Migne Patrologia Latina Tomus 138
Capitula missa ad Francos et Aquitanos (Carolus II Calvus), J. P. Migne cc_id: cps_2.CaIiCa.CaMiAdF, cc_idno: 9695
Ista capitula misit rex de Basiu per Hadabrannum et Bettonem. 138.0637C| c
- 1.
Mandat vobis senior noster salutes. Mandat etiam vobis, quia valde miratur, quod placitum tale non custodistis, sicut vos illi promisistis, et sicut ipse vobis mandavit.
- 2.
Mandat vobis senior noster, quod propterea hoc placitum dimisistis ut fratris ejus expectare voluissetis adventum, juxta quod illi mandastis, non sine aliis suis fidelibus, quos modo secum non habuit, invenire potuit, ut necesse esset inde aliquam expectationem facere. 3. Habet senior noster constitutum aliud placitum Kal. Septemb. in villa Nielfa, ubi ei occurrere sui fideles debent. Propterea mandat vobis, ut vos 138.0637D| tali loco et vobis congruo et eidem praemisso loco proximo veniatis, ubi tales suos fideles transmittere ad vos possit, quos vobis mittendos postulaveritis. 138.0638C|
- 4.
Sciatis, quia vult vobis hoc observare, secundum quod vobis in Vermeria concessit, et sicut scriptis et verbis antea mandaverat, et quicquid amplius juste et rationabiliter postulare vultis. Pariter et de expectatione, secundum quod cum fidelibus suis invenerit quod Dei voluntati et ejus fideliumque suorum honori non sit indignum, propter Deum et nutrimentum domini et genitoris sui ac illius, et servitium illi a vobis impensum, hoc vobis adsentire non contradicit.
- 5.
Mandat vobis, ut memores sitis Dei et vestrae christianitatis, et nutrimenti genitoris ejus et sui, et debitae fidelitatis, et regni supervenientis periculi, studeatis vos fideles sanctae matris ecclesiae et sui unanimes fieri, et omnipotentis Dei voluntatem ac 138.0638D| illius fidelitatem communemque salutem simul cum ipso fideliter explere, ad resistendum inimicis et christiani nominis persecutoribus. Istum missaticum transmisit domnus rex gloriosus Karolus per Adalardum abbatem, et Richuinum, et Rodulfum, et Berengarium. 138.0639A|
- 1.
Mandat vobis senior noster salutes. Et mandat vobis, quia quicquid in vestra causa secundum consilium suorum fidelium melius et honestius invenire potuit, per suos fideles et sua capitula jam per duas vices vobis mandavit.
- 2.
Mandat vobis, quia sicut per illos suos fideles et per eadem capitula vobis innotuit, sic vult erga vos adtendere et observare. Et si vos adhuc talem causam eum postulare volueritis quae ad suum honorem et ad vestrum profectum pertineat, paratus est etiam in hoc secundum vestram petitionem facere juxta consilium fidelium suorum. 138.0639B|
- 3.
Mandat etiam, ut recordemini Dei et vestrae christianitatis, et condoleatis atque compatiamini huic sanctae ecclesiae, quae et a vobis et ab aliis miserabiliter est oppressa et depraedata, et quae crudeliter ex altera parte persequitur a paganis; et non vos dissocietis ab unitate et unanimitate fidelium Dei, sed acceleretis praesentaliter vos illi adunare, et conjungere aliis Dei suisque fidelibus, ad defensionem sanctae ecclesiae et suam fidelitatem.
- 4.
Si autem dicitis, vos propter pares vestros qui praesentes non sunt hoc non posse facere, mandat, ut vos qui in praesentiarum estis, talem securitatem ei faciatis, ut non propter aliam causam hoc dimittatis quod per nos vobis mandat, nisi propter illos vestros pares qui praesentes non sunt. Et facite 138.0639C| ei securitatem, ut illos vestros pares ad Dei servitium et ad suam fidelitatem, in quantum potueritis, exhortemini et convertatis, et si illos converti non potueritis, vos ab ejus servitio non vos subtrahatis. Quoniam si omnes converti ad illum volueritis, paratus est vos omnes secundum sanctae ecclesiae utilitatem et suum honorem et vestrum communem profectum recipere et salvare et honorabiles semper habere, et nulli umquam imputare, in quantum ad se pertinet, quicquid neglegenter factum habetis de ejus servitio, aut in ista causa contra illum egistis.
- 5.
Et mandat vobis, quia postquam vestram fidelitatem cognoverit, securos etiam vos faciet ex sua parte, quod nulli debeat reputare hoc quod erga 138.0640A| illum neglegenter egit in hac causa; ita tamen, si vos quoque erga illum debitum honorem et debitam fidelitatem conservaveritis, sicut Dei suique fideles.
- 6.
Et si aliqua pars ex vobis ad ejus senioratum et ad ejus fidelitatem reverti voluerit, similiter est paratus eos benigne recipere, et erga illos omnimodis adimplere quae superius scripta sunt. Istum missaticum transmisit rex per Hincmarum et Yrminfridum episcopos, et per Adalardum abbatem, et Bodulfum, et Richuinum, et Berengarium.
Mandat vobis senior noster salutes. Et mandat vobis, quia pro Dei amore et pro vestrae quondam fidelitatis servitio sibi impenso, omnes vos vult salvos esse, et sine aliqua occasione omnes vos ad Dei servitium et ad suam fidelitatem adtrahere cupit. 138.0640B| Et ut omnibus manifestum fiat, quia sic omnes vos vult salvare sicut suos fideles, et nulla occasione intermissa aliquem ex vobis perdere vult, et ut etiam contra pares vestros absque laesione salvi esse possitis, sicut debetis et christianos oportet, talem causam qualem vos eum postulastis, libentissime vobis concedit secundum consilium suorum fidelium usque ad condictum placitum quod est 5 Idus Octob. Carnutum. Ita tamen, ut vos securitatem talem ei faciatis, ut usque ad illud placitum in pace maneatis, et nullam dehonorationem in aliqua causa erga eum aut erga suos fideles faciatis, quam rationabiliter et possibiliter vitare et cavere potestis, neque impedimentum suis fidelibus faciatis, nec impraedationem, nec aliquam inquietudinem. Et 138.0640C| concedit vobis, ut omnes in honoribus et in alodis vestris interim consistatis, exceptis his quorum honores senior noster donatos habet. Et si aliqui sunt ex vobis qui honores non habent, si volunt in suis alodibus consistere, aut cum aliis eorum paribus vel amicis, faciant. Et etiam si voluerint cum seniore nostro manere, ita tamen ut cum pace vivant, et ipsi et sui, etiam hoc clementer concedit. Ea videlicet ratione, ut vos securum de vobis illum faciatis, et ut nullum suum fidelem aliquo modo de sua fidelitate subtrahatis neque sollicitetis. Et si aliquis ex vobis fuerit qui hanc pacem isto modo servare noluerit, a vestro consortio omnes eum unanimiter expellatis, si emendare noluerit quod neglegenter fecisse manifestum fuerit.