos sinus colligunt et pauperes fraudant et fame conficiunt, hos corripi oportet secundum quod ordinatum fuerit a sancto concilio.
XVII. De his qui ex vasis ministerii ecclesiae aliquid vendiderint.
Si quis presbyter aut diaconus inventus fuerit aliquid de ministeriis ecclesiae venundasse, quia sacrilegium commisit, placuit eum in ordinatione ecclesiastica non haberi. In iudicio tamen episcopi dimittendum est sive dignus sit sive indignus in suo recipi gradu, quia multotiens pro hoc ipso quod de sacrosancto altario intaminaverint id cum episcopi potestate dimissum est.
XVIII. De synodo facienda.
Propter ecclesiasticas curas et altercationum solutiones bene placuit per singulas provincias bis in anno concilium fieri, convocante metropolitano episcopo omnes provinciae episcopos, ita ut in his conciliis procedant omnes presbyteri, diacones vel hi quorum in concilio causae examinatae ad iustum iudicium perducantur, et si qui manifeste episcopi vel presbyteri aut diacones inventi fuerint in offensa, secundum rationem excommunicentur, quamdiu communi consensu mitiorem de his placuit dari sententiam. Nulli autem episcopo liceat propria apud semetipsum concilia facere praeter eos qui sunt metropoles creditae.
XIX. De episcopo qui noluerit venire ad synodum.
Non liceat ad concilium convocatos episcopos contempnere, sed ire, et ea quae ad utilitatem ecclesiae vel ceterorum pertinent aut docere si novit aut doceri si nescit. Nam si extra aegritudinem contempserit ire, reus erit fraterni concilii.
XX. De legitima aetate ordinandi presbyteri.
Si quis triginta aetatis suae non impleverit annos nullomodo presbyter ordinetur, etsi valde sit dignus, quia ipse Dominus tricesimo anno baptizatus est et sic coepit docere. Oportet ergo eum qui ordinandus est usque ad hanc aetatem legitimam conservari.
XXI. De eunuchis qui ab aliis fiunt vel qui sibi ipsi naturalia abscidunt.
Si quis pro casu suae aegritudinis naturalia a medicis habuerit secta, similiter et qui a barbaris aut hominibus stultis fuerint castrati et moribus digni fuerint visi, hos canon admittit ad clericatus officium promoveri. Si quis autem sanus non per disciplinam religionis et abstinentiae, sed per abscisionem plasmati a Deo corporis, aestimans posse a se carnales concupiscentias amputari, castraverit se, non eum admitti decernimus ad aliquod clericatus officium. Quod si iam ante fuerat promotus ad clerum, prohibitus a suo ministerio deponatur.
XXII. De neophytis.
Qui nuper baptizatus fuerit iam aetate legitima, non continuo liceat eum ad ecclesiasticum ordinem promoveri, quia oportet illum prius doceri quod possit docere, et multo tempore post baptismum probari, ut bene probatus veniat ad clerum secundum praeceptum Apostoli dicentis: Non neophytum, ne in superbiam elatus in iudicium incidat et laqueum diaboli. Si autem succedenti tempore in aliquo gravi peccato a duobus vel tribus fuerit devictus, depositus de gradu suo cesset a clero. Si quis contra hanc regulam facere praesumpserit, quasi contrarius magni concilii proiciatur a clero.
XXIII. De poenitente non admittendo ad clerum.
Poenitens tantum si necessitas aut usus exegerit inter ostiarios prius deputetur vel inter lectores, ita ut Evangelia vel Apostolum non legat. Si qui autem ordinati sunt, inter subdiaconos habeantur, ita ut manum non imponant aut sacra non contingant. Ex poenitente enim dicimus de eo qui post baptismum pro homicidio aut pro diversis criminibus aut gravissimis peccatis publicam poenitentiam sub cilicio gerens divino fuerit reconciliatus altario.
XXIV. De his qui sine discussione aut presbyteri aut diacones ordinati sunt.
Si quis presbyter aut diaconus sine aliqua examinatione ordinati sunt, aut certe cum discuterentur criminosa peccata sua celaverunt et post ordinationem ab aliis sunt detecti, abiciantur ex clero. Similiter et de universo ordine cleri servetur. Nam hoc sibi quod irreprehensibile est sancta et catholica defendit ecclesia.
