Migne Patrologia Latina Tomus 125
Capitula synodica
Capitula synodica (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne 125.0802C
I. 710 CAPITULA PRESBYTERIS DATA ANNO 852. 125.0773A| Anno 852 Kalendis Novembris conventu habito presbyterorum in metropoli civitate Rhemorum, inter caetera monita saluberrima, dum de legibus atque rebus ecclesiasticis ab Hincmaro praesule tractaretur, haec in ultimo prolata sunt memoriae commendanda, et summopere observanda.
CAP. I.-- Ut presbyteri discant expositionem Symboli et orationis Dominicae, etc., cum Symbolo Athanasii. Ut unusquisque presbyterorum expositionem Symboli, atque orationis Dominicae, juxta traditionem orthodoxorum Patrum plenius discat, exinde praedicando populum sibi commissum sedulo instruat. Praefationem quoque canonis, et eumdem canonem intelligat, et memoriter ac distincte proferre 125.0773B| valeat, et orationes missarum, apostolum quoque et Evangelium bene legere possit: Psalmorum etiam verba et distinctiones regulariter, et ex corde, cum canticis consuetudinariis pronuntiare sciat. Nec non et sermonem Athanasii de fide, cujus initium est: Quicunque vult salvus esse, memoriae quisque commendet, et sensum illius intelligat, et verbis communibus enuntiare queat.
711 CAP. II.-- De scrutinio et ordine baptizandi. Ut scrutinium, et omnem ordinem baptizandi, nulli penitus liceat ignorare.
CAP. III.-- De exorcismis catechumenorum, et de baptismo infirmorum. Item de fontibus, ac vasis ad corporalia et pallas abluendas. Exorcismos et orationes ad catechumenos faciendum, 125.0773C| ad fontes quoque consecrandum, et caeteras preces super masculos et feminas, pluraliter atque singulariter, distincte et rationabiliter memoriae commendet. Similiter et ordinem baptizandi ad succurrendum infirmis. Et qui fontes lapideos habere nequiverit, vas conveniens ad hoc solummodo baptizandi officium habeat, et similiter ad corporale lavandum, et ad pallas altaris, propria vasa habeantur, in quibus nihil aliud fiat.
CAP. IV.-- De ordine reconciliandi, et ungendi infirmos: deque exsequiis defunctorum, et de benedictione salis et aquae. Ordinem reconciliandi, juxta modum sibi canonice reservatum, atque ungendi infirmos, orationes quoque 125.0773D| eidem necessitati competentes memoriter discat. 125.0774A| Similiter ordinem et preces in exsequiis atque agendis defunctorum, nec minus exorcismos et benedictiones aquae et salis.
CAP. V.-- De aqua omni die Dominico ante missam benedicenda. Ut omni Dominico die quisque presbyter in sua ecclesia ante missarum solemnia aquam benedictam faciat in vase nitido et tanto ministerio convenienti, de qua populus intrans ecclesiam aspergatur: et qui voluerit in vasculis suis nitidis ex illa accipiant, et per mansiones, et agros, et vineas, super pecora quoque sua, atque super pabula eorum, nec non et super cibos et potum suum conspergant.
CAP. VI.-- De thuribulo et incenso. Ut omnis presbyter thuribulum et incensum habeat, 125.0774B| ut tempore quo Evangelium legitur, et finito offertorio, super oblationem incensum, ut in morte videlicet Redemptoris, ponat.
CAP. VII.-- De pane ad eulogias benedicendo. Ut de oblatis, quae offeruntur a populo, et consecrationi supersunt, 712 vel de panibus, quos deferunt fideles ad ecclesiam, vel certe de suis, presbyter convenienter partes incisas habeat in vase nitido et convenienti, ut post missarum solemnia, qui communicare non fuerunt parati, eulogias omni die Dominico, et in diebus festis, exinde accipiant. Et illa, unde eulogias presbyter daturus est, ante in haec verba benedicat, et sic accepturis distribuat, et micas ne incaute defluant custodiat: Domine sancte 125.0774C| Pater, omnipotens aeterne Deus, benedicere digneris hunc panem tua sancta et spiritali benedictione, ut sit omnibus cum fide, et reverentia, ac gratiarum tuarum actione sumentibus salus mentis et corporis, atque contra omnes morbos, et universas cunctorum inimicorum insidias tutamentum. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, panem vitae, qui de coelo descendit, et dat vitam ac salutem mundo, et tecum vivit, et regnat Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.
CAP. VIII.-- De homiliis S. Gregorii, et de computo, cantuque ecclesiastico. Homilias quadraginta Gregorii quisque presbyter 125.0774D| studiose legat, et intelligat; et ut cognoscat se ad 125.0775A| formam septuaginta duorum discipulorum in ministerio ecclesiastico esse promotum, sermonem praedicti doctoris de septuaginta duobus discipulis a Domino ad praedicandum missis plenissime discat, ac memoriae tradat. Computo etiam necessario, et cantu per anni circulum, plenissime instruatur.
CAP. IX.-- De matutinali officio, et horis explendis: et post missam quid agere presbyter debeat ante prandium. (Ivo, p. VI, 181, ex C. Namn., de celebrat. Missarum, c. 1, ex Agathensi.) Mane matutinali officio expleto, pensum servitutis suae canendo primam, tertiam, sextam, nonamque persolvat: ita tamen, ut postea horis competentibus, juxta possibilitatem, aut a se, aut ab scholasticis publice compleatur. 125.0775B| Deinde peractis missarum solemniis, et fessis infirmis visitatis, ad opus rurale, et quod sibi competit, exeat jejunus: ut iterum necessitatibus peregrinorum hospitum, sive diversorum commeantium, infirmorum quoque atque defunctorum, succurrere possit, usque ad statutam horam pro qualitate temporis et opportunitate.
CAP. X.-- De cura hospitum et peregrinorum. (Ivo, p. V, 257, ex Concil. Namnetensi.) Ut curam hospitum, maxime pauperum atque debilium, orphanorum quoque atque peregrinorum habeat, hosque ad prandium suum quotidie juxta possibilitatem convocet, eisque hospitium competenter tribuat.
713 CAP. XI. De sacris ministeriis ad wadium non dandis. 125.0775C| (De pignoribus et aliis caut., c. 1, ex conc. Rhem.) Ut nullus presbyter praesumat calicem, vel patenam, aut pallam altaris, vel vestimentum sacerdotale, aut librum ecclesiasticum, tabernario vel negotiatori, aut cuilibet laico, vel feminae, in vadimonium dare: quia tanta est sanctitas sacri ministerii, ut salva altioris mysterii intelligentia, etiam per prophetam Dominus prohibuerit, ne cum sanctis vestimentis sacerdos procedat ad populum, sed intra sancta illa dimittat ad eum a colloquio divino rediens (Ezech. XLIV). Et cui in tabernas ad bibendum a sacris canonibus ingredi prohibetur, sanctificata sacro ministerio nec ad contingendum immundis, quanto minus in vadimonium, 125.0775D| exhibere debet? sicut Stephanus sanctus papa et martyr ad sanctum Hilarium in suis decretalibus docuit (epist. 1).
CAP. XII.-- Ut in ecclesia sine consultu episcopi nullus sepeliatur, et ut pro sepeliendis nihil exigatur. Ut nemo presbyterorum quemquam in ecclesia sepeliat sine consultu episcopi, exceptis hujusmodi duntaxat personis, quas singillatim et privatim in synodo signavimus: nec pro sepeliendis quiddam exenii exigat vel extorqueat. Si quid autem altari, vel ecclesiae, aut sibi gratis oblatum fuerit a devotis quibuslibet, cum benignitate recipere non interdicimus.
CAP. XIII.-- Ut presbyteri a publice peccantibus, vel a poenitentibus, quo eis faveant, munera non accipiant. 125.0776A| (De simonia, cap. 14, ex Alexandro III.) Ut nemo presbyterorum exenium, vel quodcunque emolumentum temporale, imo detrimentum spiritale, a quocunque publice peccante vel incestuoso accipiat, ut nobis vel ministris nostris peccatum illius reticeat: nec pro respectu cujusque personae, aut consanguinitatis, vel familiaritatis, alienis peccatis communicans, hoc nobis vel ministris innotescere detractet: nec a quocunque poenitente aut gratiam, aut favorem, aut munus suscipere praesumat, ut minus digne poenitentem ad reconciliationem adducat, et ei testimonium reconciliationis ferat, et quocunque 125.0776B| livore alium quemlibet dignius poenitentem a reconciliatione removeat: quia hoc simoniacum et Deo et hominibus abominabile est.
CAP. XIV.-- Quomodo in conviviis defunctorum aliarumve collectarum gerere se debeant. (D. 44, Nullus presbyterorum, ex Namnetensi.) Ut nullus presbyterorum ad anniversariam diem, vel tricesimam tertiam, vel septimam alicujus defuncti, aut quacunque vocatione 714 ad collectam presbyteri convenerint, se inebriare praesumat, nec precari in amore sanctorum vel ipsius animae bibere, aut alios ad bibendum cogere, vel se aliena precatione ingurgitare: nec plausus et risus inconditos, et fabulas inanes ibi referre aut cantare praesumat, nec turpia joca cum urso vel tornatricibus 125.0776C| ante se facere permittat, nec larvas daemonum, quas vulgo talamascas dicunt, ibi anteferre consentiat: quia hoc diabolicum est, et a sacris canonibus prohibitum. Sed cum honestate et religione prandeat, et ad tempus ad suam ecclesiam redeat. Summopere etiam quisque cavens, sicut de statu suo vult gaudere, ut non quacunque occasione, aut parem suum, aut alium quemlibet, ad iram et rixam vel contentionem, quanto magis ad pugnam vel ad caedem aliquo verbo irritet, seu provocet, nec provocatus ad hoc quisque prosiliat: quia in talibus comessationibus et potationibus, sicut irreligiosi faciunt, semper se immiscet diabolus (D. 44, Quando presbyteri ex Namnetensi.) Quando autem convenerint presbyteri ad aliquod convivium, decanus, aut 125.0776D| aliquis prior illorum, versum ante mensam incipiat, et cibum benedicat: et tunc secundum suum ordinem consedeant, alter alterius honorem portantes, et per vicissitudines cibum et potum benedicant, et aliquis de illorum clericis aliquid de sancta lectione legat; et post refectionem similiter sanctum hymnum dicant, ad exemplum Domini et Salvatoris ac discipulorum ejus, sicut illum in coena fecisse legimus (Matth. XXVI). Et sic se contineant omnes presbyteri in omni loco, maxime in talibus, ne sicut dicit Apostolus, vituperetur ministerium nostrum (II Cor. VI).
CAP. XV.-- Quid cavendum sit presbyteris, quando per Kalendas inter se conveniunt. 125.0777A| (D. 44. Quando presbyteri, ex Namnetensi.) Ut quando presbyteri per Kalendas simul convenerint, post peractum divinum mysterium, et necessariam collationem, non quasi ad prandium ibi ad tabulam resideant, et per tales inconvenientes pastellos se invicem gravent, quia inhonestum est et onerosum. Saepe enim tarde ad ecclesias suas redeuntes majus damnum de reprehensione conquirunt, et de gravedine mutua contrahunt, quam lucrum ubi faciant. Nam de hujusmodi conventu, qui sub religionis obtentu agebatur, Paulus apostolus convenienter reprehendit Corinthios (I Cor. XI), qui inconvenienter coenam Dominicam manducare conveniebant. Sic et 125.0777B| qui ad coenam Dominicam, id est ad collationem verbi sub occasione conveniunt, et ex veritate ventris causa conjunguntur, reprehensibiles et coram Deo et coram hominibus habentur. Et ideo peractis omnibus, qui voluerint, panem cum charitate et gratiarum actione in domo confratris sui simul cum fratribus suis frangant, et singulos biberes accipiant maxime autem ultra tertiam vicem poculum ibi non contingant, et ad ecclesias suas redeant.
715 CAP. XVI.-- De confratriis, earumque conventibus, quomodo celebrari debeant. Ut de collectis, quas geldonias vel confratrias vulgo vocant, sicut jam verbis monuimus, et nunc scriptis expresse praecipimus, tantum fiat, quantum ad auctoritatem et utilitatem atque rationem pertinet: 125.0777C| ultra autem nemo neque sacerdos, neque fidelis quisquam, in parochia nostra progredi audeat. Id est in omni obsequio religionis conjungantur: videlicet in oblatione, in luminaribus, in oblationibus mutuis, in exsequiis defunctorum, in eleemosynis, et caeteris pietatis officiis: ita ut qui candelam offerre voluerint, sive specialiter, sive generaliter, aut ante missam, aut inter missam antequam Evangelium legatur, ad altare deferant. Oblationem autem, 125.0778A| unam tantummodo oblatam, et offertorium pro se suisque omnibus conjunctis et familiaribus offerat. Si plus de vino voluerit in butticula vel canna, aut plures oblatas, aut ante missam aut post missam presbytero vel ministro illius tribuat, unde populus in eleemosyna et benedictione illius eulogias accipiat, vel presbyter supplementum aliquod habeat. Pastos autem et comessationes, quas divina auctoritas vetat, ubi et gravedines, et indebitae exactiones, et turpes ac inanes laetitiae et rixae, saepe etiam, sicut experti sumus, usque ad homicidia et odia et dissentiones accidere solent, adeo penitus interdicimus ut qui de caetero hoc agere praesumpserit, si presbyter fuerit, vel quilibet clericus, gradu privetur, si laicus, vel femina usque ad satisfactionem 125.0778B| separetur. Conventus autem talium confratrum, si necesse fuerit ut simul conveniant, ut si forte aliquis contra parem suum discordiam habuerit, quem reconciliari necesse sit, et sine conventu presbyteri et caeterorum esse non possit, post peracta illa quae Dei sunt, et Christianae religioni conveniunt, et post debitas admonitiones, qui voluerint eulogias a presbytero accipiant, et panem tantum frangentes, singuli singulos biberes accipiant, et nihil amplius contingere praesumant, et sic unusquisque ad sua cum benedictione Domini redeat.
CAP. XVII.-- Ut, defuncto presbytero, nullus sine consultu episcopi ecclesiam illius aut capellam appetat. Ut si quilibet presbyterorum defunctus fuerit, 125.0778C| vicinus presbyter apud seniorem saecularem nulla precatione, vel aliquo exenio, ecclesiam illam obtineat, quae titulus per se constans antea exstitit, sed neque capellam, sine consultu nostro. Quod si fecerit, diffinitam sententiam sibi prolatam suscipiat, sicuti de episcopo canonica decrevit auctoritas, ut qui per ambitionem majorem civitatem appetierit, et illam perdat quam tenuit, et illam nequaquam obtineat, quam usurpare tentavit.
II. 716 CAPITULA QUIBUS DE REBUS MAGISTRI ET DECANI PER SINGULAS ECCLESIAS INQUIRERE, ET EPISCOPO RENUNTIARE DEBEANT. 125.0777| Haec omni anno investiganda sunt a magistris et decanis presbyteris per singulas matrices ecclesias, et per capellas parochiae nostrae, et nobis Kalendis Juliis renuntianda. Similiter etiam investigandum et renuntiandum est nobis qualiter observentur et custodiantur illa quae capitulatim observanda presbyteris dedimus.
- I.
125.0777D| Inquirendum in qua villa, aut cujuslibet sancti honore, praetitulatus sit presbyter, vel a quo fuerit ordinatus.
- II.
Si habeat mansum habentem bunnuaria duodecim, praeter coemeterium, et cortem, ubi ecclesia et domus ipsius continetur, aut si habeat mancipia quatuor.
- III.
Quot mansos habeat in sua parochia ingenuiles et serviles, aut accolas, unde decimam accipiat. 125.0778D|
- IV.
Qualia sint indumenta altaris, quot nova et quot vetusta, qualiter nitida: quo metallo sint capsae et cruces coopertae, aut si diligenter reconditae sunt reliquiae in altari: si ipsae capsae seris munitae sunt.
- V.
Quos et quot libros habeat, aut si bene sint recitati.
- VI.
Qualia aut quot sacerdotalia vestimenta habeat, et qualiter sint nitida, aut in nitido loco collocentur. 125.0779A|
- VII.
Si habeat locum praeparatum, ubi effundi possit aqua quando abluuntur vasa altaris, aut os vel manus post perceptionem sacrae communionis. Aut si ipse presbyter propriis manibus, aut diaconus, aut subdiaconus ejus, lavet primo corporale.
- VIII.
Quo metallo sit calix et patena, aut qua diligentia custodiantur, aut si habeat pyxidem, ubi congrue possit recondi sacra oblatio reserunda ad viaticum infirmis.
- IX.
Ut chrisma et oleum consecratum sub sera recondantur.
- X.
Si ipse presbyter visitet infirmos, et inungat oleo sancto, et communicet per se, et non per quemlibet, et ille ipse communicet populum, nec tradat communionem cuiquam laico ad deferendum in domum 125.0779B| suam causa cujuslibet infirmi.
- XI.
Si habeat clericum qui possit tenere scholam, aut legere epistolam, aut canere valeat, prout necessarium sibi videtur.
- XII.
Investigandum nihilominus de luminaribus ecclesiae, aut quot cerarios habeat ipse titulus. 717
- XIII.
Qualiter sit cooperta ecclesia, aut si sit camerata, et ut ibi columbae vel aliae aves non nidificent, propter immunditiem vel importunitatis inquietudinem. XIV. Quo metallo habeant ibidem signa.
- XV.
Si atrium habeat munitum, aut si cellam propriam habeat juxta ecclesiam, aut si suspiciosa in circuitu ostiola sint.
- XVI.
Ut ex decimis quatuor portiones fiant juxta 125.0779C| institutionem canonicam, et ipsae sub testimonio duorum aut trium fidelium studiose et diligenter dividantur: et ut de duabus portionibus, ecclesiae et episcopi, ratio reddatur per singulos annos quid inde profecerit in ecclesia.
- XVII.
Ut matricularios habeat juxta qualitatem loci, non bubulcos aut porcarios, sed debiles et pauperes, et de eodem dominio. Nisi forte ipse presbyter habeat fratrem, aut aliquem propinquum debilem, aut pauperrimum, qui de eadem decima sustentetur: reliquos autem propinquos, si juxta se habere voluerit, de sua portione vestiat atque pascat.
- XVIII.
(De peculio clericorum, cap. 1, Ivo, part. III, cap. 94.) Investigandum similiter, si nihil patrimonii habens, quando provectus est ad ordinem ecclesiasticum, 125.0779D| postea emerit praedia, cujus juris sint: quoniam ecclesiae, ad quam de nihil habentibus promotus est, esse debent juxta canonicae auctoritatis decretum.
- XIX.
(De peculio clericorum, cap. 4.) Inquirendum, si occasione hujus praecedenti capituli aliquis presbyterorum abhinc de reditibus ecclesiae, vel oblationibus ac votis fidelium, alieno nomine res comparaverit, et ibi structuras fecerit, vel quae ad ecclesiam pertinent ibi collocaverit, et mulierum frequentationem inibi fieri permiserit, vel, quod turpius est, tales mulieres ibi habuerit, quae lanificium suum exerceant, et curam domus agant, et ad eadem loca presbyter incongrue recurrerit, frequentaverit, vel 125.0780A| manserit: quoniam contra decreta canonum hoc malum agitur a quibus perpetratur; quia sicut nec suo, ita nec alieno nomine presbyter, vel quilibet sub regula, foenus exercere debet, multo minus autem fraudem facere de facultatibus ecclesiasticis: quoniam hoc agere sacrilegum est, et par crimen Ananiae et Saphirae, atque Judae furis, qui sacras oblationes, quae ad usus fidelium ac pauperum mittebantur, asportabat et furabatur. Nam aliud est sine dispendio ecclesiae amicis vel parentibus pauperibus, aut quibuslibet necestuosis, ex charitate cum mensura et ratione subvenire, vel adjutorium ferre, et aliud cum destructione ecclesiae, vel dissipatione facultatum ecclesiasticarum, quasi furtim, imo furtim, quae ecclesiae esse debuerant, et usibus, 125.0780B| illius ac pauperum seu hospitum impendi, carnalium carnaliter usibus sine divino respectu inservire. Et de nihil habentibus promotus presbyter non praesumat quae de facultatibus ecclesiae comparaverit vendere, vel quasi 718 ad casam Dei tradere, nisi ad ecclesiam cujus propriae esse debent, sine consultu episcopi.
- XX.
Inquirendum, si de tabernis et de comessationibus, et de familiaritate indebita mulierum se custodiant presbyteri, sicut saepissime interdiximus et interdicimus: quia ad contumeliam nostram laici me petunt, ut si evidenter cum testibus, quo negari non possit a quoquam, presbyterum in tabernis invenerint, caballum et cappam inde eis habere liceat. Quapropter si abhinc presbyteri se de talibus non 125.0780C| caverint, quia divinum non timent judicium, temporalem illis inveniemus contumeliam, et saeculare illorum incorrigibilitati adinveniemus detrimentum. De illicito clericorum accessu ad feminas, et qua ratione de illo arguendi vel purgandi sint.
- XXI.
