1.
[recensere]Continebatur namque in primo capitulo, utrum ubi colonam servus cuiuslibet uxorem acceperit, infantes illorum pertinere deberent ad illam colonam, an ad illum. Considera enim, si proprius servus tuus alterius propriam ancillam sibi sociaverit, aut alterius servus proprius tuam propriam ancillam uxorem acceperit, ad quem ex vobis eorum procreatio pertinere debeat, et taliter de istis fac; quia non est amplius nisi liber et servus.
2.
[recensere]De secundo unde me interrogasti, si comes de notitia solidum unum accipere deberet, et scabinii sive cancellarius. Lege Romanam legem, et sicut ibi inveneris, exinde facias. Si autem ad Salicam pertinet legem, et ibi minime repereris quid exinde facere debeas, ad placitum nostrum generale exinde interrogare facias.
3.
[recensere]Continebatur quippe in tercio capitulo, de his qui per falsos testes libertatem consecuntur, quid ex his facere deberes interrogasti. Nos vero ubique vobis præcepimus ut nequaquam cum falso testimonio ullus se potuisset liberare de servitio. Et si secundum legis ordinem se liberare potuerit, liber permaneat. Si vero cum falsis testibus, nequaquam illi consentias.
4.
[recensere]In quarto namque capitulo declarabat de his qui prima, secunda, tertia vice manniti, ad vestram præsentiam venire nolunt. Similiter de ipsis præcepimus, quid ex his facere deberet.
5.
[recensere]In quinto autem capitulo referebatur de episcopis, abbatibus, vel ceteris nostris hominibus qui ad placitum vestrum venire contempserint. Illos vero per bannum nostrum ad placitum vestrum bannire faciatis. Et qui tunc venire contempserint, eorum nomina annotata ad placitum nostrum generale nobis repræsentes.
6.
[recensere]In sexto autem capitulo scriptum erat de pontibus antiquis constitutis, vel de inlicitis theloneis. Unde præcipimus, ut ubicumque antiqua consuetudo fuit theloneum accipiendi, theloneum legittimum accipiant. Nam et hoc antea vobis ore proprio iniunximus, et nequaquam intellexistis.
7.
[recensere]In septimo autem capitulo, ubi referebatur qualiter post querelas dominorum servi eorum cartas ostendant, et ipsi servi a scabineis sententia accepta eas veras esse comprobare debeant; nequaquam hoc volumus quod servus suam cartam propriam probare debeat; sed dominus qui ipsum servum quærit, ipse, si poterit, ipsam cartam falsam depræhendat.
8.
[recensere]In octavo capitulo referebatur de servis qui Francas feminas accipiunt, et postea illorum domini eis cartas faciunt eo tenore, ut si aliqua procreatio filiorum aut filiarum ex ipsis orta fuerit, liberi permaneant; et nesciunt, sicut scripsisti, utrum habere debeant, an non. Deinde volumus, ut si ille homo servo aut ancillæ cartam in sua præsentia fecerit, et ille vel illa qui cartam libertatis habere debet præsentes fuerint, ipsa carta stabilis permaneat. Sed qui post discessum domini sui ortus fuerit, in servitio permaneat. Et illæ cartæ quæ a quibusdam dominis his factæ fuerint qui necdum nati esse noscuntur, sed post eorum discessum nati fuerint, nullum optineant effectum, nec per easdem cartas liberi esse valeant.