Jump to content

Capitula selecta (Abedoc)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitula selecta
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 96


Capitula selecta (Abedoc; Ethelwolfus), J. P. Migne

PROLOGUS COLLECTORIS.

(1281C) Synodorum exemplariorum innumerositatem conspiciens, ac plurimorum ex ipsis obscuritate rudibus minus utilem providens, nec non caeterorum diversitatem inconsonam, destruentem magis quam aedificantem prospiciens, brevem planamque ac consonam de ingenti Silva scriptorum in unius voluminis textum expositionem digessi; plura addens, plura minuens, plura eodem tramite degens, plura sensu ad sensum neglecto verborum tramite asserens. Hoc ergo solum in omnibus contendens, ne meo judicio quae videbantur velut commendatitia describerentur, singulorum nomina, singulis testimoniis praescripta posui; ne velut incertum quis, quodque dicat, minus luceat: sed hoc lectorem non fallat, ut cum ad generales titulos quos necessario praeposuimus recurrat, numeros diligenter observet: e quibus observatis, quaestionem quam voluerit sine ulla cunctatione reperiet.

(1281D)Finit Prologus.

CAPITULA EX LIBRO PRIMO. DE EPISCOPO.

CAP. V.-- De eo quod non unus unum ordinet. Synodus ait: Cum consensu clericorum et laicorum et totius provinciae episcoporum, maximeque metropolitani, vel epistola, vel auctoritate, vel praesentia (1282C)ordinetur episcopus (Ex can. 1 conc. Carth.)

CAP. VII.-- De eo qui ordinandus est. Synodus dicit: Qui episcopus ordinandus est, ante examinetur, si natura prudens, si docilis, si moribus temperatus, si sobrius, si castus, si humilibus affabilis, si misericors, si litteratus, si in lege Domini instructus, si Scripturarum sensibus cautus.

CAP. VIII.-- De moribus episcoporum. Synodus dicit: Episcopus non invadat alienam parochiam; non ordinet alium clericum alicujus Ecclesiae; non praesumat pretium ordinationis; non praesumat dona iniquorum, quae reprobat Altissimus; non ambulet sine presbytero.

CAP. IX.-- De aetatibus quibus provehitur quis ad episcopatum. (1282D)Synodus: Puer vero ab infantia ecclesiasticis ministeriis deditus usque ad vigesimum aetatis suae annum lector sive exorcista stet: ostiarius et subdiaconus quatuor annis: diaconus, quinque: presbyter trigesimo: episcopus vel trigesimo, vel quadragesimo, vel quinquagesimo: sacerdos efficiatur, quia in ea aetate Christus praedicare orsus est.

(1283A)Secundo de unius uxoris viro juvene. --Synodus eadem: Qui vero accessu adolescentiae usque ad trigesimum annum aetatis suae probabiliter vixerit, una tantum uxore virgine sumpta contentus, quinque annis subdiaconus, et quinque annis diaconus, quadragesimo anno presbyter, quinquagesimo episcopus stet.

Tertio de grandaevo laico. --Synodus eadem: Si vero grandis aetatis sit laicus, et necesse sit ut episcopus fiat; biennio sit lector, quinque subdiaconus; post duodecim annos presbyter sive episcopus subrogetur.

CAP. XVI.-- De eo quod nullus debet judicare episcopos. Gildas ait: Habent quippe sacerdotes et episcopi (1283B)terribilem judicem, cui pertinet et non nobis de illis utroque saeculo judicare. Item, coepiscopos, et coabbates, necnon consubjectos non judicare melius est.

CAP. XVII.-- De eo quod debet electio bonorum post obitum observari, et exitus vitae decessoris episcopi. Synodus ait: Nullus episcopus successorem in vita sua faciat, sed post obitum ejus boni bonum eligant. Item synodus definivit episcopum ordinare successorem in exitu vitae consensu synodi, et regionis ipsius sententia, ne irritum fiat.

CAP. XXII.-- De episcopo excommunicando qui aliena rapit. Synodus: Episcopus qui alterius episcopi parochiam rapit excommunicandus est (nisi legitimo ordine (1283C)poeniteat) a pace, et missa, et mensa (Ex concil. Arvern., c. 9 et 2; syn. Patricii, c. 4).

EX LIBRO II. DE PRESBYTERO VEL SACERDOTE. CAP. IX.-- De modis quibus nunc Ecclesia immolat. Synodus: Nunc Ecclesia multis modis offert Domino: primo pro seipsa, secundo pro commemoratione Jesu Christi qui dixit: Hoc facite in meam commemorationem (I Cor. XI, 24); tertio pro animabus defunctorum.

CAP. XIV.-- De eo quod donanda pars substantiae omnis mortui sacerdotibus. Synodus Hibernensis decrevit, ut unoquoque mortuo, de substantia ejus pars detur sacerdotibus, quia (1283D)Aaron sumebat partem uniuscujusque oblationis, sive (1284A)principis sive famuli; et sedatium commune de substantia omnis mortui dandum.

CAP. XV.-- De sedatione communi. Synodus Kartaginiensis ait: Sedatium commune, si modicum fuerit, respui non debet; si magnum, accipiendum usque pretium vaccae. Hoc sedatium aufugit regem, et episcopum qui monachus est, et fratres. Synodus Hibernensis in hoc sedatium ovem, aut pretium ejus statuta demensione censuit.

CAP. XVI.-- De communione. Synodus eadem: Communionis nomen hoc est, viaticum habet, id est, viae custodiam; custodit enim animam usquedum steterit ante tribunal, cui refert sua prout gesserit propria. Nec archangelus potest ducere ad vitam, usquedum judicaverit eam Deus: (1284B)nec Zabulus ad poenam traducere, nisi Dominus damnaverit eam.

CAP. XX.-- De superfluis sacerdotum ad ecclesias dandis. Synodus decrevit ut sacerdos omne quod superfluum habet det in ecclesia, et ut quantum ecclesiae dimiserit, tantum ecclesia demat de superfluis ejus.

CAP. XXII.-- De sacerdotibus ut non accipiant munera iniquorum. Synodus definivit ut sacerdos non accipiat munera ejus cujus conscientiam non noverit: quantum enim illi hostia non prodest, tantum huic dona iniqui nocent.

CAP. XXV.-- De tempore quo debent sacerdotes ab ecclesia deesse, et de poenitentia eorum si ultra defuerint. (1284C) Synodus Hibernensis decrevit ut sacerdos una tantum die ab ecclesia defuerit. Si duobus, poeniteat septem diebus cum pane et aqua. Si vero mortuus ad ecclesiam allatus fuerit, et ille absens; poeniteri debet, quia poenae reus illius est. Item, si uno Dominico ab ecclesia defuerit, agat poenitentiam XX dierum cum pane et aqua: si vero duobus aut tribus, submovendus honore gradus sui.

CAP. XXVI.-- De eo quod non debet sacerdos existimare dona oblata, sua esse, sed ecclesiae. Synodus dicit: Sacerdotes quibus ab aliis aliquid sive cum ecclesia sive sequestratim donatur, quia hoc ille qui donat pro redemptione animae, non pro commodo sacerdotis, probatur offerre, non quasi (1284D)suum proprium, sed quasi dimissum ecclesiae computabunt: (1285A)quia justum est, ut sicut sacerdos habet ecclesiae dimissum, ita ecclesia habeat quod sacerdoti relinquitur.

EX LIBRO III. DE DIACONO. CAP. III.-- De ordinatione diaconi. Synodus: Cum diaconus ordinatur, solus episcopus qui eum benedicit manum super caput ejus ponat, quia non ad sacerdotium, sed ad ministerium consecratur (Ex can. 4 concil. Carthag. IV).

CAP. VII.-- De subjectione diaconi. Synodus: Diaconi ita se presbyteri ministrum, ut episcopi presbyteros honorent.

CAP. VIII.-- De distributione eucharistiae a diacono. Synodus: Diaconus praestante presbytero eucharistiam (1285B)populo, si necessitas cogit eroget.

CAP. IX.-- De praedicatione diaconi coram presbyteris. Synodus: Diaconus in conspectu presbyterorum interrogatus loquatur.

CAP. XIII.-- De ordinatione subdiaconi. Synodus: Subdiaconus cum ordinatur, quia manus impositionem non accipit, patenam de manu episcopi accipiat vacuam et calicem vacuum; de manu vero archidiaconi accipiat urceolum cum aqua-manile, id est, scyphum cum aqua, et manu tergium (Lib. Sacram. S. Gregor. ab Hug. Menard. edit., pag. 234).

EX LIBRO XI. DE PECCANTIBUS SUB GRADU. CAP. III.-- De consultu synodi de lapsis gradibus. (1285C)Synodus Hibernensis decrevit: Ut in peregrinationem exierint, et ibi ministrare sub manu abbatis. Humanius vero Hibernenses interpretantur causa paucitatis sacerdotum, ut post poenitentiam consecrentur per manus impositionem, et in silentio ministrent sub signo poenitentiae usque ad mortem, nihil sua voluntate facientes.