XXV. De presbyteris vel diaconibus qui post ordinationem denotantur.
Si quis presbyter ante ordinationem peccaverit et post ordinationem confessus fuerit quia ante erravit, non offerat, sed tantum pro religione nomen presbyteri portet. Si autem non ipse confessus, sed ab alio publice fuerit convictus, nec hoc ipsum habeat, potestatem ut nomen presbyteri portet. Similiter et de diaconibus observandum est, ut si ipse confessus fuerit ordinem subdiaconatus accipiat.
XXVI. De his qui viduas aut dimissas ducunt aut in malis consiliis mixti sunt.
Si quis viduam aut ab alio dimissam duxerit, non admittatur ad clerum, aut si obrepsit deiciatur. Similiter si homicidii aut facto aut praecepto aut consilio aut adsensione post baptismum conscius fuerit, et per aliquam subreptionem ad clericatum venerit, deiciatur et in finem vitae suae communionem recipiat.
XXVII. De fornicatoribus clericis.
Si quis presbyter aut diaconus fuerit fornicatus aut moechatus, proiciatur et agat poenitentiam.
XXVIII. De his quorum uxores moechantur.
Si alicuius uxor in adulterio fuerit deprehensa, hic talis ad ministerium ecclesiasticum nullomodo adducatur. Si autem post ordinationem alicuius clerici uxor adulterata fuerit, dimittat eam. Sin autem cum ipsa voluerit permanere, a ministerio alienus sit.
XXIX. De viduis clericorum.
Si qua vidua episcopi vel presbyteri aut diaconi maritum acceperit, nullus clericus, nulla religiosa cum ea convivium sumat; numquam communicet; morienti tantum ei sacramenta subveniant.
XXX. De filia episcopi vel presbyteri sive subdiaconi quae fuerit devota et peccaverit.
Episcopi sive presbyteri sive diaconi filia si devota fuerit et maritum duxerit, si eam pater vel mater in affectum receperint, a communione habeantur alieni. Pater vero causas in concilio se noverit praestaturum. Mulier vero non admittatur ad communionem, nisi marito defuncto egerit poenitentiam. Sin autem vivente eo secesserit et poenituerit vel petierit communionem, in ultimo vitae deficiens accipiat communionem.
XXXI. De devota peccante vel quae se maritaverit.
Devotam peccantem non recipiendam in ecclesia, nisi peccare desierit et desinens egerit aptam poenitentiam decem annis et recipiat communionem. Prius autem quam in ecclesia admittatur ad orationem, ad nullius convivium Christianae muleris accedat. Quod si admissa fuerit, etiam haec quae eam receperit habeatur abstenta. Corruptorem etiam par poena constringat. Quae autem maritum acceperit non admittatur ad poenitentiam, nisi adhuc vivente ipso marito caste vixerit, aut postquam ipse de hac vita discesserit.
XXXII. De subintroductis adoptivis mulieribus.
Nullus episcopus neque presbyter neque diaconus neque omnino aliquis ex clero licentiam habeat intromittendi ad se quasi adoptivam aliquam mulierem, quasi in loco filiae aut sororis aut matris, nisi forte sororem veram ex germanitate aut sororem matris vel patris et illas solas personas quae ab omni mala suspicione alienae sunt. Similiter et religiosis feminis laicorum alienorum familiaritatem et consortium prohibemus, et eorum qui nec in Dei timore subiecti sunt nec continentiae retinent disciplinam.
XXXIII. De non recipiendis clericis vagis et de infirmanda ordinatione eius qui sine consensu episcopi sui ab alio episcopo ordinatus est.
Si quis in contemptu positus presbyter vel diaconus vel quicumque ex clero recesserit ab ecclesia sua, nullomodo in alia suscipiatur ecclesia, sed omnimodo compellatur ut ad suam revertatur ecclesiam. Si autem permanserit in superbia et reverti noluerit, excommunicetur et proiciatur. Si quis autem episcopus ausus fuerit illum in suam ecclesiam ordinare, non consentiente episcopo suo a quo recessit, ordinatio eius vacua deputetur.