(Conc. Trosleianum, cap. 9.) De accessu autem, et frequentatione, ac cohabitatione clericorum cum feminis, unde secundum sacros canones in omnibus synodis specialiter interdiximus, firmiter et expresse atque sollicite a nobis et a comministris nostris est inquirendum. Sicut enim his qui Domini in carne adventum praecesserunt, et his qui subsequentur, pro temporum ratione sunt sacramenta disparia, ad religionem tamen unius ejusdemque fidei et salutis recurrentia, 125.0780D| et, ut scriptum est, Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia (Dan. XII, 4), per incrementa temporum, tam per seipsum, quam et per angelos in Veteri Testamento, in Novo autem similiter per se, et per doctores catholicos et magistros Ecclesiae, qui et attestante propheta angeli nominantur, aucta est subtilitas et multiplicatio praeceptorum. Per se quidem Dominus in paradiso Adae, et post diluvium Noe et Abrahae de circumcisione dedit praecepta: legem autem per angelos Moysi mediatori et populum, ut ostendit Apostolus. In Novo autem inter se Testamento incarnatus per se dicens, Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis 125.0781A| Diligite inimicos vestros (Matth. V, 45). Et: Nisi abundaverit justitia vestra plusquam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (ibid., 20). Et: Dictum est antiquis: Qui occiderit, reus erit judicio. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio (ibid., 21, 22). Et per sanctos suos, de quibus dictum est: Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20), per incrementa temporum virtutem castitatis excrescere, maxime autem apud ministros Ecclesiae docuit, decernens hoc modo per mysticam Nicaenam synodum (can. 3): « Interdixit per omnia magna synodus, non episcopo, non presbytero, non diacono, nec alicui omnino qui in clero est, subintroductam habere mulierem, nisi forte matrem, 125.0781B| aut sororem, aut amitam, vel eas tantum personas quae suspiciones effugiunt. » Et inde lex a Christianis 719 imperatoribus est promulgata hoc modo (Cod. Theod., de episc. Eccl., etc., l. 44): « Quicunque clericatus utuntur officio, extranearum mulierum familiaritatem habere prohibentur: matrum, sororum, vel filiarum sibi solatia intra domum suam noverint tantum esse concessa. » Sed quia sub occasione istarum personarum aliae mulieres subintroduci coeperunt, sancti Africani canones decreverunt (conc. Afr., can. 5), ut « nec ipsi episcopi, aut presbyteri, soli habeant accessum ad viduas, vel virgines, vel ad quascunque feminas: sed ubi aut clerici praesentes sint, aut graves aliqui Christiani. » Unde, sicut beatus Gregorius ad 125.0781C| ministros Ecclesiae Romanae scripsit (epist. 39. ind. II, lib. VII), beatus Augustinus nec cum sorore habitare consenserit dicens: « Quae cum sorore mea sunt, sorores meae non sunt. » Et ex hoc dicit sanctus Gregorius: « Docti ergo viri cautela magna nobis esse debet instructio. Nam inhonestae praesumptionis est, quod fortis pavet, minus validum non timere. Sapienter enim illicita superabit, qui didicerit etiam non uti concessis. » Et hinc Christiani imperatores legem decreverunt dicentes (Novella Justiniani 125, c. 29): « Presbyteris, et diaconis, et subdiaconis, et aliis in clero scriptis, non habentibus uxores, secundum divinas regulas interdicimus et nos mulierem habere in sua domo, excepta matre 125.0781D| et filia et sorore, et aliis personis, quae omnem querelam effugiunt. Si quis autem adversus istam observationem mulierem in sua domo habuerit, quae potest suspicionem inferre turpitudinis, et ille a conclericis suis audierit, quod cum tali muliere non debeat habitare, et noluerit eam a sua domo repellere, vel accusatore emergente probatus fuerit inhoneste cum tali muliere versari, tunc episcopus secundum ecclesiasticos canones clero eum repellat, curiae civitatis cujus clericus est tradendum. » Et ut sanctus Innocentius (Innoc., episc. 2 ad Victricium), et praedecessor ejus Siricius scribunt: « Si priscis temporibus de templo Dei sacerdotes anno vicis suae non discedebant, sicut de Zacharia legimus, nec domum suam omnino tangebant, quibus utique propter 125.0782A| sobolis successionem uxoris usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu, et praeter ex semine Aaron, ad sacerdotium nullus fuerat praeceptus accedere, quanto magis hi sacerdotes vel Levitae pudicitiam servare debent, quibus vel sacerdotium, vel ministerium sine successione est, nec praeterit dies quo vel a sacrificiis divinis, vel a baptismatis officio vacent? Nam si Paulus etiam laicis scribit dicens: Abstinete ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII, 5), quanto magis sacerdotes, quibus et orandi et sacrificandi juge officium est, semper debebunt ab ejusmodi consortio abstineri? Qui si contaminatus fuerit a carnali concupiscentia, quo pudore vel sacrificare forsitan usurpabit? aut qua conscientia, quove merito exaudiri se credit, cum dictum sit: 125.0782B| Omnia munda mundis, inquinatis autem et infidelibus nihil mundum? (Tit. I, 15.) Et ne quis dicat, Si habito cum mulieribus, sufficit mihi conscientia mea, dicente Apostolo: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12), attendat quod item idem dicit Apostolus, per quem, ut ipse veraciter 720 fatetur, loquitur Christus: Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus (Rom. XII, 17). Et item praecepit, ut sine offensione omnibus simus, ne pereat in nostra conscientia frater, propter quem Christus mortuus est, sic inquiens: Peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis (I Cor. VIII, 12). Et ideo repleti Spiritu sancto statuerunt sancti Patres nostri, ut ministri altaris 125.0782C| mulieribus non cohabitent, neque subintroducant secum mulieres, ne vel concupiscentia conscientiam suam urant, vel consensu pessimo polluant, et ne vel mala suspicione infirmorum conscientias maculent. Proinde de concubitu presbyterorum cum feminis per parochianos vel vicinos cujuscunque presbyteri inquirere non laborabimus. Abolita est quippe vetus haeresis, quae cynica, id est canina, propter impudentiam fuerat appellata, dicens concubitum esse naturalem, et ob id agendum sine verecundia publice, cum legamus primos homines mox post peccatum in obedientiae sensisse concupiscentiam in membris genitalibus, et a mutuis conspectibus contexisse. Nam licet humanae mentis caecitas 125.0782D| in operatione turpitudinis divinis et angelicis, atque sanctorum qui in coelis sunt, oculis abscondi non possit: tamen etiam quilibet rusticanus concumbens et cum propria conjuge, prout potest plurimorum devitat aspectus: quanto magis presbyter, si sensum hominis habet, malum agens curabit abscondere, propter quod patefactum scit se non solum ecclesiasticum gradum amittere, sed et sua quae habet in saeculo perdere? Non igitur de hoc inverecunde quaeremus, quod et Apostolus non nudo, sed velato nomine loquens apud legitime conjugatos, studuit appellare dicens: Iterum revertimini in idipsum (I Cor. VII, 5). Et: Ne quis circumveniat in negotio fratrem suum (I Thess. IV, 6). Tantummodo autem de accessu et frequentatione ac cohabitatione 125.0783A| presbyterorum contra canonicum interdictum cum feminis per tales homines inquiremus, sicut sancti Africani canones jubent (conc., Afric. can. 96, 98), id est, quos publicae leges ad accusationem vel testimonium recipiunt, sive in mallo, sive in audientia. Et si quiscunque presbyter, non solum in nostra parochia, sed in nostra dioecesi confessus, vel legali ac regulari judicio fuerit convictus, de cohabitatione vel frequentatione, sive accessu cum feminis contra canones, modis omnibus, secundum decreta beati Gregorii, sine gradus sui restitutione deponetur, et juxta capitulum magni Leonis papae, quod dicit (epist. 1 episcopis per Campaniam): Hoc itaque admonitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum contra haec constituta venire tentaverit, et prohibita fuerit, 125.0783B| ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostrae futurum esse consortem, qui sotius noluit esse disciplinae. Ne quid vero sit quod praetermissum forte a nobis credatur, omnia decretalia constituta tam beatae recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, quae de ecclesiasticis ordinibus, et canonum promulgata sunt disciplinis, 721 ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. » Nam et beatus Augustinus suo archiepiscopo de Abundantio presbytero suae parochiae ita scripsit (epist. 236): « Quia cum non ambularet vias servorum Dei, non bonam famam habere coepit. Qua ego conterritus, non tamen temere aliquid credens, sed plane sollicitior 125.0783C| factus, operam dedi, si quo modo possem ad aliqua malae conversationis ejus certa pervenire indicia. Ac primo comperi eum pecuniam cujusdam rusticani de vino apud se commendato intervertisse, ita ut nullam inde posset probabilem rationem reddere. Deinde convictus atque confessus est, cum secum nullum clericum haberet, apud quamdam malae famae mulierem, et prandisse, et coenasse, et in vicina et in eadem domo mansisse. Nam quae negavit Deo dimisi: quae occultare permissus non est judicavi. » Propterea, sicut S. Gregorius decrevit, per idoneos, ut praemisimus, testes sacramento inquiretur de malae famae presbytero, et qui proinde jurabunt, hoc modo singuli jurent: « De hoc quod me interrogabis de isto presbytero, quid inde sciam, 125.0783D| me sciente nec mendacium tibi dicam, nec veritatem reticebo, si me Deus adjuvet, et isti sancti Dei. » Post istud sacramentum, interrogari debet hoc modo: « Sancti canones praecipiunt, ut presbyter talem accessum, et frequentationem, ac cohabitationem cum feminis non habeat, unde mala suspicio, et inconveniens sacerdoti fama possit exire. Propterea dic mihi, si vidisti, aut pro certo scis talem accessum, vel frequentiam, aut cohabitationem feminas habere cum isto presbytero, unde mala suspicio esse possit, et mala fama exire possit, in illo sacramento quod modo jurasti ut veritatem inde non reticeas, et mendacium inde non dicas. » Et exceptis accusatoribus, septem sint testes idonei, qui inde veritatem 125.0784A| per sacramentum dicant, ex quibus sex jurent, et septimus, si conditio vel qualitas personae permittit, ad judicium exeat quod illi ex veritate inde per sacramentum dixerunt: quia multi jam deprehensi apud nos habentur, quoniam pretio conducti se perjuraverunt. Et si hoc modo presbyter convictus fuerit de inconvenienti cohabitatione cum feminis, deponetur, sicut Zosimus papa decrevit dicens (epist. ad Hesychium, cap. 2): « Sciat quisquis postposita Patrum et apostolicae sedis auctoritate neglexerit, a nobis districtius judicandum, ut loci sui minime dubitet sibi non constare rationem, si hoc putat post tot prohibitiones impune posse tentari. Contumeliae enim studio fit, quidquid interdictum toties usurpatur. » 125.0784B|
- XXII.
In lege est statutum, quod et in Evangelio est confirmatum, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum (Matth. XVIII). Et Apostolus Timotheo praecipit (I Tim. V), in cujus persona, ut Leo dicit, omnium Christi sacerdotum numerum erudivit, ut accusatio adversus presbyterum non recipiatur, nisi sub duobus vel tribus testibus. Et 722 sacrum Nicaenum concilium (can. 2) neophytum episcopum, a duobus vel tribus testibus redargutum, a clero abstinere praecepit. Sed quia in historia Susannae (Dan. XIII) duos testes, qui idonei populis videbantur, et in historia Nabuthae (III Reg. XXI), verum et in historia passionis Domini, duos testes dixisse falsum testimonium legimus (Matth. XXVI): quoniam Christus Dei virtus et Dei 125.0784C| sapientia dicit, Per me conditores legum justa decernunt (Prov. VIII, 15): et sanctus Gregorius frequenter in epistolis suis causam ministrorum ecclesiasticorum legaliter et regulariter praecipit definiri: et sanctus Augustinus exponens sententiam. Apostoli, Si quis frater nominatur fornicator (I Cor. V, 11), et caetera, dicit: « Noluit Apostolus hominem ab homine judicari ex arbitrio suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato judicio; sed potius ex lege Dei secundum ordinem Ecclesiae, sive ultro confessum, sive accusatum atque convictum, eam nominationem volens intelligi, quae fit in quemquam cum sententia ordine judiciario, et quae cum integritate profertur. Nam si nominatio sola sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia saepe falso in quemquam crimen 125.0784D| nominatur. In accusatione presbyterorum de numero testium idoneorum auctoritatem legum sequendam vidimus, ut septem testes, ut supra diximus, idonei requirantur: et si ratio vel causa coegerit, quatuordecim vel viginti et unus testes quaerantur, ut veritas patefacta monstretur.
- XXIII.
(2, q. 5, Si mala fama.) Si autem mala fama ex verisimilitudine per parochiam de presbytero exierit, et accusatores atque testes legales defuerint, ne infirmorum corda de mala fama presbyteri percutiantur, et ne vituperetur ministerium nostrum, neve securiores presbyteri existentes licentius in peccatum labantur, secundum decretum Gregorii junioris sit jusjurandum in medio, et habeat 125.0785A| malae famae presbyter in sacramento purgationis suae eum testem, quem habebit et judicem.
- XXIV.
Et quoniam legimus in epistolis beati Gregorii, saepe infamatum sacerdotem in purgatione suae famae tantum jusjurandum praebuisse, et legalis atque apostolica et canonica auctoritas trium testium testimonium recipit ad condemnationem, non abs re videtur si recipiatur ad purgationem. In Historia quoque sacra, et in epistola beati Gregorii, legimus beatum Petrum apostolorum principem, cum a fidelibus reprehensus fuerit cur ad gentiles intrasset, humili eos ratione placasse, atque in causa reprehensionis suae etiam testes adhibuisse dicens, Venerunt autem mecum et sex fratres isti (Act. XI, 12). Et Carthaginenses canones decernunt (can. 20), 125.0785B| ut si presbyteri vel diaconi fuerint accusati, adjuncto sibi ex vicinis locis proprius episcopus legitimo numero collegarum, id est una secum in presbyteri nomine sex, in diaconi tres, auctoritati convenire ducimus, ut si presbyter infamatus fuerit, et accusatores vel testes idonei defuerint, secundum qualitatem ac quantitatem causae atque personae, et utilitatem 723 ac sanationem cordium infirmorum, aut singulis, aut cum aliis duobus testibus, aut cum aliis sex testibus, seipsum sacramento a mala opinione purget. Et non est contrarium decreto Gregorii junioris, si plures testes ad purgationem infamati presbyteri requirantur: quia scribens idem pontifex ad Bonifacium episcopum per Denualdum presbyterum dicit, ut si probari idoneis testibus presbyter 125.0785C| infamatus nequiverit, sit jusjurandum in medio, et non diffinivit utrum ipse solus, an cum aliis iuret.
- XXV.
Et quoniam, ut scriptum est, et in angelis reperta est nequitia, et teste Malachia propheta, atque Joanne evangelista, sacerdotes angeli appellantur, et experti sumus quosdam ad invicem conspirasse, ut se mutuo in sua purgatione adjuvarent, sed revera nocerent, sicut et presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam conspiraverunt, non incongrue videtur, ut cum credibili misso episcopi, presbyteri qui in purgatione infamati sacerdotis, et una cum eo ad jusjurandum se obtulerint, talem examinationem per advocatum infamati presbyteri recipiant, ut in sacramento se Deo non perdant, 125.0785D| sicut quosdam hinc jam revictos comperimus.
- XXVI.
Quia vero, ut sanctus Augustinus dicit, nova morborum genera nova quaerere cogunt medicamentorum experimenta, ac praefatis auctoritatibus instructi, non praejudicantes, si quae sunt, sanius intelligentium sententiis, hoc modo agenda vidimus, quatenus et presbyteros a luxuriae charybdis praecipitio revocare, et toties repetitam canonum prohibitionem a praevaricantibus quoquo modo possimus evindicare, et nos de dissoluta correptione non judicemur, sicut Heli sacerdos damnatus est, quia filios suos segnius ac lenius quam debuerit corripuerat, et ipsi filii ejus perierunt (I Reg. IV): quia, ut Leo dicit (Decr c. 14): « Inferiorum ordinum 125.0786A| culpae ad nullos magis referendae sunt, quam ad desides negligentesque rectores, qui multam saepe nutriunt pestilentiam, dum necessariam dissimulant adhibere medicinam. » Et sanctus Gregorius dicit: « Qui non corrigit resecanda, committit. » Et item Leo scribens ad Januarium episcopum, singulis nobis dicit (ibid., c. 14): « Non autem dubitet dilectio tua, nos si, quod non arbitramur, neglecta fuerint quae pro custodia canonum et pro fidei integritate decernimus, vehementius commovendos: quia ut Hilarus papa dicit: Non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in ipsius Domini injuriam prosilitur. » Qualiter autem his agendum sit, qui per contemptum in sanctarum traditionum sanctiones delinquunt, vel in ipsius Domini injuriam 125.0786B| prosiliunt, sanctus Leo ad Rusticum episcopum decernit (Decr. c. 16): « Hujusmodi, inquiens, lapsis ad promerendam misericordiam Dei privata est expetenda secessio, ubi illis satisfactio, si fuerit digna, sit etiam fructuosa. A qua districtionis regula, sancto Spiritu promulgata, non licet nobis quacunque pietate indebita declinare: quia etsi debetur 724 compassio proximis, rectitudo tamen debetur vitiis. Unde sacra Scriptura simplicitati rectitudinem semper conjungit: quia simplicitas sine rectitudine fatuitas est. Simplicitas igitur erga vitia, sicut catholici doctores dicunt, dissoluta et stulta est: et rectitudo erga proximos, sine pietatis simplicitate, austera existit et dura. »
Ab isto loco usque ad finem istius capituli non est 125.0786C| datum presbyteris.
Quod de crimine confessi vel convicti merito sint a gradu ecclesiastico deponendi.
