Jump to content

Capitula in synodo (Hincmarus Rhemensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitula in synodo
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 125


Capitula in synodo

Capitula in synodo (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne 125.1086B

125.1069| Synodus quae fuit acta apud sanctam Macram, in loco qui dicitur Finibus Rhemensis parochiae; tempore Ludovici regis, filii Ludovici Caroli filii, die IV Nonas Apriles, anno Christi 881, Joannis papae VIII, anno IX, Ludovici ejusdem regis anno XI [Imo II duntaxat, ut bene Sirmondus].

PRAEFATIO. 125.1069D|

Diversarum provinciarum episcopi, quorum nomina tenentur subter ascripta, qui ante nequivimus, diversis occupationibus, tam paganorum infestationibus quam pravorum Christianorum insectationibus, praepediti, nunc anno incarnationis Dominicae 881, 125.1070D| indictione 14, IV Nonas Apriles, maxima necessitate compulsi, apud martyrium sanctae Macrae, in loco qui dicitur Finibus Rhemensis parochiae, in nomine Christi convenimus. Ab omnibus qui juste et pie in communione catholicae Ecclesiae, quae Christi est corpus, vivere volunt, ea quae sequuntur, Domino 125.1071A| mediante, observari decernimus, non nova condentes, sed quae a majoribus nostris secundum tramitem sanctarum Scripturarum statuta, et a Christianis imperatoribus ac regibus promulgata, et usque ad haec periculosa nostrae infelicitatis tempora fuere servata, quasi lumina in malignorum operum tenebras, quae excaecant diffidentiae filios, devocamus; ut falce sancti Spiritus, per divinum ministerium nostri officii perque regiae sollicitudinis potestatem ac ministros reipublicae, male pullulantia recidantur, et fructuosa Christianis mentibus inserantur.

CAPITULA.

I. Quod distinctae sint potestas regia et auctoritas pontificum.

125.1071B| Haec namque sunt sacerdotalis officii, et regii ministerii: quia sicut in sacris legimus litteris, duo sunt, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacra pontificum, et regia potestas. Solus enim Dominus noster Jesus Christus vere fieri potuit rex et sacerdos. Post incarnationem vero, et resurrectionem, et ascensionem ejus in coelum, nec rex pontificis dignitatem, nec pontifex regiam potestatem sibi usurpare praesumpsit: sic actionibus propriis dignitatibusque ab eo distinctis, ut et Christiani reges pro aeterna vita pontificibus indigerent, et pontifices pro temporalium rerum cursu regum dispositionibus uterentur: quatenus spiritalis actio a carnalibus distaret incursibus, et ideo militans Deo minime se negotiis saecularibus implicaret, ac vicissim 125.1071C| non ille rebus divinis praesidere videretur, qui esset negotiis saecularibus implicatus. Et tanto est dignitas pontificum major quam regum, quia reges in culmen regium sacrantur a pontificibus, pontifices autem a regibus consecrari non possunt: et tanto gravius pondus est sacerdotum, quam regum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem: et tanto in humanis rebus regum cura est propensior, quam sacerdotum, quanto pro honore et defensione ac quiete sanctae Ecclesiae, ac rectorum et ministrorum ipsius, et leges promulgando, ac militando, a Rege regum est eis curae onus impositum. Et legimus in sacris historiis (Deut. XVII), quia cum sacerdotes in 125.1071D| regimine regni reges ungebant, et diademata capitibus illorum imponebant, legem in manibus eis dabant, ut discerent et scirent qualiter se et subjectos sibi regere, et sacerdotes Domini honorare debeant. Legimus etiam in sacra historia quia Ozias rex praesumpsit incensum ponere quod non regii, sed sacerdotalis erat ministerii: lepra est a Deo percussus, et de templo a sacerdotibus ejectus, et in domo sua est usque ad mortem reclusus (II Par. XXVI).

II. Increpatio torporis et negligentiae sacerdotum; ex sancto Gregorio.

Denique si pro salute regis ac reipublicae ministrorum, et pro ministerio indignitati nostrae commisso, in processu aliqua dixerimus, quae carnalibus animis 125.1072A| valeant displicere (quia medicus saepe, quos leni unguento medicare non potest, per amarum poculum confectionis reducit ad hilaritatem sanitatis), ne dicant de nobis quod dictum legimus de sedentibus in cathedra Moysis: Imponunt onera gravia et importabilia in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere (Matth. XIII), nos prius verbis sancti Gregorii, ex homilia quam de Evangelio tractavit tempore synodi episcoporum, accusamus: quoniam ad exteriora negotia, partim necessitate barbarici timoris, partim negligentia nostri temporis, dilapsi sumus, et aliud ex honore suscepimus, atque aliud officio actionis exhibemus. Ministerium praedicationis relinquimus, et ad poenam nostram, ut video, episcopi vocamur, qui honoris nomen non 125.1072B| virtutem tenemus. Relinquunt namque Deum hi qui nobis commissi sunt, et tacemus: in pravis actibus jacent, et correctionis manum non tendimus: quotidie per multas nequitias pereunt, et eos ad infernum tendere negligenter videmus. Sed quando nos vitam corrigere valeamus alienam, qui negligimus nostram? Curis enim saecularibus intenti, tanto insensibiliores intus efficimur, quanto ad ea quae foris sunt studiosiores videmur. Usu quippe curae terrenae a coelesti desiderio obdurescit animus, et dum ipso suo usu durus efficitur per actionem saeculi, ad ea emolliri non valet, quae pertinent ad charitatem Dei: quia dum extraneis actionibus implicamur, ministerium actionis nostrae negligimus. Dei causam relinquimus, ad terrena negotia vacamus: locum 125.1072C| sanctitatis accipimus, et terrenis actibus implicamur. Impletum est in nobis profecto quod scriptum est: Et erit sicut populus, sic sacerdos (Isa. XXIV, Ose. IV). Sacerdos enim non distat a populo, quando nullo vitae suae merito vulgi transcendit actionem. Ecce jam pene nulla est saeculi actio, quam non sacerdotes administrent. Quanto autem mundus gladio feriatur aspicimus, quibus quotidie percussionibus intereat populus, videmus. Cujus hoc nisi nostro praecipue peccato agitur? ecce depopulatae urbes, eversa castra, ecclesiae ac monasteria destructa, in solitudinem agri redacti sunt: sed nos pereunti populo auctores mortis existimus, qui esse debuimus duces ad vitam. Ex nostro etenim peccato populi turba prostrata est, quia, faciente nostra 125.1072D| negligentia, ad vitam erudita non est. Pensemus ergo, qui unquam per linguam nostram conversi de perverso suo opere, nostra increpatione correpti poenitentiam egerunt, quis luxuriam ex nostra eruditione deseruit, quis avaritiam, quis superbiam declinavit. Hic pastores vocati sumus, et cum ante aeterni pastoris oculos venerimus, ibi gregem nostra praedicatione conversum non ducemus. Sed utinam, si ad praedicationis virtutem non sufficimus loci nostri officium in innocentia vitae teneamus