XXXIV. De clericis desertoribus.
Si quis presbyter aut diaconus aut aliqui de clero propriam ecclesiam derelinquens ad alteram ecclesiam vadit, et ibi multo tempore demoratur, omnino numquam ministret in clero. Et si admonuerit eum episcopus suus ut ad suam redeat parochiam, et redire noluerit, ubi est ibi de suo officio deponatur, ita ut numquam in suo revertatur gradu propter dissolutionis peccatum. Si autem episcopus alter illum susceperit qui de reatu eius est conscius, oportet ipsum episcopum sine increpatione in communi concilio non admitti, ut ecclesiasticum canonem ultra non solvat.
XXXV. De importunis clericis.
Si quis episcopus, presbyter aut diaconus excommunicatus in concilio iniuste se queritur condemnatum, ad maiorem episcoporum concilium revertatur et eorum inquisitionem et iudicium exspectans, si quas se iustas causas habere putat, exponat. Si autem contempserit et importunans se palatio aures principum inquietare voluerit, hic ad nullam veniam poterit pervenire neque spem futurae reconciliationis habebit.
XXXVI. De purganda opinione haeresis.
Si quis episcopus sive alicuius episcopi presbyter aut diaconus in alicuius haeresis opinionem offenderit, et ob hanc causam fuerit excommunicatus, nullus episcopus eum in communionem recipiat nisi prius in communi concilio porrecto fidei suae libello satisfaciat omnibus, et ita liberam teneat suam purgationem. Hoc idem et de fidelibus laicis sit decretum si in aliquam haeresis opinionem fuerint nominati.
XXXVII. De clericis excommunicatis.
Si quis episcopus in concilio excommunicatus fuerit sive presbyter sive diaconus et post excommunicationem praesumpserit sive episcopus ille aut presbyter vel diaconus facere oblationem vel matutinum aut vespertinum sacrificium quasi in officio suo agere sicut prius, non liceat ei nec in alio concilio spem reconciliationis habere nec ultra recolligi, sed etiam eos qui ei communicaverint omnes ab ecclesia respui, maxime eos qui sciebant eum esse deiectum. Si autem permanserit turbans et concitans ecclesiam per forasticam potestatem, oportet eum sicut seditionarium ab omni plebe expelli.
XXXVIII. De presbyteris ut in secundas nuptias non vadant.
Presbyterem ad secundas nuptias convivam fieri non oportet pro eo quod hi qui ad secundas nuptias veniunt poenitentiam postulant. Quomodo potest presbyter ille esse, qui propter convivium interest tali coniugio?
XXXIX. De his qui ad diaconatum eliguntur.
Si quis ad ministerium diaconatus eligitur, si contestatus fuerit pro accipiendo matrimonio et dixerit non posse in castitate permanere, hic non ordinetur. Quod si in ordinatione tacuerit et ordinatus fuerit, et postea matrimonium desideraverit, alienus sit a ministerio et vacet a clero.
XL. De eo quod non liceat diaconum non iussum sedere.
Non liceat diaconum ante presbyterem sedere nisi cum iussione presbyteri.
XLI. De eo quod non liceat quemlibet ministeria tangere.
Non liceat quemlibet ministeria tangere, nisi subdiacono aut acolytho in secretario tangere vasa Dominica.
XLII. Ut mulieres in sacrarium non intrent.
Non liceat mulieres in secretarium ingredi.
XLIII. Si lector alterius viduam duxerit.
Lector si viduam alterius uxorem acceperit, in lectoratu permaneat, aut si forte necessitas sit, subdiaconus fiat, nihil autem supra; similiter et si bigamus fuerit.
XLIV. Si subdiaconus secundam duxerit uxorem.
Si subdiaconus secundam duxerit uxorem, inter lectores vel ostiarios habeatur, ita ut Apostolum non legat.
XLV. Ut non ascendat in pulpitum nisi lector.
Non liceat in pulpito psallere aut legere, nisi qui ab episcopo lectores sunt ordinati.
XLVI. De conditionalibus non ordinandis, nisi cum consensu patronorum.
Si quis obligatus tributo servili vel aliqua conditione vel patrocinio cuiuslibet domus, non est ordinandus clericus, nisi probatae vitae fuerit et patroni consensus accesserit.