Et ne quidam, contra Apostolum delectantes, non solum vocum, sed et constitutionum ac factorum novitate, qui, ut audivimus, dicunt non debere presbyterum vel diaconem de crimine confessum sive convictum deponere, sed tantum suspendere, quia sic possunt confessionem et poenitentiam, sicut et alii homines, facere, nos dicant cum Novatianis poenitentiam quibuslibet denegare, quae cum orthodoxis doctoribus, de poenitentia et degradatione ecclesiasticorum ministrorum sentimus, eorum sensibus et verbis dicemus. Ipsi autem, juxta Apostolum, 125.0786D| sanam doctrinam non sustinentes, habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes, quia ut sanctus Ambrosius in explanatione psalmi Beati immaculati, et beatus Coelestinus papa scribens ad Nestorium dicunt: « Et pietas ex qua nascitur frequenter impietas, viderint qualiter se a laqueo liberent, quo se innectunt, ponentes in coelum os suum, et loquentes adversus sacros canones, ut Leo dicit (Decr. c. 5), spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, qui sequentes apostolicam doctrinam dicunt in crimine detectos non oportere ad ecclesiasticum gradum accedere, vel in clericatu manere, vel ad clericatum redire. » Unde magnus Leo maximo rugitu de urbe Roma, orbis scilicet capite, 125.0787A| per totum mundum intonat, decernens « ut episcopi a praestitutis canonibus nulla aut negligentia aut praesumptione discedant, et si quis sacerdotum contra constituta venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum. Et Hilarus Papa dicit (Decr. c. 18), quia non minus in sanctarum traditionum sanctiones delinquitur, quam in ipsius Domini injuriam prosilitur. » Et Gelasius: « Comperimus, inquit, nonnullos in ipsis ordinibus constitutos gravibus facinoribus non repelli, cum et Apostolus clamet nemini cito manus imponendas, neque communicandum peccatis alienis: et majorum veneranda constituta pronuntient hujusmodi, etiamsi forte subrepserint, tam qui ante peccaverunt detectos oportere depelli, quam sacrae 125.0787B| professionis oblitos praevaricatoresque sancti propositi proculdubio submovendos. » Et sanctus Gregorius ad Anthemium subdiaconum (lib. IX, epist. 66): « Quia tantae nequitiae malum digna non 725 debet sine ultione transire, supradictum fratrem nostrum Pascasium admonere te volumus, ut Hilarium prius subdiaconi, quo indignus fungitur, privet officio, atque verberibus publice castigatum faciat in exsilium deportari, ut unius poena multorum possit esse correctio. » Et ad Columbum episcopum (lib. X, epist. 8): « Pervenit ad nos, quod Donadeus diaconus pro corporali fuisset peccato depositus. Dilectio vestra subtili hoc inquisitione perquirat: et si ita est, in poenitentia retrudendus est, ut commissi flagitii vinculum lacrymis possit 125.0787C| absolvere. » Et ad Sabinianum episcopum (lib. VII, epist. 12): » Presbyterum, inquit, de quo nos fraternitas tua latoris praesentium relatione consuluit, nulla ratione in sacro ordine post lapsum, aut permanere, aut revocari posse cognoscas. Circa quem tamen mitius agendum est, propter quod commissum facinus facili dicitur professione confessus. » Et ad Joannem archiepiscopum (lib. VII, ind. 1, epist. 62). « Quae adversus Lucillum Melitanae civitatis episcopum querela commota sit, in gestorum quae ad nos direxistis pagina declaratum est. Et ideo quia tanti facinoris ultio nulla debet dilatione differri, fraternitas vestra tres aut quatuor de fratribus ac consacerdotibus sibi nostris adhibeat, 125.0787D| ut ipsis quoque praesentibus patefacta ac satisfacta veritate, praedictum Lucillum de episcopatus ordine, quem hujus sceleris contagio maculavit, studeat sine ambiguitate deponere. » Quia agitur in regula pastorali sanctus Gregorius, legis exponens sententiam, monstrat « non debere eum accedere ad ministerium Dei, nec offerre Deo suo panes, qui parvo, vel grandi, aut torto est naso, id est, qui ad tenendam mensuram discretionis idoneus non est, vel qui subtilitate immoderata rectitudinem suae actionis confundit, in poenitentia vel degradatione lapsorum ex gradibus ecclesiasticis, secundum traditionem catholicam et ecclesiae magistrorum, nobis est tenenda discretio. » Ait enim beatus Gregorius (Moral. XXI, cap. 9): « Nonnunquam a reatu 125.0788A| adulterii nequaquam discrepat culpa fornicationis, cum Veritas dicat: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). Quia enim Graeco verbo moechus adulter dicitur, cum non aliena conjux, sed mulier videri prohibetur, aperte Veritas ostendit quia et solo visu, cum turpiter vel innupta concupiscitur, adulterium perpetratur. Quod tamen plerumque ex loco vel ordine concupiscentis discernitur: quia sicut hunc in sacro ordine studiosa concupiscentia, sic illum adulterii inquinat culpa. In personis tamen non dissimilibus idem luxuriae distinguitur reatus, in quibus fornicationis culpa, qua ab adulterii reatu discernitur, praedicatoris lingua testatur, quae inter caetera asserit 125.0788B| dicens, Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9). Quod enim disjunctae reatui sententiae subdidit, quoniam valde a se dissideat ostendit. » Et item idem dicit: « Scimus quia aliquando minus est in corporis corruptionem cadere, quam cogitatione tacita ex deliberata elatione peccare. Sed cum minus turpis superbia creditur, minus vitatur: luxuriam vero eo magis 726 erubescunt homines, quo simul omnes turpem noverunt. Unde fit plerumque, ut nonnulli per superbiam in luxuriam corruentes experto casu malum culpae labentis erubescant: et tunc etiam majora corrigant, cum prostrati in minimis confunduntur. Reos enim se inter minora conspiciunt, qui se liberos inter graviora 125.0788C| crediderunt. Pia ergo Domini dispensatione laxatos nonnunquam malignus spiritus de culpa ad culpam trahit, et dum plus percutit, inde eum quem ceperat amittit, atque unde vicisse cernitur, inde superatur. Ad hoc enim in Scriptura sacra virorum talium, id est David et Petri, peccata sunt indita, ut cautela minorum sit ruina majorum. Ad hoc vero utrorumque illic et poenitentia insinuatur, et venia, ut spes pereuntium sit recuperatio perditorum. De statu ergo suo David cadente nemo superbiat: de lapsu etiam suo David surgente nemo desperet. » Et sanctus Augustinus (epist. 50): « Ut enim constitueretur in ecclesia, ne quisquam post alicujus criminis 125.0788D| poenitentiam clericatum accipiat, vel ad clericatum redeat, vel in clericatu maneat, non desperatione indulgentiae, sed rigore factum est disciplinae. Alioquin contra claves datas Ecclesiae disputabitur, de quibus dictum est: Quae solveritis in terra, erunt soluta et in coelo (Matth. XVI, 10). Sed ne forsitan etiam detectis criminibus spe honoris ecclesiastici animus intumescens superbe ageret poenitentiam, severissime placuit, ut post actam de crimine damnabili poenitentiam nemo sit clericus, ut desperatione temporalis altitudinis medicina major et verior esset humilitatis. Nam et sanctus David de criminibus mortiferis egit poenitentiam, et tamen in honore suo perstitit: et beatum Petrum, quando amarissime lacrymas fudit, utique Dominum negasse poenituit, 125.0789A| et tamen apostolus mansit. Sed non ideo supervacua putanda est posterior diligentia, quia ubi saluti nihil detrahebatur, humilitati aliquid addiderunt, quo salus tutius muniretur: experti credo aliquorum fictas poenitentias per affectatas honorum potentias. Cogunt enim multas invenire medicinas multorum experimenta morborum. » Detecti ergo, sive confessione sua, sive convictione legali ac regulari, de criminibus ad gradus ecclesiasticos non accedant, et in gradibus ecclesiasticis non maneant, vel ad ecclesiasticos gradus non redeant, sicut sacri canones et decreta sedis Romanae pontificum aperte atque expresse decernunt. Hoc enim nos admonens Apostolus ait: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum (Ephes. V, 11). Et quia, inquit sanctus Augustinus, 125.0789B| parum erat non consentire, id est non communicare, si sequeretur negligentia disciplinae, Magis, inquit, et redarguite (ibid.). Quid est, nolite communicare? nolite consentire, nolite approbare. Quid est, magis et redarguite? reprehendite, corripite, coercete. Sicut item idem dicit apostolus, Peccantes coram omnibus argue, ut caeteri metum habeant (I Tim. V, 20). Sicut arguit Petrus Ananiam et Saphiram, ut caeteri metum haberent: sicut damnavit Simonem, quem 727 tamen ad poenitentiam invitavit: sicut fornicatorem arguit Paulus, quem tradidit Satanae, ut spiritus salvus fieret in die Domini. Unde sapientis verba clavis atque stimulis comparantur, dicente 125.0789C| Salomone, Verba sapientiae quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi (Eccle. XII, 11), quia culpas delinquentium nesciunt palpare, sed pungere. Sed in ipsa correptione vel coercitione alienorum peccatorum, sicut beatus Augustinus dicit, cavendum est, ne se extollat qui alterum corripit, et qui se putat stare, videat ne cadat. Foris terribiliter personet increpatio, intus benignitatis teneatur dilectio. Neque enim consentientes simus malis, ut approbemus: neque negligentes, ut non arguamus: neque superbientes, ut insultantes arguamus, sicut satis beatus Gregorius in regula pastorali nobis ostendit. Lapsos autem in ordine ecclesiastico, sed non detectos, judicio Dei committimus, cujus misericordiae, ut Leo dicit ( epist. ad Theodorum ), nec mensuras possumus 125.0789D| ponere, nec tempora diffinire, apud quem nullas patitur veniae moras vera confessio, dicente Dei Spiritu per prophetam: Cum ingemueris, tunc salvus eris; et alibi: Dic iniquitates tuas prior ut justificeris, quia apud Dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio (Psal. CXXIX, 7); et Apostolus: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur (I Cor. XI, 31). Unde doctores catholici: Eo tunc Dominus salvator invenitur, quo nunc prae timore Domini peccatum nostrum a nobismetipsis redarguitur. Unde electi quique culpis suis nunquam sciunt parcere, ut possint culparum judicem placatum invenire: et vere eum postmodum invenire Salvatorem credunt, quem districte modo judicem metuunt. 125.0790A| Nam qui sibi nunc in culpa parcit, ei postmodum in poena non parcitur. Culpas nunc singulorum Deus enumerat, cum nos ipsos ad singula quae fecimus deflenda exponit: quas misericorditer relaxat, quia ea dum nos punimus, ipse nequaquam in extremo examine judicat. Neque enim pie Dominus ante diligentium oculos flenda peccata opponeret, si per semetipsum ea districte ferire voluisset. Constat enim quia a suo judicio abscondere voluit, quos miserando praeveniens sibimetipsis judices fecit. Hinc enim scriptum est: Praeveniamus faciem ejus in confessione (Psal. XLIX, 2): Et: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique dijudicaremur. Qua dijudicatione majorem in se quisque severitatem debet exercere, quo se recognoscit gravius deliquisse, ut a seipso 125.0790B| judicatus non judicetur a Domino. Quae actio poenitentiae tunc erit perfecta, et Deo acceptabilis, si ascenderit homo adversum se tribunal mentis suae, et constituerit se ante faciem suam, ne hoc ei postea fiat, sicut comminatur Deus peccatori, Arguam te, et statuam contra faciem tuam (Psal. XLIX, 21), atque ita constituto in corde judicio, adsit accusatrix cogitatio, testis conscientia, judex ratio, carnifex timor. Dehinc dolore torquente sanguis animae confitentis per lacrymas profluat: et quo sollicitius suam quisque conscientiam discutiendo examinat, eo latiores ex intimo cordis fonte lacrymarum 728 fluvios fundat: et quotidiano baptismate, lacrymis suae compunctionis ab omnium vitiorum, non solum criminalium, sed et quotidianorum subripientium 125.0790C| contagione purgetur, juxta eum qui dicit: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7): quia vita nostra indigna non judicatur, quae lacrymis lavatur. Unde quia post baptismum inquinavimus vitam, et iterum baptismi aquis lavari non possumus, conscientiam nostram lacrymis baptizemus, et renovemur spiritu mentis nostrae de die in diem. Nescit enim mens per corpus veterescere, quae studet per desiderium semper inchoare. Hinc namque per Paulum dicitur, Renovamini spiritu mentis vestrae (Ephes. IV, 32). Hinc Psalmista, qui ad perfectionis jam culmen pervenerat, quasi inchoans dicebat, Dixi: Nunc coepi (Psal. LXXVI, 11), quia videlicet si lassescere ab inchoatis bonis nolumus, necesse est ut inchoare nos quotidie 125.0790D| credamus. A fervore etenim mentis, vel inter spiritales inimicos, vel inter carnales quosque proximos, ipso aliquo modo vivendi usu veterescimus, et assumptae novitatis specie fuscamur. A qua tamen vetustate quotidie, si studia circumspectionis invigilent, orando, legendo, bene vivendo renovamur: quia vita nostra, dum lacrymis lavatur, bonis operibus exercetur, sanctis meditationibus tenditur, ad novitatem suam: sine cessatione reparatur; quia peccata, sive parva, sive magna, impunita esse non possunt: quoniam aut homine poenitente, aut Deo judicante plectuntur, cessat autem vindicta divina, si conversio praecurrat humana. Amat enim Deus confitentibus parcere, et eos qui semetipsos judicant non 125.0791A| judicare. Et sanctus Gregorius, quod et praedecessor ejus sanctus Callistus scripserat, de lapsis in ordine Ecclesiastico, sed non detectis, interroganti se respondit (epist. 2): Nos, inquiens, praecedentes nobis patres sequimur, qui auctore Deo sacra doctrina illorum non discordamus. A capite itaque incipientes, usque in quartum altaris ministerium, hanc formam servandam cognoscimus, ut quia minorem major praecedit, sicut honore ita et crimine, et quem major sequitur culpa, major importetur vindicta, et post poenitentiam credatur esse fructuosa. Quid enim prodest triticum seminare, et fructum illius non colligere? Post dignam satisfactionem credimus posse redire ad honorem, propheta dicente: Nunquid qui cadit non adjiciet ut resurgat, et qui aversus est non 125.0791B| revertetur (Psal. XL, 9.) Idem propheta ait: In quacunque die conversus ingemueris, tunc salvaberis. Unde et Psalmista ait: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal. L, 12, 13). Dum enim petiit ne a Deo projiceretur prolapsus culpa, alienam rex et propheta simul rapuisse uxorem tremefactus expavit, propheta indicante flagitium suum: et poenitentiam agens addidit: Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me (ibid., 13). Si enim se dignum Deo per poenitentiam non fecisset, nequaquam aliis praedicaret. Ait 729 enim: Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur (ibid., 15). Dum, inquit, peccata 125.0791C| sua prospexit propheta mundata per poenitentiam, non dubitavit praedicando curare aliena, et sacrificium de semetipso offerre Deo studuit cum dicebat: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (ibid., 19), et reliqua, quae devotus ac studiosus lector suo loco invenire valebit. Et item alibi: Sed poenitentiam agere digne non possumus, nisi modum quoque ejusdem poenitentiae cognoscamus. Poenitentiam quippe agere est, et perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare. Nam qui sic alia deplorat, ut tamen alia committat, adhuc poenitentiam agere aut ignorat, aut dissimulat. Quid enim prodest, si peccata quis luxuriae defleat, et tamen adhuc avaritiae aestibus anhelat? aut quid prodest, si irae culpas jam lugeat, et tamen adhuc invidiae facibus tabescat? 125.0791D| Unde necesse est, ut qui peccata deplorat, ploranda minime committat, et qui plangit vitia, perpetrare vitia timeat. Et si quis in fornicationis culpa, vel fortasse, quod est gravius, in adulterio, vel in incestu, vel in eo quod turpe est etiam dicere lapsus est, tanto a se licita debeat abscidere, quanto se meminit 125.0792A| et illicita perpetrasse: attendens consilium beati Joannis Baptistae dicentis, Facite fructus dignos poenitentiae (Luc. III, 8). Qua sententia uniuscujusque convenitur conscientia, ut tanto majora quaerat bonorum operum lucra per poenitentiam, quanto gravius sibi intulit damna per culpam: et singula quaeque admissa consideret, et dum per unumquodque erroris sui inquinationem deflet, simulque ac totum lacrymis mundet. Unde bene per prophetam Jeremiam dicitur, cum Judae singula delicta censerentur: Divisiones aquarum deduxit oculus meus (Thr. III, 48). Divisam quippe ex oculis aquam deducimus, quando peccatis singulis dispertitas lacrymas damus. Neque enim uno eodemque tempore aeque mens de omnibus dolet: sed dum nunc hujus, nunc illius 125.0792B| culpae memoria acrius tangitur, simul de omnibus in singulis commota purgatur. Sic nimirum erga lapsos atque detectos, cum catholicae et apostolicae Ecclesiae doctrina, sacrorum canonum severitatis censuram sequimur. Sic de lapsis, sed non detectis, et peccata sua perfecte lugentibus, cum Ecclesia catholica de omnipotentissima Domini benignitate sentimus: quia nullum peccatum est, ut dicit Gelasius, pro quo aut non oret Ecclesia remittendum, aut quod data sibi divinitus potestate desistentibus ab eodem non possit absolvere, vel poenitentibus relaxare, cui dicitur, Quaecunque dimiseritis super terram, dimissa erunt in coelis: et quaecunque solveritis super terram, soluta erunt et in coelis (Joan. XX, Matth. XVIII). In quibuscunque omnia sunt, quantacunque 125.0792C| sint, et qualiacunque sint. Sic evangelicas sententias inter se non discordare intelligimus, quibus dicitur: A fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 16). De quibus malae operationis fructibus, id est de manifestis peccatis, sicuti sunt stupra, vel blasphemiae, vel furta, vel ebrietas, et si quae sunt alia, nobis judicare praecipitur. Cum autem dicitur: 730 Nolite judicare et non judicabimini; nolite condemnare et non condemnabimini (Matth. VII, 1). Et: Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet consilia cordis (I Cor. IV, 5), de illis factis dictum intelligimus, quae dubium est quo animo fiant, vel quae facta nos latent. Et sicut evangelicae sententiae inter se non discordant, ita nec apostolica 125.0792D| sedes est sibi ipsa diversa, sive adversa, quae secundum sacros canones de manifestis peccatis confessos, sive convictos, a gradu ecclesiastico jubet deponi, et non publice confessos, vel legaliter ac regulariter convictos, damnari vel degradari nulla ratione permittit.
III. CAPITULA ANNO XII EPISCOPATUS SUPERADDITA. 125.0793|
Haec capitula anno XII episcopatus nostri, IV Idus Junias, aliis capitulis quae jam consacerdotibus nostris dederamus, auctoritatem Patrum sequentes, superaddidimus, et fratribus ac consacerdotibus nostris observanda tradidimus.
CAP. I.-- Quod presbyteri curare debeant, ut publici peccatores poenitentiam accipiant, et episcopo referre quomodo illam agant. De poena eorum qui ad poenitentiam venire contemnunt, et presbyterorum, qui peccatores non indicant; et quod ultima poenitentia nulli neganda sit. 125.0793A|
Ut unusquisque sacerdos maximam providentiam habeat, quatenus, si forte in parochia sua publicum homicidium, aut adulterium, sive perjurium, vel quodcunque criminale peccatum publice perpetratum fuerit, statim, si auctorem facti vel consentientem adire potuerit, hortetur eum quatenus ad poenitentiam veniat coram decano et compresbyteris suis, et quidquid ipsi inde invenerint vel egerint, hoc comministris nostris, magistris suis, qui in civitate consistunt, innotescat: ut infra quindecim 125.0793B| dies ad nostram praesentiam publicus peccator, si intra parochiam nostram fuerimus, veniat, et juxta traditionem canonicam publicam poenitentiam cum manus impositione accipiat: et si longius a parochia nostra fuerimus, annus et dies Kalendarum subtiliter describatur, quando peccatum publicum quisque admisit, et quando ad poenitentiam 731 coram ministris venit, vel quando ad impositionem manus nostrae pervenit. Et semper de Kalendis in Kalendis mensium, quando presbyteri de decaniis simul conveniunt, collationem de poenitentibus suis habeant, qualiter unusquisque suam poenitentiam faciat, et nobis per comministrum nostrum renuntietur, ut in actione poenitentiae pensare valeamus, quando quisque poenitens reconciliari debeat. 125.0793C| Et si forte quis ad poenitentiam venire noluerit infra quindecim dies post perpetrationem peccati, et exhortationem presbyteri in cujus parochia actum fuerit, et sedulitatem decani ac compresbyterorum suorum, atque instantiam comministrorum nostrorum, decernatur qualiter qui peccatum perpetravit, et ad poenitentiam redire contemnit, a coetu Ecclesiae, donec ad poenitentiam redeat, segregetur. Et sciat quisque presbyter, quia si per alium nobis cognitum fuerit quod in sua parochia admittatur, et tardius ad nostram notitiam perlatum fuerit, tantos dies a ministerio suspensus in pane et aqua excommunicatus morabitur, quantos dies nostram vel comministrorum nostrorum notitiam ipsa actio, sine illius suggestione, et debita ac jussa commonitione, supertransierit: 125.0793D| et in cujus negligentia peccator publicus non commonitus post tantos dies sicut praefiximus obierit, sciat se quisque presbyter gradum amissurum. Hoc tamen omnimodis ab omnibus caveatur, 125.0794A| ut nemo poenitens, et cum devotione petens, ultima poenitentia vel ultimo viatico defraudetur: ea convenientia, ut si convaluerit, secundum ecclesiasticas regulas poenitentiam agat, et reconciliationem, quantum Deus sibi concesserit, in ordine poenitentium expetat et exspectet.
CAP. II.-- Ut pro loco sepulturae nihil exigatur, et locum haereditario jure nemo sibi arroget, sed a presbytero accipiat; et de sepulcris non violandis. Ut pro loco sepulturae, sicut sacra et canonica sanxit auctoritas, nemo a quocunque quiddam exenii exigat. Si autem aliquid quisquam gratis offerre voluerit, post sepultum chari sui vel charae suae corpus, hoc suscipi non vetamus. Et nemo Christianorum praesumat, quasi haereditario jure, de sepultura 125.0794B| contendere: sed in sacerdotis providentia sit, ut parochiani sui, secundum Christianam devotionem, in locis quibus viderit sepeliantur. Ipse tamen sacerdos, memor ordinis sui, provideat et congruam cuique sepulturam, et ne scandalum, quantum vitari potest, fiat suis parochianis. Et provideat, sicut de ministerio suo et coram Deo et coram saeculo vult gaudere, ut nullius Christiani corpus de sepulcro suo ejiciatur, et nec sepulcra confringantur, vel caminatae sicut solent inde fiant: quia sicut crudele est quemquam de domo sua expellere, et misericordiae opus est, egenum et vagum juxta Dominicum dictum in domum recipere: 732 ita sacrilegum est, corpus indevote ac irreligiose propter cupiditatem a sepulcro ejicere, ubi quisque Dominicam vocationem, 125.0794C| ut in adventu justi judicis resurgat, in pace quiescens debuerat exspectare.
CAP. III.-- Ut nullus missam celebret in altari non consecrato, vel sine tabula ab episcopo consecrata. Ut quia quidam presbyteri, praeter ecclesiam in qua titulati sunt, etiam capellas habent, et quidam etiam veteres ecclesias restaurant, aut altaria nova construunt propter loci convenientiam, vel immutant; nemo presbyterorum in altario ab episcopo non consecrato ante consecrationem cantare praesumat. Quapropter, si necessitas poposcerit, donec ecclesia vel altaria consecrentur, et in capellis etiam quae consecrationem non merentur, tabulam quisque presbyter, cui necessarium fuerit, de marmore vel nigra petra, aut litio honestissimo, secundum suam 125.0794D| possibilitatem, honeste affectatam habeat, et nobis ad consecrandum afferat, quam secum cum expedierit deferat, in qua sacra mysteria secundum ritum ecclesiasticum agere valeat.
IV. CAPITULA IN SYNODO RHEMIS DATA ANNO 874. 125.0795|
Haec capitula data sunt presbyteris in Synodo Rhemis, anno Incarnationis Dominicae 874, in mense Julio.