EX LIBRO XII. DE JEJUNIO. CAP. V.-- De jejunio inutili sine charitate. Gildas ait: Abstinentia corporalium ciborum sine charitate inutilis est. Meliores ergo sunt qui non magnopere jejunant, nec supra modum a creatura Dei se abstinent, cor intrinsecus nitidum coram Domino sollicite servantes, a quo sciunt exitum vitae; (1285D)quam illi qui carnem non edunt, nec prandiis saecularibus delectantur, neque vehiculis et equis vehuntur, pro his quasi superiores caeteris se putantes; quibus mors intravit per fenestras elationis (Tom., I Concil. Angl., p. 55).

CAP. XIV.-- De solvendo jejunio. (1286A) Synodus dicit: Humanitatis causa melius est advenientibus fratribus, dilectionis offerre virtutem, et abstinentiae districtionem et quotidiani propositi rigorem dissolvere: etenim tunc Domino gratum jejunium est, cum hoc fructibus charitatis fuerit consumptum.

Eadem dicit: De abstinentia insolubili a cibis statuunt Romani, ut Christi adventus sponsi nullas nostri jejunii leges inveniat. Quid est inter Christianum et Novatianum *? nisi quia Novatianus * indesinenter abstineat, Christianus vero per tempora jejunat, ut locus, et tempus, et persona per omnia observetur.

EX LIBRO XIII. DE ELEEMOSYNA. CAP. VII.-- De eleemosyna, de furto aut rapina. (1286B) Synodus: Eleemosynae a spoliis aut a pretio mendacii non tam prosunt quam si non essent; sed tunc melius est dari quam inter propria his uti, ne et propria illicita.

EX LIBRO XV. DE CURA PRO MORTUIS. CAP. II.-- De his pro quibus offerri debet. Synodus ait: Quatuor modis offert Ecclesia pro animabus defunctorum. Pro valde bonis gratiarum actiones sunt, in quibus nihil oblatio habet quod deleat: pro valde malis, consolationes vivorum: pro non valde bonis ut plena remissio fiat: pro non (1286C)valde malis ut tolerabilior fiat damnatio ista.

EX LIBRO XVI. DE TESTIMONIO. CAP. III.-- De his qui ad testimonium non admittendi sunt. Synodus Hibernensis: Testimonium peccatoris non recipitur, qui quotidie super se testimonium testetur; si non impleverit quae in baptismo confessus est, quomodo aliis testis verus habebitur? Quomodo mundialis mundum istum contendentis erga mundiales res testimonium credibile erit, qui se mortuum mundo non effecerit? Testimonium feminae non accipitur, sicut apostoli testimonium feminarum non acceperunt de resurrectione Christi.

CAP. IV.-- De eo quod conspiciendae sunt personae testantium. (1286D) Synodus ait: Quaerendum est cujus sit conversationis is qui accusat, et is qui accusatur: vir namque sanctus valde excellentior est horum juramento (Ex concil. Carthag. IV, cap. 96).

CAP. VI.-- De catholicis temere testantibus. (1287A) Synodus Hibernensis: Si vero caeteri jurare ausi fuerint quod ignorant, et quod dubitatur a multis, utrum sit verum an non, sequentes eos qui mundiales sunt; poeniteant jejunium eorum qui perjurium jurant, qui audaciter animas suas in manus reproborum tradiderunt.

CAP. IX.-- De testimonio timendo etiam a pluribus. Synodus: Timendum est etiam testimonium plurimorum, si amici, aut audaces, aut pretio praeveniantur. Inde dicitur: Munera excaecant oculos sapientum: hinc et testes resurrectionis pretio corrupti, falsum testimonium dixerunt.

CAP. XIII.-- De duobus viris contradicentibus. Synodus: Qui falso accusant fratres, usque ad (1287B)exitum vitae non communicent.

EX LIBRO XVII. DE OBLATIONIBUS. CAP. III.-- De his tribus causis qui retrahunt sanctificata Deo. Synodus: Qui subtrahit hostias catholicas sanctificatas, excommunicetur. Item: Quodcunque datum fuerit in Ecclesia Dei, quocunque modo non patimur ab Ecclesia alienari.

CAP. V.-- De Ecclesia humanius agente cum his qui retrahunt oblationes. Synodus: Omnis qui audet oblationes Deo sanctificatas auferre, confirmet Domino quod retraxit, aut satisfactionem per poenitentiam recipiat.

EX LIBRO XVIII. DE JURE SEPULTURAE. CAP. II.-- De eo quod in sepulcro paterno sepeliendum est. (1287C) Synodus decrevit: Vir sive mulier in suo paterno sepulcro sepeliatur. Dicitur enim: Maledictus omnis homo qui non sepelitur in sepulcro patrum suorum (Deut. IX, 6).

CAP. III.-- De eo quod debet homo sepeliri in ecclesia cui monachus est. Synodus statuit: Si quis in ecclesia conjunctus fuerit, in ea sepelietur.

Synodus Hibernensis: Monachus cum in vita sua libertatem propter jussionem abbatis non habuerit, quanto magis in morte?

CAP. VI.-- De sepultura ejus qui se duobus abbatibus conjunxit. (1287D) Synodus Hibernensis: Si quis commendaverit animam suam et corpus, et omnia quae habet Deo, et principi, id est abbati sancto: et si postea exierit ad alterum abbatem, et commendaverit illi animam suam, et omnia quae possidet; cujus erunt haec omnia? prioris utique abbatis omnia sua, si tamen votum ejus illo vivente non tacuit. Novissimo vero abbati relinquitur et corpus ejus, et vestimentum, et equus, et vacca: vel si tanti honoris fuerit, duo equi cum curru, et ornamentum sui lectuli et vas de quo biberat: tamen prior abbas offerre pro anima monachi sui discedentis ab eo debet.

Eadem synodus: Omne corpus sepultum habet in jure suo vaccam, et equum, et vestimentum, et ornamentum (1288A)lecti sui: nec quidquam horum redditur in alia debita; quia corpori ejus tanquam vernacula debentur.

CAP. VII.-- De mortuo retinendo. Synodus eadem: Quicunque discesserit de sua ecclesia, et in alia ecclesia sepultus fuerit, cujus propinquus veniens corpus mortui mutare volens, dabit pretium sepulcri prioris; hoc est vaccam, et vestimentum ejus commune; et rogabit principem loci, ut basilicam ejus foderit. Si vero eadem familia miserationem animae ejus in die VII fecerit, reddet amicus pretium ejus, et sedatium commune. Si sacerdos postulaverit, sic erit etsi monachus fuerit; si vero peregrinus, vestimentum dimittet. In Vita monachorum: Quidam clericus in aliena ecclesia moriens (1288B)illic sepultus est, propinquis vero ejus corpus petentibus non est dimissum, sed obnixe retentum est. Inde ad Ovium episcopum euntibus dixit: nec retinendus, nec dimittendus vacuus.

EX LIBRO XX. DE PROVINCIA. CAP. V.-- De alienis provinciis adeundis ad judicandum. Patricius ait: Si quaestiones in hac insula oriantur, ad sedem apostolicam referantur (Inter Opuscul. Patricii, can. 6).

EX LIBRO XXI. DE JUDICIO. CAP. XII.-- De judicibus Ecclesiae quales fieri debent. (1288C)Patricius ait (Proverbia S. Patricii, inter Opuscul., p. 49): Non oportet judices Ecclesiae habere timorem hominum, sed timorem Dei, quia timor Dei principium sapientiae est (Prov. I, 7). Non oportet judices Ecclesiae Dei habere sapientiam mundi: quia sapientia mundi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19), sed sapientiam Dei habere. Non oportet judices Ecclesiae munera suscipere, quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba justorum (Deut. XIX, 6). Non oportet judices Ecclesiae habere personam in judicio, quia non est acceptio personarum apud Deum (Ephes. VI, 9). Non oportet judices Ecclesiae cautelam saecularem habere, sed exempla divina, quoniam non oportet servum Dei cautum esse, vel astutum. Non oportet Judices Ecclesiae tam veloces esse in judicio, (1288D)donec sciant quod probum fiat; quia scriptum est: Noli judex esse cito (Eccli. VII, 6). Non oportet Judices Ecclesiae volubiles esse. Non oportet judices Ecclesiae mendacium dicere, quia magnum crimen est mendacii; sed oportet judices Ecclesiae rectum judicium judicare: quia in quocunque judicio judicaverint, judicabitur de eis.

CAP. XXVI.-- De judicio clericorum, utrum fiat apud iniquos aut apud fideles. Patricius ait (Inter Opusc. Patricii, can. 1): Omnis mundialis sapiens, si sapiens sit, non judicet judicia Ecclesiae.

Synodus dicit: Clericus qui causam suam sive justam sive injustam ad judicium alterius fidei judicis provocat, excommunicetur.