XLVII. De non suscipiendis servis alienis.
Si quis servum alienum causa religionis doceat contemnere dominum suum et recedere a servitio eius, durissime in omnibus arguatur.
XLVIII. De non celebrandis natalitiis martyrum in Quadragesima.
Non liceat in Quadragesima natales martyrum celebrare, sed tantum sabbato et dominico pro commemoratione eorum oblationes offerri. Sed nec natalitia nec nuptias liceat in Quadragesima celebrari.
XLIX. Non suscipi debere infantes ad baptismum, nisi ante tres septimanas Paschae.
Non liceat ante duas septimanas Paschae, sed ante tres, ad baptismum suscipere aliquem. Oportet autem in ipsis diebus ut hi qui baptizandi sunt symbolum discant et quinta feria novissimae septimanae episcopo vel presbytero reddant.
L. De non solvendo ieiunio in quinta feria Paschae.
Non liceat quinta feria novissimae septimanae ieiunium solvere et omnem exhonorare Quadragesimam, sed sincere abstinentes totam Quadragesimam perexire aridioribus cibis utentes.
LI. De chrisma conficienda.
Omni tempore episcopis liceat chrisma conficere et per suas dioeceses destinare, ita ut ad dirigendum chrisma diaconus aut subdiaconus ante diem Paschae de singulis ecclesiis ad episcopum destinentur.
LII. Non liceat presbytero, praesente episcopo, chrismare.
Presbyter, praesente episcopo, non signet infantes, nisi forte ab episcopo fuerit illi praeceptum.
LIII. Quia non licet presbytero ante episcopum in baptisterio introire.
Non liceat presbytero prius ab episcopo in baptisterium introire, sed cum episcopo, nisi forte aut absens fuerit aut aegrotus.
LIV. De praegnantibus baptizandis.
Si qua mulier praegnans desideraverit gratiam baptismi percipere, quando voluerit habeat potestatem. Nam nihil in hoc participat mater infanti qui nascitur propter quod unicuique propria posse voluntas in confessione monstretur.
LV. Quid in altario offerre oportet.
Non oportet aliquid aliud in sanctuario offerri praeter panem et vinum et aquam, quae in typo Christi benedicuntur, quia dum in cruce penderet de corpore eius sanguis effluxit et aqua. Haec tria unum sunt in Christo Iesu, haec hostia et oblatio Dei in odorem suavitatis.
LVI. De presbyteris forasticis.
Forasticis presbyteris praesente episcopo vel presbytero civitatis offerre non liceat neque ministrare in populo, nisi forte illis absentibus.
LVII. De non ieiunando in die dominica neque genuflectendo, similiter et in Quinquagesima.
Si quis presbyter propter publicam poenitentiam a sacerdote acceptam aut aliqua necessitate die dominica pro quadam religione ieiunaverit, sicut Manichaei, anathema sit. Similiter et quod ab apostolis traditum canon tenet antiquus, placuit tam per omnes dominicas quam per omnes dies Paschae usque ad Quinquagesimam non prostrati nec humiliati, sed recto vultu ad Dominum orationum fungamur officio, quia in his diebus gaudium resurrectionis Domini celebramus.
LVIII. De praegustandis carnibus et non exsecrandis.
Si quis non pro abstinentiae disciplina, sed pro exsecratione escarum abstinet, placuit sancto concilio ut praegustet, et si sic vult abstineat. Si autem spernit ita ut olera cocta cum carnibus non degustet, iste non oboediens nec suspicionem haeresis a se removens deponatur de ordine clericatus.
LIX. De eo quod non liceat sacerdotibus vel clericis incantaturas et contrarias ligaturas facere.
Non liceat clericis incantatores esse et ligaturas facere, quod est colligatio animarum. Si quis haec facit, de ecclesia proiciatur.
LX. De eo quod non liceat sacerdotibus vel clericis spectaculis interesse.
Non liceat sacerdotibus vel clericis aliqua spectacula in nuptiis vel in conviviis spectare, sed oportet antequam ingrediantur ipsa spectacula surgere et recedere inde.