III. De honore cultuque Dei et ecclesiarum.

De honore et cultu Dei, atque sanctarum ecclesiarum, quae auctore Deo sub ditione regiminis regis 125.1073A| nostri consistunt, communiter verbis ejus qui dixit discipulis et apostolis suis, quorum, licet indigni, vicibus in Ecclesia sanguine Christi redempta fungimur: Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Luc. X), domnum nostrum regem monemus, ut sicut tempore antecessorum suorum imperatorum ac regum excultae et honoratae, atque rebus ampliatae fuerunt, salva aequitatis ratione ita permaneant; et quae sua liberalitate honoratae atque ditatae fuerunt, de caetero sub integritate sui serventur. Et sacerdotes, ac servi et ancillae Dei, vigorem ecclesiasticum, et debita privilegia, juxta reverendam auctoritatem obtineant: eisque regalis potestas, et illustrium virorum 125.1073B| strenuitas, seu reipublicae administratores, ut suum ministerium competenter exsequi valeant, in omnibus rationabiliter et juste concurrant.

IV. De suscipienda cura monasteriorum.

Ut missi regii per civitates, et singula monasteria tam canonicorum, quam monachorum, sive sanctimonialium, una cum episcopo parochiae uniuscujuscunque in qua consistunt, cum consilio etiam et consensu ipsius qui monasterium retinet, vitam ibi degentium et conversationem inquirant, et ubi necesse est corrigant, et ubi desunt, congruas officinas construere jubeant, et ubi factae et per negligentiam sunt destructae, instaurari praecipiant, et victum ac potum, et vestitum, atque caetera necessaria, 125.1073C| pro qualitate et possibilitate loci, et inhabitantium necessitate ordinent, et hospitalitatem supervenientium hospitum, et receptionem pauperum ibidem disponant et ordinent: et thesaurum, ac vestimenta, seu libros diligenter imbrevient, et breves regi reportent. Imbrevient quid unusquisque ecclesiarum praelatus, quando praelationem ecclesiae suscepit, ibi invenerit, et quid modo exinde minus sit, vel quid et quantum sit superadditum. Numerum etiam canonicorum, et monachorum, sive sanctimonialium, uniuscujusque loci describant, et regi referant: secundum qualitatem loci, cum consilio episcoporum et fidelium suorum, ubi minor numerus fuerit, regia auctoritate addatur: ubi vero indiscretione praelatorum superfuerit, ad mensuram 125.1073D| redigatur. Et qualiter abbatiarum praelati, et in locis sacris inhabitantes, de his quae missi regii praeceperint, obedierint, regi diligentissime et capitulatim referre procurent.