CAP. XXVII.-- De eo quod licet clerico appetere causam suam sine lite. (1289A) Synodus: Ne quisquam praesumat clericum apud saecularem judicem episcopo non permittente pulsare: sed si pulsatus fuerit, non respondeat: non proponat, nec adeat criminale negotium in judicio saeculari.

EX LIBRO XXII. DE VERITATE. CAP. I.-- De veritate judicanda quocunque ore prolata sit. Gildas: Veritas sapienti nitet, cujuscunque ore prolata fuerit.

EX LIBRO XXIV. DE REGNO. CAP. III.-- De eo quod malorum regum opera destruant. (1289B) Patricius ( In lib. de Abusionibus saeculi ): Nonus abusionis gradus est rex iniquus. Cum rector esse vult in semetipso, nominis sui dignitatem non custodit: nomen enim regis hoc retinet, ut subjectis omnibus rectoris officium procuret: sed qualiter alios corrigere poterit, qui proprios mores, ne iniqui sint, non corrigit? Terrarum fructus demit, servitia populi impedit, carorum mortes praeparat, hostium incursus in provincias concitat, undique bestias quadrupedum dilaceratione inquietat potestates aerias suscitat, terrarum fecunditatem marisque ministeria prohibet, fulmina succendit, arborum exurit flores, fructus immaturos dejicit; non solum praesentis imperii (1289C)faciem suffuscat, sed etiam filios et nepotes, ne regni haereditatem obtineant, obscurat. Propter piacula regum, Saul et Jeroboam, Achab et caeterorum, semina eorum ne regnarent exstinxit Deus.

CAP. III.-- De eo quod bonorum regum opera aedificent. Patricius (Ibid.): Justitia vero regis justi haec est. Neminem injuste judicare, advenis et viduis, et pupillis defensorem esse, furta cohibere, adulteria punire, impudicos et histriones non nutrire: iniquos non exaltare, impios de terra perdere, parricidas et perjurantes vivere non sinere, defendere pauperes, eleemosynis alere, justos super regni negotia constituere, senes sapientes et sobrios consiliarios habere, (1289D)magorum et pythonissarum et auguriorum superstitionibus non intendere, patriam fortiter et juste contra adversarios defendere, per omnia in Deo confidere.

CAP. VII.-- De rege non habente uxores plurimas. Synodus: Quantam dignitatem acceperit rex, tantum timorem habere debet; multae enim mulieres animam ejus depravant, et animus ejus multitudine uxorum divisus maxime in peccatum labitur.

EX LIBRO XXV. DE SORTE. CAP. V.-- De eo quod inter dubia sors mitti debet. (1290A) Synodus Hibernensis: Sors aut inter duo dubia, aut inter duo aequalia, aut inter duo concatholica mitti debet.

EX LIBRO XXVII. DE CIVITATIBUS REFUGII. CAP. XI.-- De diversa poenitentia homicidarum sponte occidentium. Hibernensis synodus dicit: Omnes homicidae si toto corde conversi fuerint, VII annorum poenitentiam districte sub regula monasterii poeniteant.

Patricius (Synod. Patricii, tom. I Concil. Ang., p. 52): Qui occiderit, aut fornicationem fecerit, aut (1290B)more gentilium aruspicem interrogat; per singula crimina annum poenitentiae agat: et illo impleto, cum testibus postea resolvetur a sacerdote.

EX LIBRO XXVIII. DE FURTO. CAP. VI.-- De furto in ecclesia peracto. Patricius ait: Qui furatus fuerit pecuniam aut in sancta ecclesia, aut in civitate intus ubi martyres et corpora sanctorum dormiunt, sors mittatur super tribus, aut illius manus, vel pes circumcidatur, aut in carcerem mittatur, jejunans tempus quod judicaverint seniores, et reddat integrum quod abstulit; aut in peregrinationem ejiciatur, et restituat duplum, et jurabit quod non revertetur donec impleverit poenitentiam, (1290C)et post poenitentiam erit monachus.

CAP. VII.-- De poenitentia furantis, si non de ecclesia Patricius (Synod. Patricii, tom. I Concil. Angl. p. 52): Qui furtum fecerit, dimidium annum poeniteat, XX diebus cum pane et aqua vivat, et rapta restituat, si fieri potest, et sic in Ecclesia recipiatur. Vinniavus dicit: Clericus si furtum fecerit, quadruplum reddat, et annum integrum poeniteat.

EX LIBRO XXIX. DE COMMENDATIS. CAP. V.-- De commendatis ad ecclesiam non reddendis. Synodus Hibernensis: Omne depositum reddatur, nisi depositum ecclesiae matris omnium baptizatorum: (1290D)sicut enim omnis mater vicem depositi perditi filio suo non reddit; ita omnis ecclesia filiorum suorum deposita, quamvis sint perdita, reddere non debet.

Item eadem synodus: Si quis custodierit clavim domus, et fur suffoderit eam, et furatus fuerit depositum alicujus, non reddet is qui accepit, sed jurabit omnis domus illius: quanto magis, si cum pecunia sua furatum est.

EX LIBRO XXX. DE PATRIBUS ET FILIIS. CAP. XV.-- De eo quod non negligendi sunt parentes etiam cultus divini gratia. (1291A) Synodus: Quicunque filii a parentibus causa divini cultus abscedunt, nec debitum reverentiae dependunt, anathema sint (Can. 5 conc. Gang.).

Item: Qui patrem et matrem in necessitate relinquit, eum excommunicandum esse censuimus.

CAP. XIX.-- De his qui despiciunt filios suos causa religionis. Synodus sancta dicit: Si quis filios reliquerit, et eos non enutrierit, et non facit quod pertinet eis causa divini cultus, sine contentione anathema sit (Can. 6 ejusdem concil.).

(1291B)Item: Quicunque filios procreaverit causa posteritatis, nutrire debet, ne suae carnis homicida sive dispersor existat; dicit enim Scriptura: Carnem tuam ne despexeris (Isai. LVIII, 7).

CAP. XX.-- De eo quod praeponendus Deus sit filiis. Synodus: Definimus ut omnis poenitens non omnia sua reliquerit filiis suis, et liber exspectet Christum, qui omnia dabit necessaria.

EX LIBRO XXXI. DE PARENTIBUS ET EORUM HAEREDIBUS ET FILIIS. CAP. X.-- De haereditate servanda filiis legitimis. Synodus dicit: Non debet fraudare pater filium suum, sed largiri dona, et haereditatem dare debet.

CAP. XIV.-- De eo quod debet Ecclesia partem suam dare cognatis defuncti. Synodus definivit: Cum quis moritur, omnia quae (1291C)habet commendet Deo, et partem Caesari tribuat, et Deus per manus hominum tribuat filiis ejus aut propinquis.

CAP. XX.-- De his qui addunt auctores Ecclesiae in feminis haeredibus. Synodus Hibernensis: Auctores Ecclesiae hic multa addunt ut feminae haeredes dent ratas et stipulationes; ne transferatur vera haereditas ad alienos: Dominus etiam: Transibit haereditas earum fratribus patris sui, inde propinquis (Num. XXVII, 10). Sciendum utrum dabunt partem Domino: si tacuerint propinqui earum, Domini erit quod dabunt: si non vero, irritum erit. Sciendum est quid dabunt in testamentum, hoc est, vaccas, vestes et vasa. Sciendum est quid dabunt ministris, hoc est, partem de (1291D)ovibus et lanam. Si vero de propinquis fuerint ministri, dabunt eis aliquid de haereditate; et si Ecclesiae habuerint paternam, dabunt ei de sua haereditate; et si genuerint filios, viris suae cogitationis dabunt haereditatem.

CAP. XXII.-- De testamento infirmi. Synodus Hibernensis: Testamentum infirmi ut suo ministro de mobili partem substantiae, et aliam partem haeredibus, aliamque ecclesiae tribuat in pretium (1292A)sepulcri. Haereditas vero dividitur inter regnum, et ecclesiam, et haeredes. Si vero non habuerit regnum, tertia pars ministrorum erit; si autem non habuerit, divident propinqui et ministri.

CAP. XXIII.-- De duobus cohaeredibus duorum mortuorum patrum contradicentibus. Synodus: Cohaeredes duorum patrum contradicentes, ubi invenitur aetas et prudentia, ac dignitas morum, et bona conscientia, eligatur et credatur quod dicat; aut forte, quod discernit omnem dubietatem, a judicibus idoneis interpretentur. Item: Haeredes mortuorum sic judicentur: Si alter habuerit testes, adhibeat; si non habuerit, aetas videnda, et nobilitas, et ordinatio, et ratio: si vero titubaverint, a sorte aut veritate quae superat omnia, aut judicibus veris in alteram partem non declinantibus (1292B)interpretentur.

EX LIBRO XXXII. DE DEBITIS ET PIGNORIBUS ET USURIS. CAP. VI.-- De mercede mercenariorum cito reddenda. Synodus: Considerandum est opus mercenariorum, et tunc merces reddenda est.