LXI. De eo quod non liceat convivia facere de confertis.
Non liceat sacerdotes vel clericos sed nec religiosos laicos convivia facere de confertis.
LXII. De usuris vel negotiorum lucris.
Si quis oblitus timorem Domini et sanctam scripturam quae dicit: Pecuniam suam non dedit ad usuram, post hanc cognitionem magni concilii feneraverit et centesimas exegerit aut ex quolibet negotio turpia lucra quaesierit aut per diversas species vini vel frugis vel cuiuslibet rei emendo vel vendendo aliqua incrementa susceperit, depositus de gradu suo alienus habeatur a clero.
LXIII. De clericis qui ad matutinum et ad vespertinum non conveniunt.
Si quis presbyter vel diaconus vel quilibet clericus ecclesiae deputatus, si intra civitatem fuerit aut in quolibet loco in quo ecclesia est et ad quotidianum psallendi sacrificium matutinis vel vespertinis horis ad ecclesiam non convenit, deponatur a clero, si tamen castigatus veniam ab episcopo per satisfactionem noluerit promereri.
LXIV. De eo quod non liceat clericos dominico ab ecclesia absentari.
Non liceat quemlibet clericum die dominica ab ecclesia absentem esse, sed missarum sollemnibus interesse et ieiunio.
LXV. De eo quod non liceat clericos ante horam tertiam prandere, nec ad mensam accedere vel recedere sine hymno.
Non oportet clericos vel laicos religiosos ante sacram horam diei tertiam inire convivia, neque aliquando clericos nisi hymno dicto edere panem, et post cibos gratias auctori Deo referre.
LXVI. De attondenda coma clericorum vel habitu ordinato.
Non oportet clericos comam nutrire et sic ministrare, sed attonso capite, patentibus auribus, et secundum Aaron talarem vestem nutrire, ut sint in habitu ordinato.
LXVII. De eo quod non liceat psalmos poeticos in ecclesia dicere vel libros apocryphos legere.
Non oportet psalmos compositos et vulgares in ecclesia dicere, neque libros qui sunt extra canonem legere, nisi solos canonicos Novi et Veteris Testamenti.
LXVIII. De eo quod non liceat super monumenta mortuorum missas tenere.
Non oportet clericos ignaros et praesumptores super monumenta in campo ministeria portare aut distribuere sacramenta, sed aut in ecclesia aut in basilica ubi martyrum reliquiae sunt depositae ibi pro defunctis oblationem offerri.
LXIX. De eo quod non liceat Christianis prandia ad monumenta portare.
Non liceat Christianis prandia ad defunctorum sepulchra deferre et sacrificare de re mortuorum.
LXX. De eo quod non liceat clericis vel laicis catholicis ab haereticis eulogias accipere aut cum ipsis vel schismaticis orare.
Non liceat clericis vel laicis catholicis ab haereticis eulogias accipere, quia maledictiones sunt magis quam benedictiones, neque liceat aut cum haereticis aut cum schismaticis orare.
LXXI. De eo quod non liceat Christianis observationes diversas attendere.
Si quis paganorum consuetudinem sequens divinos et sortilegos in domo sua introduxerit, quasi ut malum foras mittant aut maleficia inveniant vel lustrationes paganorum faciant, quinque annis poenitentiam agant.
LXXII. De eo quod non liceat Christianis tenere traditiones gentilium et observare lunae aut stellarum cursus.
Non liceat Christianis tenere traditiones gentilium et observare vel colere elementa aut lunae aut stellarum cursum aut inanem signorum fallaciam pro domo facienda vel ad segetes vel arbores plantandas vel coniugia socianda. Scriptum est enim: Omnia quae facitis aut in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Iesu Christi facite, gratias agentes Deo.
LXXIII. De eo quod non liceat Kalendas observare.
Non liceat iniquas observationes agere Kalendarum et otiis vacare gentilibus neque lauro aut viriditate arborum cingere domos. Omnis haec observatio paganismi est.
LXXIV. De eo quod non liceat medicinales herbas cum aliqua observatione colligere.
Non liceat in collectiones herbarum quae medicinales sunt aliquas observationes aut incantationes attendere, nisi tantum cum symbolo divino aut oratione dominica, ut tantum Deus creator omnium et Dominus honoretur.