V. De rapinis compescendis et pace restituenda.

Raptores autem, non nostris verbis, sed Christi et sanctorum ejus, qui cum illo in coelo regnant, et in terris miraculis coruscant, auctoritate ipsius qui nobis, licet indignis, in apostolis suis dixit: Quaecunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelis: et quae solveritis super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVIII), monemus, et eis verba ipsius Domini inculcamus, quae, nisi se correxerint, in extremo judicio audient: Esurivi, et non dedistis mihi 125.1074A| manducare, et caetera, quibus dicit: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus (Matth. XXIX). Hinc ergo colligendum est, quanta damnatione plectendi sunt qui aliena rapiunt, si tanta animadversione feriuntur qui sua indiscrete tenuerunt. Perpendant quo eos obliget reatu res rapta, si tali subjicit poenae non tradita: perpendant quid meretur injustitia illata, si tanta percussione digna est pietas non impensa. Audiant raptores: Vae ei qui multiplicat non sua usquequo, et aggravat contra se densum lutum (Habac. II). Densum lutum contra se aggravare, est terrena lucra cum pondere peccati cumulare. Audiant quid Christus dicat: Quid prodest homini si totum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum fiat? (Matth. XVI.) 125.1074B| Id est, quid prodest homini, si totum quod extra se est congregat, si hoc solum quod ipse est damnat? Audiant quod illa quae rapiunt in hoc saeculo deficient, aut in saeculo dimittent, sed secum ad judicium causas rapinae, id est damnationem secum ferent. Audiant quid propheta Isaias dicit: Rapina pauperis in domo vestra (Isa. III). Et: Causa viduae non ingreditur ad eos (Isa. I). Et: Non despiciet Dominus preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus. Nonne lacrymae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas? A maxilla enim ascendunt usque ad coelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis (Eccli. XXXV). Audiant quia in cujus domo rapina est, sive in domo corporis, sive in domo mansionis, non habitat in illa 125.1074C| domo Spiritus sanctus, sed spiritus malignus: et si accedit ad communionem corporis et sanguinis Christi ante dignam satisfactionem, non mundatur per illam communionem a peccato, sed plenius, sicut Judas, quando in coena plenus rapina et iniquitate communicare praesumpsit de manu Christi, possessus est a diabolo. Unde et suspensus crepuit medius, et abiit in locum suum, id est suis meritis acquisitum, videlicet in ignem aeternum: quia cum intravit sanctus panis in plenum de iniquitate ventrem, intravit hostis antiquus, qui dicitur diabolus et Satanas, in crudelem et impiam mentem. Et ille enim, sicut Judas tradidit Christum peccatoribus Judaeis, ita plenus rapinis et iniquitate tradit Christum peccatoribus membris suis, qui illud inaestimabile 125.1074D| Domini corpus violare praesumit. Et vae illi homini, qui ad mensam Domini malignus accedit, qui insidiis mente conditis, qui praecordiis rapina aut aliquo scelere pollutis mysteriorum Christi secretis participare non metuit. Vae illi homini, de quo Jesus, qui altaribus sacrosanctis inter immolandum, utpote proposita consecraturus munera, adesse non dubitatur, astantibus sibi ministris coelestibus queri cogitur, quod in coena discipulis de Juda dixit: Ecce, inquiens, manus tradentis me mecum est in mensa (Luc. XXII). Et vae illi de quo dicit Paulus apostolus quod quasi speciali privilegio in coena Domini quando haec sunt tradita legimus: Quicunque manducat panem hunc, aut calicem Domini 125.1075A| bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans, id est non discernens a cibis caeteris, corpus Domini (I Cor. XI): sed sic ad mensam Domini accedit sine reverentia et timore de peccatis suis, sicut laetus accedit, quando socius suus illum plena mensa pascit de rapinis suis. Et quod idem dicit Apostolus: Ideo inter vos multi infirmi, et imbecilles, et dormiunt, id est moriuntur, multi (ibid.). Hoc monstratur in exemplo de infirmitatibus et mortibus corporalibus aliquorum, quod fit in anima in spiritalibus infirmitatibus atque mortibus omnium irreverendorum. Hoc enim pascha, quod tunc Dominus in novo mysterio egit, quotidie celebramus quotiescunque missam agimus: sicut ipse tunc omnibus episcopis et presbyteris, ac caeteris fidelibus, 125.1075B| celebrantibus atque astantibus ad hoc terribile sacramentum, in apostolis suis dixit: Haec quotiescunque feceritis, in meam memoriam facietis (ibid.). Et potest fieri ut quidam audientes, tale periculum esse communicare corpori et sanguini Domini, qui non volunt a malis recedere et de praeteritis poenitentiam agere, dicant: Abstinebimus nos ab illa communione, quia non retrahimus nos a mala operatione. Unde audiant quibuscunque diabolus ista susurrat, quoniam sicut Dominus dicit de baptismo, quod nullus potest fieri salvus, nisi qui renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto: ita de hac sancta communione dixit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI). Et sicut dixit: Qui crediderit 125.1075C| et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI), id est, sicut promisit in baptismate, diabolo et ejus operibus abrenuntiando, et in Deum fide quae per dilectionem operatur credendo, hoc est ut in fide et bonis operibus permaneat, et si post baptismum peccaverit, confessionem et dignam poenitentiam, illis qui in eum peccaverunt dimittendo, et bonis operibus insistendo, hoc quod male fecit emendet: ita etiam de hac sancta communione dixit (Joan. VI): Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo. Et: Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum, et ego resuscitabo eum in novissimo die. Et: Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem. Et: Qui manducat me, et ipse vivet propter me. Audiant rapaces 125.1075D| et praedatores, quid iterum Dominus per prophetam dicat: Qui praedaris, nonne et ipse praedaberis? (Isa. XXXIII.) Videlicet quia illius qui praedatur res pauperum et ecclesiarum ac servorum Dei, praedatur a diabolo, et praeda illius fit. Audiant quid sanctus Paulus apostolus dicat, per quem locutus est Christus, et qui raptus fuit usque ad tertium coelum, et qui raptus fuit in paradisum, et audivit talia secreta verba, quae non licebat homini loqui. Ait namque quia neque rapaces, neque homicidae, neque adulteri regnum Dei possidebunt (I Cor. VI). Unde intendant quale quantumque peccatum est rapina, quam cum adulterio et homicidio sanctus comparavit Apostolus. Item ipse dicit: Si quis fornicator, 125.1076A| aut adulter, aut rapax, aut homicida est, cum hujusmodi nec cibum sumere (I Cor. V) Christi discipulo, id est Christiano, licet ante satisfactionem, id est correctionem, ac emendationem et dignam poenitentiam. Audiant quod sanctus Joannes apostolus, electus et dilectus Christi, qui in coena super pectus ejus recubuit, talem hominem salutare vetat, dicens: Nec Ave ei dixeritis, neque in domum receperitis (II Joan. X). Audiant quid per prophetam Dominus dicit ad eos qui in medio talium immorantur: Exite, inquiens, de medio eorum, et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos, et habitabo inter vos, et ero vobis in Deum, et vos eritis mihi in filios et filias (II Cor. VI, Jer. XXXI). Nihil enim est aliud quod isti raptores faciunt, nisi praecursio exercitus Antichristi, 125.1076B| cujus voce dictum est: Non movebor a generatione in generationem sine malo (Psal. X), id est tanta mala faciam in uno loco, ut antequam ad alium locum veniam, adventum meum ibi habitantes timeant: sed et postea sentient. Et Joannes apostolus: Nunc, inquit, antichristi multi sunt (I Joan. II). Unde timendum nobis est quod omnis propter hoc deprecatur Ecclesia: Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua, id est ad vindictam, non obliviscaris pauperem populum (Psal. X). Et Dominus, qui non mentitur, repromittit, dicens: Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus (Psal. XI), id est jam jamque in proximo vindictam exercebo. Audiant raptores, quid de talibus sacri canones decernunt (conc. Tolet. I, 125.1076C| can. 11): Si quis, inquiunt, de potentibus clericum, aut quemlibet pauperem, aut religiosum exspoliaverit, et mandaverit ad ipsum episcopus ut eum audiat, et is contempserit: invicem mox scripta percurrant per omnes provinciae episcopos, et quoscunque adire potuerit, ut excommunicatus habeatur, donec audiat et reddat aliena. Ecce de pauperum raptoribus. Audiant raptores et praedones rerum ecclesiasticarum, quid sanctus Anacletus papa, ab ipso beato Petro apostolo presbyter ordinatus, cum totius mundi sacerdotibus judicavit. Dicit namque (epist. 1): Qui abstulerit aliquid patri vel matri, homicidae particeps est. Pater noster sine dubio Deus est, qui nos creavit, mater vero nostra Ecclesia, quae nos in baptismo spiritaliter regeneravit. Ergo qui Christi 125.1076D| pecunias et Ecclesiae rapit, aut aufert, vel fraudatur, homicida est, atque homicida ante conspectum justi judicis deputabitur. Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem operatur: qui autem pecuniam vel res Ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit, et ut sacrilegus judicandus est. Et sanctus Urbanus papa et martyr: Res, inquit, et facultates ecclesiasticae oblationes appellantur, quia Domino offeruntur, et vota sunt fidelium, ac pretia peccatorum, atque patrimonia pauperum: si quis illa rapuerit, reus est damnationis Ananiae et Saphirae, et oportet hujusmodi tradere Satanae, ut spiritus salvus sit in die Domini. Et sanctus Lucius papa: Rerum, inquit, ecclesiasticarum et facultatum raptores a liminibus sanctae 125.1077A| Ecclesiae anathematizatos apostolica auctoritate pellimus et damnamus, atque sacrilegos esse judicamus: et non solum eos, sed et omnes consentientes eis: quia non solum qui faciunt rei judicantur, sed etiam qui facientibus consentiunt. Par enim poena et agentes et consentientes comprehendit. Et sanctus Augustinus in sermone Evangelii sancti Joannis ita dicit (tract. 50 in Joan.): Fur sacrilegus loculorum sacrorum et Dominicorum est Judas, et qui aliquid de Ecclesia furatur et rapit, Judae perdito comparatur. Item in sacris canonibus a Spiritu sancto dictatis, et Christi sanguine confirmatis, scriptum est (conc. Gangr. can. 7): Si quis oblationes Ecclesiae extra Ecclesiam accipere vel dare voluerit, praeter conscientiam episcopi vel ejus cui hujusmodi officia commissa 125.1077B| sunt, nec cum ejus voluerit agere consilio, anathema sit. Episcopus autem omnibus se audientibus dicere debet quid sit anathema: id est alienatio a Christo et ejus corpore, quae est sancta Ecclesia. Et ne desperent tales homines, et in peccato permaneant, ostendere debet episcopus quandiu duret anathema, id est quandiu quisque errorem non corrigit, et digna satisfactione non emendat, ut reconciliationem et indulgentiam valeat promereri. Si quis vero ante satisfactionem, et reconciliationis indulgentiam, in peccatis suis perseverans mortuus fuerit, jam anathema perpetuum illi erit, et peccatum ad mortem, pro quo non dicit apostolus ut oretur (I Joan. V).