Item: Omnis mercenarius opus suum cito consumit, ut cito accipiat.

Item: Omnis mercenarius ad oculum servit, ideo exactor praeponendus ei.

Item: Mercenarius deserit oves in quantum mercenarius, et non congregat dispersum, et quod fractum non fovet (Joan. X, 12).

CAP. IX.-- De quantitate pignoris et ratione ejus. Synodus Hibernensis statuit quintam partem debiti (1292C)in pignus tribui, ut in lege dicitur: Reddet quintam partem; et si non solverit pignus suum, usque ad certum tempus, non solvet in aeternum; et reddet totum debitum nisi miserearis illius.

EX LIBRO XXXIII. DE FIDEJUSSORIBUS ET RATIS ET STIPULATORIBUS. CAP. II.-- De eo quod non debet clericus esse fidejussor. Synodus: Clericus fidejussoribus serviens deponatur (Can. 20 apost.)

Patricius (Synod. Patricii, tom. I Concil. Angl. p. 52): Clericus si pro gentili homine fidejussor fuerit in quacunque quantitate, si contigerit (quod mirum non est) ut per astutiam aliquam gentilis ille fallat, de rebus suis solvat debitum; nam si armis (1292D)compugnaverit, computetur extra Ecclesiam.

CAP. III.-- De personis indignis ad fidejussionem. Synodus Hibernensis: Non est dignus fidejussor fieri nec peregrinus, nec robustus, nec monachus nisi imperante abbate, nec filius nisi imperante patre, nec femina nisi domina, virgo et sancta.

CAP. IV.-- De tempore quo debet ra a solvere. Synodus Hibernensis dicit, ut rata reddat debita pro quibus fixerat manus, ita ut prima vice 15 diebus (1293A)exspectet debitor; secunda vice 20 diebus; tertia vice 30 diebus; quarta vice 40 diebus. Postea sine reputatione reddat debitum.

Item alii aliter dicunt: ut si pro vivo, prima vice 10 diebus exspectet; secunda vice 5. Si vero pro mortuo, 30 diebus.

CAP. V.-- De modo quo reddet debitor salutem ratae. In definitione ejusdem synodi, debitor reddat quantum rata solvit et quantum fatigatus fuerit; si vero humanus fuerit, ratae non quaeret usuram, nisi quod tantum solvit, et quantum fatigatus fuerit; si vero inhumanus fuerit, uno anno crescet usura, et omne debitum reddat, et quintam partem debiti in omni mense.

CAP. VI.-- De eo quod aliquis non debet emere aut vendere sine ratis et stipulationibus. (1293B) Synodus sancta decrevit ut omnis venditio tribus confirmetur; id est ratis, et stipulationibus et testibus, et scriptione in qua fiunt.

CAP. VII.-- De ratione stipulationum et testium. Synodus Hibernensis: Si una stipulatio fuerit, sortientur creditor et debitor, et jurabit alter super alterum. Si vero alter duos vel tres menses habuerit, aut pluribus erit juramentum, et debitor reddet. Si vero stipulationes inter se dissentiant, sortientur, nisi fuerint testes; et si mendax sit altera pars, aut solvet debitum, aut poenitebit quantum valet debitum.

CAP. VIII.-- De debitore resistente. Eadem synodus: Omnis debitor qui resistit testibus, (1293C)et stipulationibus, ejiciatur, donec secundum judices poeniteat.

Patricius dicit: Nam si armis compugnaverit, extra Ecclesiam ejiciatur.

EX LIBRO XXXIV. DE JURAMENTO. CAP. V.-- De juramento solvendo. Synodus: Definitio incauta solvenda, nec praevaricatio sed temeritatis emendatio. In Regum libro Saul juravit Jonathan occidere nec occisus est; nec in hoc juramento culpatur, quia juxta voluntatem suam non Dei voluntatem juravit.

Synodus Hibernensis: Juramentum filii aut filiae nesciente patre, juramentum monachi nesciente abbate, (1293D)juramentum pueri, irrita sunt.

EX LIBRO XXXV. DE JUBILEO. CAP. VII.-- De tempore quo neglecta cadunt in jus antiquum. Synodus Hibernensis: Quidquid per 50 annos remanserit, hoc est annum jubileum, in unius jure transgrediens, sine murmuratione, aut excommunicatione in perpetuo non revertetur.

CAP. VIII.-- De eo quod observandae sunt leges jubilei etiam in Novo. (1294A) Synodus ait: De vendentis, assuetis licet, verum nunquam veteratur: observandae sunt tamen leges jubilei, id est anni quinquagesimi, ut non affirmentur incerta tempore veterato; et ideo omnis negotiatio subscriptione affirmanda est.

CAP. X.-- De hiis quos non concludit jubileus. Synodus Hibernensis: Aliis tibi opponentibus jubileum, respondebis: Annus jubileus de rebus venditis et commutatis ex cohaeredibus propriis ad homines catholicos est. Non de antiquis commendatio; non de his quae per vim raptae sunt; non de his quae sine pretio fiunt; non de his quae venduntur ex alienis haereditatibus; non de his quae inter regem et Ecclesiam (1294B)fiunt: quia rex proprium Ecclesiae quanto tempore non subtrahet, ita Ecclesia jus regis non subtrahet: non de his quae fiunt inter fratres, quia frater fratrem fraudat (Inter Opusc. S. Patricii, in Notis ad synod., p. 118).

EX LIBRO XXXVI. DE PRINCIPATU. CAP. III.-- De bonis principibus. Synodus Hibernensis (In annot. ad Can. Patricii, p. 120): Oportet omnem principem, ut terra sit ad sustinendum, gubernator sit ad corrigendum, anchora sit ad sustentandum, malleus sit ad percutiendum, forceps sit ad tenendum, sol sit ad illuminandum, ros sit ad madefaciendum, pugillarius ad scribendum, liber sit ad legendum, speculum sit ad conspiciendum, (1294C)terror sit ad terrendum, imago sit in omnibus bonis, ut sit omnia in omnibus (Coloss. III, 11).

CAP. V.-- De eo quod principes non culpandi sunt parvo crimine. Gildas: Aaron in culpando Moyse propter uxorem Aethiopissam lepra Maria damnatur: quod nobis timendum, qui nobis principibus detrahimus propter mediocres culpas.

CAP. VII.-- De eo quod non petitur principatus, nisi quis prius subjectus. Synodus: Oportet eum qui vult principari, prius monachum esse: et eum qui vult haereditare, prius pium esse; qui vult docere, prius discipulum esse.

CAP. XIV.-- De eo quod debet princeps habere ministrum. (1294D)Synodus: Oportet principem omnia pensare per manus ministrorum in usus parochiae, et subjectorum et pauperum.

CAP. XV.-- De eo quod non debet princeps nisi parva donare sine consilio subjectorum. Synodus dicit: Non debet facere quidquam sine consilio subjectorum, nisi pauca in liberationem vinctorum, et in consolationem pauperum et viduarum; et si clerici absentes sint, tunc faciet (Ex concil. Carth. IV, c. 32).

CAP. XX.-- De consensu populi cum principe in ordinando successore. (1295A) Synodus dicit: Definimus omnes principem non ordinandum, nisi vocatis clericis et parochia in unum consentientibus.

CAP. XXIII.-- De aliis desiderantibus principatum indigne, hoc est incipientibus, aut nuper a mundo conversis. Synodus: Decernimus ut discat quod doceat, reformetur quod teneat, et sicut lucerna super candelabrum posita luceat, ut adversa vis ventorum irruens conceptam eruditionis flammam non exstinguat, sed augeat.

CAP. XXVII.-- De poenitentia blasphemantis principem bonum. (1295B)Patricius ait (Inter Opusc. Patricii, p. 46): Qui murmurat verba blasphemiae contra principem bonum per odium, vel invidiam, cum pane et aqua poeniteat 7 diebus, exemplo Mariae contra Moysen murmurantis.

CAP. XXIX.-- De eo quod incipientes praeesse non debent. Synodus totius mundi, et Patricius decrevit (Ibid., p. 41): Qui incipiens est, nullo modo praeesse liceat, sed sub manu abbatis catholici opus suum exerceat

CAP. XXXI.-- De manendo in omni vocatione. Gildas: Unusquisque in quo vocatus est in eo permaneat, ut nec primarius nisi voluntate mutetur (1295C)subjectorum, nec subjectus nisi senioris consilio locum prioris obtineat.

CAP. XXXIII.-- De pessimis principibus ejiciendis. Superbus angelus de coelo ejectus est, Adam post peccatum de paradiso in terra ejectus est, Hieroboam rex iniquus a decem tribubus deseritur. Omnes haeretici quamvis magnarum urbium principes sint, denudata eorum haeresi, a cathedris suis consensu synodi ejecti sint.