LXXV. De eo quod non liceat mulieres Christianas in lanificiis aliquid observare.
Non liceat mulieres Christianas aliquam vanitatem in suis lanificiis observare, sed Deum invocent adiutorem, qui eis sapientiam texendi donavit.
LXXVI. De adulteris.
Si cuius uxor adulterium fecerit aut vir qui in alienam uxorem irruerit, septem annis poenitentiam agat.
LXXVII. De mulieribus fornicariis et abortum facientibus.
Si qua mulier fornicaverit et infantem qui exinde fuerit natus occiderit, et quae studuerit abortum facere et quod conceptum est necare aut certe ut non concipiat elaborat, sive ex adulterio sive ex legitimo coniugio, has tales mulieres in mortem recipere communionem priores canones decreverunt. Nos tamen pro misericordia sive tales mulieres sive conscias scelerum ipsarum decem annis agere poenitentiam iudicamus.
LXXVIII. De homicidio voluntario vel non voluntario.
Si quis voluntarie homicidium fecerit, ad ianua ecclesiae catholicae semper subiaceat et communionem in exitu vitae suae recipiat. Si autem non voluntate, sed casu aliquod homicidium fuerit factum, prior canon septem annis agi poenitentiam iussit, secundus canon quinque mandavit.
LXXIX. De muliere quae duos fratres in coniugio vel viro qui duas sorores habuerit.
Si qua mulier duos fratres aut si quis vir duas sorores habuerit, a communione abstineantur usque ad mortem. In morte autem eis communio pro misericordia detur. Si vero supervixerint communione accepta et de infirmitate convaluerint, agant plenam poenitentiam tempore constituto.
LXXX. De his qui nuptiis irrunt.
Si quis multis nuptiis fuerit copulatus, poenitentiam agat. Conversatio autem et fides poenitentis compendiat tempus.
LXXXI. De his qui se animalibus commiscuerint.
Si quis ante viginti annos in cuiuslibet animalis commistione peccaverit, quindecim annis in humilitate subiaceat ad ecclesiae ianuam, et postea alios quinque annos in orationis tantum communione receptus poenitentiam agat, et sic gratiam sacramenti suscipiat. Interrogentur autem alii de eo, qualem vitam in poenitentia egerit et sic communionis misericordiam consequatur. Si quis autem post viginti annos habens uxorem huic peccato irruerit, viginti et quinque annis humilitate subiaceat, et quinque annis orationibus tantum communicans postea recipiat sacramentum. Quod si et hanc mensuram aliquis transgressus fuerit, sacramentum in exitum consequatur. Oportet enim tales inter daemoniosos orare.
LXXXII. De his qui usque ad finem vitae in peccatis perdurant et in exitu communionem petunt.
Si quis de corpore exiens novissimum et necessarium communionis viaticum expetit, non ei denegetur. Quod si in desperatione positus post perceptam communionem iterum sanus fuerit factus, tantum orationi particeps sit, nam non accipiat sacramentum donec constitutum poenitentiae impleat tempus. Qui ergo in exitu mortis sunt et desiderant accipere sacramentum, cum consideratione et probatione episcopi accipere debeant.
LXXXIII. De his qui intrantes ecclesiam per nimiam luxuriam a sacramento se abstinent.
Si quis intrat ecclesiam Dei et sacras scripturas fabulando non audit et pro luxuria sua avertit se a communione sacramenti et in observandis mysteriis declinat constitutam regulam disciplinae, istum talem proiciendum de ecclesia catholica esse decernimus, donec poenitentiam agat et ostendat fructum poenitentiae suae, deprecans ut possit communione percepta indulgentiam promereri.
LXXXIV. De excommunicatis.
Non liceat communicare excommunicatis neque in domos eorum introeunti orare cum eis. Neque liceat in alia ecclesia suscipi qui ab alia ecclesia segregatur. Si autem aliquis episcopus aut presbyter aut diaconus aut quilibet ecclesiasticus excommunicato communicaverit, quasi perturbans omnem disciplinam ecclesiasticam excommunicetur.