VI. Admonitio ad regem et ministros reipublicae.

125.1077C| Regiam vero dignitatem, et ministros reipublicae, ac cooperatores regii ministerii, episcopali auctoritate et Domini voce monemus, ut semetipsos coram Deo et coram hominibus tales exhibeant, ut adjutores Dei fieri, et ab ipso et in praesenti saeculo et in futuro adjuvari mereantur: et nulla quaelibet causa, aut munerum acceptio, aut amicitia cujuslibet, vel odium, aut timor, aut gratia, ab statu rectitudinis eos deviare compellat, quin inter proximum et proximum juste judicent: pupillorum vero, et viduarum, et caeterorum pauperum adjutores ac defensores, et sanctae Ecclesiae vel servorum illius honoratores juxta suam possibilitatem fiant: illos quoque qui temeritate et violentia in furtis et latrociniis, sive rapinis, communem pacem populi perturbare moliuntur, 125.1077D| suo studio et correctione sicut decet compescant. Unde quaedam capitula, a praecedentibus imperatoribus et regibus statuta, in unum collecta subjungere dignum duximus, quae ita se habent

Ex capitulis imperatorum et regum. (Lib. II, c. 14, 15.) De pace in exercitali itinere servanda usque ad marcham, hoc omnibus notum fieri volumus, quod quicunque auctorem damni sibi praeterito anno illati nominatim cognoscit, ut justitiam de illo quaerat, et accipiat. Deinceps tamen omnibus denuntiare volumus, ut unusquisque cognoscat omnes, qui in suo obsequio in tali itinere pergunt, sive sui sint, sive alieni, ut ille de eorum factis rationem se sciat redditurum: et quidquid in pace violanda deliquerint, ad ipsius debet periculum pertinere: ea scilicet conditione, ut pacis violator primum 125.1078A| juxta facinoris qualitatem, sive coram nobis, sive coram misso nostro, dignas poenas persolvat: et senior, qui secum talem duxerit, quem aut constringere noluit, aut non potuit, ut nostram jussionem servaret, et insuper in regno nostro praedas facere non timeret, pro illius negligentia, si ante eum de his non admonuerit, et postquam negligentia contemptoris ad ejus notitiam pervenerit, eum corrigere sicut decet neglexerit, honore suo privetur, ut scilicet neuter illorum sine justa vindicta remaneat.

(Lib. V, c. 189.) Si quis in exercitu infra regnum, sine jussione Dominica, per vim hostilem aliquid praedare voluerit, aut fenum tollere, aut granum; sive pecora majora vel minora, domosque infringere, vel incendere, haec ne fiant omnino prohibemus. Quod si ab aliquo praesumptioso factum fuerit, sexaginta solidos, si liber est, sit culpabilis, et omnia cimelia restituat, aut cum duodecim testibus se purget. Si vero servus hoc fecerit, capitali crimini 125.1078B| subjaceat, et dominus omnia cimelia restituat, quia servum suum non correxit, nec custodivit, ut talia non perpetraret. Quoniam si nosipsos comedimus, cito deficiemus. Unusquisque tamen custodiat exercitum suum, ne aliqua depraedatio infra regnum fiat.

(Lib. III, c. 65.) Si quis domum alienam cujuslibet infregerit, quidquid exinde per vim abstulerit, aut rapuerit, vel furaverit, secundum legem illi, cujus domus fuerit infracta et spoliata, in triplum componat, et insuper bannum dominicum solvat. Si servus hoc fecerit, sententiam superiorem accipiat, et insuper secundum suam legem compositionem faciat. Si quis liber homo aliquod tale damnum alicui fecerit, pro quo plenam compositionem facere non valeat, semetipsum in vadio pro servo dare studeat, usque dum plenam compositionem adimpleat.

(Lib. III, c. 1.) De pace admonemus, ut omnes qui 125.1078C| per aliqua scelera rebelles sunt constringantur.

(Ibid., c. 66.) Si quis messes aut annonas in hoste super bannum dominicum rapuerit, vel paverit, aut furaverit, aut cum caballis vastaverit, aestimato damno secundum legem in triplum componat: et si liber homo hoc fecerit, bannum dominicum pro hac re componere cogatur. Servus vero secundum legem tripla compositione damnum in loco restituat, et pro damno disciplinae corporali subjaceat.

(Lib. VI, c. 96.) Si quis infra regnum rapinam fecerit, aut cuiquam nostro fideli, ejusque homini, aliquid vi abstulerit, in triplo cui aliquid abstulit legibus componat, et insuper bannum nostrum, id est sexaginta solidos, nobis persolvat. Postmodum vero a comite ante nos adducatur, ut in bastonico retrusus usque dum nobis placuerit poenas luat. Nam si publice actum fuerit, publicam inde agat poenitentiam juxta sacrorum canonum sanctionem. Si vero occulte, sacerdotum consilio ex hoc agat 125.1078D| poenitentiam: quoniam raptores, ut ait Apostolus, nisi veram egerint poenitentiam, regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI). Qui vero de rebus ecclesiarum aliquid abstulerint, gravius inde judicentur: quia sacrarum rerum ablatio sacrilegium est, et sacrilegus vocatur, qui ex eis aliquid abstulerit aut rapuerit. Extorres namque a liminibus sanctae matris Ecclesiae tales personae usque ad satisfactionem ecclesiae quam laeserint, sunt habendae, atque firmiter denotandae.

