Migne Patrologia Latina Tomus 119
Capitula ex lege et canone collecta
Capitula ex lege et canone collecta (Florus Lugdunensis), J. P. Migne 119.0422C
Capitula ex lege et canone collecta Haec a domno FLORO viro prudenti collecta sunt ex Lege et Canone.
Caput legum in Canonem receptum de cohertione Judaeorum, et de auctoritate ac firmitate judicii et testimonii episcoporum: imperator Theodosius et Valentinianus Caesar Almaghio viro illustri, praefecto praetorio Galliae. Quia religiosos populos nullis decet superstitionibus depravari, Manichaeos omnesque haereticos vel schismaticos, sive Mathematicos, omnemque sectam catholicis inimicam ab ipso aspectu urbium diversarum exterminari debere praecipimus, ne praesentium quidam criminosorum contagione foedentur. Judaeis quoque vel paganis causas agendi vel militandi licentiam denegamus, quibus Christianae legis nolumus servire personas, ne occasione dominii sectam venerandae religionis immutent. Omnes igitur personas erroris infausti jubemus excludi, nisi his emendatio matura subvenerit. Data VII Id. Jul. Aquileiae. Consule Theodosio Augusto et Valentiniano Caesare III.
Constantinus ad Felicem praefectum praetorio. 119.0419D| Sanximus namque, sicut edicti nostri forma declarat, sententias episcoporum quolibet genere illatas, sine aliqua aetatis discretione inviolatas semper incorruptasque servari; scilicet pro sanctis semper ac venerabilibus habeatur quidquid episcoporum fuerit sententia terminatum, sive utique inter minores, sive inter majores ab episcopis fuerit judicatum apud vos, qui judiciorum summam tenetis et apud caeteros omnes judices ad exsecutionem volumus pertinere; multa enim quae in judicio captiosae praescriptionis vincula promi non patiuntur, investigat et promit 119.0420C| sacrosanctae religionis auctoritas. Omnes utique causae quae vel praeterio jure vel civili tractantur, episcoporum sententiis terminatae perpetuo stabilitatis jure firmantur, nec liceat ulterius retractari negotium quod episcoporum sententia deciderit.
Testimonium etiam ab uno licet episcopo perhibitum omnes judices indubitanter accipiant, nec alius audiatur, cum testimonium episcopi a qualibet parte fuerit repromissum. Illud est enim veritatis auctoritate firmatum, illud incorruptum, quod a sacrosancto homine conscientia mentis illibato protulerit. Hoc quod nos edicto salubri aliquando censuimus, hac perpetua lege firmamus.
Ex concilio Carthaginensi. Ipse se indignum Ecclesiae consortio judicat, qui de universa Ecclesia male sentiendo saeculare poscit auxilium, cum privatorum Christianorum causas Apostolus ad eum deferri, atque ibi determinari praecipiat.
Quod nemo clericus ad testimonium dicendum compellatur. Ex concilio Carthaginensi. 119.0420D| Non liceat clericum in judicium ad testimonium devocari, cum qui cognitor alias praesens, et nulla ad testimonium dicendum ecclesiastici cujuslibet persona pulsetur.
Item ibi. Quicunque ab imperatore cognitionem judiciorum publicorum petiverit, honore proprio privetur.
Imperatores Valentinianus, Theodosius et Arcadius. 119.0421A| Continua lege sanximus nomen episcoporum vel eorum qui Ecclesiae necessitatibus serviunt, ne ad judicia sive ordinariorum sive extraordinariorum judicum pertrahantur. Habent illi judices suos, nec quidquam his publicis commune cum legibus.
Imperator Theodosius et Valentinianus Caesar. Privilegia ecclesiarum vel clericorum omnium prona devotione revocamus, scilicet ut quidquid a divis principibus singuli quique antistites impetrarunt, jugi soliditate servetur, nec cujusquam audeat titillare praesumptio, in quo nos nobis magis praestitum confitemur.
Quod clerici episcopali audientiae reservari jubentur. Clericos igitur omnes, quos indiscrete et ad saeculares judices debere deduci, infaustus praesumptor edixerat, episcopali audientiae reservamus. Fas enim non est ut divini muneris ministri temporalium 119.0421B| potestatum subdantur arbitrio.
Imperator Honorius et Theodosius Augg. Vacent ecclesiae solis quibus bene consciae sunt divinae praedicationis officiis. Cuncti in orationibus celebrandis horarum omnium momenta consumant. Gaudeant nostra in perpetuum liberalitate munitae, quarum nos erga cultum pietate et aeterna devotione gaudemus.
Imperator Honorius et Theodosius. Episcopos vel presbyteros, diaconos et quoscunque inferioris loci Christianae legis ministros, ab episcopis solum, non ab alio oportet accusatos audiri.
Theodosius et Valentinianus Augg. Audemus quidem sermonem facere sollicite, plus timore capti de sanctis venerabilibus sacerdotibus et secundis sacerdotibus, vel etiam Levitis, et eos cum omni timore nominare, quibus terra caput inclinat.
Et post pauca. 119.0421C|
Quod in sacerdotibus Ecclesia constat.