CAP. XXXV.-- De eo quod non dispersa esse debet Ecclesia per contumaciam, sed congreganda est ut oves in ovile. Synodus Hibernensis: Si qua contumacia inter principem et nomen ejus per discordiam aliquam orta sit: non rejiciat pastor gregem suum in dispersionem, (1295D)nec oves pastorem fugiant, sed invicem pacificentur, dicentes: Introibo ad altare Dei mei (Psal. XLII, 4). Gregorius Nazianzenus tractat hoc dicens: Ab altario non quislibet potestatem habet me repellere. Nec fraudetis unquam ovile vestrum: non insurgant pedes adversum caput, neque caput a se esse alienos deputet pedes (In notis ad Can. Patricii, p. 120).

CAP. XXXVII.-- De eo quod non debet princeps putare proprium quod sibi deponitur, sed Ecclesiae. Synodus: Pontifices vero quibus aut cum Ecclesia aut sequestratim donatur aliquid, hoc non quasi proprium, sed inter facultates Ecclesiae computabunt.

EX LIBRO XXXVII. DE DOCTRIBUS. CAP. XVI.-- De emendatione doctorum, quod ab ipsi haeresis orta est. (1296A) Synodus: Notandum quod a sapientibus haeresi per mundum delata est.

EX LIBRO XXXVIII. DE MONACHIS. CAP. I.-- De nomine monachorum. Synodus Hibernensis: Monachus Graece, Latine unalis, sive quod solus in eremo vitam solitariam ducit; sive quod sine impedimento mundiali mundum habitet; sive quod in hac vita solus, etsi inter multos habitet, versetur.

CAP. IV.-- De eo quod non oportet monachum fieri sine abbate. (1296B)Synodus: Non oportet monachos fieri sine gubernatione, nisi tantum una hora, ne ventus discordiae et dissensionis disperdat Ecclesiam.

CAP. V.-- De eo quod non oportet monachum habere proprium. Gildas dicit: Quidquid monacho de rebus saecularibus superabundaverit, ad luxurias et divitias debet referri: et quod necessitate non voluntate habere compellitur, ut non penuria cadat, non illi ad malum reputabitur.

CAP. VI.-- De monacho non retinendo ab abbate suo. Gildas dicit: Abbas remissus non retineat monachum suum ad districtiora se tendentem

CAP. VII.-- De monachis fugientibus susceptis; vel non susceptis. (1296C) Gildas ait: Qui veniunt ad vos de viliore loco ad perfectionem, quorum abbas ita degeneravit ab opere Dei ut mereatur ad mensam non recipi sanctorum, et fornicationis crimine non suspectionis, sed male videntis onerari, suscipite etiam sine ullo scrupulo monachos tales ad vos de flamma inferni confugientes, nequaquam illorum consulto abbate: illos vero quorum abbatem de mensa sanctorum propter infamiam non arcemus, non debemus illo nolente suscipere; quanto magis venientes de sanctis abbatibus et nullo alio modo suspectis, nisi quod habet pecora et vehicula, vel pro consuetudine patriae, vel sua infirmitate, quae minus laedunt habentes, si cum humilitate et patientia, quam aratra trahentes et sofosoria (1296D)figentes terrae cum praesumptione et superbia. Item, navi fracta qui potest natare natet.

CAP. VIII.-- De eo quod debet monachus dare abbati acquisita. Synodus dicit: Monachus qui per contumaciam per deserta loca vagari coeperit ut habere aliquid praesumpserit proprium, omnia quae acquisiverit abbati deferantur secundum monasterii regulam: ipse vero tanquam fugax sub custodia revocetur.

CAP. X.-- De eo quod ambo excommunicandi sunt monachus fugitivus et susceptor illius. Patricius (Synod. Patricii, tom. I Concil. Angl., p. 52): Quicunque excommunicatus fuerit a quolibet clericus, et ab alio susceptus fuerit, coaequali poenitentia corripiantur.

CAP. XI.-- De vago monacho excommunicando. (1297A) Patricius ait: Monachus inconsulto abbate vagus ambulans in plebe, debet excommunicari.

CAP. XV.-- De eo quod non oportet monachos a congregatione secedere. Synodus Agathensis (Cap. 38): Monachis ad solitarias cellulas non liceat a congregatione secedere, nisi forte probatis post meritos labores ab abbatibus permittatur - ita tamen, ut intra eadem monasterii septa manentes, separatas habeant cellulas.

CAP. XVI.-- De eo quod non oportet monacho cellam construere sine abbatis permissu. Synodus Aurelianensis (Cap. 722): Nullus monachus ambitionis et vanitatis impulsu cellam sine abbatis sui permissione construere praesumat.

EX LIBRO XXXIX. DE EXCOMMUNICATIONE. CAP. I.-- De ordinatione excommunicationis. (1297B) Synodus Hibernensis VI modos dicit, a celebratione, a communicatione missae, a cohabitatione, a benedictione, a colloquio pacifico, a commeatu (In notis ad Can. Patricii, pag. 126).

CAP. IV.-- De eo quod non cito quis excommunicandus sit. Gildas ait (Vide tom. I Concil. Angl., pag. 55): Non Noe Cham filium suum magicae artis scribam ab arca, aut mensae communione voluit arcere. Non Abraham Aner et Heschol in debellatione V regum exhorruit. Non Loth Sodomorum convivia exsecratus est. Non Isaac participationem mensae Abimelech, et (1297C)Ochaz, et Phicol ducis militum negat; sed post cibum et potum juraverunt sibi mutuo. Non Jacob extimuit communicare filiis, quos novit venerari idola. Non Joseph renuit Pharaonis mensae et scypho participari. Non Aaron sacerdotis idolorum Madian mensam repulit. Necnon Moyses simul cum Jethro hospitium et convivium pacificum inivit. Non Christus convivia paganorum devitabat; ut omnes peccatores et meretrices salvaret.

CAP. VII.-- De eo quod suscipienda non sit eleemosyna excommunicati. Patricius (Synod. Patricii, tom. I Concil. Angl., p. 52): Quicunque Clericus excommunicatus fuerit, nec ejus eleemosyna in Ecclesia recipiatur.

CAP. VIII.-- De eo quod non debet excommunicatus offerre, vel baptizare, sed solum orare. (1297D)Patricius: Si quis excommunicatus fuerit, solus ex eadem hora orationem faciat, nec offerre, nec baptizare liceat ei, donec se faciat emendatum.

CAP. XI.-- De eo quod non tam esca et potus, quam cogitatio et opus pravum hominem maculant. Synodus: Non tam esca et potus nocent, quam mala cogitatio et opus pravum hominem maculant: sine alio enim potes esse, sine vero teipso nunquam.

CAP. XIV.-- De eo quod melius est secedere a malis, ne simul quis cum illis pereat. Synodus: Omnis clericus qui ludum spectare desiderat, degradetur.

(1298A)Item: Quicunque clericus in bello aut in rixa mortalium et gentium ludis mortuus fuerit, neque oblatione, neque oratione postuletur pro eo, sed in manus incidat judicis; sepultura tamen non privetur.

EX LIBRO XL. DE COMMENDATIONIBUS MORTUORUM. CAP. II.-- De principe aut episcopo sua propria commendante. Synodus: Omnis princeps potest commendare sua propria post mortem.

CAP. III.-- De eo quod non liceat principi commendare res ecclesiae. Synodus: Omnis princeps Christianus ut invenerit ecclesiam, sic derelinquat, nisi consensu clericorum (1298B)nihil in morte commendet, ne maledictionibus post mortem gravetur.

CAP. IV.-- De eo quod potest princeps commendare aliqua de rebus ecclesiae. Synodus Hibernensis: Princeps in sua morte etiam de rebus Ecclesiae commendare potest, hoc est pretium ancillae, sive de mobili substantia, sive de agro (In notis ad Can. Patricii, p. 120).

Item: Testamentum episcopi sive principis est X scriptuli sacerdoti danti sibi sacrificium, sagum pauperi, viaticum cibi viduae, commune vestimentum ministro; et haec tamen firmentur a clericis.

CAP. VIII.-- De degente sub censu nihil commendante. Synodus Hibernensis: Sicut sine permissu abbatis (1298C)monachus nihil commendare audebit; ita degens sub censu potestatem non habebit donare aliquid in morte sua, nisi jubente domino suo.

CAP. IX.-- De degente sub censu sua commendante. Synodus Hibernensis: Si quis fuerit sub censu regali, abbate et commendaverit aliquid; si audierit et tacuerit dominus diebus, non potest retrahere; sin vero irritum erit.

CAP. X.-- De commendatione mulieris degentis in conjugio. Synodus Hibernensis: Si vir ejus tacuerit diebus, non retrahet quodcunque dedit; si vero non tacuerit, irritum erit ejus testamentum praeter corporis sui rationem, et sagum et vaccam cum corpore suo si habuerit: ecclesiae, cui servierit, quandiu cum viro suo fuerit, ex consensu viri tertiam partem substantiae (1298D)suae dabit, sed vir ejus distribuet: caetera vero viri sui et filiorum ejus erunt.