CAP. I.-- Quod iidem parochiarum presbyteri et canonici in monasteriis simul esse non possint. 125.0795A|
« Quia non solum illicita, sed etiam perniciosa sibi ac commissae plebi praesumptione, contra sacros canones, presbyteri nostrae parochiae dicuntur ecclesias suas negligere, et praebendam in monasterio Montis Falconis obtinere, sed et canonici ipsius monasterii ecclesias rusticanarum parochiarum occupare, necesse nobis est, non solum quid inde sacri canones definiant demonstrare, sed et vigorem ac censuram eorumdem sacrorum canonum, si se non correxerint, in contemptores exerere. Ut igitur de his interim sileamus, qui certis de causis secundum sacros canones de aliis 733 parochiis in nostram parochiam veniunt, et regulariter a nobis suscipiuntur, vel qui vacantes 125.0795B| ecclesiis vacantibus incardinantur, vel causa regulis conveniente, secundum easdem regulas de ecclesiis ad alias ecclesias transferuntur: de canonum transgressoribus iidem canones sacri decernunt, ut in illa ecclesia tantummodo quique ministrent, in qua prius ordinati fuerunt: si vero jam quis translatus est ex alia in aliam ecclesiam, prioris ecclesiae rebus in nullo communicent: eos vero qui ausi fuerint, post diffinitionem magnae et universalis hujus synodi, quidquam ex his quae sunt prohibita perpetrare, decrevit sancta synodus a proprio hujusmodi gradu recedere. » Et sanctus Leo papa sedis Romanae hinc ad Aquileiensem archiepiscopum scripsit, dicens (epist. 89, ad Nicetam): « Illam partem ecclesiasticae disciplinae, qua olim a sanctis Patribus et a nobis saepe 125.0795C| decretum est, ut nec in presbyteratus gradu, nec in diaconatus ordine, nec in subsequenti ordine clericorum, ab ecclesia ad ecclesiam cuiquam transire sit liberum, ut in integrum revoces admonemus: ut unusquisque non ambitione illectus, non cupiditate seductus, non persuasione hominum depravatus, ubi ordinatus est perseveret. Ita ut si quis sua quaerens, non quae Jesu Christi, ad plebem suam et ecclesiam suam redire neglexerit, et ab honoris privilegio, et a communionis vinculo habeatur extraneus. » Quae verba beati Leonis si quis intelligere attente curaverit, et omnem pravam occasionem exclusam, et omnem utilitatis ac necessitatis rationem concessam inveniet. Ait enim, ut unusquisque, non ambitione illectus, non cupiditate seductus, non 125.0795D| persuasione hominum depravatus, ubi ordinatus est perseveret. Si enim quis non fuerit ambitione illectus, de minori ad majorem ecclesiam non quaeret ascendere: si non fuerit cupiditate seductus, non quaeret quae sua sunt, sed quae Jesu Christi, ac per 125.0796A| hoc non plebem suam deserere, et ad monasterii quasi tuitionem confugere, vel canonicus ordinatus in monasterio, obsequia monasterialia derelinquens, turpis lucri cupiditate ob emolumentum decimae rusticanarum parochiarum ecclesias studebit invadere, non curans si infantes sine baptismate mortui casu fuerint, vel sine communione et reconciliatione infirmi obierint. Constat enim et certum est, quia et claustra monasterii atque obsequia debita, et quae sunt necessaria plebi in rusticanis parochiis, insimul exsequi nemo valebit. Quomodo enim, si intempestae noctis silentio, aut infans natus periclitatur, aut infirmus viaticum munus petierit, canonicus a claustris monasterii exiet, et ad villam infirmorum necessitatibus pergens succurrere praevalebit? Quod 125.0796B| videns sanctus Gregorius, tractans coram populo Ezechielem prophetam dicit (hom. 5 in Ezechiel.): Thronus ejus, quin Domini, flamma ignis, rotae ejus ignis accensus (Dan. VII, 9), « Hi, inquit, qui animarum custodes sunt, et pascendi gregis onera susceperunt, mutare loca minime permittuntur: sed quia uno in loco positi, divinitatis in se praesentiam 734 portantes ardent, thronus Dei flamma ignis dicitur. Quapropter non nobis est negligendum, sed studiosius exsequendum, quod isti sancti Dei ex hac causa obnoxius tenendum decreverunt. » Unde sanctus Leo, ea quae praemisimus ad Aquileiensem archiepiscopum scribens, mox subdidit (Decr. c. 14): Non, inquiens, dubitet dilectio tua, nos si, quod non arbitramur, neglecta fuerint quae pro custodia canonum, 125.0796C| et pro fidei integritate decernimus, vehementius commovendos: quia inferiorum ordinum culpae ad nullos magis referendae sunt, quam ad desides negligentesque rectores, qui multam saepe nutriunt pestilentiam, dum austeriorem dissimulant adhibere disciplinam. Si ergo quisquam presbyter parochiae nostrae, aut infirmitate corporis, aut latente animae peccato, senserit se non posse proficere plebi sibi commissae, vel non debere praeesse, et voluerit monasterii portum ad agendam poenitentiam secundum decreta beati Leonis expetere, professionis suae libello, ab ordine et titulo atque regimine plebis, secundum Gregorii decreta se exuat, ut in monasterium intret. Sin autem, ecclesiam suam et plebem sibi commissam secundum sacras regulas teneat et gubernet. 125.0796D| Si vero contra praedicta canonum interdicta quisque presbyter in parochia nostra praesumpserit, modis omnibus se ab ordine abjiciendum cognoscat.
CAP. II.-- Quod pro loco matriculae nihil a quoquam requiri vel accipi debeat. 125.0797A|
Saepe vos admonui de matriculariis, quales suscipere debeatis, et qualiter eis partem decimae dispensare debeatis: sed admonitionem nostram, imo Dei per nostram exiguitatem, quosdam parvipendere comperi. Unde necesse mihi est iterare, quod quosdam cognosco negligere. Interdixi enim vobis Dei auctoritate, ut nemo presbyter pro loco matriculae quodcunque xenium, vel servitium in messe, vel in quocunque suo servitio, praesumat requirere vel accipere: et matriculariis debitam partem decimae, quam fideles pro peccatis suis redimendis Domino offerunt, nemo praesumat vendere. Quod et nunc iterum interdico, ostendens vobis divinam auctoritatem. Ut 125.0797B| enim plurima de sanctis Scripturis praetermittam, et pauca vobis sed notissima in medium devocem, sanctus Spiritus per beatum David quod cantatis cantavit: Deus meus, misericordia tua (Psal. XVIII, 18): et decima a fidelibus data, misericordia est, et misericordiae quae Deus est datur: quae misericordia dicet in judicio misericordibus: Quandiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Eleemosyna enim Graece, misericordia dicitur Latine: et qui eleemosynam vendit, Deum, id est misericordiam nostram, vendit: et similis est Judae, de quo in Evangelio scriptum est, quia loculos habebat Judas (Joan. XIII, 29). Ea quae mittebantur, id est quae fideles Domino dabant, unde ipse et sui discipuli secundum carnem subsisterent, et 735 eleemosynas Dominus faciebat, Judas portabat, 125.0797C| id est asportabat et furabatur. Et presbyter, qui de redemptione peccatorum, id est de decima fidelium, quodcunque exenium requirit aut accipit, non est dignus inter presbyteros nuncupari, sed dejici: sicut Judas nuncupabatur inter apostolos, sed de apostolorum numero dejectus, et in consortium diaboli est in aeternum abjectus. Et sciatis, quia quicunque presbyter ex hoc Judae latrocinio fuerit revictus, non solum a presbyterali ordine dejicietur, sed nec etiam partem de illa decima, quam matricularii accipiunt, accipere promerebitur: sed partem cum illo habebit, cujus fieri consors maluerit. « In se, inquit sanctus Hilarus papa, quidquid in alium quis non resecarit, inveniet; » et sanctus 125.0797D| Gregorius: « Qui non corrigit resecanda, committit. »
CAP. III.-- De indebito accessu ad feminas, et a ministerio dejiciendis iis qui se non correxerint. Jam vobis capitulum ex sanctis Scripturis et a catholicorum dictis donavi de inconvenienti accessu, et indebita familiaritate ad feminas. Sed video quosdam vestrum illud parvipendere. Unde iterum illud in conventu vestro volo recitari, cum sententia Zozimi papae dicentis (in decret. c. 2); Sciat quisquis hoc postposita Patrum et apostolicae sedis auctoritate neglexerit, a nobis districtius vindicandum, ut loci sui minime dubitet sibi non constare rationem, si hoc putat post tot prohibitiones impune posse tentari. Contumeliae enim studio fit, quidquid 125.0798A| interdictum toties usurpatur. Et sciatis pro certo, quia non in quocunque requiram de viso concubitu vestro cum feminis sed de interdicto canonico in accessu ad feminas, quia, ut Hilarus papa dicit: (epist. ad Veranum, Leont. et Victur.): Non minus in sanctarum traditionum sanctiones delinquitur, quam in ipsius Domini injuriam prosilitur. Et cui vestrum amplius placuerit indebita feminarum familiaritas, quam sacri ministerii puritas, habeat quod elegerit: quia insimul et sacri ministerii puritatem, et immundi contubernii habere non poterit impuritatem. Dejicietur ergo a sacro ministerio, cui non poterit prodesse correptio. Sicut sanctus Leo papa ad Anatolium Constantinopolitanum episcopum decrevit dicens (epist. 82): « Debet diligentia tua vigilanter 125.0798B| insistere, ita ut his, quibus prodesse non poterit correptio, non parcat abscisio. Oportet enim nos Evangelici meminisse mandati, quod ab ipsa veritate praecipitur, ut si nos oculus, aut pes, aut dextera scandalizaverit manus, a compage corporis auferatur: quia melius est his in Ecclesia carere membris, quam cum ipsis in aeterna ire supplicia. Abjicienda prorsus pestifera haec a sacerdotali vigore patientia est, quae sibimet peccatis aliorum parcendo non parcit: sicut Heli quondam sacerdos, filiorum suorum delicta tolerando, cum ipsis divinae justitiae sententiam meruit experiri, quia segni 736 indulgentia dissimulavit plectere peccatores (I Reg. IV). » -- « Cum, inquit Ambrosius, uni sacerdos indulget indigno, plurimos facit prolapsionis contagium 125.0798C| provocari; facilitas enim veniae incentivum tribuit delinquendi. » Et sanctus Gregorius: Dum enim unus corripitur, plurimi emendantur, et melius est, ut pro multorum salvatione unus condemnetur, quam per unius licentiam multi periclitentur. Nec mirum si inter homines haec ratio custoditur, cum inter jumenta haec fieri persaepe cognovimus. ut ea quae scabiem aut impetiginem habere videntur, separentur a sanis, ne illorum morbo caetera damnentur, vel pereant. Satius est enim, ut manifeste corrigantur, quam pro illis bonis pereant, sicut verus agricola noster Christus Dominus in Evangelio monstrat, dicens: Omnem palmitem non ferentem fructum, scilicet bonae operationis, tollam eum (Joan. XV, 2). Et hoc est quod a Domino per Moysen in Levitico 125.0798D| figurate praecipitur (Levit. XIV), ut lapis in domo leprosus a sacerdote inspiciatur, et si purificari nequiverit, jam inter immundos computetur, ac de ordine mundorum lapidum, id est ecclesiasticorum consortio eruatur, atque alius qui dignus est loco ejus substituatur. Videlicet abjecto de coelesti, id est ecclesiastico aedificio, tanquam mortuo lapide, quolibet noxio, qui noluit servare quod dicitur: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam (Apoc. III, 11), juxta Petrum apostolum, tanquam lapis vivus, in domo spiritali, in aedificio scilicet sanctae Ecclesiae Jerusalem coelestis, quae constat ex angelis et hominibus, et aedificatur ut civitas, utilis superaedificetur.
CAP. IV.-- De iis qui de facultatibus ecclesiasticis alodes comparant, et illos Ecclesiae non derelinquunt. 125.0799A|
Quosdam vestrum ecclesias vestras negligere, et alodes audio comparare, et in eis mansos exstruere atque excolere, ac in eisdem mansis feminarum habitationem habere, eosque mansos non ecclesiis secundum sacros canones derelinquere, sed contra sacros canones vel propinquis vestris, vel aliis quibuscunque distrahere. Unde sciatis, quoniam a quocunque hoc fieri comperero, secundum canonicam severitatem judicare curabo. Nullum enim alodem episcopus, vel presbyter, melius vel firmius potest habere, quam qui est ecclesiae attributus, si secundum suum ordinem vivere voluerit. Si autem ordinem 125.0799B| pro sua culpa perdiderit, nec alodem, quem a die ordinationis suae de ecclesiasticis facultatibus acquisivit, habere valebit. Quam fraudem de facultatibus ecclesiarum contra sacros canones, et sanctarum seriem Scripturarum, praedicationemque majorum, ex magna parte possent retundere comministri nostri, si secundum capitulum ex sacris regulis a nobis collectum, et illis ac vobis datum, studerent requirere quid de decimis singuli agant presbyteri: 737 et quoniam nihil ab eis in parochiae circuitione exigo, quae per singulos annos pareant in ecclesiis, de his quae a nobis sunt ecclesiis constituta, et qualiter quique presbyteri hospitales existant secundum praeceptionem beati Petri apostoli jubentis: Hospitales invicem sine murmuratione, 125.0799C| unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes (I Petr. IV, 9). Et sanctus Paulus dicit: Charitas fraternitatis maneat apud vos, et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim placuerunt quidam angelis hospitio receptis (Hebr. XIII, 1). 125.0800A| Et Jacobus apostolus dicit: Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo (Jac. I, 17).
CAP. V.-- Quod pro ecclesiis viduatis praemia patronis dari non debeant.
Saepe vos admonui de exeniis superfluis contra sacras regulas pro ecclesiis viduatis non dandis. Sed sicut audivi, vos non inde castigatis, sed vos ipsos, et vestros nutritos, in maledictionem Simoniacae haereseos traditis: quam haeresim sanctus Petrus princeps apostolorum primam damnavit dicens ad Simonem: Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20). Si enim hominis sensum haberetis qui hoc facitis (non enim de omnibus 125.0800B| dico), potuissetis attendere, quia si vos bene viveretis, et vestros nutritos in bona vita et in bona conscientia nutriretis, non vobis esset necesse, et vestra perdere, et vos ipsos in damnationem mittere. Ipsi enim scitis, quia nemo fidelis in parochia nostra in sua ecclesia sine presbytero esse cupit, et sine ordinatione episcopali presbyterum ibi habere non potest. Quapropter quisque defuncto presbytero in sua ecclesia presbyterum petit, apud quem cum clericum bonum quaesiero, ut illi presbyterum ordinem, ipse clericum bonum quaeret: et si eum bonum mihi adduxerit, ordinabo illum: sin autem, alium requiram: et ipse tandiu clericum bonum quaeret, usque dum convenientem ordini sacro inveniat. En non necesse esset vobis petere ecclesias 125.0800C| cum superfluo exenio: quia quique fideles, si vestra culpa non esset, plus quaererent bonos clericos, quam vestros denarios: et hoc non suffertis; sed vos et vestros nutritos in maledictionem mittitis, cum dato patronis praemio vobis et illis peccatum emitis.
V. 738 CAPITULA ARCHIDIACONIBUS PRESBYTERIS DATA. 125.0799|
Anno Incarnationis Dominicae 877, V Idus Julias, Hincmarus archiepiscopus dedit comministris suis haec capitula, quae sequuntur, Guntario et Odelhardo archidiaconibus presbyteris.
125.0799D| Beatus Petrus apostolus, cujus vice in Ecclesia funguntur episcopi, et sub eorum dispositione ipsorum comministri, in epistola sua commonet illos, dicens: Seniores qui in vobis sunt obsecro, consenior et testis Christi passionum, qui et ejus quae in futuro revelanda est gloriae communicator; pascite qui est in vobis gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: neque ut dominantes in clero, sed forma facti gregis, et ex animo (I Petr. V, 1-3). Cujus verbum atque exemplum secutus sanctus Leo papa (ep. 88, Anastasio Thessalon.), eum, cui suas vices commisit in partem sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis, ab indebito appetitu praesumptionis 125.0800D| per distincta capitula coercuit freno discretionis. Juxta quorum doctrinam, vos in exordio commissi ministerii paucis capitulis patenter ac diligenter commoneo: a quibus vos, quantum patitur humana fragilitas, non deviare sub testificatione Christi praecipio.
CAP. I.-- Ut non gravent presbyteros quando parochias circumeunt.
Egregius doctor gentium discipulis suis dicit: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XII, 1). Et vos, quando rusticanas parochias vobis commissas, vel mecum, vel per vos circuitis, sicut et ego, non graves sitis presbyteris in paratis quaerendis; neque ducatis superflue vobiscum homines 125.0801A| vel vestros proprios, vel propinquos vestros, per quos illos gravetis in cibo et potu, et fodro ad caballos. Et providete ne homines vestri, qui vobiscum ibunt, illos dehonorent, vel hominibus illorum graves sint. Nec diu in mansionibus ipsorum presbyterorum immoremini: et si necessitas evenerit, ut in aliquo loco immorari debeatis, sic disponite victualia vestra per circummanentes presbyteros, ut nemini graves sitis, et non otiosi et infructuosi stipendia ecclesiastica insumatis, sicut nec ego gravis sum presbyteris, per quos parochias circumeo.
739 CAP. II.-- Ut parochias non occasione victus, sed instructionis causa circumeant.
Ut non occasione victus parochias circumeatis, 125.0801B| quatenus de aliorum stipendiis viventes vestra stipendia conservetis: sed verbo et exemplo, non solum presbyteros, sed et laicos, de vestra bona conversatione et inquisitione secundum ministerium vobis commissum instruatis.
CAP. III.-- Ne munera a presbyteris accipiant, ut eorum vitia dissimulent.
Ut a presbyteris exenia non accipiatis, quatenus illorum mala fama cooperiatur; sed omnibus verbo et exemplo notum facite, quia plus valet apud vos Dei et proximi dilectio, quam terrenum lucrum acquirendi occasio: plus benignitas quam severitas, plus commonitio quam commotio, plus charitas quam potestas. Erga bonos et bene agentes estote aequales 125.0801C| ut fratres: erga pravos estote vitiorum correctores, et fratrum amatores. Similiter et erga alios in vestris ministeriis delinquentes.
CAP. IV.-- Ne a presbyteris quidquam petant quod secum auferant dum redeunt.
Quando parochias circuitis, nolite graves esse presbyteris, petentes friskingas, vel pisces, aut formaticos, aut annonam, aut alias quaslibet res, ut habeatis quando ad civitatem reversi fueritis, unde quasi fratribus refectionem faciatis, ut salvis stipendiis vestris habeatis unde vos et vestros conducatis.
CAP. V.-- Ne denarios a presbyteris vel eulogias exigant, sed sponte oblata tantum accipiant. 125.0801D| Nolite quasi pro aliquo adjutorio ad quamcunque rem denarios apud presbyteros postuletis: neque quando ad synodum, vel pro inquisitione ministerii sui, seu pro chrisma accipiendo venerint, eulogias exigatis, sed si cui forte commodum fuerit pro sua voluntate et commoditate aliquid gratis offerre, cum gratiarum actione accipite.
CAP. VI.-- Ne pascendis suis vel amicorum caballis presbyteros gravent. Nolite quasi per precationem caballos vestros, vel amicorum vestrorum, ad pastum presbyteris commendare praesumatis, neque 740 annonam, vel fodrum ab eis exigatis. Ideo enim vobis de facultatibus ecclesiasticis, juxta quod Apostolus de lege 125.0802A| dicit: Non obturabis os bovi trituranti (I Tim. V, 8), solatium praebeo, ut presbyteros non gravetis.
CAP. VII.-- Ut parochias rusticanas confundere vel dividere non praesumant, et ut ecclesias omnes, capellasque illis subjectas describant. Expresse vobis in nomine Christi praecipio, ut rusticanas parochias pro alicujus amicitia vel petitione, aut pro aliquo praemio, non praesumatis confundere, nec dividere: neque ecclesias illas, quae ex antiquo presbyteros habere solitae fuerunt, aliis ecclesiis quasi loco capellarum non subjiciatis: neque capellas de illis ecclesiis, quibus antiquitus subjectae fuerunt, ad alias ecclesias subjicere praesumatis. Et per omne ministerium vestrum, unusquisque vestrum describat omnes ecclesias et titulos, 125.0802B| quae antiquitus presbyteros habuerunt, et capellas antiquitus illis subjectas, et mihi scripto renuntiate.
CAP. VIII.-- Ut nulli capellam domi habere, aut missam in domo celebrari sine episcopi licentia concedant: et ut capellas ejusmodi omnes describant. Nemo vestrum capellam alicui in domo sua habere concedat sine mea licentia, neque in domo sua missas celebrari concedat sine mea licentia: et unusquisque vestrum describat per suum ministerium, quicunque capellam extra ecclesiam principalem habet a tempore Ebonis usque ad tempus meum, et a tempore meo, vel mea vel alterius licentia factam, et in cujuscunque presbyteri parochia 125.0802C| quaecunque vel cujuscunque capella sit facta.
CAP. IX.-- Ne poenitentes pro munere aliquo ad reconciliationem adducantur, vel post eam negligantur. Sollicite providete, ne vos, vel presbyteri, negligenter poenitentes pro aliquo munere ad reconciliationem adducatis, vel post reconciliationem eos negligatis, quod Simoniacum est.
CAP. X.-- De relapsis post publicam poenitentiam. Sollicite providete, ut si aliqui post reconciliationem publicam in publicum peccatum ceciderint, ad notitiam meam perferatis, ut sciatis qualiter inde et vos et presbyteri agere debeatis.
CAP. XI.-- Ne ad ordinationem pro aliquo munere adducantur non idonei. 125.0802D| Sollicite providete de vita et scientia clericorum, quos ad 741 ordinationem adducetis: ne pro aliquo munere tales ad ordinandum introducatis, qui introduci non debent, quoniam Simoniacum est.
CAP. XII.-- Ut videant quomodo capitula sibi data observent presbyteri. Sollicite providete, secundum capitula presbyteris a nobis data, de portione ecclesiae, quid inde in ecclesiis pareat: sed et de matriculariis et de aliis capitulis presbyteris a nobis datis, qualiter illa teneant et conservent.
CAP. XIII.-- Quomodo eligendus sit decanus in locum defuncti vel inutilis. Capitula synodica Capitula synodica (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne 125.0802C I. 710 CAPITULA PRESBYTERIS DATA ANNO 852. 125.0773A| Anno 852 Kalendis Novembris conventu habito presbyterorum in metropoli civitate Rhemorum, inter caetera monita saluberrima, dum de legibus atque rebus ecclesiasticis ab Hincmaro praesule tractaretur, haec in ultimo prolata sunt memoriae commendanda, et summopere observanda.