(Caroli Calvi tit. XII, c. 12.) Unusquisque missus in suo missatico provisionem habeat, ut si aliquis de nostris fidelibus per missaticum suum transierit, aut ibi consistens, vel commanens, rapinas, vel depraedationes, aut talia illicita fecerit de quibus Deus offendi solet, et populus pro oppressione gemere, quatenus hoc subtiliter et veraciter investiget, et nobis renuntiet, qualiter inde nos sic ordinemus, 125.1079A| ut nec ipsum, nec alium hoc agere delectet.

(Caroli Calvi tit. XII, c. 13.) Ut missi in illorum missaticis curam habeant, ne homines nostri, aut aliiquilibet, vicinos suos majores vel minores tempore aestatis, quando ad herbam suos caballos mittunt, vel tempore hiemis, quando marescalcos illorum ad fodrum dirigunt, vicinos majores vel minores depraedentur: et si egerint, hoc etiam, ut praediximus, veraciter missi nostri investigent, et nobis renuntient, ut in seniore hoc sic emendemus quatenus homines suos in potestate habeat, et contenti sint debitis, et indebita injuste non appetant.

(Ludovici Balbi tit. III, cap. 7 et 8.) Volumus ut res ecclesiarum, in cujuscunque regno caput fuerit, tam de episcopatibus quam de abbatiis, sine ulla contradictione rectores ipsarum ecclesiarum, sicut tempore domni ac genitoris nostri fecerunt, illas possideant. Et quia per vagos, et tyrannica consuetudine 125.1079B| irreverentes homines pax et quies perturbari solet, volumus ut ad quemcunque nostrum talis venerit, ut de his quae egit rationem et justitiam subterfugere possit, nemo ex nobis illum ad aliud recipiat, vel retineat, nisi ut ad rectam rationem et debitam emendationem perducatur. Et si rationem rectam subterfugerit, omnes in commune, in cujus regnum venerit, illum persequantur, donec aut ad rationem perducatur, aut de regno deleatur.

(Caroli Calvi tit. XXVI, c. 5.) Similiter et de eo agendum est, qui pro aliquo capitali et publico crimine a quolibet episcopo corripitur vel excommunicatur, aut ante excommunicationem crimen faciens, regnum et regis regimen mutat, ne debitam poenitentiam suscipiat, aut susceptam legitime peragat.

(Caroli Calvi tit. IX, cap. 4.) Denuntiandum est omnibus, et a missis nostris ordinandum, ut omnes ecclesiae et presbyteri sub immunitate ac privilegio, et ordinatione atque dispositione episcoporum singularum 125.1079C| parochiarum, in quibus consistunt, secundum auctoritatem canonicam, et capitularia domni Caroli imperatoris et pii Augusti Ludovici permaneant.

(Ibid., c. 5.) Ut missi nostri diligenter investigent cum episcopo, et praelatis monasteriorum, et per fideles et strenuos viros in unaquaque parochia, de rebus ecclesiasticis in alodem datis: et sicut evidentibus et veris indiciis ac auctoritatibus compererint, diligenter a quo et quibus datae sint, et quantum exinde sit describant, et nobis renuntient, ut cum consilio fidelium nostrorum hoc sacrilegium emendare curemus.

(Ibid., c. 6.) Ut missi nostri expresse, et cum omni diligentia, cum episcopo et praelatis monasteriorum, per singulas parochias requirant de rebus ecclesiasticis, unde nonae et decimae solvi debent, et non solvuntur, ut persolvi ab easdem res retinentibus faciant. Et si aliqua contradictio, quae rationabilis 125.1079D| videatur, oborta fuerit, describatur: et praelatus ipsius casae Dei, unde res esse noscuntur, et ille qui eas detinet, et nonam ac decimam solvere detrectat, simul cum missis nostris ad nostram jubeatur venire praesentiam, ut tunc veritate comperta, et diffinitione decreta, quod rationabiliter invenerimus inde praecipiamus.

(Ibid.) Volumus etiam, ut investigent missi nostri, qualiter illi, qui easdem res ecclesiasticas, unde decimae dantur, sive non dantur, illas salvas habeant, et in casticiis et in silvis custoditis, vel si terrae ac mancipia inde perdita sint, vel aliquid hujusmodi, aut si familia oppressa sit contra legem, et omnia per breves renuntient missi nostri.

(Ibid., c. 7.) Ut missi nostri per singulas parochias comitibus et reipublicae ministris ex banno nostro praecipiant, ne malla vel placita in exitibus et 125.1080A| atriis ecclesiarum, et presbyterorum mansionibus, neque in Dominico, vel festivis diebus, tenere praesumant: sed comes convenientem locum consideret et inveniat ubi stationem ad mallum tenendum constituat: quia nefas est ibi reos puniri, ubi respectu divinae reverentiae misericordiam consensu fidelium et decreto praedecessorum nostrorum consequuntur.

(Ibid., c. 8.) Ut missi nostri comitibus, et omnibus reipublicae ministris, firmiter ex verbo nostro denuntient, atque praecipiant, ut a quarta feria ante initium quadragesimae, nec in ipsa quarta feria, usque post octavas Paschae, mallum vel placitum publicum, nisi de concordia et pacificatione discordantium, tenere praesumant. Similiter etiam a quarta feria ante nativitatem Domini, usque post consecratos dies observent: necnon in jejuniis quatuor temporum, et in rogationibus, simili observatione eosdem feriatos dies venerari omnimodis studeant.

(Ibid., c. 9.) Ut missi nostri omnibus per singulas 125.1080B| parochias denuntient, quia si episcopus, aut ministri episcoporum, pro criminibus colonos flagellaverint cum virgis, propter metum aliorum, et ut ipsi criminosi corrigantur, cum tali discretione sine ulla occasione indebita, sicut in synodo collocutum est, et vel inviti poenitentiam temporaliter et corporaliter agant, ne aeternaliter pereant: si seniores ipsorum colonorum indigne tulerint, et aliquam vindictam inde exercere voluerint, aut eosdem colonos ne distringantur continere praesumpserint, sciant quia et bannum nostrum component, et simul cum excommunicatione ecclesiastica nostram harmiscaram sustinebunt.

(Ibid., c. 10.) Ut missi nostri omnibus reipublicae ministris denuntient, ut comes, vel reipublicae ministri, simul cum episcopo uniuscujusque parochiae sint in ministeriis illorum, quando idem episcopus suam parochiam circumierit, cum episcopus eis notum fecerit: et quos per excommunicationem episcopus adducere non potuerit, ipsi regia auctoritate 125.1080C| et potestate ad poenitentiam vel rationem atque satisfactionem adducant.

