Jump to content

Capitula presbyterorum

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitula presbyterorum
anno incognito
editio: incognita
fons: []
Capitula.

Sicut sancta synodus Nicæna interdicit, nullus umquam presbyter in domo sua habitare secum permittat mulierem extraneam, preter matrem et sororem adque amitam vel materteram, vel etiam secretum cubiculi vel cellario nullus presbyter aliquam feminam adire permittat; quod si fecerit post hæc, sciat se honore episcopatus deponi; quia hæc frequenter secundum canonice institutionem prohibuimus, et pleniter a presbyteris observatum non fuit. Ideoque præcipimus ut qui gradum honoris sui retinere vult, omnimodis a familiaritate extranearum mulierum se abstinere faciat, ut nulla occasio inimico pateat suggerendi peccatum, et famam malam a populo nullus eorum incurrat.

Ut nullus presbyter derelicta sua ecclesia sanguinum seminare præsumat ad domum quamlibet ullius feminæ vel Deo dicatam vel laicam, sed domum ecclesiæ suæ unusquisque suam oportunitatem agat, ut ibidem ad ecclesiam suam semper inveniatur expetenti aliqua ministeria eius causa.

Sicut dudum interdiximus et santi canones prohibent, nullus presbyter arma portare audeat.

Ut nullus presbyter tabernas ingredi audeat ad bibendum, nec se misceat in tali conventu sæcularibus hominibus, ubi turpia verba audiat aut loquatur, aut contentiones ibi aliquas audiat aut intersit, sicut sæpe contingere solet.

Ut nullus presbyter pro baptizandi causa et communionem tribuendi aliquod precium exactare faciat nec in minimum nec in maximum, quia gratis accepimus, gratis dare debemus; quia nec vendere debent donum et gratiam Dei, quod gratis datur. Quod si fecerit et ad nostram notitiam pervenerit, sciat se post hæc a gradu sui ordinis periclitari.

Ut presbyteri vocati ad convivium a quolibet de fidelibus, contentiones inter se non habeant de ulla re, nisi caritatis et sobrietatis verba et Deo placabilia et continentiam honestam, ut decet sacerdotibus.

Ut nullus presbyter basilicam suam petat, et nullus presbyter aliam ecclesiam accipere audeat infra parochiam ad missam celebrandum, nisi illam ubi ordinatus est, absque licentiam et permissionem episcopi.

Ut unusquisque presbyter omni hora, sive die sive nocte, ad officium suum explendum paratus sit, ut si fortuitu aliquis infirmus ad baptizandum venerit, pleniter possit implere officium suum; et ab ebrietate se caveat, ne propter ebrietatem non valeat adimplere officium suum, neque titubet in eo.

Ut unusquisque secundum possibilitatem suam certare faciat de ornatu ecclesiæ suæ, scilicet in patena et calice, planetam et albam, missale, lectionarium, martyrologium, pœnitentiale, psalterium, vel alios libros quot potuerit, crucem, capsam, velut diximus iuxta possibilitatem suam.

Ut qui de homicidio confessi fuerint, iubeat eos presbyter abstinere 40 dies ab ecclesia et communione, antequam ab episcopo reconcilientur, aut episcopus eos presbyteris reconciliare iusserit.

Ut omnis presbyter curam et sollicitudinem agat, ne aliquis in infirmitate positus ad extremum veniens sine viaticum permittat de hoc sæculo exire eos ad quos accedere potuerit; quod si exinde negligens fuerit, periculum sui honoris subiacebit.

Ut unusquisque presbyter ad suam ecclesiam admonitionem aliquam et exhortationem ad populum faciat, ut unusquisque se corrigat ab iniquitate et transeat ad bonitatem, sicut scriptum eis destinaverit.

Ut in sacramento corporis et sanguinis Domini semper aqua in calice misceatur.

Ut nullus presbyter suam pecuniam ad usuram non donet, ne a quoquam plus recipiat quam commodaverit.

Ut unusquisque presbyter si venerit ad infirmum et ille iam privatus fuerit officium loquendi, si testes adsunt qui eum audierunt dicere quod confessionem suam donare voluisset, omnia circa eum expleat secundum ministerium suum, sicut circa pœnitentem adimplere debet.

Ut presbyter negotiator non sit, nec per ullum turpe lucrum pecunias congreget.

Ut ullus presbyter alicubi fideiussor non existat.

Ut nullus presbyter ullum clericum recipere præsumat de aliena parochia.

Ut presbyteri quando ad infirmum accedunt, cum oleo consecrato veniant, et oleo sancto unguent eum in nomine Domini, et orent pro ipso, et oratio fidei sicut scriptum est salvet infirmum, et allevet eum Dominus, et si in peccatis fuerit dimittantur ei.

Ut presbyter non sine chrismate et oleo sacrato ad baptizandum alicubi proficiscatur neque sine sacrificio, ut ubicumque contigerit, suum ministerium circa infirmos impleri possit, et ipsum oleum cum chrismate adque sacrificium cum omni custodia et reverentia atque religione custodiat, nec per ebrietatem aut per aliquod neglectum suum inhonoratum fiat sacrum illum suprascriptum.