CAP. I.-- Ut presbyteri discant expositionem Symboli et orationis Dominicae, etc., cum Symbolo Athanasii. Ut unusquisque presbyterorum expositionem Symboli, atque orationis Dominicae, juxta traditionem orthodoxorum Patrum plenius discat, exinde praedicando populum sibi commissum sedulo instruat. Praefationem quoque canonis, et eumdem canonem intelligat, et memoriter ac distincte proferre 125.0773B| valeat, et orationes missarum, apostolum quoque et Evangelium bene legere possit: Psalmorum etiam verba et distinctiones regulariter, et ex corde, cum canticis consuetudinariis pronuntiare sciat. Nec non et sermonem Athanasii de fide, cujus initium est: Quicunque vult salvus esse, memoriae quisque commendet, et sensum illius intelligat, et verbis communibus enuntiare queat.
711 CAP. II.-- De scrutinio et ordine baptizandi. Ut scrutinium, et omnem ordinem baptizandi, nulli penitus liceat ignorare.
CAP. III.-- De exorcismis catechumenorum, et de baptismo infirmorum. Item de fontibus, ac vasis ad corporalia et pallas abluendas. Exorcismos et orationes ad catechumenos faciendum, 125.0773C| ad fontes quoque consecrandum, et caeteras preces super masculos et feminas, pluraliter atque singulariter, distincte et rationabiliter memoriae commendet. Similiter et ordinem baptizandi ad succurrendum infirmis. Et qui fontes lapideos habere nequiverit, vas conveniens ad hoc solummodo baptizandi officium habeat, et similiter ad corporale lavandum, et ad pallas altaris, propria vasa habeantur, in quibus nihil aliud fiat.
CAP. IV.-- De ordine reconciliandi, et ungendi infirmos: deque exsequiis defunctorum, et de benedictione salis et aquae. Ordinem reconciliandi, juxta modum sibi canonice reservatum, atque ungendi infirmos, orationes quoque 125.0773D| eidem necessitati competentes memoriter discat. 125.0774A| Similiter ordinem et preces in exsequiis atque agendis defunctorum, nec minus exorcismos et benedictiones aquae et salis.
CAP. V.-- De aqua omni die Dominico ante missam benedicenda. Ut omni Dominico die quisque presbyter in sua ecclesia ante missarum solemnia aquam benedictam faciat in vase nitido et tanto ministerio convenienti, de qua populus intrans ecclesiam aspergatur: et qui voluerit in vasculis suis nitidis ex illa accipiant, et per mansiones, et agros, et vineas, super pecora quoque sua, atque super pabula eorum, nec non et super cibos et potum suum conspergant.
CAP. VI.-- De thuribulo et incenso. Ut omnis presbyter thuribulum et incensum habeat, 125.0774B| ut tempore quo Evangelium legitur, et finito offertorio, super oblationem incensum, ut in morte videlicet Redemptoris, ponat.
CAP. VII.-- De pane ad eulogias benedicendo. Ut de oblatis, quae offeruntur a populo, et consecrationi supersunt, 712 vel de panibus, quos deferunt fideles ad ecclesiam, vel certe de suis, presbyter convenienter partes incisas habeat in vase nitido et convenienti, ut post missarum solemnia, qui communicare non fuerunt parati, eulogias omni die Dominico, et in diebus festis, exinde accipiant. Et illa, unde eulogias presbyter daturus est, ante in haec verba benedicat, et sic accepturis distribuat, et micas ne incaute defluant custodiat: Domine sancte 125.0774C| Pater, omnipotens aeterne Deus, benedicere digneris hunc panem tua sancta et spiritali benedictione, ut sit omnibus cum fide, et reverentia, ac gratiarum tuarum actione sumentibus salus mentis et corporis, atque contra omnes morbos, et universas cunctorum inimicorum insidias tutamentum. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, panem vitae, qui de coelo descendit, et dat vitam ac salutem mundo, et tecum vivit, et regnat Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.
CAP. VIII.-- De homiliis S. Gregorii, et de computo, cantuque ecclesiastico. Homilias quadraginta Gregorii quisque presbyter 125.0774D| studiose legat, et intelligat; et ut cognoscat se ad 125.0775A| formam septuaginta duorum discipulorum in ministerio ecclesiastico esse promotum, sermonem praedicti doctoris de septuaginta duobus discipulis a Domino ad praedicandum missis plenissime discat, ac memoriae tradat. Computo etiam necessario, et cantu per anni circulum, plenissime instruatur.
CAP. IX.-- De matutinali officio, et horis explendis: et post missam quid agere presbyter debeat ante prandium. (Ivo, p. VI, 181, ex C. Namn., de celebrat. Missarum, c. 1, ex Agathensi.) Mane matutinali officio expleto, pensum servitutis suae canendo primam, tertiam, sextam, nonamque persolvat: ita tamen, ut postea horis competentibus, juxta possibilitatem, aut a se, aut ab scholasticis publice compleatur. 125.0775B| Deinde peractis missarum solemniis, et fessis infirmis visitatis, ad opus rurale, et quod sibi competit, exeat jejunus: ut iterum necessitatibus peregrinorum hospitum, sive diversorum commeantium, infirmorum quoque atque defunctorum, succurrere possit, usque ad statutam horam pro qualitate temporis et opportunitate.
CAP. X.-- De cura hospitum et peregrinorum. (Ivo, p. V, 257, ex Concil. Namnetensi.) Ut curam hospitum, maxime pauperum atque debilium, orphanorum quoque atque peregrinorum habeat, hosque ad prandium suum quotidie juxta possibilitatem convocet, eisque hospitium competenter tribuat.
713 CAP. XI. De sacris ministeriis ad wadium non dandis. 125.0775C| (De pignoribus et aliis caut., c. 1, ex conc. Rhem.) Ut nullus presbyter praesumat calicem, vel patenam, aut pallam altaris, vel vestimentum sacerdotale, aut librum ecclesiasticum, tabernario vel negotiatori, aut cuilibet laico, vel feminae, in vadimonium dare: quia tanta est sanctitas sacri ministerii, ut salva altioris mysterii intelligentia, etiam per prophetam Dominus prohibuerit, ne cum sanctis vestimentis sacerdos procedat ad populum, sed intra sancta illa dimittat ad eum a colloquio divino rediens (Ezech. XLIV). Et cui in tabernas ad bibendum a sacris canonibus ingredi prohibetur, sanctificata sacro ministerio nec ad contingendum immundis, quanto minus in vadimonium, 125.0775D| exhibere debet? sicut Stephanus sanctus papa et martyr ad sanctum Hilarium in suis decretalibus docuit (epist. 1).
CAP. XII.-- Ut in ecclesia sine consultu episcopi nullus sepeliatur, et ut pro sepeliendis nihil exigatur. Ut nemo presbyterorum quemquam in ecclesia sepeliat sine consultu episcopi, exceptis hujusmodi duntaxat personis, quas singillatim et privatim in synodo signavimus: nec pro sepeliendis quiddam exenii exigat vel extorqueat. Si quid autem altari, vel ecclesiae, aut sibi gratis oblatum fuerit a devotis quibuslibet, cum benignitate recipere non interdicimus.
CAP. XIII.-- Ut presbyteri a publice peccantibus, vel a poenitentibus, quo eis faveant, munera non accipiant. 125.0776A| (De simonia, cap. 14, ex Alexandro III.) Ut nemo presbyterorum exenium, vel quodcunque emolumentum temporale, imo detrimentum spiritale, a quocunque publice peccante vel incestuoso accipiat, ut nobis vel ministris nostris peccatum illius reticeat: nec pro respectu cujusque personae, aut consanguinitatis, vel familiaritatis, alienis peccatis communicans, hoc nobis vel ministris innotescere detractet: nec a quocunque poenitente aut gratiam, aut favorem, aut munus suscipere praesumat, ut minus digne poenitentem ad reconciliationem adducat, et ei testimonium reconciliationis ferat, et quocunque 125.0776B| livore alium quemlibet dignius poenitentem a reconciliatione removeat: quia hoc simoniacum et Deo et hominibus abominabile est.
CAP. XIV.-- Quomodo in conviviis defunctorum aliarumve collectarum gerere se debeant. (D. 44, Nullus presbyterorum, ex Namnetensi.) Ut nullus presbyterorum ad anniversariam diem, vel tricesimam tertiam, vel septimam alicujus defuncti, aut quacunque vocatione 714 ad collectam presbyteri convenerint, se inebriare praesumat, nec precari in amore sanctorum vel ipsius animae bibere, aut alios ad bibendum cogere, vel se aliena precatione ingurgitare: nec plausus et risus inconditos, et fabulas inanes ibi referre aut cantare praesumat, nec turpia joca cum urso vel tornatricibus 125.0776C| ante se facere permittat, nec larvas daemonum, quas vulgo talamascas dicunt, ibi anteferre consentiat: quia hoc diabolicum est, et a sacris canonibus prohibitum. Sed cum honestate et religione prandeat, et ad tempus ad suam ecclesiam redeat. Summopere etiam quisque cavens, sicut de statu suo vult gaudere, ut non quacunque occasione, aut parem suum, aut alium quemlibet, ad iram et rixam vel contentionem, quanto magis ad pugnam vel ad caedem aliquo verbo irritet, seu provocet, nec provocatus ad hoc quisque prosiliat: quia in talibus comessationibus et potationibus, sicut irreligiosi faciunt, semper se immiscet diabolus (D. 44, Quando presbyteri ex Namnetensi.) Quando autem convenerint presbyteri ad aliquod convivium, decanus, aut 125.0776D| aliquis prior illorum, versum ante mensam incipiat, et cibum benedicat: et tunc secundum suum ordinem consedeant, alter alterius honorem portantes, et per vicissitudines cibum et potum benedicant, et aliquis de illorum clericis aliquid de sancta lectione legat; et post refectionem similiter sanctum hymnum dicant, ad exemplum Domini et Salvatoris ac discipulorum ejus, sicut illum in coena fecisse legimus (Matth. XXVI). Et sic se contineant omnes presbyteri in omni loco, maxime in talibus, ne sicut dicit Apostolus, vituperetur ministerium nostrum (II Cor. VI).
CAP. XV.-- Quid cavendum sit presbyteris, quando per Kalendas inter se conveniunt. 125.0777A| (D. 44. Quando presbyteri, ex Namnetensi.) Ut quando presbyteri per Kalendas simul convenerint, post peractum divinum mysterium, et necessariam collationem, non quasi ad prandium ibi ad tabulam resideant, et per tales inconvenientes pastellos se invicem gravent, quia inhonestum est et onerosum. Saepe enim tarde ad ecclesias suas redeuntes majus damnum de reprehensione conquirunt, et de gravedine mutua contrahunt, quam lucrum ubi faciant. Nam de hujusmodi conventu, qui sub religionis obtentu agebatur, Paulus apostolus convenienter reprehendit Corinthios (I Cor. XI), qui inconvenienter coenam Dominicam manducare conveniebant. Sic et 125.0777B| qui ad coenam Dominicam, id est ad collationem verbi sub occasione conveniunt, et ex veritate ventris causa conjunguntur, reprehensibiles et coram Deo et coram hominibus habentur. Et ideo peractis omnibus, qui voluerint, panem cum charitate et gratiarum actione in domo confratris sui simul cum fratribus suis frangant, et singulos biberes accipiant maxime autem ultra tertiam vicem poculum ibi non contingant, et ad ecclesias suas redeant.
715 CAP. XVI.-- De confratriis, earumque conventibus, quomodo celebrari debeant. Ut de collectis, quas geldonias vel confratrias vulgo vocant, sicut jam verbis monuimus, et nunc scriptis expresse praecipimus, tantum fiat, quantum ad auctoritatem et utilitatem atque rationem pertinet: 125.0777C| ultra autem nemo neque sacerdos, neque fidelis quisquam, in parochia nostra progredi audeat. Id est in omni obsequio religionis conjungantur: videlicet in oblatione, in luminaribus, in oblationibus mutuis, in exsequiis defunctorum, in eleemosynis, et caeteris pietatis officiis: ita ut qui candelam offerre voluerint, sive specialiter, sive generaliter, aut ante missam, aut inter missam antequam Evangelium legatur, ad altare deferant. Oblationem autem, 125.0778A| unam tantummodo oblatam, et offertorium pro se suisque omnibus conjunctis et familiaribus offerat. Si plus de vino voluerit in butticula vel canna, aut plures oblatas, aut ante missam aut post missam presbytero vel ministro illius tribuat, unde populus in eleemosyna et benedictione illius eulogias accipiat, vel presbyter supplementum aliquod habeat. Pastos autem et comessationes, quas divina auctoritas vetat, ubi et gravedines, et indebitae exactiones, et turpes ac inanes laetitiae et rixae, saepe etiam, sicut experti sumus, usque ad homicidia et odia et dissentiones accidere solent, adeo penitus interdicimus ut qui de caetero hoc agere praesumpserit, si presbyter fuerit, vel quilibet clericus, gradu privetur, si laicus, vel femina usque ad satisfactionem 125.0778B| separetur. Conventus autem talium confratrum, si necesse fuerit ut simul conveniant, ut si forte aliquis contra parem suum discordiam habuerit, quem reconciliari necesse sit, et sine conventu presbyteri et caeterorum esse non possit, post peracta illa quae Dei sunt, et Christianae religioni conveniunt, et post debitas admonitiones, qui voluerint eulogias a presbytero accipiant, et panem tantum frangentes, singuli singulos biberes accipiant, et nihil amplius contingere praesumant, et sic unusquisque ad sua cum benedictione Domini redeat.
CAP. XVII.-- Ut, defuncto presbytero, nullus sine consultu episcopi ecclesiam illius aut capellam appetat. Ut si quilibet presbyterorum defunctus fuerit, 125.0778C| vicinus presbyter apud seniorem saecularem nulla precatione, vel aliquo exenio, ecclesiam illam obtineat, quae titulus per se constans antea exstitit, sed neque capellam, sine consultu nostro. Quod si fecerit, diffinitam sententiam sibi prolatam suscipiat, sicuti de episcopo canonica decrevit auctoritas, ut qui per ambitionem majorem civitatem appetierit, et illam perdat quam tenuit, et illam nequaquam obtineat, quam usurpare tentavit.
II. 716 CAPITULA QUIBUS DE REBUS MAGISTRI ET DECANI PER SINGULAS ECCLESIAS INQUIRERE, ET EPISCOPO RENUNTIARE DEBEANT. 125.0777| Haec omni anno investiganda sunt a magistris et decanis presbyteris per singulas matrices ecclesias, et per capellas parochiae nostrae, et nobis Kalendis Juliis renuntianda. Similiter etiam investigandum et renuntiandum est nobis qualiter observentur et custodiantur illa quae capitulatim observanda presbyteris dedimus.
I. 125.0777D| Inquirendum in qua villa, aut cujuslibet sancti honore, praetitulatus sit presbyter, vel a quo fuerit ordinatus.
- II.
Si habeat mansum habentem bunnuaria duodecim, praeter coemeterium, et cortem, ubi ecclesia et domus ipsius continetur, aut si habeat mancipia quatuor.
- III.
Quot mansos habeat in sua parochia ingenuiles et serviles, aut accolas, unde decimam accipiat. 125.0778D|
- IV.
Qualia sint indumenta altaris, quot nova et quot vetusta, qualiter nitida: quo metallo sint capsae et cruces coopertae, aut si diligenter reconditae sunt reliquiae in altari: si ipsae capsae seris munitae sunt.
- V.
Quos et quot libros habeat, aut si bene sint recitati.
- VI.
Qualia aut quot sacerdotalia vestimenta habeat, et qualiter sint nitida, aut in nitido loco collocentur. 125.0779A| VII. Si habeat locum praeparatum, ubi effundi possit aqua quando abluuntur vasa altaris, aut os vel manus post perceptionem sacrae communionis. Aut si ipse presbyter propriis manibus, aut diaconus, aut subdiaconus ejus, lavet primo corporale.
- VIII.
Quo metallo sit calix et patena, aut qua diligentia custodiantur, aut si habeat pyxidem, ubi congrue possit recondi sacra oblatio reserunda ad viaticum infirmis.
- IX.
Ut chrisma et oleum consecratum sub sera recondantur.
- X.
Si ipse presbyter visitet infirmos, et inungat oleo sancto, et communicet per se, et non per quemlibet, et ille ipse communicet populum, nec tradat communionem cuiquam laico ad deferendum in domum 125.0779B| suam causa cujuslibet infirmi.
- XI.
Si habeat clericum qui possit tenere scholam, aut legere epistolam, aut canere valeat, prout necessarium sibi videtur.
- XII.
Investigandum nihilominus de luminaribus ecclesiae, aut quot cerarios habeat ipse titulus. 717
- XIII.
Qualiter sit cooperta ecclesia, aut si sit camerata, et ut ibi columbae vel aliae aves non nidificent, propter immunditiem vel importunitatis inquietudinem.
- XIV.
Quo metallo habeant ibidem signa.
- XV.
Si atrium habeat munitum, aut si cellam propriam habeat juxta ecclesiam, aut si suspiciosa in circuitu ostiola sint.
- XVI.
Ut ex decimis quatuor portiones fiant juxta 125.0779C| institutionem canonicam, et ipsae sub testimonio duorum aut trium fidelium studiose et diligenter dividantur: et ut de duabus portionibus, ecclesiae et episcopi, ratio reddatur per singulos annos quid inde profecerit in ecclesia.
- XVII.
Ut matricularios habeat juxta qualitatem loci, non bubulcos aut porcarios, sed debiles et pauperes, et de eodem dominio. Nisi forte ipse presbyter habeat fratrem, aut aliquem propinquum debilem, aut pauperrimum, qui de eadem decima sustentetur: reliquos autem propinquos, si juxta se habere voluerit, de sua portione vestiat atque pascat.
- XVIII.
(De peculio clericorum, cap. 1, Ivo, part. III, cap. 94.) Investigandum similiter, si nihil patrimonii habens, quando provectus est ad ordinem ecclesiasticum, 125.0779D| postea emerit praedia, cujus juris sint: quoniam ecclesiae, ad quam de nihil habentibus promotus est, esse debent juxta canonicae auctoritatis decretum.
- XIX.
(De peculio clericorum, cap. 4.) Inquirendum, si occasione hujus praecedenti capituli aliquis presbyterorum abhinc de reditibus ecclesiae, vel oblationibus ac votis fidelium, alieno nomine res comparaverit, et ibi structuras fecerit, vel quae ad ecclesiam pertinent ibi collocaverit, et mulierum frequentationem inibi fieri permiserit, vel, quod turpius est, tales mulieres ibi habuerit, quae lanificium suum exerceant, et curam domus agant, et ad eadem loca presbyter incongrue recurrerit, frequentaverit, vel 125.0780A| manserit: quoniam contra decreta canonum hoc malum agitur a quibus perpetratur; quia sicut nec suo, ita nec alieno nomine presbyter, vel quilibet sub regula, foenus exercere debet, multo minus autem fraudem facere de facultatibus ecclesiasticis: quoniam hoc agere sacrilegum est, et par crimen Ananiae et Saphirae, atque Judae furis, qui sacras oblationes, quae ad usus fidelium ac pauperum mittebantur, asportabat et furabatur. Nam aliud est sine dispendio ecclesiae amicis vel parentibus pauperibus, aut quibuslibet necestuosis, ex charitate cum mensura et ratione subvenire, vel adjutorium ferre, et aliud cum destructione ecclesiae, vel dissipatione facultatum ecclesiasticarum, quasi furtim, imo furtim, quae ecclesiae esse debuerant, et usibus, 125.0780B| illius ac pauperum seu hospitum impendi, carnalium carnaliter usibus sine divino respectu inservire. Et de nihil habentibus promotus presbyter non praesumat quae de facultatibus ecclesiae comparaverit vendere, vel quasi 718 ad casam Dei tradere, nisi ad ecclesiam cujus propriae esse debent, sine consultu episcopi.
- XX.
Inquirendum, si de tabernis et de comessationibus, et de familiaritate indebita mulierum se custodiant presbyteri, sicut saepissime interdiximus et interdicimus: quia ad contumeliam nostram laici me petunt, ut si evidenter cum testibus, quo negari non possit a quoquam, presbyterum in tabernis invenerint, caballum et cappam inde eis habere liceat. Quapropter si abhinc presbyteri se de talibus non 125.0780C| caverint, quia divinum non timent judicium, temporalem illis inveniemus contumeliam, et saeculare illorum incorrigibilitati adinveniemus detrimentum. De illicito clericorum accessu ad feminas, et qua ratione de illo arguendi vel purgandi sint.
- XXI.