(Ibid., c. 11.) Sciant etiam fideles nostri, quia concessimus in synodo venerabilibus episcopis, ne super beneficia ecclesiastica, vel praestarias, etiamsi quilibet monasteriorum praelatus irrationabiliter petierit, praecepta confirmationis nostrae ullo modo faciamus. Et ideo ab irrationabili petitione se unusquisque compescat.

(Caroli Calvi tit. XXXII, cap. 2.) De uno manso secundum capitulare Augustorum et praedecessorum nostrorum ad ecclesiam dato, nullus census, neque caballi pastus, a senioribus de presbyteris requiratur, sicut in praefato capitulari continetur. Sed neque de terrulis ac vineolis pro loco sepulturae ad easdem ecclesias datis, neque de decimis, sicut in canonibus, et in praefatis capitularibus continetur. Et ubi inventum fuerit a missis nostris, quod seniores sine conscientia episcoporum presbyteros de ecclesiis ejiciunt, 125.1080D| vel in ecclesiis statuunt, missi nostri, sicut in praefatis capitularibus continetur, inde faciant, et episcopi de clericis hominum nostrorum ita faciant, sicut in eisdem capitularibus continetur.

Hoc missi nostri notum faciant comitibus et populo, quod nos in omni hebdomada unum diem ad causas audiendas et judicandas sedere volumus. Comites autem et missi nostri magnum studium habeant, ne forte propter eorum negligentiam pauperes crucientur, et nos taedium propter eorum clamores patiamur, si nostram gratiam habere volunt. Populo autem dicatur, ut caveat de aliis causis se ad nos reclamare, nisi de quibus aut missi nostri, aut comites, eis justitias noluerint facere.

(Caroli Calvi tit. XXXIV, c. 2, tit. XLIII, sub finem cap. 2.) Ut nostri fideles, unusquisque in suo ordine et statu, veraciter sint de nobis securi, quia nullum abhinc inante contra legem et justitiam, vel auctoritatem 125.1081A| ac justam rationem, aut damnabimus, aut dehonorabimus, aut opprimemus, vel indebitis machinationibus affligemus: et illorum, scilicet veraciter nobis fidelium, communi consilio secundum Dei voluntatem, et commune salvamentum ad restitutionem sanctae Dei Ecclesiae, et statum regni, et ad honorem regium, atque pacem populi commissi nobis pertinentem assensum praebebimus: in hoc ut illi non solum non sint nobis contradicentes et resistentes ad ista exsequenda; verum etiam sic sint nobis fideles, et obedientes, ac veri adjutores atque cooperatores vero consilio et sincero auxilio ad nostrum debitum honorem, et ad ista peragenda quae praemisimus, sicut per rectum unusquisque in suo ordine et statu suo, principi et suo seniori esse debet.

