Jump to content

Capitula missorum (Carolus II Calvus)

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitula missorum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138


Capitula missorum (Carolus II Calvus), J. P. Migne cc_id: cps_2.CaIiCa.CapMis, cc_idno: 9696

Capitula missorum

Capitula a Baluzio ex codice bibl. regiae Parisiensis n. 4626 primum edita, ad fidem ejusdem codicis recognovimus.

Propter cognitas vobis necessitates et nimias perturbationes quae in regno isto evenerunt, sicut scitis, 138.0648C| senior noster Karolus plurimos fideles regni sui, tam episcopos, quam abbates, et comites, atque reliquos regni sui fideles, mediante Februario mense apud Carisiacum congregans, haec capitula ab ipsis confirmata nobis transmisit, ut ea vobis denuntiaremus, ut et vos cum omni timore Dei et legali imperio observare cum justitia studeatis, omnesque christiani qui in nostro consistunt missatico.

1.

Primo capitulo continetur, ut vos moneamus de honore sanctae Dei aecclesiae, qui per omnia ab omnibus fidelibus christianis observandus est, ut eorum immunitates in nullo infringantur, res sacrae et fructus ejus a nullo rapiantur; quoniam qui aliena rapiunt, a regno Dei excluduntur, dicente Apostolo: Rapaces regnum Dei non possidebunt. 138.0648D| Nonae et decimae fideliter persolvantur. Sacerdotes Dei et ministri ejus non deshonorentur, non flagellentur, neque de aecclesia sine consensu episcopi sui ejiciantur aut in ea recipiantur. Aecclesiae destructae restaurentur. Quod si quis transgressus fuerit, anathematis vindicta feriatur, et comitis districtione constringatur, et banni regalis exactione dampnetur.

2.

Sanctimoniales, viduae, orphani, et pauperes nullo modo opprimantur; et res illorum, tam in frugibus, quam in pratis, necnon etiam in eorum foeno, a nullo per rapinam depraedentur; et ubicumque oppressi sunt, ab episcopis, comitibus, et missis regalibus 138.0649A| subleventur; et oppressores illorum, sicut supra scriptum est, in omnibus constringantur.

3.

De his vero qui intra patriam residentes rapinas exercent, domos infringunt, homines sine causa occidunt, trustes commovent, aut alios dampnant et opprimant, prata defensoria depascunt, fruges aliorum devastant, ex his mandat senior noster, ut primum episcopali auctoritate judicentur, et sic postea a comitibus legaliter constringantur, et insuper bannum nostrum, id est solidos 60, componant. Et si eos constringere non potuerint, ad regalem praesentiam deducantur, ut dignam suscipiant vindictam.

4.

Mancipia aliena, quae intra inmunitates fugiunt aut intra fiscum nostrum aut aliorum potestate, et a dominis suis insecuntur, sine ullo munere aut aliqua 138.0649B| contradictione reddantur, aut foras ejiciantur, nisi legibus sua esse probaverint. Et si quis contenderit 138.0650A| et reddere noluerit, et postea fugerint, legaliter eas persolvat.

5.

Ut nemo virgines aut viduas rapere praesumat, et ad eas nullo modo accedat, nisi legaliter eas nuptialiter desponsatas conjunxerit. Nullus Deo sacratam rapiat aut violet, vel in conjugio sibi societ. Si quis hoc transgressus fuerit, ecclesiastico anathemate feriatur, et publico judicio damnetur.

6.

Ut regales justitiae cum omni diligentia perficiantur.

7.

Ut nullus de domo sua ad aliam transiens, aut in itinere pergens, rapinam facere praesumat.

8.

Ut unusquisque presbyter inbreviat in sua parrochia omnes malefactores, videlicet raptores, rapaces, adulteros, incestos, homicidas, latrones; et 138.0650B| eos extra ecclesiam faciat, nisi poenitentiam agere voluerint. Si se emendare noluerint, ad episcopi praesentiam perducantur.