(Conc. Trosleianum, cap. 9.) De accessu autem, et frequentatione, ac cohabitatione clericorum cum feminis, unde secundum sacros canones in omnibus synodis specialiter interdiximus, firmiter et expresse atque sollicite a nobis et a comministris nostris est inquirendum. Sicut enim his qui Domini in carne adventum praecesserunt, et his qui subsequentur, pro temporum ratione sunt sacramenta disparia, ad religionem tamen unius ejusdemque fidei et salutis recurrentia, 125.0780D| et, ut scriptum est, Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia (Dan. XII, 4), per incrementa temporum, tam per seipsum, quam et per angelos in Veteri Testamento, in Novo autem similiter per se, et per doctores catholicos et magistros Ecclesiae, qui et attestante propheta angeli nominantur, aucta est subtilitas et multiplicatio praeceptorum. Per se quidem Dominus in paradiso Adae, et post diluvium Noe et Abrahae de circumcisione dedit praecepta: legem autem per angelos Moysi mediatori et populum, ut ostendit Apostolus. In Novo autem inter se Testamento incarnatus per se dicens, Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis 125.0781A| Diligite inimicos vestros (Matth. V, 45). Et: Nisi abundaverit justitia vestra plusquam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (ibid., 20). Et: Dictum est antiquis: Qui occiderit, reus erit judicio. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio (ibid., 21, 22). Et per sanctos suos, de quibus dictum est: Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20), per incrementa temporum virtutem castitatis excrescere, maxime autem apud ministros Ecclesiae docuit, decernens hoc modo per mysticam Nicaenam synodum (can. 3): « Interdixit per omnia magna synodus, non episcopo, non presbytero, non diacono, nec alicui omnino qui in clero est, subintroductam habere mulierem, nisi forte matrem, 125.0781B| aut sororem, aut amitam, vel eas tantum personas quae suspiciones effugiunt. » Et inde lex a Christianis 719 imperatoribus est promulgata hoc modo (Cod. Theod., de episc. Eccl., etc., l. 44): « Quicunque clericatus utuntur officio, extranearum mulierum familiaritatem habere prohibentur: matrum, sororum, vel filiarum sibi solatia intra domum suam noverint tantum esse concessa. » Sed quia sub occasione istarum personarum aliae mulieres subintroduci coeperunt, sancti Africani canones decreverunt (conc. Afr., can. 5), ut « nec ipsi episcopi, aut presbyteri, soli habeant accessum ad viduas, vel virgines, vel ad quascunque feminas: sed ubi aut clerici praesentes sint, aut graves aliqui Christiani. » Unde, sicut beatus Gregorius ad 125.0781C| ministros Ecclesiae Romanae scripsit (epist. 39. ind. II, lib. VII), beatus Augustinus nec cum sorore habitare consenserit dicens: « Quae cum sorore mea sunt, sorores meae non sunt. » Et ex hoc dicit sanctus Gregorius: « Docti ergo viri cautela magna nobis esse debet instructio. Nam inhonestae praesumptionis est, quod fortis pavet, minus validum non timere. Sapienter enim illicita superabit, qui didicerit etiam non uti concessis. » Et hinc Christiani imperatores legem decreverunt dicentes (Novella Justiniani 125, c. 29): « Presbyteris, et diaconis, et subdiaconis, et aliis in clero scriptis, non habentibus uxores, secundum divinas regulas interdicimus et nos mulierem habere in sua domo, excepta matre 125.0781D| et filia et sorore, et aliis personis, quae omnem querelam effugiunt. Si quis autem adversus istam observationem mulierem in sua domo habuerit, quae potest suspicionem inferre turpitudinis, et ille a conclericis suis audierit, quod cum tali muliere non debeat habitare, et noluerit eam a sua domo repellere, vel accusatore emergente probatus fuerit inhoneste cum tali muliere versari, tunc episcopus secundum ecclesiasticos canones clero eum repellat, curiae civitatis cujus clericus est tradendum. » Et ut sanctus Innocentius (Innoc., episc. 2 ad Victricium), et praedecessor ejus Siricius scribunt: « Si priscis temporibus de templo Dei sacerdotes anno vicis suae non discedebant, sicut de Zacharia legimus, nec domum suam omnino tangebant, quibus utique propter 125.0782A| sobolis successionem uxoris usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu, et praeter ex semine Aaron, ad sacerdotium nullus fuerat praeceptus accedere, quanto magis hi sacerdotes vel Levitae pudicitiam servare debent, quibus vel sacerdotium, vel ministerium sine successione est, nec praeterit dies quo vel a sacrificiis divinis, vel a baptismatis officio vacent? Nam si Paulus etiam laicis scribit dicens: Abstinete ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII, 5), quanto magis sacerdotes, quibus et orandi et sacrificandi juge officium est, semper debebunt ab ejusmodi consortio abstineri? Qui si contaminatus fuerit a carnali concupiscentia, quo pudore vel sacrificare forsitan usurpabit? aut qua conscientia, quove merito exaudiri se credit, cum dictum sit: 125.0782B| Omnia munda mundis, inquinatis autem et infidelibus nihil mundum? (Tit. I, 15.) Et ne quis dicat, Si habito cum mulieribus, sufficit mihi conscientia mea, dicente Apostolo: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12), attendat quod item idem dicit Apostolus, per quem, ut ipse veraciter 720 fatetur, loquitur Christus: Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus (Rom. XII, 17). Et item praecepit, ut sine offensione omnibus simus, ne pereat in nostra conscientia frater, propter quem Christus mortuus est, sic inquiens: Peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis (I Cor. VIII, 12). Et ideo repleti Spiritu sancto statuerunt sancti Patres nostri, ut ministri altaris 125.0782C| mulieribus non cohabitent, neque subintroducant secum mulieres, ne vel concupiscentia conscientiam suam urant, vel consensu pessimo polluant, et ne vel mala suspicione infirmorum conscientias maculent. Proinde de concubitu presbyterorum cum feminis per parochianos vel vicinos cujuscunque presbyteri inquirere non laborabimus. Abolita est quippe vetus haeresis, quae cynica, id est canina, propter impudentiam fuerat appellata, dicens concubitum esse naturalem, et ob id agendum sine verecundia publice, cum legamus primos homines mox post peccatum in obedientiae sensisse concupiscentiam in membris genitalibus, et a mutuis conspectibus contexisse. Nam licet humanae mentis caecitas 125.0782D| in operatione turpitudinis divinis et angelicis, atque sanctorum qui in coelis sunt, oculis abscondi non possit: tamen etiam quilibet rusticanus concumbens et cum propria conjuge, prout potest plurimorum devitat aspectus: quanto magis presbyter, si sensum hominis habet, malum agens curabit abscondere, propter quod patefactum scit se non solum ecclesiasticum gradum amittere, sed et sua quae habet in saeculo perdere? Non igitur de hoc inverecunde quaeremus, quod et Apostolus non nudo, sed velato nomine loquens apud legitime conjugatos, studuit appellare dicens: Iterum revertimini in idipsum (I Cor. VII, 5). Et: Ne quis circumveniat in negotio fratrem suum (I Thess. IV, 6). Tantummodo autem de accessu et frequentatione ac cohabitatione 125.0783A| presbyterorum contra canonicum interdictum cum feminis per tales homines inquiremus, sicut sancti Africani canones jubent (conc., Afric. can. 96, 98), id est, quos publicae leges ad accusationem vel testimonium recipiunt, sive in mallo, sive in audientia. Et si quiscunque presbyter, non solum in nostra parochia, sed in nostra dioecesi confessus, vel legali ac regulari judicio fuerit convictus, de cohabitatione vel frequentatione, sive accessu cum feminis contra canones, modis omnibus, secundum decreta beati Gregorii, sine gradus sui restitutione deponetur, et juxta capitulum magni Leonis papae, quod dicit (epist. 1 episcopis per Campaniam): Hoc itaque admonitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum contra haec constituta venire tentaverit, et prohibita fuerit, 125.0783B| ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostrae futurum esse consortem, qui sotius noluit esse disciplinae. Ne quid vero sit quod praetermissum forte a nobis credatur, omnia decretalia constituta tam beatae recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, quae de ecclesiasticis ordinibus, et canonum promulgata sunt disciplinis, 721 ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. » Nam et beatus Augustinus suo archiepiscopo de Abundantio presbytero suae parochiae ita scripsit (epist. 236): « Quia cum non ambularet vias servorum Dei, non bonam famam habere coepit. Qua ego conterritus, non tamen temere aliquid credens, sed plane sollicitior 125.0783C| factus, operam dedi, si quo modo possem ad aliqua malae conversationis ejus certa pervenire indicia. Ac primo comperi eum pecuniam cujusdam rusticani de vino apud se commendato intervertisse, ita ut nullam inde posset probabilem rationem reddere. Deinde convictus atque confessus est, cum secum nullum clericum haberet, apud quamdam malae famae mulierem, et prandisse, et coenasse, et in vicina et in eadem domo mansisse. Nam quae negavit Deo dimisi: quae occultare permissus non est judicavi. » Propterea, sicut S. Gregorius decrevit, per idoneos, ut praemisimus, testes sacramento inquiretur de malae famae presbytero, et qui proinde jurabunt, hoc modo singuli jurent: « De hoc quod me interrogabis de isto presbytero, quid inde sciam, 125.0783D| me sciente nec mendacium tibi dicam, nec veritatem reticebo, si me Deus adjuvet, et isti sancti Dei. » Post istud sacramentum, interrogari debet hoc modo: « Sancti canones praecipiunt, ut presbyter talem accessum, et frequentationem, ac cohabitationem cum feminis non habeat, unde mala suspicio, et inconveniens sacerdoti fama possit exire. Propterea dic mihi, si vidisti, aut pro certo scis talem accessum, vel frequentiam, aut cohabitationem feminas habere cum isto presbytero, unde mala suspicio esse possit, et mala fama exire possit, in illo sacramento quod modo jurasti ut veritatem inde non reticeas, et mendacium inde non dicas. » Et exceptis accusatoribus, septem sint testes idonei, qui inde veritatem 125.0784A| per sacramentum dicant, ex quibus sex jurent, et septimus, si conditio vel qualitas personae permittit, ad judicium exeat quod illi ex veritate inde per sacramentum dixerunt: quia multi jam deprehensi apud nos habentur, quoniam pretio conducti se perjuraverunt. Et si hoc modo presbyter convictus fuerit de inconvenienti cohabitatione cum feminis, deponetur, sicut Zosimus papa decrevit dicens (epist. ad Hesychium, cap. 2): « Sciat quisquis postposita Patrum et apostolicae sedis auctoritate neglexerit, a nobis districtius judicandum, ut loci sui minime dubitet sibi non constare rationem, si hoc putat post tot prohibitiones impune posse tentari. Contumeliae enim studio fit, quidquid interdictum toties usurpatur. » 125.0784B|
- XXII.
In lege est statutum, quod et in Evangelio est confirmatum, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum (Matth. XVIII). Et Apostolus Timotheo praecipit (I Tim. V), in cujus persona, ut Leo dicit, omnium Christi sacerdotum numerum erudivit, ut accusatio adversus presbyterum non recipiatur, nisi sub duobus vel tribus testibus. Et 722 sacrum Nicaenum concilium (can. 2) neophytum episcopum, a duobus vel tribus testibus redargutum, a clero abstinere praecepit. Sed quia in historia Susannae (Dan. XIII) duos testes, qui idonei populis videbantur, et in historia Nabuthae (III Reg. XXI), verum et in historia passionis Domini, duos testes dixisse falsum testimonium legimus (Matth. XXVI): quoniam Christus Dei virtus et Dei 125.0784C| sapientia dicit, Per me conditores legum justa decernunt (Prov. VIII, 15): et sanctus Gregorius frequenter in epistolis suis causam ministrorum ecclesiasticorum legaliter et regulariter praecipit definiri: et sanctus Augustinus exponens sententiam. Apostoli, Si quis frater nominatur fornicator (I Cor. V, 11), et caetera, dicit: « Noluit Apostolus hominem ab homine judicari ex arbitrio suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato judicio; sed potius ex lege Dei secundum ordinem Ecclesiae, sive ultro confessum, sive accusatum atque convictum, eam nominationem volens intelligi, quae fit in quemquam cum sententia ordine judiciario, et quae cum integritate profertur. Nam si nominatio sola sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia saepe falso in quemquam crimen 125.0784D| nominatur. In accusatione presbyterorum de numero testium idoneorum auctoritatem legum sequendam vidimus, ut septem testes, ut supra diximus, idonei requirantur: et si ratio vel causa coegerit, quatuordecim vel viginti et unus testes quaerantur, ut veritas patefacta monstretur.
- XXIII.
(2, q. 5, Si mala fama.) Si autem mala fama ex verisimilitudine per parochiam de presbytero exierit, et accusatores atque testes legales defuerint, ne infirmorum corda de mala fama presbyteri percutiantur, et ne vituperetur ministerium nostrum, neve securiores presbyteri existentes licentius in peccatum labantur, secundum decretum Gregorii junioris sit jusjurandum in medio, et habeat 125.0785A| malae famae presbyter in sacramento purgationis suae eum testem, quem habebit et judicem.
- XXIV.
Et quoniam legimus in epistolis beati Gregorii, saepe infamatum sacerdotem in purgatione suae famae tantum jusjurandum praebuisse, et legalis atque apostolica et canonica auctoritas trium testium testimonium recipit ad condemnationem, non abs re videtur si recipiatur ad purgationem. In Historia quoque sacra, et in epistola beati Gregorii, legimus beatum Petrum apostolorum principem, cum a fidelibus reprehensus fuerit cur ad gentiles intrasset, humili eos ratione placasse, atque in causa reprehensionis suae etiam testes adhibuisse dicens, Venerunt autem mecum et sex fratres isti (Act. XI, 12). Et Carthaginenses canones decernunt (can. 20), 125.0785B| ut si presbyteri vel diaconi fuerint accusati, adjuncto sibi ex vicinis locis proprius episcopus legitimo numero collegarum, id est una secum in presbyteri nomine sex, in diaconi tres, auctoritati convenire ducimus, ut si presbyter infamatus fuerit, et accusatores vel testes idonei defuerint, secundum qualitatem ac quantitatem causae atque personae, et utilitatem 723 ac sanationem cordium infirmorum, aut singulis, aut cum aliis duobus testibus, aut cum aliis sex testibus, seipsum sacramento a mala opinione purget. Et non est contrarium decreto Gregorii junioris, si plures testes ad purgationem infamati presbyteri requirantur: quia scribens idem pontifex ad Bonifacium episcopum per Denualdum presbyterum dicit, ut si probari idoneis testibus presbyter 125.0785C| infamatus nequiverit, sit jusjurandum in medio, et non diffinivit utrum ipse solus, an cum aliis iuret.
- XXV.
Et quoniam, ut scriptum est, et in angelis reperta est nequitia, et teste Malachia propheta, atque Joanne evangelista, sacerdotes angeli appellantur, et experti sumus quosdam ad invicem conspirasse, ut se mutuo in sua purgatione adjuvarent, sed revera nocerent, sicut et presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam conspiraverunt, non incongrue videtur, ut cum credibili misso episcopi, presbyteri qui in purgatione infamati sacerdotis, et una cum eo ad jusjurandum se obtulerint, talem examinationem per advocatum infamati presbyteri recipiant, ut in sacramento se Deo non perdant, 125.0785D| sicut quosdam hinc jam revictos comperimus.
- XXVI.
Quia vero, ut sanctus Augustinus dicit, nova morborum genera nova quaerere cogunt medicamentorum experimenta, ac praefatis auctoritatibus instructi, non praejudicantes, si quae sunt, sanius intelligentium sententiis, hoc modo agenda vidimus, quatenus et presbyteros a luxuriae charybdis praecipitio revocare, et toties repetitam canonum prohibitionem a praevaricantibus quoquo modo possimus evindicare, et nos de dissoluta correptione non judicemur, sicut Heli sacerdos damnatus est, quia filios suos segnius ac lenius quam debuerit corripuerat, et ipsi filii ejus perierunt (I Reg. IV): quia, ut Leo dicit (Decr c. 14): « Inferiorum ordinum 125.0786A| culpae ad nullos magis referendae sunt, quam ad desides negligentesque rectores, qui multam saepe nutriunt pestilentiam, dum necessariam dissimulant adhibere medicinam. » Et sanctus Gregorius dicit: « Qui non corrigit resecanda, committit. » Et item Leo scribens ad Januarium episcopum, singulis nobis dicit (ibid., c. 14): « Non autem dubitet dilectio tua, nos si, quod non arbitramur, neglecta fuerint quae pro custodia canonum et pro fidei integritate decernimus, vehementius commovendos: quia ut Hilarus papa dicit: Non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in ipsius Domini injuriam prosilitur. » Qualiter autem his agendum sit, qui per contemptum in sanctarum traditionum sanctiones delinquunt, vel in ipsius Domini injuriam 125.0786B| prosiliunt, sanctus Leo ad Rusticum episcopum decernit (Decr. c. 16): « Hujusmodi, inquiens, lapsis ad promerendam misericordiam Dei privata est expetenda secessio, ubi illis satisfactio, si fuerit digna, sit etiam fructuosa. A qua districtionis regula, sancto Spiritu promulgata, non licet nobis quacunque pietate indebita declinare: quia etsi debetur 724 compassio proximis, rectitudo tamen debetur vitiis. Unde sacra Scriptura simplicitati rectitudinem semper conjungit: quia simplicitas sine rectitudine fatuitas est. Simplicitas igitur erga vitia, sicut catholici doctores dicunt, dissoluta et stulta est: et rectitudo erga proximos, sine pietatis simplicitate, austera existit et dura. » Ab isto loco usque ad finem istius capituli non est 125.0786C| datum presbyteris.
Quod de crimine confessi vel convicti merito sint a gradu ecclesiastico deponendi.