VII. De praestanda per poenitentiam emendatione.

Ecce quae de rapinis et de raptoribus sanctus Spiritus per sibi organa digna comminatus est et 125.1081B| decrevit. Ecce quae antecessores vestri imperatores ac reges, in diversis synodis ac placitis, consilio episcoporum ac caeterorum fidelium suorum inde constituerunt. Quae quomodo de emendationibus quae male acta sunt legi per Moysen datae congruant, qui eam legit intelligit. Et in Evangelio legimus dixisse Zacchaeum ad Dominum: Dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quem defraudavi, reddo quadruplum (Luc. XIX). Ad hoc enim aliam medietatem bonorum suorum servavit. Et hinc sanctus Augustinus in epistola ad Macedonium dicit (epist. 54): Quod dicis inquiens, Sceleris culpam cupiunt sibi homines relaxari, et id propter quod scelus admissum est possidere; pessimum hominum genus 125.1081C| commemoras, cui poenitendi medicina omnino non prodest. Si enim res necessaria, propter quam peccatum est, cum reddi possit non redditur, non agitur poenitentia, sed fingitur. Si autem veraciter agitur, non remittetur peccatum, nisi restituatur ablatum: sed cum restitui potest. Plerumque enim qui aufert amittit, sive alios patiendo malos, sive ipse male vivendo, nec aliud habet unde restituat. Huic certe non possumus dicere: Redde quod abstulisti, nisi cum habere credimus et negare. Ubi quidem si aliquos sustinet repente cruciatus, dum existimatur habere quod reddat, nulla est iniquitas: quia etsi non est unde reddat ablatam pecuniam, merito tamen, dum eam per molestias corporales redhibere compellitur, peccati quo male ablata est poenas luit. Sed inhumanum non est etiam 125.1081D| pro talibus intercedere, tanquam pro reis criminum: non ad hoc ut minime restituantur aliena, sed ne frustra homo in hominem saeviat. Illud vero fidentissime dixerim, eum qui pro homine ad hoc intervenit, ne male ablata restituat, et qui ad se confugientem, quantum honeste potest, ad restituendum non compellit, socium esse fraudis et criminis. Nam misericordius opem nostram talibus subtrahimus quam impendimus. Non enim opem fert qui ad peccandum adjuvat, ac non potius subvertit atque opprimit. Nolentes autem reddere, quos novimus et male abstulisse, et unde reddant habere, arguimus, increpamus et detestamur, quosdam clam, quosdam palam, sicut diversitas personarum diversam 125.1082A| videtur posse recipere medicinam, nec in aliorum perniciem ad majorem insaniam concitari. Aliquando etiam, si res magis curanda non impeditur, sancti altaris communione privamus. Nec interveniendum esse pro aliquo ausim dicere, ut quod scelere abstulit, sceleris impunitate possideat: sed ut remissa injuria quod injuriose abstulit reddat, si tamen habet quod abstulit, vel aliud unde illud restituat. Qui vero contra jus societatis humanae, furtis, rapinis, calumniis, oppressionibus, invasionibus abstulerit, reddenda potius quam donanda censemus, Zacchaei publicani evangelico exemplo, qui cum hospitio Dominum suscepisset, in vitam sanctam repente mutatus, Dimidium, inquit, rerum mearum do pauperibus, et si cui aliquid abstuli, quadruplum 125.1082B| reddo (Luc. XIX). Quid dicam de usuris, quas etiam ipsae leges et judices reddi jubent? An crudelior est qui subtrahit aliquid vel eripit diviti, quam qui trucidat pauperem fenore? Omnes igitur nos, et vos, et totius regni populus, recurramus ad conscientias nostras, et quidquid contra voluntatem et mandatum Dei cogitavimus, parabolavimus, et fecimus, per puram confessionem, ad dignos poenitentiae fructus, atque sacerdotalem reconciliationem, expurgemus nos a fermento malitiae et nequitiae: et sicut hortatur nos Spiritus sanctus per Psalmistam: Praeoccupemus faciem ejus in confessione: procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus noster, nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus (Psal. XCIV). Legimus enim in historia 125.1082C| Machabaeorum (II Mach. XII), quia vir fortissimus Judas pugnavit contra inimicos Ecclesiae quae tunc temporis erat, et plures ex suis in illo bello ceciderunt. Postquam autem, fugatis adversariis, ipse Judas cum exercitu suo ad sepelienda corpora suorum qui in bello ceciderant reversus est, inventa sunt sub tunicis occisorum donaria de idololatriis, et manifestum factum est Dei judicium quia proinde ceciderunt in bello. Ergo si sub tunicis nostris, id est intra corpora nostra, habemus conscientiam malam de rapinis, de avaritia, quae est idolorum servitus, de luxuriis, de invidia, de fraternis odiis, et de homicidiis, de sacrilegiis, et de incestibus, et de caeteris criminibus ac peccatis, expurgemus illa mala per puram confessionem, et per bonam devotionem, 125.1082D| et per lacrymas, et per eleemosynas et dignas satisfactiones, et quantocius tempus fuerit, faciamus omnes in commune de praeteritis peccatis, sive manifestis, sive secretis, publicam poenitentiam, et triduanum jejunium, et mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Quia, sicut sanctus Augustinus dicit exponens sententiam Apostoli, peccata sive parva sive magna impunita esse non possunt: quia aut ab homine poenitente, aut a Deo judicante plectuntur: cessat autem vindicta divina, si conversio praecurrat humana. Amat Deus poenitentibus et confitentibus parcere, et se judicantes non judicare. Et post jejunium, et dignos poenitentiae fructus, et 125.1083A| professionem quod ab istis malis, in quibus hactenus versati sumus, nos de caetero abstinere debeamus, quia poenitentiam vere agere est commissa plangere, et iterum plangenda declinare, mutata in mente malignitate in benignitatem, accipiamus corpus et sanguinem Christi in remissionem peccatorum nostrorum, ut Deus in nobis habitet, et nos in Deo: quatenus nec invisibiles, nec visibiles inimici contra nos potestatem habeant. Nam aliter, nec super pravos Christianos virtutem, nec contra paganos habere poterimus victoriam. Nullus autem de iniquitatum suarum immanitate desperet: tantum ex toto corde convertatur ad Dominum. Veternosas namque Ninivitarum culpas triduana poenitentia abstersit (Joan. IV): et conversus latro vitae praemia 125.1083B| etiam in ipsa sententia suae mortis emeruit (Luc. XXIII). Mutemus igitur corda, et praesumamus nos jam percepisse quod petimus. Citius ad precem judex flectitur, si a pravitate sua petitor corrigatur. Ea namque quae ingrata esse hominibus importunitas solet, judicio veritatis placet: quia pius ac misericors Deus vult a se veniam exigi, qui quantum meremur non vult irasci. Hinc etenim per Prophetam dicit: Invoca me in die tribulationis tuae, et eripiam te, et magnificabis me (Psal. XLVI). Ipse ergo sibi testis est qui invocantibus misereri desiderat, qui admonet ut invocetur. Et sicut per alium prophetam admonet: Levemus corda nostra cum manibus ad Deum (Thren. III). Ad Deum quippe corda cum manibus levare est orationis studium cum merito bonae 125.1083C| operationis erigere. Dat profecto, dat timori nostro fiduciam, qui per prophetam clamat: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII). Et certa sententia est, quia quos Deus diu ut convertantur exspectat, non conversos durius damnat. Et postquam taliter, sicut praediximus, a peccatis nostris nos et vos mundabimus, de caetero ab eisdem et ab aliis peccatis nos contineamus, ne contingat nobis illud proverbium, quod beatus Petrus apostolus de redeuntibus post poenitentiam ad peccata dicit: Canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti (II Petr. II). Magna est enim contra peccatum poenitentiae virtus; sed si quis in eadem poenitentia perseveret. Nam scriptum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X). 125.1083D| Hinc scriptum est: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius? (Eccli. XXXIV.) Mortuum quippe est omne opus perversum, quod pertrahit ad mortem, quod vita justitiae non vivit. Baptizatur ergo a mortuo, et iterum tangit eum, qui prava opera, quae se egisse meminit, deplorat; sed eisdem se iterum post lacrymas implicat. Animae itaque cuilibet ejusdem mortui lavatio non proficit, qui hoc iterum faciendo quod planxerat, nec per lamenta poenitentiae ac rectitudinem justitiae exsurgit. Et quicunque tempore poenitentiae profitetur ad pristina peccata se non rediturum, id est praeterita peccata anathematizat (quoniam aliter nec a Deo solvitur, nec sacerdotali ministerio reconciliari 125.1084A| potest), sollicite attendat quae S. Gregorius in quadam epistola sua dicit (lib. XI, epist. 45 Theoct.): « Si qui vero sunt, inquiens, qui dicunt quia compulsus quispiam necessitate, si anathematizaverit, anathematis vinculo non tenetur, ipsi sibi testes sunt quia Christiani non sunt, quia ligamenta sanctae Ecclesiae vanis se aestimant conatibus solvere. Ac per hoc nec absolutionem sanctae Ecclesiae, quam praestat fidelibus, veram putant, si ligaturas ejus valere non aestimant. Contra quos diu disputandum non est, quia per omnia despiciendi et anathematizandi sunt: et unde se fallere veritatem credunt, inde in peccatis suis veraciter ligantur. Si qui sunt igitur, qui sub nomine Christiano haec, quae praediximus, aut praedicare audent, aut taciti apud seipsos tenere, procul dubio eos et 125.1084B| ego, et omnes catholici episcopi, atque universa Ecclesia anathematizamus, quia veritati contraria sentiunt, et contraria loquuntur. » Interest tamen plurimum inter eos, qui post poenitentiam et professionem ad criminalia et publica peccata redeunt per contemptum, et in eis perseverare diligunt, et inter eos, qui per fragilitatem in praeterita peccata criminalia vel publica recidunt, et iterum poenitentiam poscunt: quia sicut sanctus Augustinus dicit (epist. 54), in tantum hominum iniquitas aliquando progreditur, ut etiam post actam poenitentiam, post altaris reconciliationem, vel similia vel graviora committant: et tamen Deus facit etiam super tales oriri solem suum, nec minus tribuit quam ante tribuebat, largissima munera vitae ac salutis. Et quamvis in Ecclesia locus 125.1084C| humillimae poenitentiae non concedatur, Deus tamen super eos suae poenitentiae non obliviscitur. Quamvis ergo caute salubriterque provisum sit, ut locus illius humillimae poenitentiae semel in ecclesia concedatur, ne medicina vilis minus utilis esset aegrotis, quae tanto magis salubris est, quanto minus contemptibilis fuerit: quis tamen audeat Deo dicere: Quare huic homini, qui post primam poenitentiam rursus se laqueis iniquitatis constringit, adhuc iterum parcis? Quis audeat dicere erga istos non agi quod Apostolus ait: Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit (Rom. II)? aut istis exceptis esse diffinitum quod scriptum est: Beati omnes qui confidunt in eum (Psal. II)? aut ad istos non pertinere quod dicitur: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, 125.1084D| omnes qui speratis in Domino (Psal. XXVI)?