EX LIBRO XLI. DE ECCLESIA ET MUNDO. CAP. III.-- De Ecclesia non denudanda a mundo. Synodus: Fures et latrones et raptores de Ecclesia ejiciendi sunt.

Item: Si fraudaveris amicum, furtum est; Ecclesiam vero fraudare sacrilegium.

CAP. VI.-- De Ecclesia, ut totum non rapiat. Synodus: Nullum oportet fraudare filios, aut fratres, aut propinquos.

(1299A)Item: Ecclesia nonnisi partem Dei accipiat: cum enim haeres mundi venerit, retrahet ea quae mundi sunt.

CAP. VII.-- De duabus ecclesiis contendentibus agrum unum. Synodus: Ager inquiratur in scriptione duarum ecclesiarum; si in scriptione non inveniatur, requiratur a senioribus et propinquis quantum temporis fuit cum altera, et si sub jubileo certo mansit, sine vituperatione maneat in aeternum. Si vero senes non inventi fuerint, inter se dividant; et altera cui propinquior det pretium quantum judices judicaverint.

CAP. VIII.-- De jure ecclesiae non pereunte, licet multa tempora transierint. (1299B)Synodus: Si episcopus humanitatis obtentu villulas clericis vel monachis praestiterit excolendas, vel pro tempore tenendas, etiam si longa temporum spatia transire comprobantur, ad ecclesiam revertentur.

CAP. XV.-- De Ecclesia non retinente aliquem per vim. Synodus: Si quis sua voluntate discesserit, notetur coram testibus, et relinquatur Deo.

CAP. XIX.-- De eo quod melior divisio quam discordia. Synodus: Melius est dividere, quam semper discordare: divisio enim praestat pacem, discordia vero destruit.

CAP. XXI.-- De quanto malo merentur projectores infantum in ecclesia Dei. (1299C)Synodus Hibernensis: Quicunque infantes in ecclesia Dei projiciunt ignorante abbate; si in ea episcopi sunt sepulti, aut praesentes sint, III annis et dimidio poeniteant. Si vero homicidium in ea fecerint, VII annis poeniteant. Unde hoc sumptum est, quod episcopus VII gradus habet, et Ecclesia septiformis est: si vero non habuerint episcopos, sed parva sit ecclesia, anno et dimidio poeniteant.

CAP. XXII.-- De infantibus in ecclesia projectis. Eadem ait: Filius allatus servus est ejusdem, nisi depretiatur, nec noxa ejus maculabit ecclesiam si protervus sit, si tamen inquantum valet corripuerit filius allatus ecclesiae: si intra C dies ab ea discesserit, nullam potestatem habebit, sed ad nutrientium (1299D)jus pertinebit: si ecclesia pecuniam sumpserit a parentibus inquantumcumque nutrientium more parentum erit filius: si infans mortuus fuerit per negligentiam, VII annis poeniteant, quia Christum necaverunt. Hinc alii judicant, ut VII annis poeniteant qui infantes projiciunt; ut quantum malum infixerint in Ecclesia Dei, tantum accipiant.

CAP. XXIII.-- De quaerentibus pecunias vituperandis. Synodus: Qui facultates ecclesiasticas subsidio vitae congregant sub nomine misericordiae, tollat ab eis auctoritas, si neminem captivorum redemisse comperiuntur: et quod acquisierint, in redemptionem captivorum distribuatur; et alieni a Christianis fiant, donec poenitentiam trium annorum agant.

Patricius: Si quis redemptionem captivi inquisiverit (1300A)in plebe, suo jure, sine permissione abbatis, meruit excommunicari.

CAP. XXIV.-- De collectura pecuniae non vituperanda necessitate cogente. Patricius: Si quis acceperit permissionem pontificis, et collectum sit pretium captivi, non plus exigens quam necessitas poscit, si quid supra remanserit, ponat super altare, et indigentibus detur et captivis

Item: Si quis colligit pecuniam sub nomine misericordiae, non audeat spoliare Ecclesiam Dei, sed reges et plebes, quibus melius est dare quam recondere.

CAP. XXV.-- De Ecclesia ligatum solvente. Synodus Hibernensis: Si Ecclesia solverit vinctum (1300B)de vinculo, det vincula pretii poenitentiae super eum: si vero ille non impleverit poenitentiam, et fecerit aliquod malum, non veniet maledictum super Ecclesiam Dei: Ecclesia enim habet potestatem ligandi et solvendi, et libera est, et unusquisque in eam debitor est.

CAP. XXVI.-- De Ecclesia degente sub censu non solvente vinctum. Eadem synodus: Si Ecclesia sub censu regis deguerit, et mundialibus quibusdam funibus constricta sit, non est digna solvere vinctum; nam si solverit, reddet debita delictorum ejus.

CAP. XXVII.-- De libertate Ecclesiae catholicae non reddente debita malorum. Eadem synodus: Non reddet Ecclesia in tribulatione delicta aliorum. Sicut non venient delicta (1300C)daemonum super Deum aut angelos ejus; sic non venient delicta membrorum diaboli super membra Christi, id est super sanctos, nec monachorum fugientium ab Ecclesia; neque peregrinorum pessimorum, neque eorum qui jaciuntur super Ecclesia, id est collectorum malorum, nec cognationum mundialium; sed mundiales delicta aliorum mundialium, quae commiserunt in Ecclesia, Ecclesiae reddent: similiter mali fratris delictum non maculabit fratrem religiosum sive spiritualiter, sive mundialiter in delicto ejus reddendo.

CAP. XXVIII.-- De ordine delicti fratris peccantis. Eadem synodus: Primum delictum uniuscujusque mali hominis veniet super substantiam suam et pecora (1300D)sua: secundum si non habuerit substantiam aut pecora veniet super regiones suas; si non habuerit regionem, veniet super regem suum: si non habuerit regem, veniet super eum qui arma dedit, et vestimenta illius qui delictum fecit; sin vero, postremo veniet super illum qui cibavit illum, et lectum dedit. Si vero nihil de his omnibus inveniatur, et delinquat in ecclesia, quaeratur a rege maximo provinciae in qua est ecclesia ista.

CAP. XXIX.-- De culpa peccatorum non veniente super Ecclesiam, etiamsi pascat eos. Synodus eadem: Si Ecclesia dederit cibum illi qui delictum fecerit, non veniet delictum mali hominis super Ecclesiam propter cibum datum ab Ecclesia malo homini, quia columba vera est; columba autem (1301A)non suis tantum pullis ministrat, sed omnibus avibus aperientibus os suum: ita omnibus servit Ecclesia, Domino dicente: Estote perfecti sicut pater vester coelestis perfectus est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos, super justos et injustos (Matth. V, 45).

CAP. XXX.-- De mundialibus non jurantibus super discessorem Ecclesiae. Synodus eadem: Defendit se Ecclesia etiam post obitum principum suorum, et non juratur super illam, id est super discessores, quia viva sunt verba illorum. Hoc exemplo sanctae Scripturae: Et patres nostri narraverunt nobis; non sunt occultata a filiis eorum (Psal. LXXVII, 4). Et illa jurat super mortuos mundiales, et ideo non juratur super illam, quia (1301B)libera est, et non ergastulum.

EX LIBRO XLII. DE LOCIS. CAP. I.-- De ecclesia ab infidelibus non fundanda. Synodus: Si quis ingressus fuerit locum, non ab infidelibus aut a laicis, sed ab Ecclesia fundatur ecclesia.

CAP. III.-- De fundamento ecclesiae ab infidelibus accepto. Synodus ait: Quicunque aedificat ecclesiam, si ab infidelibus accipiat fundamentum, convocet episcopum et seniores, et firmetur episcopo, et firmet episcopus in oblationem Deo et advenis.

CAP. IV.-- De conversatione advenae accipientis locum. Synodus Patricii dicit (Inter Opusc. Patricii, (1301C)pag. 45 et 124): Si quis advena ingressus fuerit in plebem, non ante baptizet, nec offerat, nec consecret, nec aedificet ecclesiam, donec permissionem accipit ab episcopo illius provinciae; quod exemplum humilitatis est: nam qui sperat ab infidelibus, a laicis et non ab episcopo permissionem accipit, alienus est.

CAP. V.-- De advena non valente tenere locum suum. Synodus Hibernensis ait: Placuit ut advena accipiat locum inter monasteria; cum vero datum ei locum obtinere non potuerit, ad suum monasterium revertetur unde venerat. Si ab infidelibus accipit, et non potuit obtinere, accipiat pretium ejus ab heredibus; aliis vero vendi non poterit. Si in eo plantaverit reliquias sanctorum, potest dare aliis clericis, (1301D)sed tantum perfectis.