Et ne quidam, contra Apostolum delectantes, non solum vocum, sed et constitutionum ac factorum novitate, qui, ut audivimus, dicunt non debere presbyterum vel diaconem de crimine confessum sive convictum deponere, sed tantum suspendere, quia sic possunt confessionem et poenitentiam, sicut et alii homines, facere, nos dicant cum Novatianis poenitentiam quibuslibet denegare, quae cum orthodoxis doctoribus, de poenitentia et degradatione ecclesiasticorum ministrorum sentimus, eorum sensibus et verbis dicemus. Ipsi autem, juxta Apostolum, 125.0786D| sanam doctrinam non sustinentes, habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes, quia ut sanctus Ambrosius in explanatione psalmi Beati immaculati, et beatus Coelestinus papa scribens ad Nestorium dicunt: « Et pietas ex qua nascitur frequenter impietas, viderint qualiter se a laqueo liberent, quo se innectunt, ponentes in coelum os suum, et loquentes adversus sacros canones, ut Leo dicit (Decr. c. 5), spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, qui sequentes apostolicam doctrinam dicunt in crimine detectos non oportere ad ecclesiasticum gradum accedere, vel in clericatu manere, vel ad clericatum redire. » Unde magnus Leo maximo rugitu de urbe Roma, orbis scilicet capite, 125.0787A| per totum mundum intonat, decernens « ut episcopi a praestitutis canonibus nulla aut negligentia aut praesumptione discedant, et si quis sacerdotum contra constituta venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum. Et Hilarus Papa dicit (Decr. c. 18), quia non minus in sanctarum traditionum sanctiones delinquitur, quam in ipsius Domini injuriam prosilitur. » Et Gelasius: « Comperimus, inquit, nonnullos in ipsis ordinibus constitutos gravibus facinoribus non repelli, cum et Apostolus clamet nemini cito manus imponendas, neque communicandum peccatis alienis: et majorum veneranda constituta pronuntient hujusmodi, etiamsi forte subrepserint, tam qui ante peccaverunt detectos oportere depelli, quam sacrae 125.0787B| professionis oblitos praevaricatoresque sancti propositi proculdubio submovendos. » Et sanctus Gregorius ad Anthemium subdiaconum (lib. IX, epist. 66): « Quia tantae nequitiae malum digna non 725 debet sine ultione transire, supradictum fratrem nostrum Pascasium admonere te volumus, ut Hilarium prius subdiaconi, quo indignus fungitur, privet officio, atque verberibus publice castigatum faciat in exsilium deportari, ut unius poena multorum possit esse correctio. » Et ad Columbum episcopum (lib. X, epist. 8): « Pervenit ad nos, quod Donadeus diaconus pro corporali fuisset peccato depositus. Dilectio vestra subtili hoc inquisitione perquirat: et si ita est, in poenitentia retrudendus est, ut commissi flagitii vinculum lacrymis possit 125.0787C| absolvere. » Et ad Sabinianum episcopum (lib. VII, epist. 12): » Presbyterum, inquit, de quo nos fraternitas tua latoris praesentium relatione consuluit, nulla ratione in sacro ordine post lapsum, aut permanere, aut revocari posse cognoscas. Circa quem tamen mitius agendum est, propter quod commissum facinus facili dicitur professione confessus. » Et ad Joannem archiepiscopum (lib. VII, ind. 1, epist. 62). « Quae adversus Lucillum Melitanae civitatis episcopum querela commota sit, in gestorum quae ad nos direxistis pagina declaratum est. Et ideo quia tanti facinoris ultio nulla debet dilatione differri, fraternitas vestra tres aut quatuor de fratribus ac consacerdotibus sibi nostris adhibeat, 125.0787D| ut ipsis quoque praesentibus patefacta ac satisfacta veritate, praedictum Lucillum de episcopatus ordine, quem hujus sceleris contagio maculavit, studeat sine ambiguitate deponere. » Quia agitur in regula pastorali sanctus Gregorius, legis exponens sententiam, monstrat « non debere eum accedere ad ministerium Dei, nec offerre Deo suo panes, qui parvo, vel grandi, aut torto est naso, id est, qui ad tenendam mensuram discretionis idoneus non est, vel qui subtilitate immoderata rectitudinem suae actionis confundit, in poenitentia vel degradatione lapsorum ex gradibus ecclesiasticis, secundum traditionem catholicam et ecclesiae magistrorum, nobis est tenenda discretio. » Ait enim beatus Gregorius (Moral. XXI, cap. 9): « Nonnunquam a reatu 125.0788A| adulterii nequaquam discrepat culpa fornicationis, cum Veritas dicat: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). Quia enim Graeco verbo moechus adulter dicitur, cum non aliena conjux, sed mulier videri prohibetur, aperte Veritas ostendit quia et solo visu, cum turpiter vel innupta concupiscitur, adulterium perpetratur. Quod tamen plerumque ex loco vel ordine concupiscentis discernitur: quia sicut hunc in sacro ordine studiosa concupiscentia, sic illum adulterii inquinat culpa. In personis tamen non dissimilibus idem luxuriae distinguitur reatus, in quibus fornicationis culpa, qua ab adulterii reatu discernitur, praedicatoris lingua testatur, quae inter caetera asserit 125.0788B| dicens, Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9). Quod enim disjunctae reatui sententiae subdidit, quoniam valde a se dissideat ostendit. » Et item idem dicit: « Scimus quia aliquando minus est in corporis corruptionem cadere, quam cogitatione tacita ex deliberata elatione peccare. Sed cum minus turpis superbia creditur, minus vitatur: luxuriam vero eo magis 726 erubescunt homines, quo simul omnes turpem noverunt. Unde fit plerumque, ut nonnulli per superbiam in luxuriam corruentes experto casu malum culpae labentis erubescant: et tunc etiam majora corrigant, cum prostrati in minimis confunduntur. Reos enim se inter minora conspiciunt, qui se liberos inter graviora 125.0788C| crediderunt. Pia ergo Domini dispensatione laxatos nonnunquam malignus spiritus de culpa ad culpam trahit, et dum plus percutit, inde eum quem ceperat amittit, atque unde vicisse cernitur, inde superatur. Ad hoc enim in Scriptura sacra virorum talium, id est David et Petri, peccata sunt indita, ut cautela minorum sit ruina majorum. Ad hoc vero utrorumque illic et poenitentia insinuatur, et venia, ut spes pereuntium sit recuperatio perditorum. De statu ergo suo David cadente nemo superbiat: de lapsu etiam suo David surgente nemo desperet. » Et sanctus Augustinus (epist. 50): « Ut enim constitueretur in ecclesia, ne quisquam post alicujus criminis 125.0788D| poenitentiam clericatum accipiat, vel ad clericatum redeat, vel in clericatu maneat, non desperatione indulgentiae, sed rigore factum est disciplinae. Alioquin contra claves datas Ecclesiae disputabitur, de quibus dictum est: Quae solveritis in terra, erunt soluta et in coelo (Matth. XVI, 10). Sed ne forsitan etiam detectis criminibus spe honoris ecclesiastici animus intumescens superbe ageret poenitentiam, severissime placuit, ut post actam de crimine damnabili poenitentiam nemo sit clericus, ut desperatione temporalis altitudinis medicina major et verior esset humilitatis. Nam et sanctus David de criminibus mortiferis egit poenitentiam, et tamen in honore suo perstitit: et beatum Petrum, quando amarissime lacrymas fudit, utique Dominum negasse poenituit, 125.0789A| et tamen apostolus mansit. Sed non ideo supervacua putanda est posterior diligentia, quia ubi saluti nihil detrahebatur, humilitati aliquid addiderunt, quo salus tutius muniretur: experti credo aliquorum fictas poenitentias per affectatas honorum potentias. Cogunt enim multas invenire medicinas multorum experimenta morborum. » Detecti ergo, sive confessione sua, sive convictione legali ac regulari, de criminibus ad gradus ecclesiasticos non accedant, et in gradibus ecclesiasticis non maneant, vel ad ecclesiasticos gradus non redeant, sicut sacri canones et decreta sedis Romanae pontificum aperte atque expresse decernunt. Hoc enim nos admonens Apostolus ait: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum (Ephes. V, 11). Et quia, inquit sanctus Augustinus, 125.0789B| parum erat non consentire, id est non communicare, si sequeretur negligentia disciplinae, Magis, inquit, et redarguite (ibid.). Quid est, nolite communicare? nolite consentire, nolite approbare. Quid est, magis et redarguite? reprehendite, corripite, coercete. Sicut item idem dicit apostolus, Peccantes coram omnibus argue, ut caeteri metum habeant (I Tim. V, 20). Sicut arguit Petrus Ananiam et Saphiram, ut caeteri metum haberent: sicut damnavit Simonem, quem 727 tamen ad poenitentiam invitavit: sicut fornicatorem arguit Paulus, quem tradidit Satanae, ut spiritus salvus fieret in die Domini. Unde sapientis verba clavis atque stimulis comparantur, dicente 125.0789C| Salomone, Verba sapientiae quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi (Eccle. XII, 11), quia culpas delinquentium nesciunt palpare, sed pungere. Sed in ipsa correptione vel coercitione alienorum peccatorum, sicut beatus Augustinus dicit, cavendum est, ne se extollat qui alterum corripit, et qui se putat stare, videat ne cadat. Foris terribiliter personet increpatio, intus benignitatis teneatur dilectio. Neque enim consentientes simus malis, ut approbemus: neque negligentes, ut non arguamus: neque superbientes, ut insultantes arguamus, sicut satis beatus Gregorius in regula pastorali nobis ostendit. Lapsos autem in ordine ecclesiastico, sed non detectos, judicio Dei committimus, cujus misericordiae, ut Leo dicit ( epist. ad Theodorum ), nec mensuras possumus 125.0789D| ponere, nec tempora diffinire, apud quem nullas patitur veniae moras vera confessio, dicente Dei Spiritu per prophetam: Cum ingemueris, tunc salvus eris; et alibi: Dic iniquitates tuas prior ut justificeris, quia apud Dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio (Psal. CXXIX, 7); et Apostolus: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur (I Cor. XI, 31). Unde doctores catholici: Eo tunc Dominus salvator invenitur, quo nunc prae timore Domini peccatum nostrum a nobismetipsis redarguitur. Unde electi quique culpis suis nunquam sciunt parcere, ut possint culparum judicem placatum invenire: et vere eum postmodum invenire Salvatorem credunt, quem districte modo judicem metuunt. 125.0790A| Nam qui sibi nunc in culpa parcit, ei postmodum in poena non parcitur. Culpas nunc singulorum Deus enumerat, cum nos ipsos ad singula quae fecimus deflenda exponit: quas misericorditer relaxat, quia ea dum nos punimus, ipse nequaquam in extremo examine judicat. Neque enim pie Dominus ante diligentium oculos flenda peccata opponeret, si per semetipsum ea districte ferire voluisset. Constat enim quia a suo judicio abscondere voluit, quos miserando praeveniens sibimetipsis judices fecit. Hinc enim scriptum est: Praeveniamus faciem ejus in confessione (Psal. XLIX, 2): Et: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique dijudicaremur. Qua dijudicatione majorem in se quisque severitatem debet exercere, quo se recognoscit gravius deliquisse, ut a seipso 125.0790B| judicatus non judicetur a Domino. Quae actio poenitentiae tunc erit perfecta, et Deo acceptabilis, si ascenderit homo adversum se tribunal mentis suae, et constituerit se ante faciem suam, ne hoc ei postea fiat, sicut comminatur Deus peccatori, Arguam te, et statuam contra faciem tuam (Psal. XLIX, 21), atque ita constituto in corde judicio, adsit accusatrix cogitatio, testis conscientia, judex ratio, carnifex timor. Dehinc dolore torquente sanguis animae confitentis per lacrymas profluat: et quo sollicitius suam quisque conscientiam discutiendo examinat, eo latiores ex intimo cordis fonte lacrymarum 728 fluvios fundat: et quotidiano baptismate, lacrymis suae compunctionis ab omnium vitiorum, non solum criminalium, sed et quotidianorum subripientium 125.0790C| contagione purgetur, juxta eum qui dicit: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7): quia vita nostra indigna non judicatur, quae lacrymis lavatur. Unde quia post baptismum inquinavimus vitam, et iterum baptismi aquis lavari non possumus, conscientiam nostram lacrymis baptizemus, et renovemur spiritu mentis nostrae de die in diem. Nescit enim mens per corpus veterescere, quae studet per desiderium semper inchoare. Hinc namque per Paulum dicitur, Renovamini spiritu mentis vestrae (Ephes. IV, 32). Hinc Psalmista, qui ad perfectionis jam culmen pervenerat, quasi inchoans dicebat, Dixi: Nunc coepi (Psal. LXXVI, 11), quia videlicet si lassescere ab inchoatis bonis nolumus, necesse est ut inchoare nos quotidie 125.0790D| credamus. A fervore etenim mentis, vel inter spiritales inimicos, vel inter carnales quosque proximos, ipso aliquo modo vivendi usu veterescimus, et assumptae novitatis specie fuscamur. A qua tamen vetustate quotidie, si studia circumspectionis invigilent, orando, legendo, bene vivendo renovamur: quia vita nostra, dum lacrymis lavatur, bonis operibus exercetur, sanctis meditationibus tenditur, ad novitatem suam: sine cessatione reparatur; quia peccata, sive parva, sive magna, impunita esse non possunt: quoniam aut homine poenitente, aut Deo judicante plectuntur, cessat autem vindicta divina, si conversio praecurrat humana. Amat enim Deus confitentibus parcere, et eos qui semetipsos judicant non 125.0791A| judicare. Et sanctus Gregorius, quod et praedecessor ejus sanctus Callistus scripserat, de lapsis in ordine Ecclesiastico, sed non detectis, interroganti se respondit (epist. 2): Nos, inquiens, praecedentes nobis patres sequimur, qui auctore Deo sacra doctrina illorum non discordamus. A capite itaque incipientes, usque in quartum altaris ministerium, hanc formam servandam cognoscimus, ut quia minorem major praecedit, sicut honore ita et crimine, et quem major sequitur culpa, major importetur vindicta, et post poenitentiam credatur esse fructuosa. Quid enim prodest triticum seminare, et fructum illius non colligere? Post dignam satisfactionem credimus posse redire ad honorem, propheta dicente: Nunquid qui cadit non adjiciet ut resurgat, et qui aversus est non 125.0791B| revertetur (Psal. XL, 9.) Idem propheta ait: In quacunque die conversus ingemueris, tunc salvaberis. Unde et Psalmista ait: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal. L, 12, 13). Dum enim petiit ne a Deo projiceretur prolapsus culpa, alienam rex et propheta simul rapuisse uxorem tremefactus expavit, propheta indicante flagitium suum: et poenitentiam agens addidit: Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me (ibid., 13). Si enim se dignum Deo per poenitentiam non fecisset, nequaquam aliis praedicaret. Ait 729 enim: Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur (ibid., 15). Dum, inquit, peccata 125.0791C| sua prospexit propheta mundata per poenitentiam, non dubitavit praedicando curare aliena, et sacrificium de semetipso offerre Deo studuit cum dicebat: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (ibid., 19), et reliqua, quae devotus ac studiosus lector suo loco invenire valebit. Et item alibi: Sed poenitentiam agere digne non possumus, nisi modum quoque ejusdem poenitentiae cognoscamus. Poenitentiam quippe agere est, et perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare. Nam qui sic alia deplorat, ut tamen alia committat, adhuc poenitentiam agere aut ignorat, aut dissimulat. Quid enim prodest, si peccata quis luxuriae defleat, et tamen adhuc avaritiae aestibus anhelat? aut quid prodest, si irae culpas jam lugeat, et tamen adhuc invidiae facibus tabescat? 125.0791D| Unde necesse est, ut qui peccata deplorat, ploranda minime committat, et qui plangit vitia, perpetrare vitia timeat. Et si quis in fornicationis culpa, vel fortasse, quod est gravius, in adulterio, vel in incestu, vel in eo quod turpe est etiam dicere lapsus est, tanto a se licita debeat abscidere, quanto se meminit 125.0792A| et illicita perpetrasse: attendens consilium beati Joannis Baptistae dicentis, Facite fructus dignos poenitentiae (Luc. III, 8). Qua sententia uniuscujusque convenitur conscientia, ut tanto majora quaerat bonorum operum lucra per poenitentiam, quanto gravius sibi intulit damna per culpam: et singula quaeque admissa consideret, et dum per unumquodque erroris sui inquinationem deflet, simulque ac totum lacrymis mundet. Unde bene per prophetam Jeremiam dicitur, cum Judae singula delicta censerentur: Divisiones aquarum deduxit oculus meus (Thr. III, 48). Divisam quippe ex oculis aquam deducimus, quando peccatis singulis dispertitas lacrymas damus. Neque enim uno eodemque tempore aeque mens de omnibus dolet: sed dum nunc hujus, nunc illius 125.0792B| culpae memoria acrius tangitur, simul de omnibus in singulis commota purgatur. Sic nimirum erga lapsos atque detectos, cum catholicae et apostolicae Ecclesiae doctrina, sacrorum canonum severitatis censuram sequimur. Sic de lapsis, sed non detectis, et peccata sua perfecte lugentibus, cum Ecclesia catholica de omnipotentissima Domini benignitate sentimus: quia nullum peccatum est, ut dicit Gelasius, pro quo aut non oret Ecclesia remittendum, aut quod data sibi divinitus potestate desistentibus ab eodem non possit absolvere, vel poenitentibus relaxare, cui dicitur, Quaecunque dimiseritis super terram, dimissa erunt in coelis: et quaecunque solveritis super terram, soluta erunt et in coelis (Joan. XX, Matth. XVIII). In quibuscunque omnia sunt, quantacunque 125.0792C| sint, et qualiacunque sint. Sic evangelicas sententias inter se non discordare intelligimus, quibus dicitur: A fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 16). De quibus malae operationis fructibus, id est de manifestis peccatis, sicuti sunt stupra, vel blasphemiae, vel furta, vel ebrietas, et si quae sunt alia, nobis judicare praecipitur. Cum autem dicitur: 730 Nolite judicare et non judicabimini; nolite condemnare et non condemnabimini (Matth. VII, 1). Et: Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet consilia cordis (I Cor. IV, 5), de illis factis dictum intelligimus, quae dubium est quo animo fiant, vel quae facta nos latent. Et sicut evangelicae sententiae inter se non discordant, ita nec apostolica 125.0792D| sedes est sibi ipsa diversa, sive adversa, quae secundum sacros canones de manifestis peccatis confessos, sive convictos, a gradu ecclesiastico jubet deponi, et non publice confessos, vel legaliter ac regulariter convictos, damnari vel degradari nulla ratione permittit.
III. CAPITULA ANNO XII EPISCOPATUS SUPERADDITA. 125.0793| Haec capitula anno XII episcopatus nostri, IV Idus Junias, aliis capitulis quae jam consacerdotibus nostris dederamus, auctoritatem Patrum sequentes, superaddidimus, et fratribus ac consacerdotibus nostris observanda tradidimus.
CAP. I.-- Quod presbyteri curare debeant, ut publici peccatores poenitentiam accipiant, et episcopo referre quomodo illam agant. De poena eorum qui ad poenitentiam venire contemnunt, et presbyterorum, qui peccatores non indicant; et quod ultima poenitentia nulli neganda sit. 125.0793A|
Ut unusquisque sacerdos maximam providentiam habeat, quatenus, si forte in parochia sua publicum homicidium, aut adulterium, sive perjurium, vel quodcunque criminale peccatum publice perpetratum fuerit, statim, si auctorem facti vel consentientem adire potuerit, hortetur eum quatenus ad poenitentiam veniat coram decano et compresbyteris suis, et quidquid ipsi inde invenerint vel egerint, hoc comministris nostris, magistris suis, qui in civitate consistunt, innotescat: ut infra quindecim 125.0793B| dies ad nostram praesentiam publicus peccator, si intra parochiam nostram fuerimus, veniat, et juxta traditionem canonicam publicam poenitentiam cum manus impositione accipiat: et si longius a parochia nostra fuerimus, annus et dies Kalendarum subtiliter describatur, quando peccatum publicum quisque admisit, et quando ad poenitentiam 731 coram ministris venit, vel quando ad impositionem manus nostrae pervenit. Et semper de Kalendis in Kalendis mensium, quando presbyteri de decaniis simul conveniunt, collationem de poenitentibus suis habeant, qualiter unusquisque suam poenitentiam faciat, et nobis per comministrum nostrum renuntietur, ut in actione poenitentiae pensare valeamus, quando quisque poenitens reconciliari debeat. 125.0793C| Et si forte quis ad poenitentiam venire noluerit infra quindecim dies post perpetrationem peccati, et exhortationem presbyteri in cujus parochia actum fuerit, et sedulitatem decani ac compresbyterorum suorum, atque instantiam comministrorum nostrorum, decernatur qualiter qui peccatum perpetravit, et ad poenitentiam redire contemnit, a coetu Ecclesiae, donec ad poenitentiam redeat, segregetur. Et sciat quisque presbyter, quia si per alium nobis cognitum fuerit quod in sua parochia admittatur, et tardius ad nostram notitiam perlatum fuerit, tantos dies a ministerio suspensus in pane et aqua excommunicatus morabitur, quantos dies nostram vel comministrorum nostrorum notitiam ipsa actio, sine illius suggestione, et debita ac jussa commonitione, supertransierit: 125.0793D| et in cujus negligentia peccator publicus non commonitus post tantos dies sicut praefiximus obierit, sciat se quisque presbyter gradum amissurum. Hoc tamen omnimodis ab omnibus caveatur, 125.0794A| ut nemo poenitens, et cum devotione petens, ultima poenitentia vel ultimo viatico defraudetur: ea convenientia, ut si convaluerit, secundum ecclesiasticas regulas poenitentiam agat, et reconciliationem, quantum Deus sibi concesserit, in ordine poenitentium expetat et exspectet.
CAP. II.-- Ut pro loco sepulturae nihil exigatur, et locum haereditario jure nemo sibi arroget, sed a presbytero accipiat; et de sepulcris non violandis. Ut pro loco sepulturae, sicut sacra et canonica sanxit auctoritas, nemo a quocunque quiddam exenii exigat. Si autem aliquid quisquam gratis offerre voluerit, post sepultum chari sui vel charae suae corpus, hoc suscipi non vetamus. Et nemo Christianorum praesumat, quasi haereditario jure, de sepultura 125.0794B| contendere: sed in sacerdotis providentia sit, ut parochiani sui, secundum Christianam devotionem, in locis quibus viderit sepeliantur. Ipse tamen sacerdos, memor ordinis sui, provideat et congruam cuique sepulturam, et ne scandalum, quantum vitari potest, fiat suis parochianis. Et provideat, sicut de ministerio suo et coram Deo et coram saeculo vult gaudere, ut nullius Christiani corpus de sepulcro suo ejiciatur, et nec sepulcra confringantur, vel caminatae sicut solent inde fiant: quia sicut crudele est quemquam de domo sua expellere, et misericordiae opus est, egenum et vagum juxta Dominicum dictum in domum recipere: 732 ita sacrilegum est, corpus indevote ac irreligiose propter cupiditatem a sepulcro ejicere, ubi quisque Dominicam vocationem, 125.0794C| ut in adventu justi judicis resurgat, in pace quiescens debuerat exspectare.
CAP. III.-- Ut nullus missam celebret in altari non consecrato, vel sine tabula ab episcopo consecrata. Ut quia quidam presbyteri, praeter ecclesiam in qua titulati sunt, etiam capellas habent, et quidam etiam veteres ecclesias restaurant, aut altaria nova construunt propter loci convenientiam, vel immutant; nemo presbyterorum in altario ab episcopo non consecrato ante consecrationem cantare praesumat. Quapropter, si necessitas poposcerit, donec ecclesia vel altaria consecrentur, et in capellis etiam quae consecrationem non merentur, tabulam quisque presbyter, cui necessarium fuerit, de marmore vel nigra petra, aut litio honestissimo, secundum suam 125.0794D| possibilitatem, honeste affectatam habeat, et nobis ad consecrandum afferat, quam secum cum expedierit deferat, in qua sacra mysteria secundum ritum ecclesiasticum agere valeat.
IV. CAPITULA IN SYNODO RHEMIS DATA ANNO 874. 125.0795| Haec capitula data sunt presbyteris in Synodo Rhemis, anno Incarnationis Dominicae 874, in mense Julio.