De obnoxiis vero inquiunt:
Si qui ambulaverit cum episcopo, vel cum presbytero, vel etiam cum diacono, sive in platea, sive in agro, sive in quolibet loco, nullo pacto retineri vel obstringi jubemus. Quoniam in sacerdotibus Ecclesia constat.
K. Reges isti Christianissimi, qui tanta reverentia de Ecclesia loquuntur, non frustra audierunt: Et nunc, reges, intelligite, erudimini qui judicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei in tremore (Psal. II, 11, 12). Mira autem et vera sententia, quod ecclesia non tam in lapidibus quam in sacerdotibus constat. Et ideo juste nunc et religiose sancitur, ut reverentia quae altari et templo exhibetur, eadem sacerdotibus exhibeatur; et sicut hoc est, ut 119.0421D| juxta templum vel altare ibi nemo reum et crimini vel etiam morti obnoxium contingat; ita neque a latere, episcopi, presbyteri et diaconi quolibet loco abripere vel contingere audeat.
Item ibi ex concilio Carthaginensi qualiter episcopus presbyter et diaconus purgari debeant. Si quis episcopus, quod non optamus, in reatum aliquem incurrerit, et fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare, ne in crimine remaneat, a duodecim episcopis, et presbyter a sex episcopis cum proprio suo episcopo audiatur, et diaconus a tribus.
Item ibi. Quisquis episcoporum, presbyterorum et diaconorum, 119.0422A| seu clericorum, cui in ecclesia fuerit crimen institutum, vel civilis causa fuerit commota, si relicto ecclesiastico judicio publicis judiciis purgari voluerit, etiamsi pro ipso fuerit prolata sententia, locum suum amittat, et hoc in criminali; in civili vero perdat quod evicit, si locum suum obtinere maluerit.
Ex epistola episcopi ad imperatorem de baptizatis Hebraeis. Postquam divinae gratiae auxilio et vestrae pietatis patrocinio, juxta auctoritatem divinae legis et ecclesiasticorum Patrum constituta pro Judaeorum illuminatione coepimus laborare, adjuvante eadem divina gratia conversi sunt plures ex eis ad Dominum, tam viri quam feminae, majores natu et juvenes, adolescentes et pueri, et cum eis etiam seorsum aliqui ex servis et ancillis. Cumque hic numerus coepisset multiplicari, et gaudium matris Ecclesiae de salute 119.0422B| conversorum in dies augeri, coeperunt conversi invitare aversos ad eam quam cognoverant veritatem, maxime pueros et innocentes, eo quod caeteri magis existant duri utpote inveterati dierum malorum. Coeperunt ergo pueri et adolescentuli quod videbant in istis, desiderare fieri in seipsis, et maxime, ut arbitror, quia per singula Sabbata a fratribus et sacerdotibus nostris in synagoga verbum Domini praedicatur. Quod cum impii sensissent parentes, coeperunt eos furtim et maxime noctibus ad inferiores provinciae partes, id est Arelatem urbem, dirigere, quo magna eorum multitudo tam ex Cabilonense quam ex Matacensi et Viennensi civitatibus translata est. Quod cum mihi ab eisdem qui crediderant Judaeis dolenter nuntiatum fuisset, jussi eos qui residui erant, absque laesione vel damno aliquo in praesentiam meam sub conspectu Ecclesiae deduci, ut si qui inter eos essent qui nostra desiderarent, pateret eis janua matris Ecclesiae, ereptis de manibus impiorum. Statim igitur, mirabile dictu! sex pueruli priusquam ab aliquo 119.0422C| exhortari coepissent, sacerdotum nostrorum pedibus provoluti profitebantur se velle baptizari, atque ut ad me perducerentur orabant. Cumque perducti essent, similiter supplicantes et rogantes omnium gratulatione suscepti sunt. Post vero et alii numero quadraginta septem qui idem professi sunt, quos omnes sub conspectu Dei et Ecclesiae bonis et fidelibus fratribus tradidi instruendos, et in solemnitate Paschali generalis lavacri celebritate baptizandos et nutriendos Domino. Reliquos vero, in quibus nihil boni desiderii vel petitionis agnovi, restitui intactos parentibus suis.
Vestrae est bonitatis, vestrae orthodoxae Christianitatis et pietatis, quatenus et isti absque interpellatione atque inquietudine malignorum tranquille in filios Ecclesiae educentur, et illi qui crudeliter ne salvi fierent ab impiis Arelatem translati sunt, per episcopum ejusdem Ecclesiae a vestra serenitate diligenter admonitum, et ad divinum opus exercendum 119.0422D| alacriter instigatum, similis aliquid gratiae auxiliante Domino consequantur. Si enim magnae eleemosynae opus est in causis temporalibus aliquem vi oppressum eripere, aut ex bestiae alicujus faucibus rapere, quanto major de illo merces speranda est, qui vel ab impiis hominibus, vel a malignis spiritibus ne ad Deum venire possit opprimitur, sicut potestas et facultas congrua datur, valuerit ad salutem lucrari. Testatur hoc apostolus Jacobus exhortans et dicens: Si quis autem erraverit a veritate, et converterit quis eum, scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum (Jac. V, 19, 20).
(no apparatus)