CAP. VI.-- De eo qui dat locum alicui, si separati fuerint, hoc modo separabuntur. Hibernensis synodus: Oportet ut princeps qui seipsum non dedit, aut sua, sed tantum servabit ecclesiae, si ejectus fuerit, aut voluerit abscedere, dimittat dimidium seminis in pecoribus ecclesiae, et quod ei datum relinquat intactum, nisi quod necessitas loci illius exegerit ab eo, et quod secum intulit tollat. Si ipse dominatricem aut ministros conduxit, in sua parte erunt: si vero causa loci conduxit, cum parte loci exibunt: et omnes oblationes alienorum inter principem et ecclesiam dividentur in separatione: sed si princeps sacerdos catholicus sit, omnes hos labores quos ille fecit, et omnia loci ornamenta, (1302A)loci erunt; et quidquid ipse laborantibus impenderit de substantia loci non reddet, exceptis rebus maximis et propriis, id est specialibus ecclesiae vasis. Aliis vero placuit, quod in primo anno sparsit, in separatione non reddet, quia egenus fuit.

CAP. XI.-- De termino sancti loci ignoto, terminatoque tribus personis Synodus Hibernensis: Terminus sancti loci habeat signa circa se.

Synodus dicit: Ubicunque inveneritis signum crucis Christi, ne laeseritis.

Item: tres personae consecrant terminum loci sancti; rex, episcopus, populus.

CAP. XII.-- De numero terminorum sancti loci. Synodus eadem quatuor terminos circa locum sanctum (1302B)posuit: primum in quem laici et mulieres intrant, alterum in quem clerici tantum veniunt. Primus vocatur sanctus, secundus sanctior, tertius sanctissimus. Nota nomen quarto defecisse.

CAP. XV.-- De decreto Hibernensium in violandis reliquiis. Synodus Hibernensis: Quicunque reliquias episcoporum vel martyrum homicidio violaverit, VII annis peregrinus poeniteat: si vero furto, III annis. Si autem in termino loci sancti occiderit in quo laici hospitantur, anno uno: indulgemus vero posteriora tempora L dies; quia non locus sanctus dicendus est in quem homicidae cum spoliis, fures cum furtis, adulteri et perjuri, et praecones, et magi intrant. (1302C)Et non solum omnis locus sanctus debet intus mundari, sed et ejus termini qui consecrati sunt, mundi esse debent.

CAP. XVI.-- De tanto graviore pollutione sancti loci quanto plures in eo sancti. Patricius ait: Quicunque diis, hoc est martyribus detrabit, Deo detrahit; quanti enim cumque martyres in eo humati sunt loco, tantum Deo detrahit.

CAP. XXV.-- De profanatione, cur carior sanctus sanguis quam sanctus locus? Synodus:--Sanguis martyrum consecrat locum, non locus sanguinem. Si aliquis dixerit: mea est ecclesia, dices ei quod in Cantico legitur: Una est columba mea, et unus est dilectus meus (Cant. VI, 8). Et dices illi: aptum est filium occidi in sinu matris (1302D)et nutricis suae; tamen scias nutricem tantum pollutam, et pro hac pollutione consecratur, filium vero mortuum esse.

Item Ouvius episcopus dicit: Reliquias nemo potest polluere, quorum animae visione Dei satiatae mundialia oblivioni tradunt; animae vero martyrum sub ara Dei clamant dicentes, Vindica sanguinem nostrum, etc. (Apoc. VI, 10).

CAP. XXVI.-- De nomine basilicae et ejus scissura. Synodus Hibernensis: Basilion Graece, rex Latine: hinc et basilica, regalis, quia in primis temporibus reges tantum sepeliebantur in ea, nomen sortita est: nam caeteri homines sive igni. sive acervo lapidum conditi sunt

(1303A)Item: Nemo alienus fuerit in libertatem scindendi basilicam sine principis permissione habet; et si hoc ausus fuerit, reddet secundum dignitatem ejusdem loci.

EX LIBRO XLIII. DE QUAESTIONIBUS MULIERUM. CAP. II.-- De eo quod cavenda sit elatio in continentia. Synodus: Si quis ex his qui virginitatem propter Dominum servant extollitur adversus conjugatos, anathema sit (Conc. Gang. can. 9).

Item: Unusquisque qui virginitatem custodit, propter Dominum faciat, non propter execrationem conjugii; qui enim virum fidelem et religiosam feminam detestatur, aut culpabiles aestimat, anathema (1303B)sit (Idem, can. X).

CAP. VII.-- De veris viduis. Synodus: Viduae quae ecclesiae stipendio sustentantur, tam assidue in opere Dei esse debent, ut orationibus et meritis ecclesiam adjuvent (Conc. Carth. IV, can. 103).

CAP. VIII.-- De eo quod debet ecclesia viduas suas debiles alere. Synodus dicit: Viduae adolescentes quae corpore debiles sunt, sumptu ecclesiae cujus viduae sunt, sustententur.

CAP. X.-- De palliatarum nomine. Synodus Hibernensis: Pallium a palliditate dictum: hinc et palliata sive Pallas dea, quae et Minerva, cujus templum pallidum est, cujus sacerdotes virgines erant palliatae, hoc est velatae: hinc (1303C)in Novo transfertur ad palliatas, hoc est velatas.

CAP. XI.-- De aetate qua debent virgines velari. Synodus: Sanctimoniales, quaelibet, vita earum et mores probati sint, ante annum aetatis suae duodecimum non velentur.

EX LIBRO XLIV. DE RATIONE MATRIMONII. CAP. XI.-- De temporibus in quibus continere se debent conjugati. Synodus Hibernensis: In tribus Quadragesimis anni, et in Dominica die, et in feriis quartis, et in sextis feriis conjuges continere se debent

Item: In omnibus solemnitatibus, et in illis diebus quibus uxor praegnans, hoc est, a die quo filius in utero ejus motum fecerit, usque ad partus (1303D)sui diem.

Item: A partu per 36 dies si masculus, si vero filia 46 dies.

Item: Habitantibus illis in habitu religioso copulari non permittitur.

CAP. XXXI.-- De editis filiis de vivorum virorum uxoribus adulterantibus. Synodus Hibernensis: Si quis legitimam conjugem (1304A)alicujus corrumpit, et superseminaverit semen, ut praegnans sit mulier, filius ille erit corporis a quo genitus est: sed tamen pretium filii dabit quantum judices judicaverint. Si vero adulterium superseminaverit, nihil reddet corruptor; nec adulter dabit aliquid adultero, nisi forte confesso filio pretium educandi

CAP. XXXII.-- De omni adultero excommunicando. Synodus Hibernensis: Omnis adulter sive a concelebratione, sive a communicatione mensae, sive a cohabitatione, sive a benedictione, sive a colloquio, sive a commeatione, donec poeniteat excludendus est.

CAP. XXXIII.-- De recipienda adultera post poenitentiam: et de quantitate poenitentiae. (1304B)Synodus: Ut mulier juncta alii viro causa adulterii, excommunicata fiat definimus, donec poenitentiam agat; et post poenitentiam reconcilietur viro suo.

Patricius (Opusc. S. Patricii, pag. 40): Si alicujus uxor fornicata fuerit cum alio viro, non ducat aliam uxorem quandiu viva fuerit uxor prima. Si forte conversa fuerit, et agat poenitentiam, et suscipiet eam, et serviet ei quandiu viva fuerit in vicem ancillae, et annum integrum in pane et aqua per mensuram poeniteat, nec in uno lecto permaneant.

Synodus: Septem annis poeniteat; tribus quidem districte, quatuor vero remisse. Similiter de viro intelligenda, si et ipse adulteraverit.

CAP. XXXVII.-- De desponsatis puellis et ab aliis corruptis. Synodus: Desponsatas puellas, et post ab aliis corruptas, (1304C)placuit erui, et aliis reddi quibus ante fuerant desponsatae.

CAP. XXXIX.-- De eo quod non potest mulier accusare virum suum de incerto adulterio. Synodus ait: Latente commisso virorum non facile aliquis ex suspicionibus separandus, qui utique submovebitur si ejus flagitium detegatur.

EX LIBRO XLV. DE POENITENTIA. CAP. XI.-- De poenitentia agenda etiam in ultimo spiritu. Patricius (Opusc. S. Patricii, pag. 41): Si quis infirmatur, agat poenitentiam, etiam ex necessitate, quia misericors est Deus.

CAP. XIII.-- De loco poenitentiae. (1304D)Synodus dicit: Corrigendi et poenitendi locus considerandus est.

EX LIBRO XLVI. DE REGIONIBUS CENSUS. CAP. I.-- De divisione regionis census in tres partes. Synodus: Omnis haereditas sub censu regis et Ecclesiae illigata, in tres partes dividatur. Prima pars haeredibus sine sorte datur. Secunda regibus. (1305A)Christus enim dicit: Pro me et te (Matth. XVII, 27), Petro. Tertia vero Deo, ut Domini est terra et plenitudo ejus, etc. Tertiam partem Deo dant; tertiam partem regi qui regit et fulcit Ecclesiam cum Deo et hominibus. Et tres ordines columnarum in templo leguntur, primus lignorum sine tegmine, hoc est subjecti: secundus cum argento, significans reges: tertius cum auro, significans principes catholicos.