VIII. Ad regem, ut bonos diligat consiliarios.

Tandem ad vos, domine rex dilectissime nobis, sermonem convertimus, quia et in isto temporali regno vos prosperari cupimus, et post istud regnum ad aeternum pervenire desideramus. Sicut quidam nostrum ab illis audivit qui interfuerunt, Carolus Magnus imperator, qui regnum Francorum nobiliter ampliavit, et per annos quadraginta sex feliciter rexit, et sapientia tam in sanctis Scripturis, quam et in legibus ecclesiasticis et humanis, reges Francorum praecessit, nullo unquam tempore sine tribus de sapientioribus et eminentioribus consiliariis suis 125.1085A| esse patiebatur: sed vicissim per successiones, ut eis possibile foret, secum habebat, et ad capitium lecti sui tabulas cum graphio habebat, et quae sive in die, sive in nocte, de utilitate sanctae Ecclesiae, et de profectu ac soliditate regni meditabatur, in eisdem tabulis adnotabat, et cum eisdem consiliariis, quos secum habebat, inde tractabat: et quando ad placitum suum veniebat, omnia subtiliter tractata plenitudini consiliariorum suorum monstrabat, et communi consilio illa ad effectum perducere procurabat. Et si ille, qui sic sapiens et fortis, et amplitudine regni locuples, et multorum regnorum pacificus dominator, agere studebat (sequens sententias Scripturae dicentis: Omnia fac per consilium, et post factum non poenitebis [Eccli. XXXII]; et: Audiens sapiens 125.1085B| sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit [Prov. I]; et: Ubi non est gubernator, populus corruet: salus autem, ubi multa consilia [Prov. XI]): quid vobis sit agendum attendite, qui adhuc in aetate immatura estis, et tantos comparticipes atque aemulos in ista particula regni habetis, ut nomine potius quam virtute regnetis. Quaesumus cum consilio et auxilio fidelium vestrorum, eligite qui vobiscum per singulos menses de utroque ordine consiliarii maneant, quibus aurem et cordis et corporis libenter accommodetis, quique vos et Deum timere, et sanctam Ecclesiam ac rectores ejus secundum sacras leges doceant honorare, et regnum ac fideles vestros secundum voluntatem Domini gubernare, et vestram domum, sicut tempore antecessorum vestrorum 125.1085C| fuit, quando bene fuit, illam vobis insinuent ordinare, ne vos illuc trahat necessitas, quo ducere non debet voluntas. Quatenus Ecclesiae in isto regno per occasionabiles circadas, et per indebitas consuetudinarias exactiones, quae tempore Pippini, Caroli, et Ludovici non fuerunt, sed moderno tempore impositae fuerunt, non affligantur: et regni primores cum debita securitate ac honore erga vos consistere possint, et caeteri nobiles homines in regno securitatem habeant, ne per diversa ingenia a suis opibus quas habere potuerint dispolientur. Quia postquam radix omnium malorum cupiditas in regno exarsit, ut nullus, aut pene nullus, honorem aut aliquod bonum sine pretio posset acquirere aut tenere, aut securitatem habere, pax et consilium et justitia, 125.1085D| atque judicium, sicut necesse fuerat, locum in isto regno non habuerunt. Et satagite ut istae rapinae ac depraedationes in isto regno cessent, et miser iste populus, qui jam per plures annos per depraedationes diversas et continuas, et per exactiones ad Northmannos affligitur, aliquod remedium habeat, et justitia 125.1086A| et judicium, quae quasi emortua apud nos sunt, reviviscant, et virtutem nobis Deus reddat contra paganos, quia usque modo jam ante plures annos locum in isto regno defensio non habuit, sed redemptio et tributum non solum pauperes homines, sed et ecclesias quondam divites jam evacuatas habent. Et ideo regium nomen ad tantam contumeliam et ad tantam brevitatem devenit, sicut multis est notum: et istud regnum, quondam nobile atque amplum, in seipsum divisum est; at sicut Dominus dicit: Regnum in seipsum divisum desolabitur (Matth. XI), id est, de solo, videlicet de terra, labitur, id est, ac si de glacie lubricatur; ita ut non sit quod in proximo est, nisi, ut in psalmo dicitur, conversi fuerimus; jam Dominus gladium suum vibravit, 125.1086B| tetendit et paravit illum, et in eo vasa mortis effecit (Psal. VII). Timete sententiam quam Scriptura dicit quae non mentitur: Vae terrae cujus rex juvenis est, et cujus principes mane comedunt (Eccle. X). Et attendite, quia non detestatur Scriptura aetate juvenem, sed moribus, et vita, atque stultitia, quae nulla consilii gravitate deprimuntur. Quod alibi sanctae Scripturae sententiae monstrant dicendo: Senectus venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata. Cani sunt autem sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV). Hinc est ergo, quod ad Moysen Dominus dicit: Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint (Num. XI). In quibus non aliud quam senectus mentis requiritur, cum tales 125.1086C| jubentur eligi qui senes sciuntur. Si enim senectus in eis corporis quaereretur, a tantis sciri poterant, a quantis videri. Dum vero dicitur, quos tu nosti quod senes populi sint, profecto liquet quia senectus mentis, non corporis eligenda denuntiatur. Talium quippe senum, sicut Scriptura demonstrat (III Reg. XII), consilium Roboam filius Salomonis respuit, et hujusmodi juvenum consilium secutus, maximam partem regni paterni sua negligentia perdidit. Cui Dominus propter merita David avi sui parvam regni particulam reservavit. De eo quod scriptum est: Vae terrae, cujus principes mane comedunt (Eccle. X), non de necessaria, sed de voluptuosa comestione dicit Scriptura, sicut demonstrat Apostolus dicens: Carnis curam ne feceritis in desideriis 125.1086D| vel concupiscentiis (Rom. XIII). Quos enim a cura carnis in concupiscentiis refrenat, in necessariis quoque concedit. Deus omnipotens, qui per nos haec loquitur in auribus vestris, per se loquatur in cordibus vestris.