CAP. I.-- Quod iidem parochiarum presbyteri et canonici in monasteriis simul esse non possint. 125.0795A|
« Quia non solum illicita, sed etiam perniciosa sibi ac commissae plebi praesumptione, contra sacros canones, presbyteri nostrae parochiae dicuntur ecclesias suas negligere, et praebendam in monasterio Montis Falconis obtinere, sed et canonici ipsius monasterii ecclesias rusticanarum parochiarum occupare, necesse nobis est, non solum quid inde sacri canones definiant demonstrare, sed et vigorem ac censuram eorumdem sacrorum canonum, si se non correxerint, in contemptores exerere. Ut igitur de his interim sileamus, qui certis de causis secundum sacros canones de aliis 733 parochiis in nostram parochiam veniunt, et regulariter a nobis suscipiuntur, vel qui vacantes 125.0795B| ecclesiis vacantibus incardinantur, vel causa regulis conveniente, secundum easdem regulas de ecclesiis ad alias ecclesias transferuntur: de canonum transgressoribus iidem canones sacri decernunt, ut in illa ecclesia tantummodo quique ministrent, in qua prius ordinati fuerunt: si vero jam quis translatus est ex alia in aliam ecclesiam, prioris ecclesiae rebus in nullo communicent: eos vero qui ausi fuerint, post diffinitionem magnae et universalis hujus synodi, quidquam ex his quae sunt prohibita perpetrare, decrevit sancta synodus a proprio hujusmodi gradu recedere. » Et sanctus Leo papa sedis Romanae hinc ad Aquileiensem archiepiscopum scripsit, dicens (epist. 89, ad Nicetam): « Illam partem ecclesiasticae disciplinae, qua olim a sanctis Patribus et a nobis saepe 125.0795C| decretum est, ut nec in presbyteratus gradu, nec in diaconatus ordine, nec in subsequenti ordine clericorum, ab ecclesia ad ecclesiam cuiquam transire sit liberum, ut in integrum revoces admonemus: ut unusquisque non ambitione illectus, non cupiditate seductus, non persuasione hominum depravatus, ubi ordinatus est perseveret. Ita ut si quis sua quaerens, non quae Jesu Christi, ad plebem suam et ecclesiam suam redire neglexerit, et ab honoris privilegio, et a communionis vinculo habeatur extraneus. » Quae verba beati Leonis si quis intelligere attente curaverit, et omnem pravam occasionem exclusam, et omnem utilitatis ac necessitatis rationem concessam inveniet. Ait enim, ut unusquisque, non ambitione illectus, non cupiditate seductus, non 125.0795D| persuasione hominum depravatus, ubi ordinatus est perseveret. Si enim quis non fuerit ambitione illectus, de minori ad majorem ecclesiam non quaeret ascendere: si non fuerit cupiditate seductus, non quaeret quae sua sunt, sed quae Jesu Christi, ac per 125.0796A| hoc non plebem suam deserere, et ad monasterii quasi tuitionem confugere, vel canonicus ordinatus in monasterio, obsequia monasterialia derelinquens, turpis lucri cupiditate ob emolumentum decimae rusticanarum parochiarum ecclesias studebit invadere, non curans si infantes sine baptismate mortui casu fuerint, vel sine communione et reconciliatione infirmi obierint. Constat enim et certum est, quia et claustra monasterii atque obsequia debita, et quae sunt necessaria plebi in rusticanis parochiis, insimul exsequi nemo valebit. Quomodo enim, si intempestae noctis silentio, aut infans natus periclitatur, aut infirmus viaticum munus petierit, canonicus a claustris monasterii exiet, et ad villam infirmorum necessitatibus pergens succurrere praevalebit? Quod 125.0796B| videns sanctus Gregorius, tractans coram populo Ezechielem prophetam dicit (hom. 5 in Ezechiel.): Thronus ejus, quin Domini, flamma ignis, rotae ejus ignis accensus (Dan. VII, 9), « Hi, inquit, qui animarum custodes sunt, et pascendi gregis onera susceperunt, mutare loca minime permittuntur: sed quia uno in loco positi, divinitatis in se praesentiam 734 portantes ardent, thronus Dei flamma ignis dicitur. Quapropter non nobis est negligendum, sed studiosius exsequendum, quod isti sancti Dei ex hac causa obnoxius tenendum decreverunt. » Unde sanctus Leo, ea quae praemisimus ad Aquileiensem archiepiscopum scribens, mox subdidit (Decr. c. 14): Non, inquiens, dubitet dilectio tua, nos si, quod non arbitramur, neglecta fuerint quae pro custodia canonum, 125.0796C| et pro fidei integritate decernimus, vehementius commovendos: quia inferiorum ordinum culpae ad nullos magis referendae sunt, quam ad desides negligentesque rectores, qui multam saepe nutriunt pestilentiam, dum austeriorem dissimulant adhibere disciplinam. Si ergo quisquam presbyter parochiae nostrae, aut infirmitate corporis, aut latente animae peccato, senserit se non posse proficere plebi sibi commissae, vel non debere praeesse, et voluerit monasterii portum ad agendam poenitentiam secundum decreta beati Leonis expetere, professionis suae libello, ab ordine et titulo atque regimine plebis, secundum Gregorii decreta se exuat, ut in monasterium intret. Sin autem, ecclesiam suam et plebem sibi commissam secundum sacras regulas teneat et gubernet. 125.0796D| Si vero contra praedicta canonum interdicta quisque presbyter in parochia nostra praesumpserit, modis omnibus se ab ordine abjiciendum cognoscat.
CAP. II.-- Quod pro loco matriculae nihil a quoquam requiri vel accipi debeat. 125.0797A|
Saepe vos admonui de matriculariis, quales suscipere debeatis, et qualiter eis partem decimae dispensare debeatis: sed admonitionem nostram, imo Dei per nostram exiguitatem, quosdam parvipendere comperi. Unde necesse mihi est iterare, quod quosdam cognosco negligere. Interdixi enim vobis Dei auctoritate, ut nemo presbyter pro loco matriculae quodcunque xenium, vel servitium in messe, vel in quocunque suo servitio, praesumat requirere vel accipere: et matriculariis debitam partem decimae, quam fideles pro peccatis suis redimendis Domino offerunt, nemo praesumat vendere. Quod et nunc iterum interdico, ostendens vobis divinam auctoritatem. Ut 125.0797B| enim plurima de sanctis Scripturis praetermittam, et pauca vobis sed notissima in medium devocem, sanctus Spiritus per beatum David quod cantatis cantavit: Deus meus, misericordia tua (Psal. XVIII, 18): et decima a fidelibus data, misericordia est, et misericordiae quae Deus est datur: quae misericordia dicet in judicio misericordibus: Quandiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Eleemosyna enim Graece, misericordia dicitur Latine: et qui eleemosynam vendit, Deum, id est misericordiam nostram, vendit: et similis est Judae, de quo in Evangelio scriptum est, quia loculos habebat Judas (Joan. XIII, 29). Ea quae mittebantur, id est quae fideles Domino dabant, unde ipse et sui discipuli secundum carnem subsisterent, et 735 eleemosynas Dominus faciebat, Judas portabat, 125.0797C| id est asportabat et furabatur. Et presbyter, qui de redemptione peccatorum, id est de decima fidelium, quodcunque exenium requirit aut accipit, non est dignus inter presbyteros nuncupari, sed dejici: sicut Judas nuncupabatur inter apostolos, sed de apostolorum numero dejectus, et in consortium diaboli est in aeternum abjectus. Et sciatis, quia quicunque presbyter ex hoc Judae latrocinio fuerit revictus, non solum a presbyterali ordine dejicietur, sed nec etiam partem de illa decima, quam matricularii accipiunt, accipere promerebitur: sed partem cum illo habebit, cujus fieri consors maluerit. « In se, inquit sanctus Hilarus papa, quidquid in alium quis non resecarit, inveniet; » et sanctus 125.0797D| Gregorius: « Qui non corrigit resecanda, committit. »
CAP. III.-- De indebito accessu ad feminas, et a ministerio dejiciendis iis qui se non correxerint. Jam vobis capitulum ex sanctis Scripturis et a catholicorum dictis donavi de inconvenienti accessu, et indebita familiaritate ad feminas. Sed video quosdam vestrum illud parvipendere. Unde iterum illud in conventu vestro volo recitari, cum sententia Zozimi papae dicentis (in decret. c. 2); Sciat quisquis hoc postposita Patrum et apostolicae sedis auctoritate neglexerit, a nobis districtius vindicandum, ut loci sui minime dubitet sibi non constare rationem, si hoc putat post tot prohibitiones impune posse tentari. Contumeliae enim studio fit, quidquid 125.0798A| interdictum toties usurpatur. Et sciatis pro certo, quia non in quocunque requiram de viso concubitu vestro cum feminis sed de interdicto canonico in accessu ad feminas, quia, ut Hilarus papa dicit: (epist. ad Veranum, Leont. et Victur.): Non minus in sanctarum traditionum sanctiones delinquitur, quam in ipsius Domini injuriam prosilitur. Et cui vestrum amplius placuerit indebita feminarum familiaritas, quam sacri ministerii puritas, habeat quod elegerit: quia insimul et sacri ministerii puritatem, et immundi contubernii habere non poterit impuritatem. Dejicietur ergo a sacro ministerio, cui non poterit prodesse correptio. Sicut sanctus Leo papa ad Anatolium Constantinopolitanum episcopum decrevit dicens (epist. 82): « Debet diligentia tua vigilanter 125.0798B| insistere, ita ut his, quibus prodesse non poterit correptio, non parcat abscisio. Oportet enim nos Evangelici meminisse mandati, quod ab ipsa veritate praecipitur, ut si nos oculus, aut pes, aut dextera scandalizaverit manus, a compage corporis auferatur: quia melius est his in Ecclesia carere membris, quam cum ipsis in aeterna ire supplicia. Abjicienda prorsus pestifera haec a sacerdotali vigore patientia est, quae sibimet peccatis aliorum parcendo non parcit: sicut Heli quondam sacerdos, filiorum suorum delicta tolerando, cum ipsis divinae justitiae sententiam meruit experiri, quia segni 736 indulgentia dissimulavit plectere peccatores (I Reg. IV). » -- « Cum, inquit Ambrosius, uni sacerdos indulget indigno, plurimos facit prolapsionis contagium 125.0798C| provocari; facilitas enim veniae incentivum tribuit delinquendi. » Et sanctus Gregorius: Dum enim unus corripitur, plurimi emendantur, et melius est, ut pro multorum salvatione unus condemnetur, quam per unius licentiam multi periclitentur. Nec mirum si inter homines haec ratio custoditur, cum inter jumenta haec fieri persaepe cognovimus. ut ea quae scabiem aut impetiginem habere videntur, separentur a sanis, ne illorum morbo caetera damnentur, vel pereant. Satius est enim, ut manifeste corrigantur, quam pro illis bonis pereant, sicut verus agricola noster Christus Dominus in Evangelio monstrat, dicens: Omnem palmitem non ferentem fructum, scilicet bonae operationis, tollam eum (Joan. XV, 2). Et hoc est quod a Domino per Moysen in Levitico 125.0798D| figurate praecipitur (Levit. XIV), ut lapis in domo leprosus a sacerdote inspiciatur, et si purificari nequiverit, jam inter immundos computetur, ac de ordine mundorum lapidum, id est ecclesiasticorum consortio eruatur, atque alius qui dignus est loco ejus substituatur. Videlicet abjecto de coelesti, id est ecclesiastico aedificio, tanquam mortuo lapide, quolibet noxio, qui noluit servare quod dicitur: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam (Apoc. III, 11), juxta Petrum apostolum, tanquam lapis vivus, in domo spiritali, in aedificio scilicet sanctae Ecclesiae Jerusalem coelestis, quae constat ex angelis et hominibus, et aedificatur ut civitas, utilis superaedificetur.
CAP. IV.-- De iis qui de facultatibus ecclesiasticis alodes comparant, et illos Ecclesiae non derelinquunt. 125.0799A|
Quosdam vestrum ecclesias vestras negligere, et alodes audio comparare, et in eis mansos exstruere atque excolere, ac in eisdem mansis feminarum habitationem habere, eosque mansos non ecclesiis secundum sacros canones derelinquere, sed contra sacros canones vel propinquis vestris, vel aliis quibuscunque distrahere. Unde sciatis, quoniam a quocunque hoc fieri comperero, secundum canonicam severitatem judicare curabo. Nullum enim alodem episcopus, vel presbyter, melius vel firmius potest habere, quam qui est ecclesiae attributus, si secundum suum ordinem vivere voluerit. Si autem ordinem 125.0799B| pro sua culpa perdiderit, nec alodem, quem a die ordinationis suae de ecclesiasticis facultatibus acquisivit, habere valebit. Quam fraudem de facultatibus ecclesiarum contra sacros canones, et sanctarum seriem Scripturarum, praedicationemque majorum, ex magna parte possent retundere comministri nostri, si secundum capitulum ex sacris regulis a nobis collectum, et illis ac vobis datum, studerent requirere quid de decimis singuli agant presbyteri: 737 et quoniam nihil ab eis in parochiae circuitione exigo, quae per singulos annos pareant in ecclesiis, de his quae a nobis sunt ecclesiis constituta, et qualiter quique presbyteri hospitales existant secundum praeceptionem beati Petri apostoli jubentis: Hospitales invicem sine murmuratione, 125.0799C| unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes (I Petr. IV, 9). Et sanctus Paulus dicit: Charitas fraternitatis maneat apud vos, et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim placuerunt quidam angelis hospitio receptis (Hebr. XIII, 1). 125.0800A| Et Jacobus apostolus dicit: Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo (Jac. I, 17).
CAP. V.-- Quod pro ecclesiis viduatis praemia patronis dari non debeant.
Saepe vos admonui de exeniis superfluis contra sacras regulas pro ecclesiis viduatis non dandis. Sed sicut audivi, vos non inde castigatis, sed vos ipsos, et vestros nutritos, in maledictionem Simoniacae haereseos traditis: quam haeresim sanctus Petrus princeps apostolorum primam damnavit dicens ad Simonem: Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20). Si enim hominis sensum haberetis qui hoc facitis (non enim de omnibus 125.0800B| dico), potuissetis attendere, quia si vos bene viveretis, et vestros nutritos in bona vita et in bona conscientia nutriretis, non vobis esset necesse, et vestra perdere, et vos ipsos in damnationem mittere. Ipsi enim scitis, quia nemo fidelis in parochia nostra in sua ecclesia sine presbytero esse cupit, et sine ordinatione episcopali presbyterum ibi habere non potest. Quapropter quisque defuncto presbytero in sua ecclesia presbyterum petit, apud quem cum clericum bonum quaesiero, ut illi presbyterum ordinem, ipse clericum bonum quaeret: et si eum bonum mihi adduxerit, ordinabo illum: sin autem, alium requiram: et ipse tandiu clericum bonum quaeret, usque dum convenientem ordini sacro inveniat. En non necesse esset vobis petere ecclesias 125.0800C| cum superfluo exenio: quia quique fideles, si vestra culpa non esset, plus quaererent bonos clericos, quam vestros denarios: et hoc non suffertis; sed vos et vestros nutritos in maledictionem mittitis, cum dato patronis praemio vobis et illis peccatum emitis.
V. 738 CAPITULA ARCHIDIACONIBUS PRESBYTERIS DATA. 125.0799| Anno Incarnationis Dominicae 877, V Idus Julias, Hincmarus archiepiscopus dedit comministris suis haec capitula, quae sequuntur, Guntario et Odelhardo archidiaconibus presbyteris.
125.0799D| Beatus Petrus apostolus, cujus vice in Ecclesia funguntur episcopi, et sub eorum dispositione ipsorum comministri, in epistola sua commonet illos, dicens: Seniores qui in vobis sunt obsecro, consenior et testis Christi passionum, qui et ejus quae in futuro revelanda est gloriae communicator; pascite qui est in vobis gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: neque ut dominantes in clero, sed forma facti gregis, et ex animo (I Petr. V, 1-3). Cujus verbum atque exemplum secutus sanctus Leo papa (ep. 88, Anastasio Thessalon.), eum, cui suas vices commisit in partem sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis, ab indebito appetitu praesumptionis 125.0800D| per distincta capitula coercuit freno discretionis. Juxta quorum doctrinam, vos in exordio commissi ministerii paucis capitulis patenter ac diligenter commoneo: a quibus vos, quantum patitur humana fragilitas, non deviare sub testificatione Christi praecipio.
CAP. I.-- Ut non gravent presbyteros quando parochias circumeunt.
Egregius doctor gentium discipulis suis dicit: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XII, 1). Et vos, quando rusticanas parochias vobis commissas, vel mecum, vel per vos circuitis, sicut et ego, non graves sitis presbyteris in paratis quaerendis; neque ducatis superflue vobiscum homines 125.0801A| vel vestros proprios, vel propinquos vestros, per quos illos gravetis in cibo et potu, et fodro ad caballos. Et providete ne homines vestri, qui vobiscum ibunt, illos dehonorent, vel hominibus illorum graves sint. Nec diu in mansionibus ipsorum presbyterorum immoremini: et si necessitas evenerit, ut in aliquo loco immorari debeatis, sic disponite victualia vestra per circummanentes presbyteros, ut nemini graves sitis, et non otiosi et infructuosi stipendia ecclesiastica insumatis, sicut nec ego gravis sum presbyteris, per quos parochias circumeo.
739 CAP. II.-- Ut parochias non occasione victus, sed instructionis causa circumeant.
Ut non occasione victus parochias circumeatis, 125.0801B| quatenus de aliorum stipendiis viventes vestra stipendia conservetis: sed verbo et exemplo, non solum presbyteros, sed et laicos, de vestra bona conversatione et inquisitione secundum ministerium vobis commissum instruatis.
CAP. III.-- Ne munera a presbyteris accipiant, ut eorum vitia dissimulent.
Ut a presbyteris exenia non accipiatis, quatenus illorum mala fama cooperiatur; sed omnibus verbo et exemplo notum facite, quia plus valet apud vos Dei et proximi dilectio, quam terrenum lucrum acquirendi occasio: plus benignitas quam severitas, plus commonitio quam commotio, plus charitas quam potestas. Erga bonos et bene agentes estote aequales 125.0801C| ut fratres: erga pravos estote vitiorum correctores, et fratrum amatores. Similiter et erga alios in vestris ministeriis delinquentes.
CAP. IV.-- Ne a presbyteris quidquam petant quod secum auferant dum redeunt.
Quando parochias circuitis, nolite graves esse presbyteris, petentes friskingas, vel pisces, aut formaticos, aut annonam, aut alias quaslibet res, ut habeatis quando ad civitatem reversi fueritis, unde quasi fratribus refectionem faciatis, ut salvis stipendiis vestris habeatis unde vos et vestros conducatis.
CAP. V.-- Ne denarios a presbyteris vel eulogias exigant, sed sponte oblata tantum accipiant.
125.0801D| Nolite quasi pro aliquo adjutorio ad quamcunque rem denarios apud presbyteros postuletis: neque quando ad synodum, vel pro inquisitione ministerii sui, seu pro chrisma accipiendo venerint, eulogias exigatis, sed si cui forte commodum fuerit pro sua voluntate et commoditate aliquid gratis offerre, cum gratiarum actione accipite.
CAP. VI.-- Ne pascendis suis vel amicorum caballis presbyteros gravent. Nolite quasi per precationem caballos vestros, vel amicorum vestrorum, ad pastum presbyteris commendare praesumatis, neque 740 annonam, vel fodrum ab eis exigatis. Ideo enim vobis de facultatibus ecclesiasticis, juxta quod Apostolus de lege 125.0802A| dicit: Non obturabis os bovi trituranti (I Tim. V, 8), solatium praebeo, ut presbyteros non gravetis.
CAP. VII.-- Ut parochias rusticanas confundere vel dividere non praesumant, et ut ecclesias omnes, capellasque illis subjectas describant.
Expresse vobis in nomine Christi praecipio, ut rusticanas parochias pro alicujus amicitia vel petitione, aut pro aliquo praemio, non praesumatis confundere, nec dividere: neque ecclesias illas, quae ex antiquo presbyteros habere solitae fuerunt, aliis ecclesiis quasi loco capellarum non subjiciatis: neque capellas de illis ecclesiis, quibus antiquitus subjectae fuerunt, ad alias ecclesias subjicere praesumatis. Et per omne ministerium vestrum, unusquisque vestrum describat omnes ecclesias et titulos, 125.0802B| quae antiquitus presbyteros habuerunt, et capellas antiquitus illis subjectas, et mihi scripto renuntiate.
CAP. VIII.-- Ut nulli capellam domi habere, aut missam in domo celebrari sine episcopi licentia concedant: et ut capellas ejusmodi omnes describant. Nemo vestrum capellam alicui in domo sua habere concedat sine mea licentia, neque in domo sua missas celebrari concedat sine mea licentia: et unusquisque vestrum describat per suum ministerium, quicunque capellam extra ecclesiam principalem habet a tempore Ebonis usque ad tempus meum, et a tempore meo, vel mea vel alterius licentia factam, et in cujuscunque presbyteri parochia 125.0802C| quaecunque vel cujuscunque capella sit facta.
CAP. IX.-- Ne poenitentes pro munere aliquo ad reconciliationem adducantur, vel post eam negligantur.
Sollicite providete, ne vos, vel presbyteri, negligenter poenitentes pro aliquo munere ad reconciliationem adducatis, vel post reconciliationem eos negligatis, quod Simoniacum est.
CAP. X.-- De relapsis post publicam poenitentiam.
Sollicite providete, ut si aliqui post reconciliationem publicam in publicum peccatum ceciderint, ad notitiam meam perferatis, ut sciatis qualiter inde et vos et presbyteri agere debeatis.
CAP. XI.-- Ne ad ordinationem pro aliquo munere adducantur non idonei.
125.0802D| Sollicite providete de vita et scientia clericorum, quos ad 741 ordinationem adducetis: ne pro aliquo munere tales ad ordinandum introducatis, qui introduci non debent, quoniam Simoniacum est.
CAP. XII.-- Ut videant quomodo capitula sibi data observent presbyteri. Sollicite providete, secundum capitula presbyteris a nobis data, de portione ecclesiae, quid inde in ecclesiis pareat: sed et de matriculariis et de aliis capitulis presbyteris a nobis datis, qualiter illa teneant et conservent.
CAP. XIII.-- Quomodo eligendus sit decanus in locum defuncti vel inutilis.
Si decanus in ministerio vestro aut negligens, aut 125.0803A| inutilis et incorrigibilis fuerit, vel aliquis eorum obierit, non inconsiderate decanum eligite. Et si ego in longinquo sum, decanum illum qui electus 125.0804A| est interim constituite, donec ad meam notitiam electio illa referatur, et mea constitutione aut confirmetur, aut immutetur. Si decanus in ministerio vestro aut negligens, aut 125.0803A| inutilis et incorrigibilis fuerit, vel aliquis eorum obierit, non inconsiderate decanum eligite. Et si ego in longinquo sum, decanum illum qui electus 125.0804A| est interim constituite, donec ad meam notitiam electio illa referatur, et mea constitutione aut confirmetur, aut immutetur.