CAP. V.-- De eo quod regis et episcopi aequalis sit census. Synodus Hibernensis ait: Omnis qui ausus fuerit ea quae sunt regis aut episcopi furari, aut rapere, aut aliquid in eos committere, parvipendens displicere, VII ancillarum pretium reddat, aut VII annos poeniteat cum episcopis.

EX LIBRO L. DE TONSURA. CAP. VI.-- De tonsura Britonum. (1305B) Gildas ait: Britones toto mundo contrarii, moribus Romanis inimici, non solum in missa, sed etiam in tonsura cum Judaeis umbrae futurorum servientes, quae veritati, Romani dicunt, quorum tonsura aure ad aurem tantum contingebat, pro excellentia ipsa magorum tonsura, qua sola frons anterior tegi solebat, priorum. Auctorem vero hujus tonsurae in Hibernia subulcum regis Loigairi filii, illis exstitisse Patricii sermo testatur, ex quo Hibernenses pene omnes hanc tonsuram sumpserunt.

CAP. VII.-- De excommunicandis clericis qui non tondentur tonsura Romana. (1305C)Patricius: Si quis clericus, cujus capilli non sunt tonsi Romano more, debet excommunicari.

EX LIBRO LI. DE BESTIIS MITIBUS. CAP. V.-- De canibus. Hibernenses dicunt: Canis catenatus quidquid mali fecerit in nocte, non reddetur a domino suo: si vero in die violaverit aliquem, reddet dominus ejus. Canis vero pecorum quidquid mali fecerit in bovello, aut in pascuis suorum pecorum, non reddetur a domino suo: si vero extra fines exierit, reddetur pro eo quidquid mali fecerit.

CAP. VIII.-- De pilacibus. Hibernenses dicunt: Pilax si quid mali fecerit nocte, non reddet dominus ejus; in die vero nocens (1305D)reddet.

CAP. IX.-- De gallinis. Hibernenses dicunt: Gallinae si devastaverint messem, aut vineam, aut hortulum in civitate sepe circumdatum, quae altitudinem habet usque ad mentum viri, et coronam spinarum habuerit, reddet dominus earum; sin vero, non reddet. Si vero foras exierint ultra siccatorium, dominus reddet si aliquid mali fecerint.

EX LIBRO LII DE CARNIBUS. CAP. X.-- De esu ferarum maxime cervorum licito (1306A) Hibernenses dicunt: Caro ferarum, ut multi putant, ad esum illicita: quia magis aeruginem vitalium, quam saturitatem gignit. Quidam eam similem carni reliquae dicunt; quia saturitatem ventris, ut alia caro, praestat: tamen Ecclesia has III carnes esui consecravit.

CAP. XII.-- De suibus manducantibus homines. Theodorus ait: Porci qui sanguinem gustantes tetigerint, manducentur; sed si cadavera mortuorum lacerantes manducent, carnes eorum non licet comedi usquequo macerentur.

Item: Si porcus sanguinem biberit, licet, si tantum (1306B)gustaverit, nihil est.

CAP. XIV.-- De morticinis suibus, et de animalibus sanguinem humanum sumentibus, et de carnibus comestis a lupis, de piscibus et strangulatis animalibus, de comestis ab accipitre, et de equo. Theodorus episcopus dicit: Graeci carnem morticinam non dant porcis suis. Pelles vero morticinorum ad calciamenta et lanam et cornua licent accipi; sed non in sanctum aliquid; tamen si casu porci comedant carnem morticinorum, aut sanguinem hominis, non abjiciendos credimus: nec gallinas aequali modo. Animalia quae a lupis, sive canibus consumuntur, non comedenda, nisi porcis projiciantur et canibus: nec cervus, nec aper, si mortui inventi fuerint. Pisces autem licent, quia alterius naturae sunt. Aves et animalia caetera, si in retibus (1306C)strangulentur, non sunt comedenda. Paulus enim ait: Abstinete vos a suffocato sanguine, et ab idololatria (Act. XXI, 25). Similiter ab accipitre mortua. Equum non prohibent: tamen consuetudo non est comedere.

EX LIBRO LVI. DE SUBSTANTIIS HOMINUM. CAP. III.-- De tribus liberis a peccato alieno. Synodus Hibernensis. Tria sunt quae peccata aliena non sustinent. Largus homo, si domum suam cum omnibus communem habet; pecora, quorum fructus et labor communia sunt omnium, nihil quaerentia nisi victum, et victus quo vivunt non hominis, sed Dei; servus domino suo fideliter serviens. Inde Hieronymus dicit. Peccatum domini in servum non cadet: (1306D)peccatum vero servi transit in dominum. Inde Balaam occisioni paratus fuit, nisi per asinam emendatus esset, et asina libera fuit.

CAP. IV.-- De pecore non sumendo ob alicujus peccatum nisi suum. Synodus Hibernensis dicit: Ut nihil aliud pecus damnetur nisi in suum peccatum, sive hominem occidendo, sive infirmando, sive aliud pecus occidendo, sive foenum, sive messem devastando.

EX LIBRO LVII. DE DUCATU BARBARORUM. CAP. II.-- De poenitentia ducentium barbaros. (1307A) Synodus Hibernensis ait: Qui praebet ducatum barbaris XIV annis poeniteat. Barbarus, id est, alienus: quis est alienus, nisi qui more crudeli et immani cunctos prosternit

CAP. III.-- De jure quo judicant senatores XIV annos poenitentiae ductorum. Synodus Hibernensis ait: XIV annos hac de causa nancti sunt senatores, si basilicas episcoporum incenderint, vel si hominem religiosum sive sanctimonialem occiderint, vel prostraverint, sive innocentes de ecclesia subtraxerint: ductor VI annos sui (1307B)causa, VII annos alios causa ductorum poeniteat.

CAP. IV.-- De ductore qui non implet animi effectum. Synodus: Judas reatum trium accepit, qui dolum elegit, et induxit alienos, et pretium doli assumpsit. Psalmus dicit: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos (Psal. LIV, 24).

EX LIBRO LXI. DE ARTIFICIO ARTIFICUM. CAP. I.-- Hibernenses dicunt: Si quis artifex opus inertis faciat, et ferramenta usque ad dimidium quaesiverit, dimidium precium habebit; sin vero, tertiam partem aedificii sui accipiet, ut sit tertia pars operariis, tertia cibo et ferramentis unde judices (1307C)habebunt, hoc est judex ab artificibus, et judex a praesidentibus ecclesiae, vel castuli, et quantumcunque voluerit pro operatione judicabunt, non secundum utilitatem: postea artifex habebit pretium benedictionis. Sic judicabuntur et alia dona. Qui vero noluerit secundum hoc concilium facere, fiat excommunicatus, et nemo eum accipiat, et in morte carebit communione.

EX LIBRO LXIV. DE VARIIS CAUSIS. CAP. V.-- De III petitionibus Patricit. (1308A) Hibernenses dicunt: Tres petitiones Patricii sunt: quarum prima est, ut bipartitae, vel tripartitae regionis pars Ecclesiae propinquorum detur ei. Secunda, ut non per juramentum ab aliquo firmetur super Ecclesiam infirmam. Tertia, ut clericus similis quaeratur a laico.

CAP. VIII.-- De his qui se putant esse justos, et non sunt. Gildas in epistolis suis: Hi dum pane in mensura vescuntur; pro hoc ipso sine mensura gloriantur: dum aqua utuntur, simul odii poculo potantur: dum sanctis ferculis vescuntur, detractionibus utuntur: dum vigiliis (1308B)expendunt, aliquos somno pressos vituperant. Jejunium charitati, vigilias justitiae, propriam adinventionem concordiae, clausulam Ecclesiae, severitatem humilitati, postremo hominem Deo anteponunt. Hi jejunant, quod nisi per aliquas virtutes asseratur, nihil prodest. Qui vero charitatem perficiunt, cum cithara Spiritus sancti dicunt: Quasi pannus menstruatae, omnes justitiae nostrae (Isai. LXIV, 6).

CAP. XVII.-- De eo quod monere melius est. Patricius dicit (Synod. Patricii, tom. I Concil. Angl., p. 52 ): Satius est nobis negligentes praemonere ne delicta abundent, quam culpare quae sunt facta, Salomone dicente: Melius est arguere, quam irasci (Eccli. XX, 1).

EX LIBRO LXV DE CONTRARIIS. CAP. II.-- De tarditate conductionum et ejus brevitate. (1308C) Patricius (Opusc. S. Patricii, p. 49): Non oportet judices tam veloces esse in judicio; donec sciant quod probum fiat; quia dictum est: Noli judex esse cito (Eccli. VII, 6). Isaias e contra - Vae mihi qui tacui (Isai. VI, 5).